Augustinus Tünger de Enndingen, procurator curie constantiensis, illustri principi, domino Eberhardo, comiti Wirtenberg et Montispeligardi etc., seniori, domino suo gracioso s.p.d.
Prisci rerum gestarum scriptores, illustris princeps, soliti fuere principio laude eorum, ad quos scripserant, captare benivolentiam, quo homines legendis litteris suis redderent attentiores. Quod et ego facere statueram, nisi compertum haberem, te illud egre pati. Temperare igitur laudibus tuis pro nunc animus est; simul quod nolim in assentorum numero, quod genus hominum audio tibi in primis pro omnium bonorum more odio esse, haberi; simul quod et virtus et laus tua late nedum per nostram Germaniam, sed totam et Italiam et Galliam, ac pene ultimis terrarum oris satis cognita et perspecta est; simul quoque, quod ipsa eadem tua virtus supra meas vel litteras vel ingenium esse creditur. Nam quis perscribere posset divinam tuam et quasi innatam prudentiam, qua preditus es a deo optimo maximo, qua in consessu prestantissimi tui senatus sepenumero polles? Quis posset effari iusticiam tuam inclitam, qua tibi erga tuos subditos tantam queris caritatem, ut te fere omnes non domini, sed parentis loco ducant? Quis posset eloqui animi tui magnitudinem, qua inimicos tuos coherces et tuis iniuriam propulsas? modestiam, clemenciam et pietatem in afflictis? constanciam, gravitatem, fidem in quosque alios? Que quidem et in numere aliæ tuæ virtutes, quas omnes iam silencio preterire statui, perlexere me et quasi quendam ardorem iniecerunt tibi gratificandi. Intermissum igitur litterarum studium iam pridem forensibus negociis intentum et aliorum obsequio obnoxium, nuper partim revocavi et aliquot facetias, quas a puero pene hausi queque occurrerunt memorie, non tamen dictu vel auditu obscœnas, litteris mandavi, quas tuo dico nomini. Que tametsi leves sunt et humiles, non tamen continuo sunt explodende, quod nedum perfectissimos oratores, sed et maximos imperatores salibus iocisque fuisse intentos, exploratum est. Medentur enim vel audite vel lecte affectibus oneratamque curis et sollicitudinibus mentem reficiunt. Quo autem audacius in tuum prodeant conspectum, ubi non nisi mundo et bene polito venire licet, quælibet aliqua pro hominum moribus doctrina, qua quasi aureo amiculo in tui presentia utetur, stipata erit. Accepimus autem, te linguæ latinæ fore exortem. Ne igitur interpretem desideres, ipsas vernacula quoque nostra ligua elaboratas accipias! Ubi tamen non translatoris fungar officio, sed ex utriusque ligwæ, et latinæ et germanicæ more, usque dum ingenium sufficit, scribam. De obtrectatoribus ita decrevimus: si hec nostra lucubratio graciam sibi apud te quesierit, nequaquam adversum nos conari; sin minus, maiorem me incasso labore, quam ipsorum maledictis, iacturam facere. Nec mihi fluctuandum animo est, quin si hasce meas lucubraciones in tam bonam, quam a me processere, acceperis partem, et me et alios ad maiora excitaturus sis. Ipsos autem obtrectatores suo sese morbo conficientes nihil acerbius adoriri posse.
1. Pauperem quendam claudum ab urbe Constantia rus petentem a longe quidam velocius solito sequebatur. Querentibus autem nonnullis, quid hec sibi vellet festinatio, claudum illum se antecedentem verberatum ire respondit. Et licet non deesset, qui commone-faceret, caveret, contra sententiam suam ipse verberibus oneratus rediret, ille nichilo tamen minus ad claudum accelerat. Ubi ad eum ventum est, ferocius et increpando et maledicendo repertina incursione eam statim cedere nititur. Ille continuo suplex omnes pacis condicione subiturus. Quod ubi frustra esse visum est, nec aliqua spes fuge esset, quippe cuius unus pes suum debitum officium non faceret, se ad defensionem parat districtoque cultello, quo ad quottidianum usum accinctus erat, ictus alterius omnes illesus excipit, quoad alteri manum suam dexteram amputavit. Qui sic mancus non cum minore et damno et dolore, quam cum et pudore et dedecore, ab omnibus irrisus in urbem rediit.
Solet autem plerumque fortuna eorum esse talis, quorum animus vastus quosque alios despicit, non considerantes, eciam pauperem iniurie impacientem esse. Cui saltem constat, et racionem et mortalitatem sibi cum divite communem, hominesque nihil inter se differre, nisi quoad vel utuntur vel abutuntur racione. Adde quandam accidentalem fortunam, que nunc adesse, nunc abesse solet! Que quidem pauperi ea diligenti cogitacione complectenti cornua adversus superbos, potenti vero humanitatem cum bonis parit.
2. Quidam ganeo mendicus, qui sacius ducebat ex aliorum, quam ex sua, vivere opera, quod labor sibi res ardua visa est, ocium vero et delectabile et iucundum, quadam intempesta nocte conscendit furcam publicam seu patibulum urbis Basilee, ubi cadaveris hominis illic pro delictis pendentis crus iam naturali humore evacuatum sustulit. Quod deinde altero crurium suorum abscondito taliter inter mendicandum in alterius cruris vicem ac patulo statuit, quod a pretereuntibus pro suo crure certo morbo sic exiccato habitum sit. Quo fretus scelere innumeras stipes ex hominibus levavit. Quadam vero die ipso elemosinæ in ponte urbis Thuregii intento subitus quidam ventorum accidit turbo, adeo quod omnis homo ex ponte maturaret fugam in proximas ædes. Ipse quoque ganeo sub proxima tecta acceleravit furto crure suo post terga deserto. Quod statim a compluribus conspectum ad senatum thuricensem relatum est. Ex cuius sentencia postridie laqueo strangulatus dignas factis suis penas invenit.
Falluntur autem maiorem in modum, qui animum adiiciunt ad deceptiones aliorum hominum, statuentes secum huiuscemodi scelera astuciis suis sepulta sic silentio transitura, cum nihil tam opertum, nihil quoque tam fallaciis obrutum existat, quin tempore prodeat in lucem, et semper quotque delictum sua maneat pena.
3. Urbem Argentinam prespitero ex oppido Scutera quindecim millium passuum. a dicta urbe proficiscenti accidit comes scortum, forma sane liberali ac luculenta. Comitatis autem inter se in via utrinque verbis convenere, ut presbitero mulieris potiunde per noctem potestas esset. Vento autem in urbem parataque ac sumpta cena oppipera aderat tempus una cubitum eundi. Cum mulier sese vestibus nudet in stuba, ne forte foras inter exuendum eum lederet frigus, sacerdoti persuadet. Nudus igitur mulierem cubile versus tendentem comitatur, usque dum ad posticam venere domus, ubi mulier, si quid natura ab ipso per vesicam exigeret, ibi locum esse. Quia statim autem exiit, ipsa longius non morata, quin mox occlusa postica pessulum obdidit. Quod sacerdos primo ioci loco ducit, quod id temporis nullum tale facinus facile passurum esset. Porro Phœbo nunc capricornum petente aer per frigus cuncta minabatur mala. Accedit igitur hostium, pulsat. Illa primo dissimulans silet. Tandem continuatis pulsacionibus in valvam irrumpit minabunda, quis ibi sub hoc noctis silentio suas pulsaret fores. Si eum internosceret, ipsum haud impune laturum. Is autem, ubi se eum esse, qui una cenam sumpsisset, subnominavit. Addit, iam omnem cessare iocum, quod frigore nimis premeretur. Cepit illa, acrius in eum invehere et clamore, quod iam omnes vicini accurrebant et lapidibus a foribus abigere. Ille verecundia coactus in cuiusdam pauperis hortulani tugurio per noctem. latuit. Mane oriente luce nonnullis vestibus comodato acceptis, re cuius gratia venerat infecta, quod et peccunia nedum vestibus spoliatus erat, domum rediit.
Est autem viro precipue molli difficile vitare versucias atque illecebras scortorum, ne dicam mulierum, que complures spectatissimos viros perdidere, prout longe lateque memorie proditum est. Proinde convenit, ut quisque voluptates et libidinem temperantia continentiaque pro virili sua parte frenare ac domare studeat, ne sese hac voracissima charybdi collidendum et absorbiendum prebeat. De honestis autem atque venerandis mulieribus hic nihil velim dictum, quarum decus, non iniuria, omne huius evi precium longe prestat.
4. Est huic fere simile, de quo aiunt in dicta urbe Argentina duos fuisse presbiteros, qui duobus scortis peccuniam in cenam sub noctem parandam ipsarum potiundarum gratia erogarunt. Sacerdotes autem, dum et cenam et noctem prestolantur, tardum ire queruntur diem, usque dum advesperascit. Tum leti optatum adesse tempus omni posthabita cura arbitrati sunt, cum subito duo lenones horum consiliorum ex ipsis mulieribus antea participes in edas irruunt, simulantes se mulierum maritos atque olfacere aliquos in edibus latere, qui conarentur sibi parare mechum. Sacerdotes auditis illis mox trepidos subito pavore ingens cura illorum manus vitandi invasit. Atque tandem consilio mulierum eciam magnum metum simulantium per fenestras stube prolabuntur, cum non modico omnium gaudio, sacerdotibus, quod manus lenonum violentas evaserant, aliis autem, quod esurientes suum preter sumptum bene lautam cenam nacti erant, gaudentibus.
Sepenumero autem decipiuntur, qui sibi cum animo suo aliquod gaudium in futurum proponunt, cum nihil fallacius, nihil incercius existat tempore. Quod quom letum aliquando affore creditur, sepe lachrymis abundat. Speranti lucrum affert damnum, petenti honorem ignominiam et probrum. Quo fit, ut sepe horam, in quam maximum nobis constituimus gaudium, presentem maxime et exhorrescamus et detestemur. Refert ergo hominem presenti frui tempore neque breves hosce dies a deo nobis permissos luxu atque desidia terere, sed semper virtutibus innixos aliquo honesto negotio intentum gerere animum.
5. Iacobus Grymm, iurisconsultus, curie constantiensis iudex ordinarius, quem officialem dicunt, instante iam fine vite regulam Aurelii Augustini canonicorum regularium appellatam in cenobium montis thuricensis vovit. Quo facto mox vitam cum morte commutavit. Monachi itaque dicti cenobii, de hoc facti cerciores, ad cadaver cum rebus suis tollendis festinarunt. Inter vehendum autem cadaver domum versus venere ad villam Mülhain, ab urbe Constantia forsan quinque millibus passuum, ubi unus antecedens villanos avisatos fecit, ut pro more, campanarum cantu funus significarent. Qui interrogatus de funere honoris gracia officialem nominavit. Cuius verbi mentio tantum subitum ipsis rusticis (quod tociens in dies per ipsius officialis censurarum litteras torquerentur) furorem iniecit, quod et cadaver laniari et reliquis mortem minari visi sunt. Tum sese vindicandi sibi tempus oblatum credentes, adeo quoque invaluit ipsorum sevicies, quod auriga funus deserere atque domum repetere decreverat. Demum tamen funere grandi ere redempto processere. Queque vitantes tecta usquedum villam superiorem Winterthur, ab oppido Winterthur mille forsan passuum, pertingunt, ibique de funere interrogati respondere, id sincerissimi sui ordinis monachi esse, quippe qui tantam pre se gesserit sanctimoniam, quod regulam suam a tempore voti usque ad finem vite sue servasset inviolatam, fuisse quoque tante temperantiæ et continentiæ, quod ab omni mulierum commercio per ydem tempus habitus foret et liber et mundus. Quibus verbis sibi tantum conflarunt favorem, quod nemo adesset, qui non animam eius ex animo iuberet salvere.
