Fabulae (Avianus)/XXII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
XXII - De cupido et invido
Saeculo IV

Fairytale left blue.png XXI XXIII Fairytale right blue.png

 [DE CUPIDO ET INVIDO]

Juppiter ambiguas hominum praediscere mentes
Ad terras Phoebum misit ab arce poli.
Tunc duo diversis poscebant numina votis;
Namque alter cupidus, invidus alter erat.
His sese medium Titan scrutatus utrumque,
Obtulit et precibus cum peteretur, ait:
Praestandi facilis, nam quaeque rogaverit unus,
Protinus haec alter congeminata feret.
Sed cui longa iecur nequeat saciare cupido,
Postulit admotas in nova dona preces,
Spem sibi confidens alieno crescere voto,
Seque ratus solum munera ferre duo.
Ille ubi captantem socium sua praemia vidit,
Supplicium proprii corporis optat ovans.
Nam petit exstinctus quo lumine degeret uno.
Alter ut hoc duplicans vivat uterque carens.
Tunc sortem sapiens humanam risit Apollo,
Invidiaeque malum retulit ipse Iovi,
Quae dum proventis aliorum gaudet iniquis,
Laetior infelix et sua damna cupit.

Fairytale left blue.png XXI XXIII Fairytale right blue.png