Fabulae (Aesopus) - 8. De lupo et grue

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Arta lupum cruciat uia gutturis osse retento.
Mendicat medicam multa daturus opem.
Grus promissa petit de faucibus osse reuulso.
Cui lupus: An uiuis munere tuta meo.
Nonne tuum potui morsu precidere collum?
Ergo tibi munus sit tua uita meum.
Nil prodest prodesse malis.  mens praua malorum
Inmemor accepti non timet esse boni.