Licet igitur sapientis sit, singula rimari atque prospicere, nec committere, ut ut aliquando dicat «Non putaram», tamen, quia supra humanum ingenium est, omnes prestare casus, dinoscitur magnopere hominis esse remissi, illico, si quando aberratum aut in discrimen veutum sit, frangi atque prosterni animo, constantis autem atque sapientis viri, alia aggredi via, aliis ex tempore inniti, honestis tamen et iustis consiliis, dum rem et intentatam confitias et expetita potiare.
6. Conrado quondam tabernario ad Mauram urbis Constantiæ homini ioculari fuit uxor rei familiaris tenacissima. Supra tamen sue uxoris parsimoniam et tenacitatem longe fuit negligencia et remissio animi sui. Nam quadam vice sibi ab uxore porcum comparandi negocium datur, precio sibi ad hoc numerato. Qui quia statim ab edibus discessit, totum sibi ab uxore æs commissum in aleatorum turbam incidens tesseris absorbiendum dedit. Tum domum rediens subtristis, nedum porco, verum etiam ere vacans iniurias uxoris incuriam suam indignantis vitabundus veniam orabat, asserens, rem aliter, atque ipse sperasset, cecidisse, quippe qui peccuniam suam non alia nisi alicuius insignis fœnoris spe taxillis credidisset, sperans exinde duplum emersurum iri; quod si evenisset, constituisse secum, duos comparare porcos, quo reditus suus in edes uxori extitisse hylarior.
Qui igitur peccuniam suam in sortem exponunt, antea eam in amissis habeant, consultum est, ne deinde victi æris forsan alio erogandi desiderio torqueantur. Quod facere non est integrum, quibus inanis domi residet arca.
7. Heinricus Hemmerly, pontificii iuris sui ævi in primis peritus habitus, templi divorum Felicis et Regule urbis Thuregii canonicus, lacessitus forsan iniuria eiusque impaciens eum, qui lacesserat, non modica contumelia affecit. Cuius gratia vocatus in ius ac tandem evictus est per iudicem, qui contumeliosa verba, quibus existimacionem alterius leserat, pro templo revocaret diffinito. Accidit autem inter reclamandum, edituum eius templi, qui claudus erat, preterire. Quem ut Heinricus vidit, habita reclamatione continuo addit: At quam vanum esset, si contenderem, edituum nostrum non fore claudum, cum tamen omnes compertum habeatis, eum claudicare!
Est autem turpe, existimationem nostri, si quando in discrimen venerit, negligere precipue innocenti, cum omnes aliæ iacturæ famæ posthabendæ sint. Turpissimum autem omnium, vitam ducere delictis atque turpitudini obnoxiam, pium autem scelerum castigatorem iniquo ferre animo. Et quod tetrius est, ab eo penam expetere, quod labes infamie tuo flagitio contracta aliorum nec verbis nec factis aboleri potest. Proinde vitet quisque scelera et secum constituat, ubi eo ventum sit, ut aliorum velit purgationem, nisi innocentia sua se tutetur, nequitquam purgari.
8. Est cenobium quoddam nostre patrie, cuius aliquot abbatibus aliquandiu Bachus, quam Chrystus, potior fuit, cuius quoque monachi suorum abbatum instituto adveniente tempore solvendorum matutinalium hymnorum adeo et Liberi patris et Veneris cerymoniis solebant esse fatigati, ut et ligua et pedes, nedum ocelli in suo titubarent officio. In quis erat monachus, qui aliis tedio erat, quod anime sue cautius consulere statuens in dies suplicaciones deo ex voto debitas tum pro templo, tum aliis locis ad hoc ab antiquo electis habere non obmittebat. Abbas vero semel habiturus quantoque in eos, qui a formula regule sue deficerent, eundem coram se vocavit. Aliis autem impune abeuntibus, omnis culpa acutissima abbatis voce in hunc solum transfertur, quippe qui solus regulam abbatis desereret. Quicquid enim temporis et psallendo et suplicando absumeret, hoc totum ad sui abbatis et aliorum suorum confratrum pernitiem et ludibrium spectaret, nec sue religionis aliud nisi hypocrisim esse causæ, ut sibi aliquam inde in hoc evo laudem, abbati vero et ceteris suis complicibus infamiam conflaret; ad hec non modicas minas addendo. Quibus verbis confusus ille bonus monachus ob sua probefacta acerrime correptus abiit.
Non merentur autem laudem, qui sub ovis fatie lupi dissimulant scelus, alios tamen nituntur ad virtutes perlicere; faciunt enim perinde atque isti, qui ipsi egentes aliis ferunt opem, quique rem, quam ipsi non habent, aliis pollicentur. Isti autem non modo non sunt laudandi, verum eciam longe maxime vituperandi, quod ad hoc, quod ipsi potissimum a virtutibus absunt in omni vitiorum genere triti, studiosissimum quenque teterrime persequuntur.
9. Maccellator quidam oppidi Hagnow, ab urbe Argentina forsan vigenti millibus passuum, circa crepusculum nocte iam tenebras diffundente furcam eius oppidi comparatum in rure bovem trahens festinans preterierat, strangulata illa cadavera ioco alloquendo, monendo scilicet ea, si velint in oppidum, festinato opus esse, alioquin fore, ut exclusi foras maneant. Ipso vero citato gradu oppidum versus tendente, comitatur eum alius quidam, qui eo celerius pariter properabat, quod sollicitus habebatur, ne clausis portis sibi ingressus in urbem non patesceret. Precedentem maccellatorem acclamat, rogitans, ut sese maneat, at una oppidum intrandi sibi copiam faceret. Illi autem respicienti occurrunt verba, quibus antea cum illis in furea usus fuisset. Credens hunc quoque ex eis unum esse, et quanto alius clamore, tanto ille magis fuga contendit. Tantusque metus atque timor eum invasit, ut relicto bove, manante pre angustia sudore vir semivivus in oppidum venerit.
Ludificamur autem sepe vano terrore, ubi nisi obmissa ratione nullum est periculum. Cum enim deus homini ratione in hac vita nichil contulerit prestantius, convenit ut in omnibus rebus nostris agendis ea nobis sit in promptu, quod ipsa veram nobis vite viam prescribit; quam si gradiemur, nunquam aberrabimus, et si quando aberratum sit, ipsa duce verum recuperatur iter.
10. Iohanni de Coburg, magistro insignis schole erfordensis, vini singularis excellentie fuit cadus, cuius animo ad ipsum aditum prohibendi omnia ducibula amputavit, in eius eminentiori loco scribens: «Hic non est ducibulum.» Scholares vero sui de hoc edocti clam in celare vento ac vase a tergo terebrato trahentes vinum illicque scripsere: «Hic est ducibolum.» Ipso vero magistro semel in quorundam hospitum suorum convivio per ipsum prebito exeunte iubet sibi de vino eius cadi afferre. Quod ubi per famulum frustra in vacuo vase attemptatum fuit, refert magistro. Magister rei indignitate commotus, per sese vas aggressus vinum ducere nititur. Quod ubi pariter incassum fuit, cepit ipse vas intentius perspicere, quoad apparuit et ducibolum et scriptura, index loci vini trahendi.
Contigit autem frequenter nescio quo fato, quod hee res, quæ adeo apud nos caritate pollent, quod earum usu interdictum esse volumus, brevi ex nostra solent excidere et in eorum venire potestatem, quorum nos vite in primis pertesum, quibus quoque vita nostra invisa fuit, qui proinde eis nedum uti, verum etiam abuti solent. Inconsulte igitur agunt, quibus simul auri argentive, scilicet frumenti et vini copia domi existit, ipsi vero se fame macerant, inscii cuius gratia, nisi forsan ut eo lautior agat heres, quom heredum non minus, quam nostris fatis nullus certus existat terminus. Ipse quoque heres qui sit, incertum est.
11. Monachus quidam monasterii sancte Genoeve inclite urbis parisiensis animum attollebat ad abbatis sui successionem, et quia plures alii in eodera erant cenobio, sibi tum virtute tum scientia vel pares vel superiores, alia arte opus esse censuit. Cepit igitur sese omnino gerero summisse, parco sumptu, omnibus blandus, nemini contrarius esse. Ministris quoque inter alias epulas pisces grandiores afferentibus renuere, asserens sibi minimos potiores. Istac arte non solum cenobitarum, sed aliorum etiam hominum ad se converterat animum. Abbate igitur nature concedente, is omnium consensu abbas creatur. Coqui vero ceterique dispensatores aliquamdiu nihilo lauciores, quam antea, epulas ministrant, quoad ille indignabundus quesivit, quid se fastidirent; num scirent, cum fortuna eciam fercula mutanda. Tum territis reliquis coquis, quod hoc genus hominum ligua plerumque esset solet licentiore, ait, se antea mores suos sat habuisse exploratos, qui semper et minus extructas mensas et viliores pisciculos nobilioribus anteposuisset; quibus ille, eos minus, quam par sit, sapere, quippe qui magnos illos cum minusculis inescasset, nunc, ubi magni pisces capti sint, eis utendum esse.
Res autem humane ita se habent, ut qui animum suum ad honorem tendunt, secum etiam constituant, nullum temnere laborem. Virtus quidem sudore nanciscitur estque gustus eius primo acerbus. Sed ubi labore superatur, omni dulcedine respersa est et, veluti terra, nunquam sine fœnore reddit, quod accepit.
12. Ruricola quidam ex oppido Zabern Alsatie, ab urbe Argentina millibus passuum viginti, tria forsan satis amena pira in urbem Argentinam venditum pergit. Ipsis itaque pro foro positis, cuius quidam preteriens famulo pira emendi dat negotium. Dicto precio rusticus famulo magnitudinem precii aspernanti risui fuit. Ille indignabundus mox vinum deglutivit. Quo domino renunciato, famulus statim remittitur. Rusticus autem reliqua duo non minoris, quam antea tria, venditurus in primo perseverat pretio. Famulus contra nititur, hec magis indigna ratus, quoad ruricola denuo commotus alterum pariter absumpsit. Tum famulus accelerans ad herum rem narrat, unum tamen restare prium; quod si velit, festinato opus esse, alioquin etiam mox rustici gula periturum. Ita numerato pro uno tantum, quantum pro tribus solvendum erat peccunie, vilissimo apetitui obtemperatum est.
Quorum autem appetitus eo provehitur, ut, quicquid oculis concipiant, continuo suo ventri voveant exorbiendum, hy simul et se et suos rebus avitis exutos in miseriarum baratrum precipites agunt, simul imposita per ipsos rebus venalibus lege iniqua eciam alios, quorum usus, non gula, res hasce postulat, eandem pati cogunt. Laudantur igitur, qui ad hoc quod condicionem vite sue non ignorant, etiam et pondus saculi sui et census sui honorem exploratum habent.
13. Civis quidam treverensis nocte in edibus suis fure experto mox se cum omni familia levans furem per totam domum conquirit. Fur autem iam in extrema constitutus necessitate furto oneratus, cum iam proxime domini domus erat, quanta potest maxima voce exelamat: «Fuge! fuge! dyabolus sum.» Qua voce omnes, qui aderant, una cum patre familie adeo terrebantur, quod ipse fur facile impune cum ipso furto evaserit.
Fortis autem viri est, non illico vanum horrere clamorem, cum quorundam hominum sic ferat consuetudo, quod parum moribus suis a demonibus discidant, ut proinde aliis terrori sint. Ubi autem senserint contra se niti et insaniæ suæ locum non esse, sed penam, tum per metum mussant et ne os quidem hiscere audent.
14. Quidam ex finibus Hassie veniens in urbem Erfordiam casu aromatum preteriit apothecam, ex cuius odore sibi insueto corruit fere exanimis. Accurrunt homines tollendi rustici gratia atque varia ex apotheca, quod ad manus erat, aromatum genera apponunt. Ille vero non solum nihilo magis se attollit, verum continuo moribundus dilabitur, donec quidam arrepto bubulo fimo narium tenus ponit. Tum ille primum levat oculos in cælum amissamque fere vitam recuperat.
