| Liber VI |
|
I
[recensere]De Humanitate et Clementia Romanorum.
[recensere]Liberalitati quas aptiores comites, quam humanitatem et clementiam, dederim? quoniam idem genus laudis expetunt. Quarum prima inopia, proxima occupatione, tertia ancipiti fortuna praestatur; quumque nescias quam maxime probes, ejus tamen commendatio praecurrere videtur, cui nomen ex ipso numine quaesitum est.
1. Ante omnia autem humanissima et clementissima senatus acta referam. Qui, quum Carthaginiensium legati ad captivos redimendos in Urbem venissent, protinus his, nulla pecunia accepta, reddidit juvenes, numerum duum milium et septingentorum quadraginta trium explentes. Verum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam contemptam, tot Punicis injuriis veniam datam, ipsos legatos obstupuisse arbitror, ac secum dixisse: “O munificentiam gentis Romanae, deorum benignitati aequandam! O etiam nostram legationem supra vota felicem! nam quod beneficium nunquam dedissemus, accepimus.” Illud quoque non parvum humanitatis senatus indicium est. Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captivum in custodia Tiburi mortuum, publico funere censuit efferendum, ut vitae dono honorem sepulturae adjiceret. Consimilique clementia in Perse usus est. Nam, quum Albae, in qua custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaestorem misit, qui eum publico funere efferret, ne reliquias regias jacere inhonoratas pateretur.
Hostibus haec, et miseris, et fato functis officia regibus erogata; illa amicis, et felicibus, et vivis tributa sunt. Confecto Macedonico bello, Musicanes Masinissae filius, cum equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad patrem remissus, tempestate classe dispersa, Brundusium aeger delatus est. Quod ubi senatus cognovit, continuo illo quaestorem ire jussit, cujus cura et hospitium adolescenti expediretur, et omnia, quae ad valitudinem opus essent, praeberentur impensaeque liberaliter quum ipsi, tum toti comitatui praestarentur; naves etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam trajiceret: equitibus singulas libras argenti, et quingenos sestertios dari imperavit. Quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas efficere potuit, ut, etiamsi exspirasset adolescens, aequiore animo desiderium ejus pater toleraret.
Idem senatus, quum ad gratulandum sibi Prusiam Bithyniae regem Perse devicto venire audisset, obviam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit; censuitque, ut domus ei Romae quam optima conduceretur, et copiae non solum ipsi, sed etiam comitibus ejus publice praeberentur: in eoque excipiendo tota urbs unius humani amici vultum habuit. Itaque qui amantissimus nostri venerat, duplicata erga nos benevolentia in regnum suum reversus est.
Ne Aegyptus quidem Romanae humanitatis expers fuit. Rex enim Ptolemaeus, a minore fratre regno spoliatus, petendi auxilii gratia cum paucis admodum servis, squalore obsitus, Romam venerat, ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. Id postquam senatui relatum est, arcessito juvene, quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec quaestorem illi more majorum obviam misisset, nec publico eum hospitio excepisset: eaque non sua negligentia, sed ipsius subito et clandestino adventu facta, dixit; et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit, hortatusque est, ut, depositis sordibus, adeundi ipsius diem peteret. Quin etiam curae habuit, ut munera ei quotidie per quaestorem darentur. His gradibus officiorum jacentem ad regium fastigium erexit; effecitque, ut plus spei in auxilio populi Romani, quam metus in sua fortuna reponeret.
2. Atque, ut ab universis patribus conscriptis ad singulos veniam, L. Cornelius consul primo Punico bello, quum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Carthaginiensium occiderat, corpus ejus e tabernaculo suo amplo funere extulit; nec dubitavit hostis exsequias ipse celebrare, eam demum victoriam et apud deos et apud homines minimum invidiae habituram credens, quae plurimum humanitatis habuisset.
3. Quid de Quinctio Crispino loquar, cujus mansuetudinem potentissimi affectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio benignissime domi suae exceperat, et adversa valetudine correptum attentissima cura recreaverat. A quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad pugnam provocatus, quum et viribus corporis, et animi virtute aliquanto esset superior, monere ingratum, quam vincere, maluit. “nam, quid agis, inquit, demens? aut quo te prava cupiditas transversum rapit? parum habes publica impietate furere, nisi etiam privata lapsus fueris? unus tibi Romanorum videlicet Quinctius placet, in quo, sceleste, exerceas arma, cujus penatibus et honoris vicissitudinem et salutem tuam debes? At me foedus amicitiae, diique hospitales, sancta nostro sanguini, vestris pectoribus vilia pignora, hostili certamine congredi tecum vetant. Quin etiam si in concursu exercituum fortuito umbonis mei impulsu prostratum agnovissem, applicatum jam cervicibus tuis mucronem revocassem. Tuum ergo crimen sit, hospitem occidere voluisse; meum non eris hospes occisus. Proinde aliam, qua occidas, dexteram quaere; quoniam mea te servare didicit.” Dedit utrique coeleste numen debitum exitum. Siquidem in eo praelio Badius obtruncatus est; Quinctius insigni pugna clarus evasit.
