Jump to content

Factorum et dictorum memorabilium libri IX/Liber III

E Wikisource
Liber III
31

editio: 1864, Parisi: Garnier Frères; J. Paul Charpentier
fons: google books
 Liber II Liber IV 
DE INDOLE

Attingam nunc quasi cunabula quaedam et elementa virtutis; animique, procedente tempore, ad summum gloriae cumulum perventuri, certo cum indolis experimento datos gustus referam.

De Indole Romana

[recensere]

1. Aemilius Lepidus, puer etiam tum, progressus in aciem, hostem interemit, civem servavit: cujus tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta, senatusconsulto posita. Iniquum enim putavit, eum honori nondum tempestivum videri, qui jam virtuti maturus fuisset. Praecurrit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate, duplicemque laudem e praelio retulit, cujus eum vix spectatorem anni esse patiebantur; arma enim infesta, et destricti gladii, et discursus telorum, et adventantis equitatus fragor, et concurrentium exercituum impetus, juvenibus quoque aliquantum terroris incutit. Inter quae Aemiliae gentis pueritia coronam mereri, spolia rapere valuit.

2. Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae defuit. Nam, quum in domo M. Drusi avunculi sui educaretur, et ad eum, tribunum plebis, Latini de civitate impetranda convenissent, a Q. Poppedio, Latinorum principe, Drusi autem hospite, rogatus, ut socios apud avunculum adjuvaret, constanti vultu, non facturum se respondit; iterum deinde, ac saepius interpellatus, in proposito perstitit. Tunc Poppedius in excelsam aedium partem levatum, abjecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est, nec hac re ab incepto moveri potuit. Expressa est itaque illa vox homini: “Gratulemur nobis, Latini socii, hunc esse tam parvum; quo senatore ne sperare quidem nobis civitatem licuisset.” Tenero ergo animo Cato totius curiae gravitatem percepit, perseverantiaque sua Latinos jura nostrae civitatis apprehendere cupientes repulit.

Idem, quum salutandi gratia praetextatus ad Syllam venisset, et capita proscriptorum in atrium allata vidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum Sarpedonem nomine interrogavit, quapropter nemo inveniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: quumque is, non voluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus ejus magno militum praesidio custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret, obsecravit, affirmando, per facile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. Paedagogus et animum Catonis agnovit, et propositum exhorruit, eumque postea ad Syllam excussum semper adduxit. Nihil hoc admirabilius. Puer in officina crudelitatis deprehensus, victorem non extimuit, tum maxime consules, municipia, legiones, equestris ordinis majorem partem trucidantem. Ipsum Marium si quis illo loci statuisset, celerius aliquid de fuga sua, quam de Syllae nece cogitasset.

3. Cujus filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem, ipsumque, quum per aetatem potuisset, idem facturum minitantem colapho percussit. Dignam manum, quae publico parricidio se non contaminaret!

De Indole externum exemplum

[recensere]

1. Et ut a Graecis aliquid, Alcibiades ille, cujus nescio utrum bona, an vitia patriae perniciosiora fuerint (illis enim cives suos decepit, his afflixit), quum adhuc puer ad Periclem avunculum suum venisset, eumque secreto tristem sedentem vidisset, interrogavit, quid ita tantam in vultu confusionem gereret. At illo, dicente, mandato se civitatis Propylaea Minervae, quae sunt januae arcis, aedificasse, consumptaque in id opus ingenti pecunia, non invenire, quo pacto ministerii rationem redderet, atque ideo conflictari, “Ergo, inquit, quaere potius, quemadmodum rationem non reddas.” Itaque vir amplissimus atque prudentissimus, suo consilio defectus, puerili usus est, atque id egit, ut Athenienses, finitimo implicati bello, rationibus exigendis non vacarent.

Sed viderint Athenae, utrum Alcibiadem lamententur, an glorientur; quoniam adhuc inter exsecrationem hominis et admirationem dubio mentis judicio fluctuatur.

DE FORTITUDINE

De Fortitudine Romana

[recensere]

Nos quia jam initia, procursusque virtutis patefecimus, actum ipsum prosequamur; cujus ponderosissima vis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt. Nec praeterit me, conditor Urbis nostrae, Romule, principatum tibi hoc in genere laudis assignari oportere; sed patere, obsecro, uno te praecurri exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est, ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.

1. Etruscis in Urbem ponte sublicio irrumpentibus, Horatius Cocles extremam ejus partem occupavit, totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili pugna sustinuit, atque, ut patriam periculo imminenti liberatam vidit, armatus se in Tiberim misit: cujus fortitudinem dii immortales admirati, incolumitatem sinceram ei praestiterunt; nam neque altitudine dejectus quassatus, neque pondere armorum pressus, nec ullo vorticis circuitu actus, ne telis quidem, quae undique congerebantur, laesus, tutum natandi eventum habuit. Unus itaque tot civium, tot hostium in se oculos convertit, stupentes illos admiratione, hos inter laetitiam et metum haesitantes; unusque duos acerrima pugna consertos exercitus, alterum repellendo, alterum propugnando, distraxit; denique unus Urbi nostrae tantum scuto suo, quantum Tiberis alveo, munimenti attulit. Quapropter discedentes Etrusci dicere potuerunt: “Romanos vicimus, ab Horatio victi sumus.”

2. Immemorem me propositi mei Cloelia paene facit, eadem tempestate, certe adversus eumdem hostem, et in eodem Tiberi, inclytum ausa facinus. Inter caeteras enim virgines obses hosti Porsennae data, nocturno tempore custodiam egressa, equum conscendit, celerique trajectu fluminis, non solum obsidione, sed etiam metu patriam puella solvit, viris lumen virtutis praeferendo.

3. Redeo nunc ad Romulum, qui, ab Acrone Ceninensium rege ad dimicandum provocatus, quanquam et numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum exercitu, quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextra omen victoriae rapuit. Nec incepto ejus fortuna defuit: occiso enim Acrone, fusisque hostibus, opima de eo spolia Jovi Feretrio retulit. Hactenus istud, quia publica religione consecrata virtus, nulla privata laudatione indiget.

4. A Romulo proximus Cornelius Cossus eidem deo spolia consecravit, quum magister equitum ducem Fidenatium in acie congressus interemisset. Magnus initio hujusce generis inchoatae gloriae Romulus: Cosso quoque multum acquisitum est, quod Romulum imitari valuit.

5. Ne M. quidem Marcelli memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus animi vigor fuit, ut apud Padum Gallorum regem, ingenti exercitu stipatum, cum paucis equitibus invaderet; quem protinus obtruncatum armis exuit, eaque Jovi Feretrio dicavit.

6. Eodem et virtutis et pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus, et Valerius Corvus, et Aemilianus Scipio. Hi enim ultro provocantes hostium duces interemerunt; sed, quia sub alienis auspiciis rem gesserant, spolia Jovi Feretrio non posuerunt consecranda.

Idem Scipio Aemilianus, quum in Hispania sub Lucullo duce militaret, atque Intercatia praevalidum oppidum circumsederetur, primus moenia ejus conscendit. Neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate, aut animi indole, aut futuris actis, cujus saluti magis parci et consuli deberet: sed tunc clarissimus quisque juvenum, pro amplificanda et tuenda patria, plurimum laboris ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab his virtute superari; ideoque Aemilianus hanc militiam, aliis propter difficultatem vitantibus, sibi depoposcit.

7. Magnum inter haec fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, quum se in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non possent, necessarium consilium in plana Urbis parte seniorum relinquendorum ceperent, quo facilius juventus reliquias imperii tueretur. Caeterum ne illo quidem tam misero, tamque luctuoso tempore civitas nostra virtutis suae oblita est. Defuncti enim honoribus, apertis januis, in curulibus sellis, cum insignibus magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt, ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta vitae praeteritae retinerent, et plebem ad fortius sustinendos casus suos vigore provocarent. Venerabilis eorum aspectus primo hostibus fuit, et novitate rei, et magnificentia cultus, et ipso audaciae genere commotis: sed quis dubitaret, quin et Galli et victores illam admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conversuri essent? Non exspectavit igitur hanc injuriae maturitatem C. Atilius; verum barbam suam permulcenti Gallo scipionem vehementi ictu capiti inflixit, eique propter dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. Capi ergo virtus nescit; patientia dedecus ignorat, fortunae succumbere tristius ducit omni fato, nove et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui sic exstinguitur.