Cognoscat igitur suam quisque naturam et sese intra eius fines contineat! Cum nusquam nos celerius adoriatur periculum, quam si quando rebus nos insuetis credentes vel crapula vel alia eius generis re in naturam nostram delinquimus. Sint igitur sua et principibus et rusticis fercula!
15. Alberthus de Rechberg, prepositus monasterii Ellwangen, Georio Bavarie duci aliquot canes venaticos ex domo mittit. Princeps autem, ubi nuncius coram de dono retulit, inter cetera bonorum canum iudicia etiam, si vocibus clari essent, quesivit. Cui nuncius mox ex obrupto, se id nescire, minime tam enhesitare, quin canes isti in monasterio Elwangen pro templi cantoribus retenti fuissent, si de suarum vocum dulcedine apud dominum suum prepositum compertum extitisset; ipsum tamen principem illud facile experiri posse; nam si singulos in aures morderet, fore, ut clamantes ipsos audiret et uniuscuiusque vocem internosceret. Pro qua facecia dominus dux nuncium magnifice donatum donum remittit.
Sunt autem huiusmodi sales grati a mimis et hystrionibus, quorum munus hoc est; viro autem gravi et honesto indigni, nisi si quando hoc tempus postulare visum sit. Quod quilibet sapiens pro temporum qualitate discernere poterit.
16. Est in dyocesi curiensi villa Superior-Vatz. Cum illis ac tota eius terra finitima lites habuit quondam Iohannes de Rechberg. Et ut homo fuit magni animi, aliquando sub mercatoris, tum sub monachi fratrum minorum caseos colligendo habitu, singula speculandi gratia, per terram illam errabat. Discedens vero litteris aut aliquo alio iuditio, sese istic fuisse, eos reddebat certiores, eis pro caseis, quos sibi tam liberaliter obtulissent, gratias agens. Quibus potissimum rebus in furorem concitati incole eius terre sevire ceperunt, secum statuentes, ipsum Iohannem de Rechberg haud amplius, si venisset, impune evasurum. Accidit autem, monachum quendam fratrum minorum per hasce terras a scolis papiensibus domum versus proficisci. Quem ubi id loci Vatz attigit, villani coniecturam facientes, Iohannem de Rechberg esse ipsos iterum iturus deceptum, mox manciparunt. Is negabat, tum patriam suam, tum scholas, unde venerat, quis et quod hys non esset, quem ipsi dicerent, in testes afferendo. Quibus omnibus neglectis iussere, divino officio hostiam laudis mitteret. In quo peragendo si tritus appareret, fore, ut eum innocentem mitterent. Eo autem titubante ac contremiscente pre metu, quod hora forsan quarta, declinante iam sole, potius ludendi, quam littandi tempus esset, tumultuantes promiscue omnes eum reum decernunt. Nec longius morati illum bonum monachum in preparatum ignem coniectum concremarunt.
Qui sic patriam letus repetendi gratia sensit in vita nostra nihil fore certi, nec ullam nos unquam a sevis fortune telis innocenciam tutari posse, quin pro more suo in nos sevire valeat, et propositam nostram voluntatem in id, quod maxime exhorrescimus, commutare, quippe qui penas, quas alium debere creditum est, indignissime perpendit.
17. Preterea in eadem villa Vatz pestis epidimie acrius cepit sevire, adeo quod ipsi rustici decrevere fere omnes, deserere locum et se alio conferre. Erat autem eis sacerdos satis doctus, qui eos pro templo docens suasit, fidi et constantes inter se essent, nec et se et sua desererent, sed spem suam in deum ponerent, quo duce citius, ac putassent, a peste liberi evaderent. Cuius consiliis cum aliquandiu obtemperassent et ipsa pestis ne dum non desineret, verum continuo auctior fieret, tandem egre patientes inter se varia in sacerdotem serunt crimina, asserentes, eum in suis consiliis lucri sui habuisse rationem, cui res sua peccuniaria in dies exinde abundantior fieret, ipsorumque interitus sibi emolumento esset. Ineuntes igitur mutuo incondita consilia, statuere, sese antequam omnes sepeliret, ultum ire, et casu venientem in prius ordinatum sepulchrum vi precipitavere et continuo misere clamantem et nequicquam se excusantem umum terra obruerunt.
Caveant igitur sibi fideles et iusti homines in impertiendis suis consiliis potissimum et tyrannos et temerarios stultos. Si enim res ex sententia consultoris processerit, nihil mereris. Contra vero et damnum et iniurias feres nulla vel innocentie vel fidelitatis tue habita ratione.
18. In oppido Enndingen, unde mihi origo est, duxit civis quidam natu grandior virginem annorum sedecim, forma sane luculentam.Is vero quandam pre se ferebat sanctimoniam, qua fretus nocte prima cum sponsa in palestram Veneris iturus docet virginem, ea haud unquam licere, nisi prius deo oratione dominica, que incipit «Pater noster» per eos supplicatum sit, ratus, tum coniugem pro etate sua vel in bonum vel in malum facile flecti posse. Consuetudini itaque huic dies aliquot senex intentus, demum tamen exhaustus et orare et ludere cum uxore aliquamdiu missum facit. De quo uxor primo ammirabatur, maxime cum antea se erga eam tam eius cupidum exhibuisset, ac si nunquam eius satiari potuisset, oblivionem forte in causa esse credens, statuit monitione opus esse. Senem igitur et osculis et complexu aggressa rogat, quando iterum una orandum sit, sic, quod manifeste petere subverebatur, religionis simulacione postulando.
Consulant igitur valitudini sue, opus est, quibus nove socie sunt sponse, nec primo temere appetitui, qui nos plerumque seducit, assentiant. Mulier enim licet primo virum exhorrescere videatur timida quasi columba, tamen ubi et sibi blandiri et secum ludere assuefacta fuerit, id autem per impotentiam nostram successu temporis desitum sit, venit in mentem, te te alteri credidisse, et aut te sibi quavis arte reparare nititur aut animum suum quoque a te avertit.
19. Fuit in oppido Butzbach, ab urbe Frankfordia viginti millibus passuum, virgo extreme pulchra, cuius amore captus adolescens quidam nullum erga eam dies noctuque proci officium omisit, usque dum puella redamore superata se conveniendi et tempus et locum statuit.Ipsis vero in brachiorum suorum complexu simul constitutis sibique amanti pro appetitu suo agendi cum amica potestate facta, cepit ipse continua ducere suspiria nec, ut id loci postulat, hylarem se et letum exhibebat. Sollicite autem ac causam eius tristicie querenti amice respondet, sibi non integrum esse eius ex sua in eam libidine potiundi, quod forte ex se gravida paritura sibi foret prolem, quam haud sine grandi sumptu quiret tollere, rogitans virginem, pace sua sibi liceret abire. Quod audiens virgo tulit indigne, quippe que tam venusta honorem suum posthabuisset amanti, ei sui copiam factura, is vero modicum rei sue peccuniarie iacturam sibi anteponeret. Hasce igitur iniurias ultum ire statuit. Et quia sub tenebris erat, arrepta manu adolescentis, simulando eum foras domum eius ducturam fore, perventoque ad edium usque gradus, longius non morata ipsum violenter per gradus precipitem egit, qui fere exanimis vix tandem recollectus facile expertus est, cum Venere parsimoniam gratiam non inire.
Qui igitur libidine captus in alicuius muliercule amorem prolapsus est, inconsulte agit, si palam fieri patitur, quod quanpiam rem aliam amica pluris faciat, precipue qui se adhuc fidei eius permittit. Mulier enim amans egre patitur sibi quicquam anteferri ab amante. Quod simul atque secum fieri sentit, in furorem concitata ultionem petit, cuius tamen ne modum quidem statuit.
20. Haud multum dissentit ab illo, de quoaiunt, fuisse in civitate curiensi adolescentem, qui virginem quandam perdite amavit. Evicta igitur virgo precibus tandem adolescentis in prestituto per ipsos convenere loco, penu quodam, ubi quoque poma reposita erant. Quo cum venissent, adolescens pomis comedendis animum suum tantum intendebat, omni cura puelle potiunde postposita. Quo puella exasperata invehendo in eum asseruit, si ipsum tanto pomorum appetitu fuisse affectum habuisset compertum, nihilo fuisse opus quod tantum anima excruciaretur, quando multo citius voti sui potuisset fieri compos. Quo dicto, ipso solo relicto, clausis post se foribus, insalutato hospite abiit, cui etiam post integrum deinde diem primum abeundi ius fuit.
Sunt autem iniquissime sortis, quibus mulierum affectis amore nequicquam earum fit copia; mulier enim aut forma, qua libidinem excitavit, aut muneribus ad amorem perlicitur, quorum alterum te viribus, alterum vero rebus familiaribus exhaurit. Est quoque ipsa utriusque insaciabilis. Quo etiam fit, ut luxurie intemperantia in primis in senibus sit odiosa, nam cum et venustate et viribus vacant, dare coguntur, quo proximos suos, ad quos bonorum successio spectat, rebus suis avitis spoliant.
21. Adolescentes quidam germanilegum discendarum gratia Papiam petierant. Cum autem illic magistri principis Mediolani stipendio doceant, hysque alios mercede antecedat, apud quem maior scholarium est frequentia, solent aliquando magistri ipsis novellis scholaribus proinde blandiri et bene polliceri, si eos ad se perlicere possent. Cepit igitur eosdem magister quidam comiter atque benigne appellare, addens, si quando rem suam vel Cerere vel Bacho vel eciam ere iuvare posset, ipsis se fore presto. Germani autem verbis doctoris pro more patrie sue habentes fidem, demum ubi per nunciorum intermissiones egere ceptum est, ineunt rationem iam dudum pollicite opis ab ipso doctore potiunde ipsumque doctorem adeuntes promissum ab se iam dudum auxilium expetunt. Ille continuo rem trahere, nunc illa, nunc alia afferre impedimenta. Credens tandem illos tedio sese insequendi fatigatos desistere. Quod ubi frustra fuit, coactus tandem mentem suam erga eos edere, arguit, illos homines minus civiles atque humanos esse, qui verborum honoris forent inscii; sese quidem sepenumero erga alios hisce verbis usum et sibi tamen nihil minus fuisse cordi, quod hic sermo frequens sue patrie hominibus esset.
Nihil autem est quod tam dedeceat homini, quam vanitas. Que cum sibi perfidia adulacionis ac sinistra delatione proponit allicere vel excitare favorem, in aliorum erumpit perniciem. Est quoque turpe, cum solis verbis posthabita ratione ceteris animantibus prestamus, eis abuti et in tanta versari levitate, ut omnis oratio nostra sit inanis et nullius ponderis.
22. Consuetudo inveterata in plerisque locis patrie nostre habet, mactatis porcis, cum necessariis farcimina dividere, cuius ductu certi villani ville cuiusdam non longe ab oppido Memmingen inter se vicissim farcimina partiri pro tempore consuevere, solo quodam dempto paupere, cui mactanti porcum nulla suppetebat facultas, cuius etiam in parciendis farciminibus nulla quoque penes alios occurrebat memoria. Que cum ipse pauper aliquando cum animo suo reputasset, sui ipsius miserebatur. Statuit tamen experiri, hecne inter alios avaricie an amicicie beneficia essent, et vix tenello pro rebus suis parato porco eum ante alios in singulos suos vicinos partitus est. A quibus tum omnibus eo anno accepit partem, insequenti vero anno ydem porcum unum a parvulis enutrivit. Quem ut vicini continuo in oculis eorum videre versantem, rati, pauperem ipsum simul atque supra facturum, temporibus farciminum dividendorum nemo eum preteriit. Pauper autem porcum suum mactare usque differt, dum sacrum quadragesimale adest ieiunium, quo lege Chrysti carnis usus interdictus est. Tum a divisione mactati porci facile liberatus alios vana spe detentos decepit.
