Fama est quod geminum profundens simia partum, Dividat in varias pignora nata vices; Namque unum caro genetrix educit amore, Alterius odiis exaturata tumet. Coeperit ut fetam gravior terrere tumultus, Dissimili natos conditione rapit: Dilectum manibus vel pectore gestat amico, Contemptum dorso suscipiente levat. Sed cum lassatis nequeat consistere plantis, Oppositum fugiens sponte remisit onus. Alter ab hirsuto circumdans brachia collo Haeret, et invita cum genetrice fugit. Mox quoque dilecti succedit in oscula fratris, Servatus vetulis unicus heres avis. Sic multos neglecta iuvant, atque, ordine verso, Spes humiles rursus in meliora refert.