8. Reddendus est nunc Romanae juventuti debitus honos et gloriae titulus, quae, C. Sempronio Atratino consule cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra jam inclinata propelleretur, equis delapsa, se ipsa centuriavit, atque hostium exercitum irrupit. Quo dimoto, proximum tumulum occupavit, effecitque, ut omnis Volscorum in se conversus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos salutare laxamentum daret. Itaque quum jam de tropaeis statuendis cogitarent, praelium nocte dirimente, victoresne, an victi discederent, incerti abjerunt.

9. Strenuus ille quoque flos ordinis equestris, cujus mira virtute Fabius Maximus Rullianus magister equitum bello, quod adversus Samnites gerebatur, male commissi praelii crimine levatus est. Namque, Papirio Cursore propter auspicia repetenda in Urbem proficiscente, castris praepositus, ac vetitus in aciem exercitum ducere, nihilominus manus cum hoste, sed non tam feliciter, quam temere, conseruit: procul enim dubio superabatur. Caeterum optimae indolis juventus, detractis equorum frenis, vehementer eos calcaribus stimulatos, in adversos Samnites egit, obstinataque animi praesentia extortam manibus hostium victoriam, et cum ea spem maximi civis Rulliani patriae restituit.

10. Qualis deinde roboris illi milites, qui vehementi ictu remorum concitatam fugae Punicam classem, nantes lubrico pelagi, quasi camporum firmitate, pedites in litus retraxerunt?

11. Ejusdem temporis et notae miles, qui Cannensi praelio, quo Annibal magis vires Romanorum contudit quam animos fregit, quum ad retinenda arma inutiles vulneribus manus haberet, spoliare se conantis Numidae cervicem complexus, os, naribus et auribus corrosis, deforme reddidit, inque plenae ultionis morsibus expiravit. Sepone iniquum pugnae eventum; quantum interfectore fortior interfectus? Poenus enim in victoria obnoxius morienti solacio fuit; Romanus in ipso fine vitae vindex sui exstitit.

12. Militis hujus in adverso casu tam egregius tamque virilis animus, quam relaturus sum imperatoris. P. enim Crassus, cum Aristonico bellum in Asia gerens, a Thracibus, quorum is magnum numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et Smyrnam exceptus, ne in ditionem ejus perveniret, dedecus, arcessita ratione mortis, effugit: virgam enim, qua ad regendum equum usus fuerat, in unius Barbari oculum direxit, qui, vi doloris accensus, latus Crassi sica confodit; dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem majestatis amissae turpitudine liberavit. Ostendit fortunae Crassus, quam indignum virum tam gravi contumelia afficere voluisset; quoniam quidem injectos ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit, donatumque se jam Aristonico, dignitati suae reddidit.

13. Eodem mentis proposito usus est Scipio. Namque, infeliciter Cn. Pompeii generi sui defensis in Africa partibus, classe Hispaniam petens, quum animadvertisset navem, qua vehebatur, ab hostibus captam, gladio praecordia sua transverberavit; ac deinde prostratus in puppi, quaerentibus Caesarianis militibus, Ubinam esset imperator, respondit: Imperator bene se habet; tantumque eloqui valuit, quantum ad testandam animi fortitudinem aeternae laudi satis erat.

14. Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Utica monumentum est, in qua ex fortissimis vulneribus tuis plus gloriae, quam sanguinis, manavit. Siquidem constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti, quanto potior esse debeat probis dignitas sine vita, quam vita sine dignitate.

15. Cujus filia minime muliebris animi: quae, quum Bruti viri sui consilium, quod de interficiendo Caesare ceperat, ea nocte, quam dies teterrimi facti secutus est, cognovisset, egresso cubiculum Bruto, cultellum tonsorium quas unguium resecandorum causa poposcit, eoque velut forte elapso, se vulneravit. Clamore deinde ancillarum in cubiculum revocatus Brutus, objurgare eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. Cui secreto Porcia: “Non est, inquit, hoc temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga te certissimum indicium: experiri enim volui, si tibi propositum ex sententia parum cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura.”

16. Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia manarunt. Qui quum ab hoste in acie vehementi periculo peteretur, vagina gladius ejus elapsus decidit; quem subjectum praeliantium globo, et undique hostilibus pedibus circumdatum, postquam abesse sibi animadvertit, adeo constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus rapere, sed metu vacuus sumere videretur. Quo spectaculo attoniti hostes, postero die ad eum supplices pacem petentes venerunt.

17. Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia eamdem laudem foro atque castris edita meretur. Quum Tib. Gracchus in tribunatu profusissimis largitionibus favore populi occupato rempublicam oppressam teneret, palamque dictitaret, interempto senatu, omnia per plebem agi debere, in aedem Fidei publicae convocati patres conscripti a consule Mucio Scaevola, quidnam in tali tempestate faciendum esset, deliberabant; cunctisque censentibus, ut consul armis rempublicam tueretur, Scaevola negavit, se quidquam vi esse acturum. Tum Scipio Nasica: “Quoniam, inquit, consul, dum juris ordinem sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet privatus voluntati vestrae ducem offero;” ac deinde laevam manum parte togae circumdedit, sublataque dextera proclamavit, qui rempublicam salvam esse volunt, me sequantur; eaque voce cunctatione bonorum civium discussa, Gracchum cum scelerata factione, quas merebatur poenas, persolvere coegit.

18. Item, quum tribunus plebis Saturninus, et praetor Glaucia, et Equitius designatus tribunus plebis, maximos in civitate nostra seditionum motus excitassent, nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius Scaurus C. Marium, consulatum sextum gerentem, hortatus est, ut libertatem legesque manu defenderet, protinusque arma sibi afferri jussit: quibus allatis, ultima senectute confectum et paene dilapsum corpus induit, spiculoque innixus ante fores curiae constitit, ac parvulis extremi spiritus reliquiis, ne respublica exspiraret, effecit. Praesentia enim animi sui senatum et equestrem ordinem ad vindictam exigendam impulit.

19. Sed ut superius armorum et togae, ita nunc etiam siderum clarum decus divum Julium, certissimam verae virtutis effigiem, repraesentemus. Quum innumerabili multitudine et feroci impetu Nerviorum inclinari aciem suam videret, timidius pugnanti militi scutum detraxit, eoque tectus acerrime praeliari coepit: quo facto fortitudinem per totum exercitum diffudit, labentemque belli fortunam divino animi ardore restituit.

Idem alio praelio legionis Martiae aquiliferum ineundae fugae gratia jam conversum, faucibus comprehensum, in contrariam partem detraxit, dexteramque ad hostem tendens: “Quorsum tu, inquit, abis? illic sunt cum quibus dimicamus.” Et manibus quidem unum militem, adhortatione vero tam acri omnium legionum trepidationem correxit, vincique paratas, vincere docuit.

20. Caeterum, ut humanae virtutis actum exsequamur, quum Annibal Capuam, in qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accuaeus, Pelignae cohortis praefectus, vexillum trans Punicum vallum projecit, se ipsum, suosque commilitones, si eo hostes potiti essent, exsecratus; et ad id petendum, subsequente cohorte, primus impetum fecit. Quod ut Valerius Flaccus tribunus tertiae legionis aspexit, conversus ad suos: “Spectatores, inquit, ut video, alienae virtutis huc venimus; sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut Romani gloria cedere Latinis velimus. Ego certe aut speciosam optavi mortem, aut felicem audaciae exitum; vel solus igitur praecurrere paratus sum.” His auditis, Pedanius centurio convulsum signum dextra retinens: “Jam hoc, inquit, intra hostile vallum mecum erit; proinde sequantur, qui id capi nolunt.” Et cum eo in castra Poenorum irrupit, totamque secum traxit legionem. Ita trium virorum fortis temeritas Annibalem paulo ante spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem suorum potentem esse passa est.