Est autem nusquam animus hominum ad benemerendum propensior, quam ubi cumulate questum vel sperant vel acceperunt, quod in bonis gratitudo dici potest, in malis vero et ambitiosis fœnus vel auctio. Bene igitur sancteque vivitur, si beneficiorum in nos collatorum memores abiecto proprio commodo semper gratitudinem in promptu habebimus, si iusticie et pietati intenti societatis meminerimus humane et ei saltem probo et honesto viro potissimum saffragamur, cuius necessitas proclivius poscit opem.
23. Bugg Strobel, scurra apprime festivo, quondam in Nicolai Gundelfinger, vicarii Hainrici antistitis constantiensis, edibus constituto venit quidam rusticus, quem ipse superbe appellans interrogatum fecit de negotio suo. Rusticus autem ratus ipsum Bugg dominum fore domus, quippe qui splendido erat amictu et pignem sesquipedem pre se gerebat ventrem, quo non difficile cognitu erat, ipsum haud fabis Pythagore vesci solere, prodit causam suam, quod sacerdoti violentas attulisset manus, eius gratia ab eo petens veniam, tanquam eius dyocesis summum sacerdotium gerente. Cui Strobel augendo primo peccati atrocitatem, rem indignam eum patrasse asserit, potissimum si non discrecionem parcium corporis sacerdotis habuisset; proinde necesse foret, sibi enodaret, in qua corporis parte sacerdotem lesisset. Referenti autem rustico, quod in capite, «Heu», inquit Strobel, «quam tetra in te heret culpa! Consultius quidem fuisset, si cruribus tenus eum cedisses, quod usque eo virtus consecrationis non pervagatur.» Iubet tamen, mane redeat longe ante lucem, nec desinat pulsare fores, donec sibi presentia sui fiat, ad hoc famulorum accusans et pigriciam et superbiam, qui fastidirent pauperes et oculis eorum vino somnoque oneratis lente mane surgerent, cum sibi nullum tempus ad audiendos homines accomodatius esset. Mane autem cum iam vix tercia adesset vigilia et cum adhuc omnis homo somno et quieti est intentus, adest ad ianuam vicarii rusticus importunis continuisque suis pulsationibus. Mota ira, non tam domino, quam relique familie domus, nihil execracionis in eum omisso. Addite etiam mine, nisi cesset, haud defore quin pugnis adeo cedatur, ut vix sibi vires abeundi suppetant. Ille non minus instat, fretus pro opinione sua domini iussu, ex quo sibi satis famulorum comperta esset pigritia, opus sibi esse domino eius convento, nec se prius abiturum fore, nisi ad eum introductus sit. Temeritate autem rustici ad dominum relata vocatoque ipso facile ex verbis eius cognitu fuit, eum tum persona tum persuasionibus Bugg Strobel ludificatum fuisse. Cognito errore rusticus abiit; ipso autem accedente luce redeunte sensit sibi elusionem huiusmodi non fuisse damno.
Sunt autem huiusmodi scurre in principum domibus frequentes, quorum gratia, quod satis expedite sunt assentacionis, et splendido vestiuntur amictu et delicatis utentes epulis inflatas gerunt buccas. Nec quicquam est tam accomodatum ad decipiendos nostre etatis homines, quam si quibus est bene fultum corpus in candida veste. Iuvat tamen ad hoc, si nostra ligua sapientiam de nobis profitemur ac de nobis ipsis noverimus grandia loqui. Si semper adversarii damnamus causam, nostram vero nusquam refellimus, tum maxime nobis habetur fides crediturque. Ego vero huius consilia potiora duco, cui satius est, quod alii, quam quod ipse de se predicet, qui equum et rectum sibi ante animum constituit eiusque vim tum ad nostram, tum adversam partem metitur, qui non rumores ponit ante salutem, nec incognita pro cognitis habet, sed ad omnem indagandam veritatem tempus adhibet et diligentiam.
24. Iohannes de Wildenstain, abbas monasterii sancti Marci Augie maioris, ad religionem et sanctimoniam monachorum suorum animum suum adiecit, ut devote et suplicando et cantando ad Cristi laudes intenti essent. Quod ipse (ut par erat) precipue faciendo aliis exemplo erat. Ceterum si qui forent, quos non ipsa virtus perliceret, eos pene formidine ad bonum arcebat. Sanxit igitur, quotienscumque aliquis ex suis monachis semel tempore peragendarum suplicacionum a templo abesset, ei in eum diem vino interdictum esset. Qua pena etiam in alios delinquentes servos uti solebat. Accidit autem, monachum unum semel ab ecclesia abesse. Quo die coquus mane nimio cantu dominum abbatem orantem impediens deliquerat; ubi autem tempus prandendi aderat, coquus accedens ad tabulam craterem suum vidit inversum. Erat enim hoc signum a vino vacare debentium. Prospiciens autem lacius reperit eciam cratherem unius monachi in eundem modum positum. A quo cum percontatus esset causam, in conspectum prodiens domini, quod hoc genus hominum sitim inique patitur, querit, quid commeruerit, quod sibi vino carendum esset. Cui abbas, quod mane, ipso suplicationem ad deum peragente, suo cantu eum aberrare coegerit. Coquo vero ulterius querente, quid monachus admississet, cui pariter vinum non partiretur, respondit abbas, quod non cantasset pro templo. Ad que coquus: «Et quis sic legis tue vitabit penas, cum ei, qui cantat, non secus atque, qui temperat a cantu, vino carendum sit?»
Neutiquam autem conveniunt in psallendo deo debitas persolvere laudes et cantando lascivas cantilenas homines ad luxuriam intemperantiamque allicere. Est igitur in omnibus rebus modus et certa meta, quam sive vicerimus sive citra resederimus, peccatum conflamus. Nam sicut abunde callidi et astuti, aut qui ingenio ieiuno sunt et tardo, sapientes, sic quoque qui tantam pre se gerunt rigiditatem, ut eos humane condicionis oblivio capiat adeoque nullum elemencie locum penes se paciantur et qui semper presto sunt ad inferendam iniuriam, iusti dici non possunt; nec quoque, qui omnia audet, perinde ac, qui omnia timet, vir fortis est. Habet quoque suos ipsa temperantia fines, ne dum vetitam vitet voluptatem, nimia integritate vilitatem contrahet.
25. Marquardus de Emps, miles auratus, quondam magistrum civium oppidi Lindow in arcem suam Emps fecerat invitatum. Habito autem convivio bene lauto miles hospiti, ut eo liberalius haberi videretur, singula castri penetralia videre potestatem facit. Vento autem in quoddam armarium, ubi varia et cultrorum et ensium reposita erant genera, miles, ut etiam maiorem hospitis captaret benivolentiam, eligendi cultri, quem vellet, hospiti optionem fecit. Is autem primo honestatis gratia renuere, quod eius merita eo non accederent; miles vero magis instare et usque precibus fatigare, dum hospes cultrum unum pre aliis opera nobilitatum eligit. Tum miles: «Bene est», inquit. «Sit tuus iste cultellus, hac tamen lege, quod non minus in hoc suo hereat loco! Et si quos inantea introduxero, te cultelli huius fore dominum cerciores reddam.»
Est autem ad conservandam humanam societatem in primis liberalitas accomodata, dum infra suum conservata fuerit lumen, hoc est, si largitio nostra nec nobis nostrisque nec his, quibus largimur, damno est, si non ab ostentatione, sed a mera proficiscitur voluntate, si dignis, si virtutis, non vanitatis, gratia, et si memminerimus eorum, qui in primis bene meruere de nobis, ut eis potissimum gratificemur, dum tamen non humani obliviscimur commercii, quod nobis est cum unicuique honesto homini, quibus, prout cuiusque poscit necessitas, pro viribus opitulemur.
26. In oppido Ennk Saxonie adolescens quidam non bene prudens mulieris cuiusdam deperibat amore, cuius tamen nec conveniendi nec videndi sibi copia erat. Tabescere autem sibi in dies animus cupidine. Cuius furorem leniri sperabat, si eam videndi semel sibi modo potestas fieret. Inter pretereundum autem domum amate iniit consilium, ibidem vehementi clamore flagrantem supra omnia tecta ignem verbis ad hoc accomodatis publice obnunciare. Quo sic peracto subito ingens exoritur pavor et clamor. Omnibus hominibus in valvas edium irrumpentibus gratia ignem expergiscendi, ipsa quoque eius amica per fenestras prospexit. Qua visa mox stultus ille affatur singulos, iam iam flammam extinctam esse.
Sunt autem nonnulli homines, qui dum ipsi potiantur optato, nullius pensi faciunt, quamvis alios affici molestia, quippe qui nullum sibi cum aliis hominibus ducunt commercium, sed omnes suos sensus solis sibi vel diviciis acquirendis vel voluptatibus intendunt. Qui dum suo inserviunt commodo, in maxima incidunt turpia facinora, ambicionem, furtum, predam, furorem et alia huiusmodi, quibus nedum vel se ipsos vel proximos suos, sed precipua queque imperia, labefactant.
27. Ferunt, dum superioribus annis oppidum tuum Herrenberg fere totum igne absumeretur, fuisse cuidam civi illic filium non tanta sapientia, quanta sui vellent, preditum, ymmo stolidum. Qui inter ardendum et maximum ignis furorem consideravit, que potissimum edes alias igne anteirent. Et comperto, quod genitoris sui edes cunctas Vulcano excederent, illud singulos ambiendo cum quodam animi sui tripudio cunctis enodavit, ydem fore credens, et adversitatibus et rebus prosperis alios anteire.
Est autem sapientis, adversas res perinde modesto et forti ferre animo atque secundas. Nam cum homines sumus, complecti animo, quid humana et lex et condicio iubeat, par est, que vitam nostram nullis fortune telis eximit, sed monet nos nihil admirari, cum acciderit, nihil, antequam evenerit, non evenire posse, arbitrari. Convenit igitur, rebus prosperis nos gerere sumisse et ad queque pericula excipienda quasi presentia presto esse, adversis vero rebus bene sperare et considerare malam valitudinem, exilium, egestatem, persequutiones iniquorum et alia eiusmodi nobis nec primo, nec solis, nec quicquam humane nature indignum accidisse.
28. In villa Meils, ab urbe curiensi millibus passuum quinque, fuit mulier quedam, que, licet nupta fuerat marito, contempta tamen matrimonii lege etiam aliis viris in Venere morem gerebat. Quod etsi maritus egre paciebatur, ne tamen primo crudelius de uxore videretur consulere, a debita pena abstinuit et, quod sibi consultius videbatur, rem ad socerum defert. Socer vero, tametsi filiam noverat culpe obnoxiam, ut tamen genero dolorem et filie penam levaret, ad consultationem animum intendit, asserendo, rem istam in filia minus dolendam, que, dum genitricem suam imitaret, hec admitteret, deposituram tamen eam fore tempore, quippe cuius mater etiam talia agere in iuventa solita fuisset, sexagennariam tamen abstinuisse; sic procul dubio filiam facturam, ubi sexagesimum inacta sit annum.
Viciorum autem infelicissimus omnium castigator est tempus, quod, dum vel mortem vel aliquam aliam malam valitudinem affert, peccandi tollit vires, quo fit, ut tu non vicia, sed ipsa te vitia deserere cogantur. Boni autem dei amore, qui vera est virtus, non mortis seu alterius cuiusvis pene formidine, et peccata et peccatores exhorrescunt.
29. Cum annis superioribus episcopatus constanciensis in magno versaretur discrimine, inclitus noster Otto, antistes nunc constanciensis, tum electus, singula sua oppida, homines dicioni sue subiectos sibi iureiurando obstricturus peragravit, ducens una Werlinum, stultum suum. Fatuus autem inter equitandum e via fatigatus, dira execratione balbuciens in principem quondam Hermannum, proximum antecedentem episcopum, fertur fuisse usus, asserendo, eum inique sensisse in locandis episcopatus oppidis, quod ea tam longo abinvicem spatio constitui curasset, quod si omnes urbes, oppida vicique simul site essent, homines plures fatigationes in eis adeundis vitare posse.
