Jump to content

Faciendum nobis esse, quod ab aliis fieri debere iactamus

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Faciendum nobis esse, quod ab aliis fieri debere iactamus
Saeculo XVIII
editio: incognita
fons: incognitus

     Cur, quae debita poscimus
Praestari, facimus non aliis prius?
     Humano generi data
Toti, nos propriis vivere moribus
     Solos, nos libitum sequi
Sublatis voluit Norma repagulis?
     Soli nos domini sumus
Exleges penitus? tollite, si pudor,
     Cives, si modo manserit
In vestris aliquid pectoribus salis,
     Morem tollite barbarum,
Soli principio forte Lycaoni,
      Solis ante Cyclopibus,
Et dirae placitum, si placuit, Stygi:
     Nunc pro crimine vix gravi
Censeri solitum, lumen Iniquitas
     Obscurare nefaria
Summis quando viris caepit & infimis:
     Nunc, nunc vix satis agnitum,
Si sensus hebetes Insipientia,
     Si brutis similes Stupor,
Et coecos faciat coecos Amor sui.
     An, quae scita gravissimae
Thurinis tabulae, quaeque Locrensibus
     Censores dederant, pari
Censura dederant non eadem sibi?