21. Quorum virtuti nihil cedit Q. Cotius, qui propter fortitudinem Achilles cognominatus est. Nam ut reliqua ejus opera non exsequar, abunde tamen duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit, cognoscetur. Q. Metello consule legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum gerens, postquam cognovit a quodam gentis hujus juvene, se ad dimicandum provocari (erat autem illi forte prandendi gratia mensa posita), relicta ea, arma sua extra vallum deferri, equumque educi clam jussit, ne a Metello impediretur; et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus interemit, detractasque corpori ejus exuvias ovans laetitia in castra retulit. Idem Piresum, nobilitate ac virtute Celtiberos omnes praestantem, quum ab eo in certamen pugnae devocatus esset, succumbere sibi coegit. Nec erubuit flagrantissimi pectoris juvenis gladium ei suum et sagulum, utroque exercitu spectante, tradere; ille vero etiam petiit, ut hospitii jure inter se juncti essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.

22. Ne C. Acilium quidem praeterire possumus: qui, quum decimae legionis miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna praeliaretur, abscisa dextra, quam Massiliensium navi injecerat, laeva puppim apprehendit; nec ante dimicare destitit, quam captam profondo mergeret. Quod factum parum justa notitia patet: at Cynaegyrum Atheniensem, simili pertinacia in consectandis hostibus usum, verbosa laudum suarum cantu Graecia, omnium seculorum memoriae litterarum praeconio inculcat.

23. Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeva, ejusdem imperatoris centurio, subsecutus est. Quum enim pro castello, cui praepositus erat, dimicaret, Cnaeique Pompeii praefectus jussu ejus summo studio et magno militum numero ad id capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant, interemit; ac sine ullo regressu pedis pugnans, super ingentem stragem, quam ipse fecerat, corruit: cujus capite, humero, femore saucio, et oculo eruto, scutum centum et viginti ictibus perfossum apparuit. Tales in castris divi Julii disciplina milites aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit; ille post hanc jacturam victor, hic ne hac quidem jactura victus.

Tuum vero, Scaeva, inexsuperabilem spiritum in utraque parte rerum naturae, qua admiratione prosequar, nescio, quoniam excellenti virtute dubium reliquisti, inter undasne pugnam fortiorem edideris, an in terra vocem emiseris. Bello namque, quo C. Caesar, non contentus opera sua Oceani claudere litoribus, Britannicae insulae coelestis injecit manus, cum quatuor commilitonibus rate transvectus in scopulum vicinum insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo spatium, quo scopulus et insula dividebantur, in vadum transitu facile redegit, ingenti multitudine Barbarorum affluente, caeteris rate ad litus regressis, solus immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis, et ab omni parte acri studio ad te invadendum nitentibus, quinque militum diurno praelio suffectura pila, una dextra, hostium corporibus adegisti: ad ultimum destricto gladio, audacissimum quemque, modo umbonis impulsu, modo mucronis ictu depellens, hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo fuisti. Postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur trajectus, saxique pondere ora contusus, galea jam ictibus discussa, et scuto crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti, ac duabus loricis onustus, inter undas, quas hostili cruore infeceras, enasti; visoque imperatore, armis non amissis, sed bene impensis, quum laudem merereris, veniam petisti. Magnus praelio, sed major disciplinae militaris memoria: itaque ab optimo virtutis aestimatore, quum facta, tum etiam verba tua, centurionatus honore donata sunt.

24. Sed quod ad praeliatorum excellentem fortitudinem attinet, merito L. Sicinii Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit: cujus opera honoresque operum ultra fidem veri excedere judicari possent, nisi ea certi auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse voluissent. Quem centies et vigesies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis utentem, ut majorem semper victoriae partem traxisse videretur; sex et triginta spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse, cum quibus inspectante utroque exercitu ex provocatione dimicasset, XIV cives ex media morte raptos servasse, quinque et quadraginta vulnera pectore excepisse, tergo cicatricibus vacuo; novem triumphales imperatorum currus secutum, totius civitatis oculos in se numerosa donorum pompa convertentem; praeferebantur enim aureae coronae VIII, civicae XIV, murales III, obsidionalis I, torques LXXXIII, armillae CLX, hastae XVIII, phalerae XXV, ornamenta etiam legioni, nedum militi satis multa.

De Fortitudine externa

[recensere]

1. Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione Calibus cruor confusus est. In quo oppido quum Fulvius Flaccus Campanam perfidiam, principes civitatis ante tribunal suum capitali supplicio afficiendo, vindicaret, litterisque a senatu acceptis, finem poenae eorum statuere cogeretur, ultro se ei T. Jubellius Taurea Campanus obtulit, et, quam potuit clara voce, “Quoniam, inquit, Fulvi, cupiditate tanta hauriendi sanguinis nostri teneris, quid cessas in me cruentam securim destringere, ut gloriari possis, fortiorem aliquanto virum, quam ipse es, tuo jussu esse interemptum?” Eo deinde dicente: “Libenter id se fuisse facturum, nisi senatus voluntate impediretur.—At me, inquit, cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis tuis quidem gratum, animo vero tuo majus opus edentem.” Protinusque interfecta conjuge ac liberis, gladio incubuit. Quem illum virum putemus fuisse, qui suorum ac sua caede testari voluit, se Fulvii crudelitatem sugillare, quam senatus misericordia uti maluisse!

2. Age, Darii quantus ardor animi! qui, quum sordida et crudeli magorum tyrannide Persas liberaret, unumque ex iis obscuro loco abjectum corporis pondere urgeret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti, ne, dum magum petit, ipsum vulneraret: “Tu vero, inquit, nihil est quod respectu mei timidius gladio utaris; vel per utrumque illum agas licet, dum hic quam celerrime pereat.”

3. Hoc loci Leonidas Spartanus nobilis occurrit: cujus proposito, opere, exitu, nihil fortius. Nam cum CCC civibus apud Thermopylas toti Asiae objectus, gravem illum et mari et terrae Xerxem, nec hominibus tantum terribilem, sed Neptuno quoque compedes, et coelo tenebras minitantem, pertinacia virtutis ad ultimam desperationem redegit. Caeterum perfidia et scelere incolarum ejus regionis, et loci opportunitate, qua plurimum adjuvabatur, spoliatus, occidere dimicans, quam assignatam sibi a patria stationem deserere, maluit. Ideoque tam alacri animo suos ad id praelium, quo perituri erant, cohortatus est, ut diceret: Sic prandete, commilitones, tanquam apud inferos coenaturi. Mors erat denuntiata: Lacedaemonii perinde ac victoria esset promissa, ductori intrepide paruerunt.

4. Othryadae quoque pugna pariter ac morte speciosa, Thyreatium laude, quam spatio, latius solum cernitur; qui sanguine suo scriptis litteris, direptam hostibus victoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento tropaei titulo retulit.

5. Excellentissimos Spartanae virtutis proventus miserabilis lapsus sequitur. Epaminondas, maxime Thebarum felicitas, idemque Lacedaemonis prima clades, quum vetustam ejus urbis gloriam, invictamque ad id tempus publicam virtutem, apud Leuctram et Mantineam secundis praeliis contudisset, trajectus hasta, sanguine et spiritu deficiens, recreare se conantes, primum an clypeus suus salvus esset, deinde, an penitus fusi hostes forent, interrogavit. Quae postquam ex animi sententia comperit: “Non finis, inquit, commilitones, vitae meae, sed melius et auctius initium advenit; nunc enim vester Epaminondas nascitur, quia sic moritur: Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas video; et fortis et animosa civitas Spartana jacet, armis nostris abjecta; amara dominatione Graecia liberata est. Orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam mirificas filias, Leuctram et Mantineam, relinquo.” E corpore deinde suo hastam educi jussit; eoque vulnere exspiravit. Quod si eum dii immortales victoriis suis perfrui passi essent, sospes patriae moenia non intrasset.

6. Ac nec Theramenis quidem Atheniensis, in publica custodia mori coacti, parva mentis constantia, in qua triginta tyrannorum jussu porrectam veneni potionem non dubitanter hausit, quodque ex ea superfuerat, jocabundus illisum humo clarum edere sonum coegit, renidensque servo publico, qui eam tradiderat: “Critiae, inquit, propino; vide igitur, ut hoc poculum ad eum continuo perferas.” Erat enim is ex XXX tyrannis crudelissimus. Profecto est supplicio se liberare, tam facile supplicium perpeti: itaque Theramenes, perinde ac in domestico lectulo moriens, vita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo judicio finitus.