Est autem stulticie proprium, ad id tantum, quod adest et quod est præsens, tantum, quantum sensu percipit, incumbere, nulla preteritorum futurorumque habita ratione; nam cum ipsi stulti rationem aliquando uti vel nolunt vel nesciunt memoria quoque expertes existunt, neque preteritorum habere poterunt scientiam neque futurorum premeditacionem. Quo fit, ut tantum voluptatis avidi, laboris vero et animi et corporis impacientes existant.
30. Fuit pistor quidam urbis Argentine, cui licet uxor esset satis lepida, famulam tamen domus deperibat. Quem ubi famula neque precibus neque minis reprimere posset, rem pandit uxori, cum qua racionem iniit, virum decipiendi, quod famula ipsi iterum eam sollicitanti et diem et locum se conveniendi prestitueret. Quo sub tenebris, cum uxor concessisset, venit pistor letabundus ipsaque uxore semel sub famule specie potitus est. Quo facto cepit eam blande affari et tum comitate, tum forme prestantia supra omnes alias mulieres, nedum uxorem suam, extollere, ingens constituens precium, ut uxor sua eo et comitate et forma accederet. Cum autem nec laudis nec precii modum faceret, mulier impaciens silencii «Tandem bene est», inquit; «hac hora, vir, omnia tibi ad vota respondent. Ego enim sum coniunx tua tam et lepida et venusta, quam petis. Cuius tibi preter insignem impensam, dum voles, copia fieri poterit.
Res igitur in primis fallax est voluptas, que nulla ratione, nulla certa scientia, sed inani quadam oppinione ducitur. Decepti enim aliquando vel oculorum vel aurium ac etiam palati dubio iuditio nobis in rem quampiam constituimus gaudium. Quam dum petimus, si ex errore in aliam incidimus eaque pro illa quam tam avide appetere visi sumus, potimur fungimurque. Per hoc voluptas nostra, usque dum in eo versamur errore, nihil aufertur. Non enim refert, quantum ad voluptatem sive aquam sive vinum biberis, dum tamen tecum, quod bibis, vini vim sorcietur. Si igitur voluptas res esset vera, firma, stabilis, propter se ipsam expetenda, nequaquam nos in tantos errores precipitaret cogeretque tantum ab animo nostro aberrare, ut vel sensuum vel rationis expertes essemus. Quin immo ad virtutes incumbamus, ubi nihil fallax, nihil fucatum, sed ipso sole omnia illustriora existunt.
31. In villa Aigoltingen, decem millibus passuum ab urbe Constantia, solvebantur viro cuidam nobili exequie, cuius gratia etiam ex aliis finitimis locis sacerdotes illic confluebant, quorum unus in libro missali eius templi non satis tritus in ara constitutus cepit misse introitum iterum atque iterum passim per librum conquirere. Cum autem diucius quesisset, desperatus in incerto habebat, cuius potissimum ope in eo uteretur. Edituus vero, qui ad aram sacerdoti minister aderat, licet homo esset rudis et agrestis presbiteri considerans sollicitudinem, corrigiam pro intersigno in librum positam, qua sepe suum sacerdotem usum viderat, indicat. Quo sacerdos mox sollicitudine liberatus quod petiit invenit.
Vincit autem nonnunquam usus artem, quod consuetudo mutat ingenium et nos vel virtutibus vel sceleribus imbuit. Qui enim in re quapiam in dies quasi a cunabulis versatur, ys, sive illa mala, sive bona existat, haud iniuria peritior aliis in ea re evadit. Heret quoque obtinetque vim suam ipsa consuetudo potissimum in tenera etate. Que dum adhuc mollis, est facile institutioni, que deinde consuetudines et ex consuetudine naturam parit, vel ad bonum, vel ad malum flectitur. Et qui a teneris annis a parentibus suis edoctus consuevit recte facere, hic procul dubio difficilius a vero honestoque avocatur, quam qui furtum, predam, rapinam, stuprum assuefactus est vel videre vel agere.
32. Fuisse ferunt non multis preteritis annis scurram quendam, cui nomen fuit Hammannus Faber, qui rusticum unum pro fore Constantie lignorum vendendi gratia constitutum adivit. Quem ubi benigne salvere iussit, consanguineum nuncupavit. Cum vero simplex ruricola huiusce et salutationem et assercionem primo ioci loco haberet, alius vero forcius eum sibi propinquum esse persuasioni inniteretur, tum vicinos, tum alios etiam propinquos propriis nominibus appellando, nam ea antea a quodam, cui ipse rusticus notus erat, didicerat, ac etiam predium, quod ipse coleret, describendo, demum persuasum ad prandium invitat. Venditis igitur lignis precio longe vilissimo festinantium more Hammannus ante omnia balneolum quoddam eis pro singulari solacio ordinatum intrandum esse disserit, ut ad potandum aptiores fierent, ut interim tempus prandii lautioris parandi superesset. Habebat autem scriba publicus urbis in edibus suis balneolum privatum, in quod illa die matronas primates urbis invitarat. Illic Hammannus cum ruricola festinans contendit. Quo cum ventum est, rustico aliis vestibus nudato asserit Hammannus, femorale eius fœde olere sibi, ut abiecto femorali balneolum intret persuadet, ipso Hammanno ante omnia taliter faciente. Destituto igitur ruricola bracca sua, ipsum antecedentem disbraccatum in multarum honestarum matronarum conventum ante se in balneolum trusit, foribus balneoli, ne rustico fugendi potestas esset, ocius ab extra occlusis. Mulieribus autem magnum clamorem edentibus accurritur a tota familia domus. Ad quas tamen antequam ventum esset, Hammannus aufugit seque mutatis vestibus ocello uno clauso in forum recepit. Ruricola iureiurando affirmante, nullam nisi necis penam ab ipso Hammanno recepturum ire, interrogatus autem viso eo, qui ipsum illuc duxisset, si eum cognosceret, asseruit. Adductus igitur per certos huius facinoris participes ad Hammannum, si is esset, quesivere. Quibus ruricola respondit, hunc non fore, cum ille ambos suos oculos habuisset, hic vero monoculus esset. Sic ipse rusticus, secundum per Hammannum deceptus, confusus urbem exiit.
Prudentes autem viros, si quando res nove admirandeque adoriuntur, non illico vel annuunt vel recusant, sed adhibentes deliberationem singulas circumstantias debite, si quod occurrit vel in damno vel incommodo sit, perpendunt, nec quoque repentino adfulgente commodo temere assentiunt, sed diligenter prius prospiciunt, ne sub utilitatis spetie in fraudem incidant, ne leges, ne honestatem, ne virtutes deserant; si vero adverse fuerint res, non illico territi consternantur animo, sed tum considerare incipiunt, si vel pena digni, vel a culpa vacui sint. Quem enim innocentia sua tutatur, hic ab omni metu curaque liber atque securus agit omniaque alia, que sibi preter culpam suam accidunt indigna, spernit atque contemnit.
33. Civi cuidam oppidi Arbon cis lacum Bodamum fuit famulus modice sapiens. Erat autem domino in villa Roschach negocium, mille passus ab oppido Arbon, servo expediendum. Iubet igitur famulum, se paret, postridie villam Roschach petiturus. Famulus mane, priusquam illucescerit, se ad Roschach contulit, mox, antequam dominus se e strato levaret, domum redeundo. Experrectus dominus monet servum, mox se expediat ad iter Roschach versus, rei gerende gratia. Cui famulus, se rediisse, respondit. Interrogatus autem, quid negocii habuerit, inquit, non aliud, quam quod dominus heri iussisset, se pararet ad Roschach; itaque se ante lucem profectum et mox rediisse.
Sunt autem quidam homines, qui malunt videri, quam esse, boni, qui nullius pensi faciunt, si opera eorum eis, quibus vel servitio vel beneficio obligantur, vel prosit vel obsit, dum tamen ipsi tempus frustra terendo apareant aliquid fecisse. Hos, si mercenarii sint, ganeones, heluones et nequam, si vero speciem amici necessariique pre se gerere videntur, haud multum vel nihil ab aliis dissidentes et adulatores et assentatores appellabo.
34. Maccellator quidam constanciensis cum semel peccora comparandi gratia civitatem exiisset, in diversorio quodam constitutus monente tempestate mencionem fecit cyrothecarum suarum, asserens iocose, so frigus haud ledere posse, quod cyrothece sue fornace tenus posite essent. Quod audiens ganeo quidam se mox in edes eius recepit sibique sex nummorum libras uxorem tradere ex mandato mariti iussit, quippe qui cyrothece viri eis fornacem site essent uxori pro intersigno afferens. Quod ubi sic esse ab uxore compertum est, ei petitam peccuniam credidit. Quem abeuntem postea nunquam vel vidit vel novit.
Noscamus igitur omnes liguam nostram domare et semper premeditate circumspectantes, ubi, quando, cum quo, quid et de quo loquamur, ne quaudo verbis nimium indulgentes vel bonorum et maxime primatum aures temere obtundamus, vel in nebulonum turbam incidentes et nos et nostra prodamus. Est quoque ipsa loquacitas per se digna odio, nec taciturnus hominibus unquam tam fuit oneri, quam garrulus. Quo fit, ut sapientes illud semper potius, quam hoc, duxerint.
35. Hainricus Nithart, canonicus ecclesie constanciensis, iuris tum pontificii, tum civilis nostri evi apprime peritus habitus, cum sibi alias ad cetera sua ecclesiastica benefitia etiam ecclesia oppidi ulmensis esset addita, habebat ipse rerum suarum ab urbe Constantia ad Ulmam aurigam. Qui constitutus in edibus ipsius Hainrici Constantie edendorum pomorum adeo incontinens erat, ut nulla in cacabis fornacis stube domino domus tuta pre se essent. Erat autem administrator domus Heinricus Piscatoris, canonicus ecclesie sancti Iohannis constanciensis, vir certe perhumanus, qui, indigne ferens gulam rustici in absumendis pomis, ipsum rusticum ulcisci secum statuit. Et aliis duobus sumptis pomis, altero eorum aloes referto, ipsa in patulo ut rustico in oculis essent constituit, que quoque, cum iam tempus cubitum eundi adesset, inter abeundum ipse rusticus furtim tulisset, mox deglutivit. Senciens autem aloes, inscius, quid esset rei, mœrere incipit. Tum mox familia domus accedens lamentabili clamavit voce, eum, qui ista tulisset poma, continuo mortem obiturum, nisi ipso statim publicato, ut sibi aliquid opis ferri posset, quod alterum istorum pomorum veneno, murium capiendorum gratia, plenum fuisset. Rustico maior terror incutitur et statim pomum per se consumptum pandit, singulos proferenda sibi cura compellans. Tum primum accessit Heinricus Piscatoris iam ante paratum et bene amplum coclear cum mixto aceto aloes plenum sub tyriace specie afferens, nulle vitande mortis fore curam affirmans, nisi per huiusce fermenti sumptionem. Quod licet rustico primum horridum sumptu esset, avidus tamen vivendi cum magno gemitu ab orientibus lachrimis, cum amaritudine rei victus sepius incepto desisteret, tamen iterum atque iterum aggressus tandem acri voce Heinrici exhortatus totum poculum trepide et pavide hausit.
Qui igitur animum sibi ad queque audenda suppeterre credit, antea secum statuat, quecunque accidere possint presentia, equa ferenda esse mente. Vix quoque vitabit pericula, quem apetitus sic coercet, ut et in Venerem et in gulam ita preceps feratur, ut animi sui compos non sit et ut nihil videatur a natura discrepare ferarum. Est enim nihil, quod hominem cicius sepiusque precipitem agere soleat, atque hec duo, nisi et superbiam et avariciam addere velis.
