Jump to content

Fabulae (Avianus)/XXXIX

Unchecked
E Wikisource
XXXIX - De milite veterano
Saeculo IV

 XXXVIII XL 


 [DE MILITE VETERANO]

Voverat attritus quondam per proelia miles
Omnia suppositis ignibus arma dare,
Vel quae victori moriens sibi turba dedisset
Vel quicquid profugo posset ab hoste capi.
Interea votis sors affuit, et memor arma
Coeperat accenso singula ferre rogo.
Tunc lituus, rauco deflectens murmure culpam,
Immeritum flammis se docet esse prius :
"Nulla tuos, inquit, petierunt tela lacertos,
Viribus affirmes quae tamen acta meis;
Sed tantum ventis et cantibus arma coegi,
Hoc quoque submisso (testor et astra) sono."
Ille resultantem flammis crepitantibus addens:
"Nunc te maior, ait, poena dolorque rapit;
Nam licet ipse nihil possis temptare nec ausis,
Saevior hoc, alios quod facis esse malos."

 XXXVIII XL