7. Sed Theramenes a litteris e doctrina virilitatem traxit: Numantino vero Theogeni ad consimilem virtutem capessendam, quasi magistra gentis esse ferocitas exstitit. Perditis namque et afflictis rebus Numantinorum, quum omnes cives nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, vicum suum, qui in ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis, incendit; protinusque strictum gladium in medio posuit, ac binos inter se dimicare jussit, ut victus, incisa cervice, ardentibus tectis superjaceretur. Qui, quum tam forti lege mortis omnes absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis immersit.

8. Verum, ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referam, Carthagine capta, uxor Asdrubalis, exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli sibi impetrare vitam contentus fuisset, dextera laevaque communes filios mortem non recusantes trahens, incendio se flagrantis patriae injecit.

9. Muliebris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum adjiciam. Quum pestifera seditione Syracusarum, tota regis Gelonis stirps, evidentissimis exhausta cladibus, ad unicam filiam Harmoniam virginem esset redacta, et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix ejus aequalem illi puellam, regio cultu ornatam, hostilibus gladiis subjecit; quae, ne quum ferro quidem trucidaretur, cujus esset conditionis, ederet. Proclamavit, admirata illius animum Harmonia, et tantae fidei superesse non sustinuit; revocatosque interfectores, professa quaenam esset, in caedem suam convertit. Ita alteri tectum mendacium, alteri veritas aperta, finis vitae fuit.

DE PATIENTIA

De Patientia Romana

[recensere]

Egregiis virorum pariter ac feminarum operibus fortitudo se oculis hominum subjecit, patientiamque in medium procedere hortata est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam, aut minus generoso spiritu abundantem, sed ita similitudine junctam, ut cum ea, vel ex ea nata videri possit.

1. Quid enim iis, quae supra retuli, facto Mucii convenientius? Quum a Porsena rege Etruscorum Urbem nostram gravi ac diutino bello urgeri aegre ferret, castra ejus clam ferro cinctus intravit, immolantemque ante altaria conatus est occidere. Caeterum, inter molitionem pii pariter ac fortis propositi oppressus, nec causam adventus texit, et, tormenta, quantopere contemneret, mira patientia ostendit; perosus enim, credo, dexteram suam, quod ejus ministerio in caede regis uti nequisset, injectam foculo exuri passus est. Nullum profecto dii immortales admotum aris cultum attentioribus oculis viderunt. Ipsum quoque Porsenam, oblitum periculi, ultionem suam vertere in admirationem coegit: nam, “Revertere, inquit, ad tuos, Muci, et eis refer, te, quum vitam meam petieris, a me vita donatum.” Cujus clementiam non adulatus Mucius, tristior Porsenae salute, quam sua laetior, Urbi se cum aeternae gloriae cognomine Scaevolam reddidit.

2. Pompeii etiam probabilis virtus: qui, dum legationis officio fungeretur, a Gentio rege interceptus, quum senatus consilia prodere juberetur, ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit, eaque patientia regi simul et desperationem tormentis quidquam ex se cognoscendi excussit, et expetendae populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingeneravit. Ac ne, plura hujusce generis exempla domi scrutando, saepius ad civilium bellorum detestandam memoriam progredi cogar, duobus Romanorum exemplis, contentus, quae ut clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum moerorem continent, externa subnectam.

De Patientia externa

[recensere]

1. Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto erant sacrificanti. E quibus unus, thuribulo arrepto, ante ipsum adstitit, in cujus brachio carbo ardens delapsus est; quo etsi ita urebatur, ut adusti corporis ejus odor ad circumstantium nares perveniret, tamen et dolorem silentio pressit, et brachium immobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut concusso thuribulo impediret, aut edito gemitu regias aures aspergeret. Rex quoque, patientia pueri magis delectatus, hoc certius perseverantiae experimentum sumere voluit; consulto enim sacrificavit diutius, nec hac re eum a proposito repulit. Si huic miraculo Darius inseruisset oculos, scisset, ejus stirpis milites vinci non posse, cujus infirmam aetatem tanto robore praeditam animadvertisset.

Est et illa vehemens et constans animi militia, litteris pollens venerabilium doctrinae sacrorum antistes philosophia; quae ubi pectore recepta est hominum, inhonesto atque inutili affectu dispulso, totum in solidae virtutis munimento confirmat, potentiusque metu ac dolore facit.

2. Incipiam autem a Zenone Eleate: qui, quum esset in dispicienda rerum natura maximae prudentiae, inque excitandis ad vigorem juvenum animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo virtutis suae publicavit. Patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum miserabili servitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut speraverit, et tyranno et Phalari vesanae mentis feritatem a se diripi posse. Postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis, quam consilii salubritatem valere animadvertit, nobilissimos ejus civitatis adolescentes cupiditate liberandae patriae inflammavit. Cujus rei quum indicium ad tyrannum manasset, convocato in forum populo, torquere eum vario cruciatus genere coepit, subinde quaerens, quosnam consilii participes haberet. At ille nec eorum quempiam nominavit, sed proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit; increpitansque Agrigentinis ignaviam ac timiditatem effecit, ut, subito mentis impulsu concitati, Phalarim lapidibus prosternerent. Senis ergo unius equuleo impositi non supplex vox, nec miserabilis ejulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutavit.

3. Ejusdem nominis philosophus, quum a Nearcho tyranno, de cujus nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum consciorum gratia, doloris victor, sed ultionis cupidus, esse dixit, quod cum secreto audire admodum expediret; laxatoque equuleo, postquam insidiis opportunum tempus animadvertit, aurem ejus morsu corripuit, nec ante dimisit, quam et ipse vita, et ille corporis parte privaretur.

4. Talis patientiae aemulus Anaxarchus, quum a tyranno Cypriorum Nicocreonte torqueretur, nec ulla vi inhiberi posset, quo minus amarissimorum eum maledictorum verberibus invicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae minitanti: “Non erit, inquit, effeminate adolescens, haec quoque pars corporis mei tuae ditionis;” protinusque dentibus abscisam et commanducatam linguam in os ejus ira patens expuit. Multorum aures illa lingua, et in primis Alexandri regis, admiratione sui attonitas habuerat, dum terrae conditionem, habitum maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et facundissime exprompsit. Paene tamen occidit gloriosius, quam viguit; quia tam forti fine illustrem professionis actum comprobavit, Anaxarchique vitam non modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.

5. In Theodoro quoque, viro gravissimo, Hieronymus tyrannus frustra tortorum manus fatigavit. Rupit enim verbera, fidiculas laxavit, solvit equuleum, laminas exstinxit, prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios indicaret. Quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam cardine versabatur, falsa criminatione inquinando, fidum lateri ejus custodem eripuit; beneficioque patientiae, non solum, quae occulta fuerunt, texit, sed etiam tormenta sua ultus est: quibus Hieronymus dum inimicum cupide lacerat, amicum temere perdidit.

6. Apud Indos vero patientiae meditatio tam obstinate usurpari creditur, ut sint, qui omne vitae tempus nudi exigant modo Caucasi montis glaciali rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu objicientes. Atque haud parva his gloria contemptu doloris acquiritur, titulusque, sapientiae datur.

7. Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt; illud tamen non minus admirabile, quod servilis animus cepit. Servus barbarus Asdrubalem, quod dominum suum occidisset, graviter ferens, subito aggressus interemit; quumque comprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex vindicta ceperat, in ore constantissime retinuit.

Non ergo fastidioso aditu virtus excitata, vivida ingenia ad se penetrare patitur; neque haustum sui cum aliquo personarum discrimine largum malignumve praebet, sed omnibus aequaliter exposita, quid cupiditatis potius, quam quid dignitatis attuleris, aestimat; inque captu bonorum suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo sustinueris, tantum tecum auferas.

DE HUMILI LOCO NATIS QUI CLARI EVASERUNT

Apud Romanos exempla

[recensere]

Quo saepe evenit, ut et humili loco nati ad summam dignitatem consurgant, et generosissimarum imaginum fetus, in aliquod revoluti dedecus, acceptam a majoribus lucem in tenebras convertant: quae quidem planiora suis exemplis reddentur. Ac prius de his ordiar, quorum in meliorem statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.

