Jump to content

Fabulae (Avianus)/XXIII

Checked
E Wikisource
XXIII - De bacho
Saeculo IV

 XXII XXIV 

 [DE BACHO]

Venditor insignem referens de marmore Bachum
Expositum precio fecerat esse deum.
Nobilis hunc quidam funesta in sede sepulcri
Mercari cupiens compositurus erat;
Alter adoratis ut ferret numina templis,
Redderet et sacro debita vota loco.
Nunc, ait, ambiguum facies de mercibus omen,
Cum spes in precium munera dispar agit,
Et me defunctis seu malis tradere divis,
Sive decus busti, seu velis esse deum.
Subdita namque tibi est magni reverentia fati,
Atque eadem retines funera nostra manu.
Convenit hoc illis, quibus est permissa potestas,
An praestare magis seu nocuisse velint.

 XXII XXIV