36. Monialis quedam, ut hoc christiana nostra postulat institutio, quadragesimali tempore sua confitebatur peccata. Peracta autem confessione sacerdos, ut per onus penitentie delicti pena tolleretur, iussit primo, certis diebus iuxta ecclesie ritum ieiunando abstineret a crapula. Quod illa minus comode facere posse asseruit, quippe que capite adeo esset debili, ut nullam abstinentiam ferre posset. Quo audito aliquot supplicationes, quam «Pater noster» vocant, ad deum singulis diebus dicendas indixit. Quod pariter sibi non convenire enodavit, que tot quottidianis septa esset negociis, quod nullis oracionibus intendere posset. Tum ille, elargiret tamen gratia dei certis pauperibus elemosinam. Id quoque fieri non posse, refert monialis, rei familiaris sue tenuitate causante, nec etiam ad imagines sanctorum peregre proficisci posse, sacerdoti petenti propter minus bonam sui corporis valitudinem ait. Indignante vero sacerdote impacienciam mulieris ipsamque propterea corripiente, quesivit mulier, num sibi cordi essent dies festi, si aliquot dies ab omni corpori suo contrario vacaret opere.
Errant autem indignum in modum, qui in animum suum inducunt facinora lascivia et voluptate admissa luxu atque gaudio reparari posse, quod morbis plerumque amare et egris contrarie afferuntur medicine, nec quoque huic unquam remittitur noxa, qui inter petendum veniam nihil aliud precatur, quam ut liceat in eum, a quo petit veniam, iterum delinquere, ut iterum liceat insidiari. Aut quam veniam meretur, cui, dum petit, animus est, sibi, quem lesit, nihil pene deberi? si proponit, cum animo ab iniuriis illatis temperare nec velle nec posse? Nullam certe. Si igitur Iesum optimum maximum sceleribus nostris offenderimus, que voluptate atque libidine aliisque delictis contraximus, quomodo cum eo in graciam reverteremur, nisi sua lege culpam nostram sacerdoti suo prodamus, nisi nos pena dignos fateamur, nisi criminum cogitatio exasperet mentem nostram, nisi decreverimus, similia inantea admittere nolle? Tum abiicimus voluptatem, tum libidini bellum denunciamus, tum nos ipsi Iesu optimo maximo ita obligamus, ut semper et vitam et corpus et omnia nostra pro ipso devovere presto simus. Quod fieri non poterit, dum luxui, dum lascivie aliquis adhuc nobiscum locus est.
Propulsabimus igitur ea, si sumisse nos gesserimus, si die noctuque suplices ad deum virtutibus intenti fuerimus, si macerantes corpora nostra, non quod desideramus, sed quod satis est, utimur.
37. In villa Schenkenberg cis oppidum Engen, ab urbe Constantia viginti millibus passuum, Hainrico Menin, presbytero, populum in die festo pro templo edocente intervenit ex improviso Iohannes Truckenbrot, procurator curie constanciensis. Quem ut vidit sacerdos, perterritus, quod ipsum se novit doctiorem, «Adest», inquit, «nunc alius, me longe peritior, quo presente nec phas, nec tutum est, me dicere quicquam.» Quo dicto mox abiens populo tergum dedit.
Est vero difficile indocto, qui mavult apparere, quam esse, coram doctis disserere. Cum enim verum et falsum, equum et iniquum iudicare nequeunt, ignorantia eorum, que alias inter agrestes sepulta maneret, in lucem prodit. Secus autem cum litteratis, studiosis et doctis viris. Cum enim animus eorum nulla ubertate, nulla fecunditate scientiarum saciari possit, gaudent inter doctos versari, ut, si sit in eis error, castigetur; et nec solum a magnis doctissimisque, sed etiam a minimis et semidoctis, dum tamen proficiant, ediscere avent.
38. Primo anno, quo Claram, coniugem meam, duxeram, res mihi familiaris plus satis tenuis erat, quod isti, a quibus bene sperare licebat, me in matrimonio esse egre habebant. Erat autem annus natalis chrystiani octavus et septuagesimus quadringentesimus supra millesimum, etatis vero mee tercius et vicesimus in nundinis urbis Constantie ad festum dedicacionis templi, me quoque, ut solet, necessarii mei visebant, quibus ex virtutum offitio victus administrationem per totas debebam nundinas. Absumptis autem in cena omnibus esculentis surgenti mane non amplius sex denariis eris mihi domi erat. Quos cum uxor pro emendis carnibus tulisset, sperabam pro veteri consuetudine me a procuratore canonicorum templi in sex denariis donatum iri, et quia hospitibus vinum ponere pro liberalitate mea statueram, eosdem sex denarios pro comparando et vino et pane ordinaram. Ubi autem in chorum templi, locum distribucionis, ventum est, statui me in patulo, ne non visus a procuratore preterirer. Demum cum omnibus datum sit, nec esset quem necessitas plus me vigeret, nec qui avidior expectaret, cessat in me distributio, cunctis aliis letis abeuntibus. Ita et discedo et redeo domum vacuis loculis.
Non est autem satis cautus, qui fretus spe alterius sacculi sumptum facit, cum plerosque homines tanta rei peccuniarie capiat aviditas, ut omnia peccunie posthabeant. Apud quos turpe non sit, beneficienciam quantumcumque priscam peccunie amore tollere, nec scelus quidem, in conservanda peccunia fœdus, pactum, fidem aut quavis consuetudine et benivolentia contractam amiciciam rumpere et violare. Qui si cum animo suo volverent, quis peccunie usus et cuius causa es, argentum et aurum signatum sit, honestatis sue, non nummi haberent racionem, nec eum in tantum vindicarent libertatem, ut sibi ne tangere quidem eum phas esset, sed eum in suo conservarent ministerio servituti obnoxium, ut eius opera et ipsi et sui aliisque, quorum inopia hoc postularet, quoad cum comodo suo fieri posset, uterentur.
39. Scholaris quidam parisiensis mulierem clam in cubiculo suo aliquandiu fovebat. Ipso autem semel ante lucem ad exercitium magistri sui eunte, surrexit mulier et queque secreta cubiculi pro illarum mulierum ingenio indagavit, que vitandi ignis gracia aliquando res sibi commodas secum auferunt. Offendit autem in tenebris ydriolam atramento refertam, quo, ut sibi visum est, rosaceam aquam sapere totum suum corpus linivit. Scolaris autem a scholis rediens, ubi illam vidit per totum nigram, primo exanimatus fere horrore adeo, quod fauces sibi vocem negabant, quippe cui venit in mentem, interim permissu dei per demonem aliquem in eam sevitum fuisse. Ipsa quoque mulier considerans stuporem scholaris exterrita est, quod causa horroris ipsius eam fugerat. Uno autem alterum sic aliquandiu intuente exorsa est mulier prior, cur sisteret gradum, cur se non ad eam, ut sepe antea, reponeret. Cui scholaris, se maxime ex atro eius aspectu territum, cuius vultus iucundus et amenus in fœdum et deformem, interim quod fuisset in scholis, mutatus fuisset. Tum mulier se ipsam aspiciens facile consideravit, se non rosacea aqua, sed atramento lautam esse, remque scholari ordine pandit, qui reviviscens mox amicam repeciit.
Non igitur omnis liquor inservit venustati; proinde rem suam cuique accomodemus, ne re quando utentes illi, quam petimus contraria aliis risui simus, in stultorum numero habiti. Prestitit enim deus homini sensus quinque, quorum ope ratio in rebus gerendis uteretur. Ubi licet suum cuique sensui tribuerit officium, voluit tamen non minus, ut ipsi inter se unus alteri in discernendis rebus iudicandisque auxilio esset, quod nobis fixum et bene destinatum debet esse menti, simul ne unius tantum virtuti innixi credentes reliquis contemptis sensibus sepius ludificemur.
40. Cum alias, ut hoc lex nostre religionis fert, ne quis maledicendo vane per deum visceraque eius optima maxima iuraret, publico edicto per urbem Constantiam vetitum esset, acri adiecta pena, Hainricus Oppentzhofer, tum societatis ad Cattum eiusdem urbis minister, lacessitus forsan iniuria, in aliqua verba petulantia incidit. Quod nonnulli audientes, qui ad hoc ipsum forsan provocaverant, mox ad eum lictorem, qui sibi diem coram magistro civium atque senatu admissi delicti causa diceret, ordinarunt, illud tamen magistro civium et toto senatu ignorante. Ubi autem ad pretorium ventum est, ordinatus erat carnifex, qui virgis, quibus in eiusce crimina animadverti solet, continuo in oculis eius versabatur. Ipse quoque Beghardus cum effigie Cristi quasi consolandi gratia affuit. Ita ille tanta complexus angustia, sollicitudine atque metu, ut penitus in incerto haberet, quonam se modo ex illis expediret, quod aliter non crederet, quam quod virgis publicis per civitatem plectendus esset, et tamen fugendi nec tempus nec locus erat, quem continuo et lictores et carnifex circumsistebant. Ipso autem sic anxio, quando a senatu accersiretur, atque varia cum animo suo volvente, cui nunc se defendere, nunc veniam petere veniebat in mentem, dimittebatur senatus, ipsisque senatoribus domum euntibus comitantur lictores magistrum civium. Carnifex quoque et Beghardus abibant, isto in pretorio solo relicto. Tum primum ille notavit, se vano metu illusum, hac molestia liberatus etiam letus domum repetit.
Maxima autem sepenumero nobis videntur impendere pericula, ex quibus tamen deinde absque oinni offensa vel innocentia nostra vel principium dementia freti emergimus. Contra vero aliquando involvimur negociis, ex causis quas principio tanquam viles et inanes sprevimus et contempsimus, que deinde pedetentim in dies per negligentiam nostram suscipientes vires demum eo usque provehuntur, quod cupientes nec causam deserere, nec eam ad finem usque prosequi aut perducere absque maximo nostro detrimento valemus. Qui igitur sibi cautum velint, principio prospiciant rerum causas et, quid ex quaque nascatur, diligenter perpendant eique continuo consilio et cura assint, ne dum more indulgeant, sese eciam invitos labefactare cogantur.
41. In pago Hegoye, ab urbe Constancia xx millibus passuum, fuit cuidam militi uxor plus satis procax atque proterva adeo, quod ne unquam quidem paci in edibus suis locus esset, que non modo verba sese castigantis mariti, sed ne verbera quidem magni penderat, marito semper occurrens, eum se ex hac pelle nunquam agi posse. Quibus verbis cum sepius mariti aures exasperasset, induxit ille animum experiri, si quando eam pelle sua exuere posset, et ipsam in tabulam unam cordis ligatam cepit pedum tenus excoriare. Que tamen adeo pertinaciter in sua perseveravit sententia, quod usque verba sua revocare renuit, donec maritus pro magna parte cutem eius lesit. Tum primum clamavit, se et hac pelle exutam et marito pro viribus morem gerere semper velle.
Sunt enim quidam homines, qui nec minis nec precibus induci possunt, quod id, quod secum statuerint, deserant; quod in bonis laudi et constantie, in malis vero vicio et pertinacie datur. Est quoque illicitum, hominem, qui sui iuris non sit, quitquam patrono suo indignum cogitare et in hoc pertinaciter herere.