1. In cunabula Tulli Hostilii agreste tugurium cepit; ejusdem adolescentia in pecore pascendo fuit occupata; validior aetas imperium Romanum rexit, et duplicavit; senectus, excellentissimis ornamentis decorata, in altissimo majestatis fastigio fulsit.

2. Verum Tullus, etsi magnus et admirabilis incrementi, domesticum tamen exemplum est: Tarquinium autem Priscum ad Romanum imperium occupandum fortuna in Urbem nostram advexit; alienum, quod ortum Corintho; fastidiendum, quod mercatore Demarato genitum; erubescendum, quod etiam exsule. Caeterum tam prosperum conditionis suae eventum industria sua pro invidioso gloriosum reddidit. Dilatavit enim imperii fines, cultum deorum novis sacerdotiis auxit, numerum senatus amplificavit, equestrem ordinem uberiorem reliquit; quaeque laudum ejus consummatio est, praeclaris virtutibus effecit, ne haec civitas poenitentiam ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset, quam de suis legisset.

3. In Servio autem Tullio fortuna praecipue vires suas ostendit, vernam huic Urbi natum regem dando. Cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum condere, ter triumphare contigit. Ad summam autem, unde processerit, aut quo pervenerit, statuae ipsius titulus abunde testatur, servili cognomine et regia appellatione perplexus.

4. Miro quoque gradu Varro ad consulatum ex macellaria patris taberna conscendit; et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito XII fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum dedisset collegam. Atque ita se in ejus sinum infudit, ut, quum apud Cannas culpa sua vires populi Romani exhausisset, Paulum, qui praelium committere noluerat, occidere pateretur; illum in Urbem incolumem reduceret. Quin etiam senatus gratias ei agentem, quod redire voluisset, ante portas eduxit, extuditque, ut gravissimae cladis auctori dictatura deferretur.

5. Non parvus consolatus rubor M. Perperna, utpote qui consul antequam civis; sed in bello gerendo utilior aliquanto reipublicae Varrone imperatore. Regem enim Aristonicum cepit, Crassianaeque stragis punitor exstitit; quum interim, cujus vita triumphavit, mors Papia lege damnata est: namque patrem illius, nihil ad se pertinentia civis Romani jura complexum, Sabelli judicio petitum, redire in pristinas sedes coegerunt. Ita M. Perpernae nomen adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, aliena in Urbe improbe peregrinatus est.

6. M. vero Porcii Catonis incrementa publicis votis expetenda fuerunt, qui nomen suum, Tusculi ignobile, Romae nobilissimum reddidit. Ornata sunt enim ab eo litterarum latinarum monumenta, adjuta disciplina militaris, aucta majestas senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior est ortus Cato.

Apud externos exempla

[recensere]

1. Sed, ut Romanis externa jungamus, Socrates non solum hominum consensu, verum etiam Apollinis oraculo sapientissimus judicatus, Phanarete matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus, ad clarissimum lumen gloriae excessit, neque immerito; nam, quum eruditissimorum virorum ingenia in disputatione caeca vagarentur, mensurasque solis et lunae et caeterorum siderum loquacibus magis, quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam mundi ambitum complecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum animum, suum intima conditionis humanae, ac in secessu pectoris repositos affectus scrutari coegit; si virtus per se ipsam aestimetur, vitae magister optimus.

2. Quam patrem Euripides, aut quem patrem Demosthenes habuerit, ipsorum quoque seculo ignotum fuit. Alterius autem matrem olera, alterius patrem cultellos venditasse, omnium paene doctorum litterae loquuntur. Sed quid aut illius tragica, aut hujus oratoria vi clarius?

QUI A PARENTIBUS CLARIS DEGENERARUNT

Sequitur duplicis promissi pars, adopertis illustrium virorum imaginibus reddenda; quoniam quidem sunt referenda, quae ab earum splendore degeneraverunt, teterrimis ignaviae ac nequitiae sordibus imbuta nobilia portenta.

1. Quid enim monstro similius, quam superioris Africani filius Scipio? qui in tanta domestica gloria ortus, a parvulo admodum regis Antiochi praesidio capi sustinuit; quum ei voluntaria morte absumi satius fuerit, quam inter duo fulgentissima cognomina patris et patrui, altero oppressa Africa jam parto, altero jam majore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus vinciendas hosti tradere, ejusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subjecturus erat triumphum.

Idem, praeturae petitor, candidam togam adeo turpitudinis maculis obsolefactam in Campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris ejus scriba fuerat, adjutus esset, honorem a populo impetraturus non videretur. Quanquam quid interfuit, utrum repulsam, an sic adeptam praeturam domum referret? Quam quum propinqui ab eo pollui animadverterent, id egerunt, ne aut sellam ponere, aut jus dicere auderet; insuperque e manu ejus annulum, in quo caput Africani sculptum erat, detraxerunt. Di boni, quas tenebras ex quo fulmine nasci passi estis!

2. Age, Q. Fabii Maximi Allobrogici, et civis et imperatoris clarissimi, filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria vitam egit! Cujus ut caetera flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixit, neque in tanta civitate, qui illud decretum reprehenderet inventus est; dolenter enim homines ferebant, pecuniam, quae Fabiae gentis splendori servire debebat, flagitiis disjici. Quem ergo nimia patris indulgentia heredem reliquerat, publica severitas exheredavit.

3. Possedit favorem plebis Clodius Pulcher; adhaerensque Fulvianae stolae pugio militare decus muliebri imperio subjectum habuit.

Quorum filius Pulcher, praeterquam quod enervem et frigidam juventam egit, perdito etiam amore vulgatissimae meretricis infamis fuit, mortisque erubescendo genere consumptus est; abdomine enim avide devorato, foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.

4. Jam Q. quidem Hortensii, qui in maximo et ingenuorum civium et amplissimorum proventu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit, nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abjectiorem et obsceniorem vitam exegit. Ad ultimumque lingua ejus tam libidini cunctorum inter lupanaria prostitit, quam avi pro salute civium in foro excubuerat.

DE ILLUSTRIBUS VIRIS QUI IN VESTE AUT CAETERO CULTU LICENTIUS SIBI INDULSERUNT

Animadverto in quod periculosum iter processerim. Itaque me ipse revocabo, ne, si reliqua ejusdem generis naufragia consectari perseveravero, aliqua inutili relatione implicer. Referam igitur pedem, deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae jacere patiar. Satius est enim narrare, qui illustres viri in cultu, caeteroque vitae ritu, aliqua ex parte novando, sibi indulserint.

1. P. Scipio, quum in Sicilia augendo trajiciendoque in Africam exercitu, opportunum quaerendo gradum, Carthaginis ruinam animo volveret; inter consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit, pallioque et crepidis usus est. Nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit; sed nescio an ideo alacriores, quia vegeta et strenua ingenia quo plus recessus sumunt, hoc vehementiores impetus edunt. Crediderim etiam favorem eum sociorum uberiorem se adepturum existimasse, si victum eorum et solemnes exercitationes comprobasset. Ad quas tum veniebat, quum multum ac diu fatigasset humeros, et caetera membra militari agitatione firmitatem suam probare coegisset, consistebatque in his labor ejus, in illis remissio laboris.

2. L. vero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio cernimus: quo habitu videlicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam formatam poni voluit.

3. L. quoque Sylla, quum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato Neapoli ambulare deforme non duxit.

4. C. autem Duilius, qui primus navalem triumphum ex poenis retulit, quotiescunque epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte tibicine et fidicine a coena domum reverti solitus est, insignem bellicae rei successum nocturna celebratione testando.

5. Nam Papirius quidem Masso, quum bene gesta republica triumphum a senatu non impetrasset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit, et caeteris postea exemplum praebuit; proque laurea corona, quum alicui spectaculo interesset, myrtea semper usus est.

6. Jam C. Marii paene insolens factum. Nam post Jugurthinum, Cimbricumque et Teutonicum triumphum, cantharo semper potavit, quod Liber pater, indicum ex Asia deducens triumphum, hoc usus poculi genere ferebatur; ut, inter ipsum haustum vini, victoriae ejus suas victorias compararet.

