Fabulae (Avianus)/X

E Wikisource
X - De calvo
Saeculo IV

 IX XI 

 [DE CALVO]

Calvus eques capiti solitus religare capillos
Atque alias nudo vertice ferre comas,
Ad Campum nitidis venit conspectus in armis
Et facilem frenis flectere coepit equum.
Huius ab adverso Boreae spiramina prestant
Ridiculum populo conspiciente caput.
Nam mox deiecto nituit frons nuda galero,
Discolor apposita quae fuit ante coma.
Ille sagax, tantis quod risus milibus esset,
Distulit admota calliditate iocum,
Quid mirum, referens, positos fugisse capillos,
Quem prius aequaevae deseruere comae?

 IX XI