42. Iohanni Lib, iurisconsulto, causarum quondam curie constanciensis patrono, uxor fuit apprime honesta. Cum aliquando inter socios convivaretur et, ut fecundi calices oracionem augent, quisque quod suam uxorem extimesceret, quod forte serius domum repeteret, mencionem faceret, solitus fuit ille gloriari, se ammirari et incommoda et affectus eorum, qui uxores suas timerent, quod ipse non uxoream seviciem unquam expertus fuisset. Semel vero in cute quadam afficiebatur scabie, ut eius gratia sepius balneum adeundum sit, quod fidelis coniunx egre ferebat, rata forsan, sibi pro vera valitudine recuperanda satius fore, hunc morbum successive auferri, quam sic precipitem agere. Hic vero more impaciens cogitavit, ut se quavis arte velocius curaret, quadam autem vice proficiscenti clam coniuge balneum versus, caligis tamen adhuc amictus, minime balneum petentium more, fit sibi obviam quidam ex contubernalibus suis. A quo sciscitatus, quo graderetur, respondit, quod in balneum. Illo vero ulterius querente, et cur se non antea domi et exuendarum et post balneum item involvendarum caligarum molestia solvisset, cui ille, se huiusmodi balneum coram uxore dissimulare, que ipsum inique pateretur, amictum autem quottidianis suis vestibus difficile iudicatu fore, se in balneo fuisse. Per que verba, quod antea iactaret, se uxorem suam non timere, irrisus ab alio seipsum convicit.
Est autem turpe, virum uxori subditum esse, ad eius vocem contremiscere, si vocat, presto esse, si iubet, obedire, nec aliam causam inquirere, sed pro racione femine voluntatem satis esse. Turpius vero, honestam mulierem scorti loco haberi, fidelitatem suam contumeliis prosequi, sedulitatem eius probro duci ac verba sua nusquam audiri. Sunt enim quedam rei et familiaris et domestice negocia, ubi mulierum ingenia valent, ubi quoque vir mulieri non iniuria audiens sit. Tum igitur res uxoria bene geritur, cum coniuges equato imperio suo quisque munere fungitur et cum neutrum alteri amore et reverencia concedit.
43. Fuere duo cives thuricenses non obscuro loco orti, altero eorum, quippe milite aurato existente, capitales inimici. Qui cum per multa tempora varios fori iudicialis anfractus experti essent, rem suam familiarem pene totam consultorum impensa absumpsere. Quod cum miles prior pensasset, ipso semel in templo divorum Felicis et Regule exorante ac nequicquam deo supplicare attemptante, quod continuo sibi, ut solet, cause sue status ante oculos obversaretur, cepit cum animo suo pacem agitare, et continuo ex templo adversarium in edes suas proprias adiit atque benigne appellari cepit. Alio autem egre ferente, aperit ille mentem suam et utriusque errorem, quorum simultas atque lis alio non spectaret, quam ad suam perniciem et aliorum emolumentum, aliorumque exinde pinguescere fortunam, suam vero in dies fieri tenuiorem. Dum enim patroni et iureconsulti eorum redderentur attenti, omnes domi archas inanes fieri. Expediret igitur sibi ipsi consulerent, dum adhuc aliquid rei superesset. Quod ut procederet, se quibuscunque legibus pacem alius offerret, accepturum esse. Quibus condicionibus alius victus convenere, ut filia eius militis nato traderetur nuptui.
Is autem mihi sapere videtur, qui cause utcunque bone pacem anteponit, cum in iuditio versantem plura incommoda circumsepiunt, metus, sollicitudo, simul spes, cura, angor, omnia incerta, certi nihil, cum autem pleraque, fama vel opinio nostri in iudicio laborent. Cavendum erit, nequando nobis nummus, quam honestas, potior sit. Sed ita pacem petamus, ut nihilominus honestatis, virtutis, iusticieque racionem habuisse videamur, cum vera pax nusquam sine honestate vel dici vel esse posset.
44. Agente legacionem quadam tribuno plebis, quos scabinos dicunt, civitatis cuiusdam Suevie, quam nunc prodere non phas est, inter eundum ad oppidum Buochorn cis lacum Bodamum appulit, ubi quoque tum quorundam principum, tum aliarum urbium legaciones erant. Quo fiebat, ut singulis plumas quietis gracia per noctem locandi hospiti non esset facultas. Continuit igitur se per noctem scabinus una cum famulo suo in stuba ante lucem profecturus, hospite vero vitulum ea nocte enixum arcendi frigoris gracia, quod tum extreme seviebat, in stubam propius scabinum ipso sopore obruto ponente. Aparuit scabino dormienti, se peperisse vitulum. Quod mox experrectus famulo enarrari incipit. Cui famulus: «Et id quidem, here, somnium proximi verum est; vitulus ad manus adest.» Que res scabino quasi notorio convictus esset, vehementem simul pavorem verecundiamque incuciebat, adeo ut notabili mercede pacisceretur cum famulo, ut rationem iniret rei occultande, famulo vero illud sibi recipiente mox arrepto vitulo ipsum sub tenebris adhuc alam in lacum precipitavit.
Quis igitur tam stultus est, qui somniis fidem habeat et ex his certi quid presagire in animum inducat, cum vix ea, que vigilantes peragimus vocatis ad hoc et deo et hominibus in testibus procedant? Sunt quoque somniorum rationes vane. Cum enim animus hominis nunquam quiescat, etiam ea, quibus vigilantes intenti fuimus, dormientibus ingerit oneratisque corporibus nostris cibo meroque ex eorum exhalacionibus varie figure sopore dimersis offeruntur. Ad hec aliquando variis affectibus, ambicione, spe, metu detinemur, que dum dormivimus, vel abesse vel adesse aparent.
45. Erat cuidam in Bavarie partibus filius, qui sepius vinceretur a vino, quam vinceret. Quod pater egre habens dies noctuque eius remedio studuit. Accidit autem semel, quod pater offenderet quendam ebrium in via publica iacentem, omnis rationis expertem ac vomitu et cibum et potum fede spumantem aliasque ebrii partibus omnimode innixum. Quem ut vidit, cogitavit, si hunc filius cerneret, ipsum haud dubie deinceps tanto cautius cum vino acturum fore, et festinans ipsum adduxit. Quem simulatque natus vidit, pre gaudio exiliit et mox inquit: O quam bonum is bibit vinum! Num, pater, hunc nosti cauponem, qui hoc venundat, ut quoque ego eo accedere valeam?
Omnium autem consuetudinum nulla difficilius tollitur, quam que voluptate nascitur. Occecat enim voluptas onmes sensus hominis ipsamque racionem obstruit, ne turpitudinem, ne scelus, quod inde contrabitur, discernere valeat. Quo fit, ut homo voluptati deditus ei tantum incumbat et inserviat, ubi nobis precipue et Venus et ebrietas exemplo sunt.
46. Cum alias in urbe Argentina nonnulli in multam noctem ad qnartam fere vigiliam potassent, eorum duo una domum ire contendunt, et quia templum pretereundum erat, ubi ad fores anteriores templi pervenere, quod lima erat pernox, loca per eam illustrata respectu umbre arcis et tocius templi aqua et ingens fluvius esse eis visa sunt. Ubi cum perstitissent, incerti, quis eos traiceret, aparuit aquam ipsam fore vadabilem. Nudatis igitur corporibus se ad vadandum parant atque inter eundum levant pedes altius vadantium more, donec umbram edium ex adverso pertingunt. Tum euntes domum inmodica de sua vadatione predicant.
Est autem ebrius nec sensuum suorum nec rationis compos, sed dormientium ritu, ex sobrie gestis inscii, quid faciant, et loquuntur et agunt. Tum nemini parcunt, omnia secreta pandunt et se ipsos et alios produnt. Tum omni titubante corpore in Martem feruntur. Non est in eis pudor, non metus, sed omnia superbe agunt, nec amici nec reverencie habita racione omnia profuudunt, alios heredes instituunt, et quanto plus bibunt, tanto magis siciunt.
47. Cum adolescens in scholis erfordensibus degerem, fuit mihi preceptor artis gramaticen Iohannes Beck de Marckpurg in partibus Hassie, qui retulit, sibi fuisse contribulem, cum quo in iuventa coniunctissime vixisset, fuissetque sibi tanta familiaritate atque consuetudine iunctus, ut eum fratris loco habuisset, qui ubi se deinde in monasterium Capel, etiam in finibus Hassie, devovisset, tandem abbate nature concedente abbas creatus sit, quo audito ipsius Iohannis animum tantum gaudium incessisse, ut continuo ad Cappel amicum suum salutatum sibique congralatum acceleraret. Quo cum provenisset, ipsum, primo a ministris inique habitum, vix obtinuisse, ut sibi cum domino loquendi potestas fieret. In cuius presentia cum ille, quis foret et cuius causa adesset, edidisset ac familiaritates amiciciasque fidas priscas commemorasset, respexisse abbatem superbo vultu atque dixisse, nihil horum amplius sibi memoria fixum esse, qui vix, cum quibus pridie eius diei egisset, meminisset, esse quoque cum fortuna amicicias et familiaritates mutatas. Quo dicto sese in penetralia recipient illum eo, quo venisset, redire iussisse.
Maxime autem levitatis seque nunquam amasse, sed assentatum fuisse notatur, qui cum fortuna amicicias mutat, quod in amicicia omnia sunt certa, firma, stabilia, omnia in promptu, in occulto nihil. Rebus igitur prosperis amicus una gaudet et, si quando in fortuna modum excesserimus, alterius nos sortis meminisse monet. Nec omnia, que fecerimus, statim extollit, sed, si bene fecerimus, nos ad meliora hortatur, alia benigne castigans. Si amico auctior fortuna adfulserit, nescit tamen propterea fastidire, nescit contemnere, semper idem animus est. Afflictis quoque rebus non mutat fidem, una dolet et continuo consilio et auxilio adest. Eius igitur ductu auspitioque levantur dolores et res secunde augentur, urbes regnaque conduntur. Que si quando secus se habere in homine amicum se exhibente comperta fuit, eum non amicum, sed vel adulatorem vel assentatorem dicito, in quo omnia sunt contraria. Nihil enim in se vel adulator vel assentator habet, quod verum, quod stabile, quod firmum sit, sed omnia sunt falsa, incerta, occulta, doli fraudisque plena. Secundis tuis rebus in vultu simulat gaudium, in corde vero tristiciam socia invidia gerit. Non te monet, non corripit, sed, quicquid egeris, laudat et tamen, cum bene egeris, fert moleste. Si tua ope sublimius evaserit, te continuo despicit et vilipendit, nec adversis tuis rebus longius manet, sed te tanquam pestiferum aliquod virus et vitat et fugit.
48. Fuit sacerdos quidam ville Capel, ab urbe Argentina quinque et viginti millibus passuum, qui semel pro templo docens acerbius in mares invehi cepit, annotando, quod rustici per hoc, quod indulgentius crapule incumberent, cibo vinoque abuterentur, ebrii multum molestie sub noctem mulieribus afferrent, tum eructantes vomitum, tum displosa vesica vetorem facientes, quo ipsas mulieres in commiseracionem sui ipsius adducebat, quod tanta pati a viris suis cogerentur. Quod ubi viri indigne tulere nec convenire assererent, ut sacerdos inter coniuges discordias publice sereret, cepit sacerdos secum volvere, se haud facile virorum indignationem ferre posse et pro reconciliata ipsorum gratia cogitare. Adveniente igitur die festo, cum iterum pro templo dicendum erat, commemorat, quomodo virorum alias viciorum mencionem fecisset, mulierum autem adhuc superesse, que, maritis in rure opere intentis, delicatis epulis, gallinis quippe et melioris suis ovis vescerentur seque electiori vino ingurgitarent, viris autem domum redeuntibus per diem labore fatigatis pultem una cum trulla aqua referta apponerent, quod tum etiam facile ex eo constaret, quod mulieribus egrotantibus nil assererent convenire, nisi bene lixatas gallinas, veteri adiuncto Falerno, contra vero in virorum mala valitudine nihil aliud apponi, nisi aliquod ptisanarium, et sic astu mulierum semper condicionem meliorem esse, et alia amplius. Quibus verbis sibi adeo mulierum conflavit odium, ut ipse mulieres die noctuque viros contra eum provocarent, adeo quod hoc ipsum sibi mutandi locum causam prebuit.