7. M. autem Cato praetor, M. Scauri caeterorumque reorum judicia, nulla indutus tunica, sed tantummodo praetexta amictus egit.

DE FIIDUCIA SUI

De Fiducia sui in Romanis

[recensere]

Sed haec, atque his similia, virtutis aliquid sibi in consuetudine novanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autem, quae deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat, cognoscetur.

1. Publio et Cnaeo Scipionibus in Hispania cum majore parte exercitus ab acie Punica oppressis, omnibusque provinciae ejus nationibus Carthaginiensium amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci audente, P. Scipio, quartum et vicesimum annum agens, iturum se pollicitus est: qua quidem fiducia populo Romano salutis ac victoriae spem dedit. Eademque in ipsa Hispania usus est: nam, quum oppidum Badiam circumsederet, tribunal suum adeuntes, in aedem, quae intra moenia hostium erat, vadimonia in posterum diem facere jussit; continuoque urbe potitus, et tempore et loco, quo praedixerat, sella posita, jus eis dixit. Nihil hac fiducia generosius, nihil praedictione verius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate dignius.

Nec minus animosus minusve prosperus illius in Africam transitus, in quam ex Sicilia exercitum senatu vetante traduxit; quia, nisi plus in ea re suo quam patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inventus non esset. Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores Annibalis in castris deprehensos, et ad se perductos, nec supplicio affecit, nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est, sed circa omnes manipulos diligentissime ducendos curavit; interrogatosque, an satis ea considerassent, quae speculari jussi erant, prandio dato ipsis, jumentisque eorum, incolumes dimisit. Quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium, quam arma, contudit.

Verum, ut ad domestica eximiae ejus fiduciae acta veniamus, quum a L. Scipione ex Antiochensi pecunia H.-S. quadragies ratio in curia reposceretur, prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur, et refelli inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata fuerat. Quin etiam in hunc modum egit: “Non reddo, patres conscripti, aerario vestro H.-S. quadragies rationem, alieni imperii minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis millies H.S. uberius feci. Neque enim huc, puto, malignitatis ventum, ut de mea innocentia quaerendum sit. Nam, quum Africam totam potestati vestrae subjecerim, nihil ex ea quod meum diceretur, praeter cognomen, retuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum magis invidia quam pecunia locupletior est.” Tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.

Sicut et illud factum, quod, quum ad necessarium reipublicae usum pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare videretur, aperire non auderent, privatus claves poposcit, patefactoque aerario, legem utilitati cedere coegit. Quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit, qua meminerat omnes leges a sese esse servatas. Non fatigabor ejusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in consimili genere virtutis edendo fatigatus est. Diem illi ad populum M. Naevius tribunus plebis, aut, ut quidam memorant, duo Petilii dixerant. Quo ingenti frequentia in Forum deductus, rostra conscendit, capitique suo corona triumphali imposita: “Hac ego, inquit, Quirites, die, Carthaginem magna spirantem, leges vestras accipere jussi; proinde aequum est, vos mecum ire in Capitolium supplicatum.” Speciosissimam ejus deinde vocem aeque clarus eventus secutus est; siquidem et senatum totum, et universum equestrem ordinem, et cunctam plebem, Jovis optimi maximi pulvinaria petens, comitem habuit. Restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret, desertusque in Foro cum magno calumniae suae ludibrio, solus moraretur. Cujus devitandi ruboris causa in Capitolium processit, deque accusatore Scipionis venerator est factus.

2. Aviti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, quum urbem praevalidam obsideret suadentibus quibusdam ut circa moenia ejus ferreos murices spargeret, omniaque vada tabulis plumbatis consterneret, habentibus clavorum acumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum facere possent, respondit: Non esse ejusdem, et capere aliquos velle, et timere.

3. In quamcunque memorabilium partem exemplorum convertor, velim, nolim, in cognomine Scipionum haeream necesse est. Qui enim licet hoc loci Nasicam praeterire, fidentis animi dictique clarissimum auctorem? Annonae caritate increbescente, C. Curiatius tribunus plebis productos in concionem consules compellebat, ut de frumento emendo, atque ad id negotium explicandum mittendis legatis, in curiam referrent. Cujus instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam actionem ordiri coepit. Obstrepente deinde plebe. Tacete, quaeso, Quirites, inquit; plus enim ego, quam vos, quid reipublicae expediat, intelligo. Qua voce audita, omnes pleno venerationis silentio, majorem ejus auctoritatis, quam suorum alimentorum respectum egerunt.

4. Livii quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus: qui, quum Asdrubalem exercitumque Poenorum in Umbria delesset, et ei diceretur, Gallos ac Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parva manu opprimi posse, respondit, in hoc iis parci oportere, ne hostibus tantae cladis domestici nuntii deessent.

5. Bellica haec praesentia animi; togata illa, sed non minus laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit. Q. enim Metellum, Quintumque Pompeium, consulares viros, vehementes inimicos suos, cupitam sibi profectionem in provinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem exprobrantes, legatos secum illuc ire coegit. O fiduciam non solum fortem, sed paene etiam temerariam! quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est, usumque ministerii vix tutum in amicis, e sinu inimicorum petere sustinuit.

6. Cujus factum si cui placet, necesse est, L. etiam Crassi, qui apud majores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat. Nam, quum ex consulatu provinciam Galliam obtineret, atque in eam C. Carbo, cujus patrem damnaverat, ad speculanda acta sua venisset, non solum eum inde non submovit, sed insuper locum ei in tribunali assignavit, nec ulla de re, nisi eo in consilium adhibito, cognovit. Itaque acer et vehemens Carbo nihil aliud Gallica peregrinatione consecutus est, quam ut animadverteret sontem patrem suum ab integerrimo viro in exsilium missum.

7. Cato vero superior, saepenumera ab inimicis ad causae dictionem vocatus, nec ullo unquam crimine convictus, ad ultimum tantum fiduciae in sua innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem publicam deductus, Tib. Gracchum, a quo in administratione reipublicae ad multum odium dissidebat, judicem deposceret: qua quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se inhibuit.

8. Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus. Qui, quum pro rostris accusaretur, quod a rege Mithridate ob rempublicam prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: “Est enim iniquum, Quirites, quum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere; sed tamen audebo vos, quorum major pars honoribus et actis meis interesse non potuit, interrogare: Varius Sucronensis Aemilium Scaurum, regia mercede corruptum, imperium populi romani prodidisse ait; Aemilius Scaurus huic se affinem esse culpae negat: utri creditis?” Cujus dicti admiratione populus commotus, Varium ab illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.

9. Contra M. Antonius ille disertus; non enim respuendo, sed amplectendo causae dictionem, quam innocens esset, testatus est. Quaestor proficiscens in Asiam, Brundusium jam pervenerat; ubi litteris certior factus, incesti se postulatum apud L. Cassium praetorem, cujus tribunal propter nimiam severitatem scopulus reorum dicebatur, quum id vitare beneficio legis Memmiae liceret, quae eorum, qui reipublicae causa abessent, recipi nomina vetabat, in Urbem tamen recurrit. Quo tam pleno fiduciae bonae consilio, quum absolutionem celerem, tum profectionem honestiorem consecutus est.

10. Sunt et illa speciosa fiduciae publica exempla. Nam, quum eo bello, quod adversus Pyrrhum gerebatur, Carthaginienses centum ac triginta navium classem in praesidium Romanis Ostiam ultro misissent. Senatui placuit, legatos ad ducem eorum ire, qui dicerent: “Populum Romanum bella suscipere solere, quae suo milite gerere posset; proinde classem Carthaginem reducerent.”

Idem post aliquot annos, Cannensi clade exhaustis romani imperii viribus, supplementum exercitus in Hispaniam mittere ausus, fecit, ne hostilium locus castrorum, tum maxime Capenam portam armis Annibale pulsante, minoris veniret, quam si Poeni illum non obtinerent. Ita se gerere in adversis rebus quid aliud est, quam saevientem fortunam in adjutorium sui, pudore victam, convertere?

11. Magno spatio divisus est a senatu ad poetam Accium transitus. Caeterum, ut ab eo decentius ad externa transeamus, producatur in medium. Is Julio Caesari amplissimo et florentissimo viro in collegium poetarum venienti nunquam assurrexit, non majestatis ejus immemor, sed quod in comparatione communium studiorum, aliquanto superiorem se esse confideret. Quapropter insolentiae crimine caruit, quia ibi voluminum, non imaginum certamina exercebantur.

De Fiducia sui quae in externis

[recensere]

1. Ne Euripides quidem Athenis arrogans visus est, quum, postulante populo, ut ex tragoedia quamdam sententiam tolleret, progressus in scenam dixit: Se ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas componere solere. Laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat, tantum sibi arrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est.

Itaque etiam quod Alcestidi tragico poetae respondit, probabile. Apud quem quum quereretur quod eo triduo non ultra tres versus maximo impenso labore deducere potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur: Sed hoc, inquit, interest, quod tui in triduum tantummodo, mei vero in omne tempus sufficient. Alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas corruerunt; alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aevi tempus plenis gloriae velis feretur.

2. Adjiciam scenae ejusdem exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum feliciter populo se approbanti, cunctis audientibus, dixit: Mihi cane, et Musis, quia videlicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta, fiducia justa non exuitur, quumque scit se laudem mereri, eam etsi ab aliis non impetrat, domestico tamen acceptam judicio refert.

3. Zeuxis autem, quum Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri essent, exspectandum non putavit; sed protinus hos versus adjecit:

Οὐ νέμεσις Τρῶάς τε καὶ εὐκνήμιδας Ἀχαιοὺς,
Τοιῇδ᾿ ἀμφὶ γυναικὶ πολὺν χρόνον ἄλγεα πάσχειν.
Αἰνῶς ἀθανάτῃσι θεαῖς εἰς ὦπα ἔοικεν.

Adeone dextrae suae multum pictor arrogavit, ut ea tantum forma comprehensum crederet, quantum aut Leda coelesti partu edere, aut Homerus divino ingenio exprimere potuit?

4. Phidias quoque Homeri versibus egregio dicto allusit. Simulacro enim Jovis Olympii perfecto, quo nullum praestantius aut admirabilius humanae fabricatae sunt manus, interrogatus ab amico, “Quonam mentem suam dirigens, vultum Jovis propemodum ex ipso coelo petitum eboris lineamentis esset amplexus,” illis se versibus quasi magistro usum respondit:

Ἦ, καὶ κυανέῃσιν ἐπ᾿ ὀφρύσι νεῦσε Κρονίων.
Ἀμβρόσιαι δ᾿ ἄρα χαῖται ἐπεῤῥώσαντο ἄνακτος,
Κρατὸς ἀπ᾿ ἀθανάτοιο, μέγαν δ᾿ ἐλέλιξεν Ὄλυμπον.

5. Non patiuntur me tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. Siquidem Epaminondas, quum ei cives irati sternendarum in oppido viarum contumeliae causa curam mandarent (erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum), sine ulla cunctatione id recepit, Daturumque se operem, ut brevi speciosissimum fieret, asseveravit. Mirifica deinde procuratione, abjectissimum negotium pro amplissimo ornamento expetendum Thebis reddidit.

6. Annibal vero, quum apud regem Prusiam exularet auctorque ei committendi praelii esset, atque is non idem sibi extis portendi diceret, An tu, inquit, vitulinae carunculae quam imperatori veteri mavis credere? Si verba numeres, breviter et abscise; si sensum aestimes, copiose et valenter: Hispanias enim direptas populo Romano, et Galliarum ac Liguriae vires in suam redactas potestatem, et novo transitu Alpium juga patefacta, et Trasimenum lacum dira inustum memoria, et Cannas Punicae victoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam, et Italiam laceratam, ante pedes hominis effudit; uniusque hostiae jecinori longo experimento testatam gloriam suam postponi aequo anima non tulit. Et sane, quod ad exploranda bellica sacrificia, aestimandosque militares ductus attinebat, omnes foculos, omnes aras Bithyniae, Marte ipso judice, pectus Annibalis praegravasset.

7. Capax generosi spiritus illud quoque dictum regis Cotyis. Ut enim ab Atheniensibus civitatem sibi datam cognovit: Et ego, inquit, illis meae gentis jus dabo. Aequavit Athenis Thraciam, ne, vicissitudine talis beneficii imparem se judicando, humilius de origine sua sentire existimaretur.

8. Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam, quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non fugere, propositum sibi esse respondit; et qui, referente quodam, sagittis Persarum solem obscurari solere, Bene narras, inquit, in umbra enim melius praeliabimur. Ejusdem vir urbis atque animi, hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti, dixit: Si mulieribus istos comparastis, recte; si viris, turpiter.

VIII

[recensere]
DE CONSTANTIA

De Constantia in Romanis

[recensere]

Apertum et animosum bonae fiduciae pectus emenso quasi debitum superest opus, constantiae repraesentatio. Natura enim sic comparatum est, ut, quisquis se aliquid ordine ac recta mente complexum confidit, vel jam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, vel nondum editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione ad effectum perducat.

1. Sed, dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti, ante omnia se Fulvii Flacci constantia offert. Capuam, fallacibus Annibalis promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam, armis occupaverat. Tam deinde culpae hostium justus aestimator, quam speciosus victor, Campanum senatum, impii decreti auctorem, funditus delere constituit. Itaque catenis onustum in duas custodias, Teanam, Calenamque divisit, consilium exsecuturus, quum ea peregisset, quorum administrandorum celerior esse necessitas videbatur. Rumore autem de mitiore senatus sententia orto, ne debitam poenam scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit, interfectisque, qui ibi asservabantur, e vestigio Cales transgressus, perseverantiae suae opus exsecutus est; et, jam deligatis ad palum hostibus, litteras a patribus conscriptis nequidquam Campanis salutares accepit. In sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit, ac, jusso lictore lege agere, tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non poterat. Qua constantia victoriae quoque gloriam antecellit, quia, si eum intra se ipsum partita laude aestimes, majorem punita Capua, quam capta reperies.

2. Atque ista quidem severitatis; illa vero pietatis constantia admirabilis, quam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. Pecuniam pro captivis Annibali numeraverat; fraudatus ea publice, tacuit. Dictatori ei magistrum equitum Minucium jure imperii senatus aequaverat; silentium egit. Compluribus praeterea injuriis lacessitus, in eodem animi habitu permansit, nec unquam sibi reipublicae permisit irasci; tam perseverans in amore civium fuit. Quid in bello gerendo, nonne par ejus constantia? Imperium Romanum, Cannensi praelio poene destructum, vix sufficere ad exercitus comparandos videbat: itaque frustrari et eludere Poenorum impetus, quam manum cum his tota acie conserere melius ratus, pluribus comminationibus Annibalis irritatus, saepe etiam spe bene gerendae rei oblata, nunquam a consilii salubritate, ne parvi quidem certaminis discrimine, recessit; quodque est difficillimum, ubique ira ac spe superior apparuit. Ergo ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando, maxime civitati nostrae succurrisse visus est: alter enim celeritate sua Carthaginem oppressit; alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.

3. C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento reipublicae statu egisse consulem, narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi hominis pestiferis blanditiis praereptus populi favor consularibus comitiis summum dedecus admittere conabatur, amplissimum ei imperium deferre cupiens, cujus teterrimis actis exquisitum potius supplicium, quam ullus honos debebatur; nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunitia, quae temeritatem ejus et ruentem comitaretur, et languentem actionibus suis inflammaret. In hoc miserando pariter et erubescendo statu civitatis, tantum non manibus tribunorum pro rostris Piso collocatus, quum hinc atque illinc eum ambissent, et, An Palicanum suffragiis populi consulem creatum, renuntiaturus esset, interrogaretur, primo respondit, Non existimare se, tantis tenebris offusam esse rempublicam, ut huc indignitatis veniretur. Deinde, quum perseveranter instarent, ac dicerent: Age, si ventum fuerit?—Non renuntiabo, inquit. Quo quidem tam absciso responso consulatum Palicano, priusquam illum adipisceretur, eripuit. Multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti non vult rigorem.