Proxime autem insaniam accedunt, qui secum constituunt vel omnibus vel maiori parti hominum, quibus, cum ducunt moram, gratificari. Nam prout spes nostre sic quoque mentes nusquam conveniunt. Conducit igitur, si bene loqui nescias, pocius tacere, quam male loqui; si autem vel obiurgandi vel docendi causa loquaris, veritati inniti, abiecta et ira et omni acerbitate, ne pocius invidia nostraque aliquando vel gloria vel utilitate, quam veritate, ducti ad castigandum processisse videamur.
49. Fuit cuidam militi aurato controversia cum quodam iurisconsulto, pro cuius decisione, cum ambo ad diem constitutum coram cesare romano nostro Friderico pro se quisque oraturus comparuissent, iurisconsultus, quod ipse agebat, prior orabat et hoc latine, nec iniuria quidem, quippe qui coram rege Latinorum diceret, haud ab re fore credebat, eciam latine dicere. Cuius sermonis licet ipse miles expers esset, conticuit tamen nec pro more ignobilis vulgi doctorem interloquitur, sed habito per doctorem loquendi fine, mox ipse ad orandum prodiit suamque oracionem bohemica ligua, nedum iurisconsulto, vel ipsi cesari, verum omnibus, qui aderant, incognita dicit. Imperiali autem senatu ea in malam partem accipiente, solus cesar pro clementia sua subrisit acceptaque placide excusatione militis, quod doctor orando ligua latina sibi ignota visus fuisset eum decipere. Cui reddere vices nequiverit, nisi per liguam eciam sibi doctori incognitam possetque sic neuter alteri intencionem suam refellere, iussi sunt ambo per cesarem, ligua vernacula, vulgari germanico rem suam edere.
Est autem tum cognitum, neminem tam exquisita preditum fore astutia, ut sibi vere credi possit, quin semper reperire liceat alium, qui calliditate par est, modo ne sit superior. Suam igitur prodit stultitiam, qui sententie sue adeo fidens est, ut omnino secum statuat, quod vinci nequeat. Proinde cum prout viribus, sic ingenio, duo pleraque unum prestant, conducit res nostras dubias in amicorum consilia deferre et ex multis sentenciis unam collectam tum primum, cum exitum finemque nacti simus, probare.
50. Doctor quidam insignis tum pontificii cum civilis iuris pro sapientia sua prope singulari undecim ecclesiastica possederat beneficia. Ea semel lætus in amicorum suorum convivio discumbens rogatus dinumeravit. Fuit autem doctori germanus, qui sibi taliter racionanti semper addidit duodecimum. Ille vero ea iterum atque iterum repetente nec plura, quam undecim iuveniente, tandem, quod tamen duodecimum esset, erga fratrem instare cepit. Tum frater, «Duodecimum», inquit, «est longe certissimum, quod te, ubi alia deserere cogeris, apud inferos procul dubio manet, qui in tanta rei familiaris versaris abundantia ex ecclesiasticorum beneficiorum vectigali, tot aliis sacerdotibus vili penurie deditis», ratus pro vulgi simplicitate, iniquum fore, quenquam sacerdotum alterum, ne dicam undecimum, habere beneficium.
Ab illorum autem opinione ego longe discedo, cum censeam, cuique tantum vel commodi vel honoris deberi, quantum cuiusque et legalitas et industria poscit, ut tamen inter bonos et malos, industrios et ignavos discrimen habeatur; ne doctos aliquando viros studii sui penitere cogamus et ut tenera etas, si viderit virtutem in precio esse, ad emulandas virtutes acuetur.
51. Est consuetudo in aliquot locis Germanie, quod sacerdotes parrochi, quos plebanos dicunt, ad calendas ianuarias, cum christianam circumcisionem commemoramus, aliquam faceciam pro templis disserant, eam in populum pro utriusque sexus commoda interpretacione distribuentes, muneris, quod bonum annum vocant, loco. Fuit autem quidam sacerdos, qui habito sermone pro templo et distributo bono anno per fabulam unam, eam fabulam nunc feminis, nunc virginibus, tum viduis per inversionem applicabat, rusticis restantibus. Ipso autem sacerdote ea diutius cum animo suo volvente, nec fabulam eam ullatenus rusticorum moribus accomodare valente, venere sibi in mentem et contumelie et molestie, quibus rustici eum affecerant, qui eum, eque atque de serio Ditis imperio in miseras manes apud inferos fertur, in dies torquerent, cuius gracia is ipsis Herebi incolis a se non minus, quam rusticis, deberi. Ut autem utrinque conquerendi occasionem tolleret, ipsos rusticos Furiis infernalibus, quos demones vocant, ipsasque Furias rusticis pro bono anno publice pro ambone dedit, asserens pro utrorunque pravitate neutros alteros fastidire posse.
Non est autem ab re, pravos cum pravis comparare. Est tamen longe alienissimum a societate hominum, eorum fame, qui a culpa vacant, promiscue cum malis detrahi. Nam cum hominem homines persequi contra, clementia vero maxime secundum humanitatem existat, humanius esset, centum nocentes impune transire, quam unum insontem contumeliis et iniuriis prosequi. Si igitur alicuius ligua adeo loquendi et avida et prona est, ut gravius ducat tacere, quam male loqui, contineat tamen se paulisper, usque dum a malis bonos segrabit, et non, quod ab uno seu altero semel lesus est, scriba continuo omnes iniusticie condemnet.
52. Dictus sacerdos, cum aliquotiens subditos suos acrius correxisset, subditi indigne tulere, de eo apud principes suos questum euntes. Ut fit, quod omnes impacientes audimus vitiorum nostrorum proditores, simus licet quantumcunque scelesti, petentes sibi loco illius alium surrogari sacerdotem, esset quia in eis nimis molestus, quippe quod ipso pro ambone dicente nec paci nec quieti in ecclesia sua locus esset, nec quenquam mordacis sue ligne fulmine preteriret. Vocato autem sacerdote auditaque purgatione sua, quod mores suorum rusticorum tales castigationes poscerent, qui non habito discrimine inter phas nephasque animum suum in perniciem aliorum hominum solis fallaciis atque astuciis intenderent; quod autem alium peterent sacerdotem, id non in alterius principis, nisi pontificis esse potestate, ad quem ecclesiaram institucio pertineret; aliorum autem principum interesset, rusticos demoliri; amoverent igitur scelestos illos rusticos et sibi alios darent; haud defore, quin cum melioribus tranquillius acturus foret.
Male autem res se habet, cum quis eam rem moderare nititur, cuius ipse et expers est et que ad se non spectat, et cum quis se eius artis prebet preceptorem, cuius nunquam fuit discipulus. Dum enim aliorum cohercent vicia, suis ignoscunt, et cum acrem aliorum se faciunt iudicem, ingenii sui sterilitate innocentes pessundant. Obeant igitur quique sua munera et, quod sua non interest, respuant et contemnant!
53. Nupsit fatuus quidam in oppido Endingen, unde me oriundum esse supra dixi, adolescentule amplius venuste, quam sponsi conditio ferebat. Quos mutuam gerere economiam penuria rei familiaris vetuerat, cuius gratia sponsa alterius civis famulatui fuit obligata. Erat autem ipse sponsus zelotipus et edes domini coniugis sue per noctem circumeundo haud unquam deserebat. Quadam autem nocte serius, quam custodia uxoris sue postulabat, venerat, adeo quod eum alius antecesserat, et quia ascendentis calceos sub valvam in terram positos reperit, facile cognitu fuit, alium ad uxorem suam habuisse aditum, qui sibi iam mechum moliretur, unde censuit, rem illam sibi haud neglectui esse debere. Maturius tamen agere volens vindictam in crastinum usque distulit, dum negocium ad sapienciores referret. Enodato vero postridie negotio asseruit, se facile expertum, hominem ira excandescentem animi sui non fore compotem; parum enim abfuisse, quin tempore ire calceos adulteri in frusta scidisset; racione autem aliud iubente, furorem suum sedatum esse.
Est autem inprimis sapientis, fugere iram ipsamque primo impetu irrupturam, tanquam pro vallo hostem deturbare; si autem aliquando animum nostrum occuparit, nihil penitus, dum aliqua eius apparet favilla, agere. Racionem enim aufert et omnes nostros sensus capit eisque vinctis cathenas iniicit. Cum autem in omnibus rebus nostris gerendis ratio semper in promptu esse debeat, ira autem ad eam omnem precludat aditum, neutiquam temporibus ire, inter bonum et malum, commodum et periculum, nimium et parum quid intersit, cognoscere poterimus. Est igitur sacius negligere iniurias, quam ire puniendi, etiamsi possimus, potestatem fieri, ne pro furore suo et nos et nostra perdat.
54. Aurifaber quidam oppidi cuiusdam nostre Germanie in rure comparavit porcellum. Quem deinde rusticus sibi in sacco inclusum domum presentavit. Porcus autem dum in oppido libere graditur, rus ad agricolam suum rediit. Quo viso rusticus ad aurifabrum veniens, sese purgans, illa preter culpam suam accidisse, aurifabro optionem facit vel peccuniam vel porcum eligendi. Aurifaber autem porcum renuit, asserens, sibi non convenire, tante prudentie animal domi sue porci loco habere, quippe quod illa sus omnes tribunos plebis, alias scabinos, eius oppidi sapientia prestaret, cum nullus ex eis esset, cui, si ligatis et occlusis oculis in locum duceretur, sibi ignotum domum redire, atque illa sus fecisset, compertum esset.
Contingit autem aliquando magistratus et publica munera ad homines minus dignos deferri, quod aliquando rerum publicarum principes alios homines non secundum virtutes, sed secundum suam utilitatem lucrumve meciuntur. Quo fit ut non studiosos, sed peccuniosos ad dignitates velint elevatos. Alii vero, avidi dominandi, grave ducunt, in officiis et magistratibus secum habere virtute pares, et id semper maxime agunt, ut aliorum sepulta sit virtus, sua illustretur. Quod tum potissimum se obtinere arbitrantur, cum penes se habent ineptos et extremi ingenii homines, quorum virtus semper obscura et nunquam penetrabilis sit. Nonnullis autem res familiaris nimis tenuis obstat, ita quod vita eorum ex aliorum ope pendet. Cuius gratia muneribus publicis preesse nequeunt. Illos ego potius censerem publico impendio iuvandos, quam nihili et male rei homines ad rem publicam gubernandam admittendos.
Hasce igitur primitias ingenii mei, illustris princeps, accipias, que, utcunque sunt, ad experiendam tamen mentem tuam in hoc genere scribendi sufficiunt. Nam quom Germani, maiores nostri, ab antiquo satius duxerint, res grandes memoratu dignas gerere, quam vel scribere, vel legere, rerum gestarum scriptores hactenus in Germania nullius habiti sunt precii. Proinde vel pauci vel nulli fuere. Nemo enim ad scribendum animum adiicit, qui sibi non aut aliquam inde laudem aut graciam illius, cuius causa scripserit, conflare, sed potius in spem irritam frustrari tempus compertum habet. Opusculum igitur hoc tui gratia susceptum vix semiperfeci, egre moram tue cognoscende voluntatis passus. Quod usque eo elucubratum adeo tue maiestatis respectu et modicum et vile mihi visum est, quod absistendi tanquam temerario incepto et quasi iamiam in pugnam ituris militibus, nisi pro tua magis, quam sua virtute audaces imperium meum aspernassent, receptui canendi animus fuerit. Si ergo eas amplexus sis, in potestate tua erit, vim omnem ingenioli mei a me expetendi. Sin autem inusitatus hisce litteris pro plurimorum patrie nostre more eas fastidis, mea tamen cum eis oblata officia etiam te invito tibi semper in animo meo erunt parata.
Vale!
Ex Constantia quarto kalendas decembres anno a natali cristiano sexto et octuagesimo quadringentesimo supra millesimum.