4. Metellus autem Numidicus, propter consimile perseverantiae genus, excepit quoque indignam majestate ac moribus suis procellam. Quum enim animadverteret quo tenderent Saturnini tribuni plebis funesti conatus, quantoque malo reipublicae, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exsilium quam in legem ejus ire maluit. Potest aliquis hoc viro dici constantior? qui, ne sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat, carere sustinuit.

5. Caeterum, ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaevolam augurem merito comparaverim. Dispulsis prostratisque inimicorum partibus, Sylla occupata Urbe senatum armatus coegerat, ac summa cupiditate ferebatur, ut C. Marius quam celerrime hostis judicaretur. Cujus voluntati nullo obviam ire audente, solus Scaevola, interrogatus de hac re, sententiam dicere noluit. Quin etiam truculentius sibi minitanti Syllae, “Licet, inquit, mihi agmina militum, quibus curiam circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, nunquam tamen efficies, ut, propter exiguum senilemque sanguinem meum, Marium, a quo Urbs et Italia conservata est, hostem judicem.”

6. Quid feminae cum concione? Si patrius mos servetur, nihil; sed, ubi domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis auctoritas convellitur, plusque valet quod violentia cogit, quam quod suadet et praecipit verecundia. Itaque te, Sempronia, Tib. et C. Gracchorum soror, uxor Scipionis Aemiliani, non ut, absurde gravissimis virorum operibus inserens, maligna relatione comprehendam, sed quia, a tribuno plebis producta ad populum, in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti, honorata memoria prosequar. Coacta es eo loci consistere, ubi principum civitatis perturbari frons solebat. Instabat tibi torvo vultu minas profundens amplissima potestas; clamor imperitae multitudinis obstrepebat; totum forum acerrimo studio nitebatur, ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum jus quaerebatur, tanquam filio Tiberii fratris tui, osculum dares. Tu tamen illum, nescio, quibus tenebris protractum portentum, exsecrabili audacia ad usurpandam alienam propinquitatem tendentem, repulisti.

7. Non indignabuntur Urbis nostrae lumina, si, inter eorum eximium fulgorem, centurionum quoque virtus spectandam se obtulerit. Nam, ut humilitas amplitudinem venerari debet, ita nobilitate fovenda magis, quam spernenda bonae indolis novitas est. An abigi debet T. Pontius ab horum exemplorum contextu? qui, pro Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, quum uno modo salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompeii, generi ipsius, militem affirmasset, ita respondere non dubitavit: Tibi quidem, Scipio, gratias ago; sed mihi uti ista conditione vitae non est opus. Sine ullis imaginibus nobilem animum!

8. Idem constantiae propositum secutus C. Mevius centurio divi Augusti, quum Antoniano bello saepenumero excellentes pugnas edidisset, improvisis hostium insidiis circumventus, et ad Antonium Alexandriam perductus, interrogatusque quidnam de eo statui deberet: “Jugulari me, inquit, jube; quia nec salutis beneficio, neque mortis supplicio adduci possum, ut aut Caesaris miles esse desinam, aut tuus incipiam.” Caeterum, quo constantius vitam contempsit, eo facilius impetravit; Antonius enim virtuti ejus incolumitatem tribuit.

De Constantia externorum

[recensere]

1. Complura hujusce notae Romana exempla superant; sed satietas modo vitanda est. Itaque stilum meo ad externa jam delabi permittam. Quorum principatum teneat Blassius, cujus constantia nihil pertinacius. Salapiam enim patriam suam, praesidio Punico occupatam, Romanis cupiens restituere, Dasium, acerrimo studio secum in administratione reipublicae dissidentem, et alioquin animo toto Annibalis amicitiae vacantem, sine quo propositum consilium peragi non poterat, ad idem opus aggrediendum majore cupiditate, quam spe certiore, tentare ausus est. Qui protinus sermonem ejus, adjectis quae et ipsum commendatiorem, et inimicum invisiorem factura videbantur, Annibali retulit; a quo adesse jussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. Caeterum, pro tribunali quum res gereretur, et quaestioni illi omnium oculi essent intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius, vultu dissimulante et voce submissa, monere Dasium coepit, ut Romanorum potius quam Carthaginensium partes foveret. Enimvero tunc ille proclamat, se in conspectu ducis adversus eum sollicitari. Quod quia et incredibile existimabatur, et ad unius tantum aures penetraverat, et jactabatur ab inimico, veritas fide caruit. Sed non ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit, Marcelloque Salapiam, et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.

2. Phocion vero, quum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat, prospere administrassent, adeo perseverans sententiae suae propugnator exstitit, ut in concione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum aliquanto melius fuisse, diceret. Non enim damnavit, quod recte viderat, quia quod alius male consuluerat, bene cesserat, felicius illud existimans, hoc sapientius. Blandum animum sane temeritati casus facit, ubi pravo consilio propitius aspirat; quoque vehementius noceat, insperatius prodest. Placidi et misericordes, et liberales, omnique suavitate temperati mores Phocionis: quos optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. Itaque constantia, quae natura rigidior videbatur, lenis e mansueto pectore fluxit.

3. Socratis autem virilitatis robore palliatus animus aliquanto praefractius perseverantiae exemplum edidit. Universa civitas Atheniensium, iniquissimo ac truculentissimo errore instincta, de capite decem praetorum, qui apud Arginusas Lacedaemoniam classem deleverant, tristem sententiam tulerat. Forte tunc ejus potestatis Socrates, cujus arbitrio plebiscita ordinarentur, indignum judicans, tot et tam bene meritos ex indigna causa impetu invidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam objecit, maximoque concionis fragore et incitatissimis minis compulsus non est, ut se publicae dementiae auctorem adscriberet. Quae, oppositu ejus legitima grassari via prohibita, injusto praetorum cruore manus suas contaminare perseveravit; nec timuit Socrates, ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.

4. Proximum, etsi non ejusdem splendoris est, tamen adeo certum constantiae haberi potest experimentum, quum efficacis operae forensis, tam fidei non latentis. Athenis Ephialtes accusare publice jussus, et inter caeteros Demostrati nomen deferre coactus est, cujus filius erat Demochares, excellentis formae puer, animo ejus flagrantissimo inhaerens amore. Itaque communis officii sorte truculentus accusator, privati affectus conditione miserabilis reus, puerum, ad se exorandum, quo parcius patris criminibus insisteret, venientem neque repellere, neque supplicem genibus suis advolutum intueri sustinuit; sed operto capite flens et gemens, preces expromere passus est, nihiloque minus sincera fide accusatum Demostratum damnavit. Victoriam, nescio laude, an tormento majore partam! quoniam prius quam sontem opprimeret, se ipsum vicit Ephialtes.

5. Quem Syracusanus Dion diversitate exempli praegravat. Qui, quibusdam monentibus, ut adversus Heraclidem et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tanquam insidias ei nectentes, cautior esset, respondit, se vita malle excedere, quam metu violentae mortis amicos inimicosque juxta ponere.

6. Quod sequitur, et rei ipsius admiratione, et claritate auctoris illustre. Alexander, Macedonum rex, inclyta jam pugna, excellentissimis opibus Darii contusis, aestu et itineris fervore in Cilicia percalefactus, Cydno, qui aquae liquore conspicuus Tarsum interfluit, corpus suum immersit. Subito deinde ex nimio haustu rigoris obstupefactis nervis, ac torpore hebetatis artubus, maxima cum exanimatione totius exercitus, in oppidum castris propinquum defertur. Jacebat aeger Tarsi, inque valetudine ejus adversa, instantis victoriae spes fluctuabat. Itaque convocati medici attentissimo consilio salutis remedia circumspiciebant. Qui quum ad unam potionem sententiam direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam Alexandro (erat autem ipsius amicus et comes) porrexisset, a Parmenione missae litterae superveniunt, admonentes, ut rex insidias Philippi, perinde ac pecunia corrupti a Dario, caveret. Quas quum legisset, sine ulla cunctatione medicamentum hausit, ac tunc legendas Philippo tradidit. Pro quo tam constanti erga amicum judicio, dignissimam a diis immortalibus mercedem recepit, qui incolumitatis ejus praesidium falso interpellari indicio noluerunt.

 Liber II Liber IV