4. Age, M. Marcelli clementia, quam clarum, quamque memorabile exemplum haberi debet! qui captis a se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo opulentissimae, tunc afflictae, fortunam ex alto cerneret. Caeterum, casum ejus lugubrem intuens, fletum cohibere non potuit. Quem si quis ignarus vir adspexisset, alterius victoriam esse credidisset. Itaque Syracusana civitas, maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti; quia, si tibi incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto victore cecidisti.
5. Q. vero Metellus, Celtibericum in Hispania gerens bellum, quum urbem Centobricam obsideret, et jam admota machina, partem muri, quae sola convelli poterat, disjecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit. Nam, quum Rethogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobicenses machinae ictibus objecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur (quanquam ipse Rethogenes negabat esse impedimento, quo minus etiam per exitium sanguinis sui expugnationem perageret), ab obsidione discessit. Quo quidem tam clementi facto, etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit, effecitque, ut ad redigendas eas in ditionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.
6. Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit. Expugnata enim Carthagine, circa Siciliae civitates litteras misit, ut ornamenta templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent, inque pristinis sedibus reponenda curarent: beneficium diis pariter atque hominibus acceptum!
7. Huic facto par ejusdem viri humanitas. A quaestore suo, hastae subjectos captivos vendente, puer eximiae formae et liberalis habitus missus est. De quo quum explorasset, Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud avunculum Masinissam, eo ignorante immaturam adversus Romanos ingressum militiam, et errori illius veniam dandam, et amicitiae regis fidissimi populo Romano debitam venerationem tribuendam existimavit. Itaque puerum annulo, fibulaque aurea, et tunica laticlavia, hispanoque sagulo, et ornato equo donatum, datis qui eum prosequerentur equitibus, ad Masinissam remisit: eos igitur victoriae maximos fructus ratus, diis templorum ornamenta, regibus sanguinem suum restituere.
8. L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria apprehendenda est. Qui, quum Persen, parvi temporis momento captivum ex rege, ad se adduci audisset, occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis, conatumque ad genua procumbere, dextra manu allevavit, et Graeco sermone ad spem exhortatus est; introductum etiam in tabernaculum, lateri suo proximum in consilio sedere jussit, nec honore mensae indignum judicavit. Proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus; utro magis spectaculo delectentur, homines dubitabunt. Nam si egregium est hostem abjicere, non minus tamen laudabile, infelicis scire misereri.
9. Haec L. Pauli humanitas admonet me, ne de Cn. Pompeii clementia taceam. Regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat, et infestissimum Urbi nostrae Mithridatem, Ponto pulsum, viribus suis protexerat, in conspectu suo diutius jacere supplicem passus non est; sed benignis verbis recreatum, diadema, quod abjecerat, capiti reponere jussit, certisque rebus imperatis, in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse judicans, et vincere reges et facere.
10. Quam praeclarum tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius! quam miserabile desideratae idem evasit exemplum! Nam, qui Tigranis tempora insigni regio texerat, ejus caput, tribus coronis triumphalibus spoliatum, in suo modo terrarum orbe nusquam sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore, inops rogi, nefarium Aegyptiae perfidiae munus portatum est, etiam ipsi victori miserabile. Ut enim id Caesar aspexit, oblitus hostis, soceri vultum induit, ac Pompeio tum proprias, tum etiam filiae suae lacrymas reddidit; caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus cremandum curavit. Quod si non tam mansuetus animus divini principis exstitisset, paulo ante Romani imperii columen habitum (sic mortalium negotia fortuna versat) inhumatum jacuisset. Catonis quoque morte Caesar audita, et se illius gloriae invidere, et illum suae invidisse, dixit, patrimoniumque ejus liberis ipsius incolume servavit; et, hercule, divinorum Caesaris operum non parva pars Catonis salus fuisset.
11. M. etiam Antonii animus talis humanitatis intellectu non caruit. M. enim Bruti corpus liberto suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, injici et suum paludamentum jussit, jacentem non hostem, sed civem, deposito aestimans odio. Quumque interceptum a liberto paludamentum comperisset, ira percitus protinus in eum animadvertit, hac ante praefatione usus: “Quid? tu ignorasti, cujus tibi viri sepulturam commisissem?” Fortem piamque ejus victoriam Philippicam libenter dii viderunt; sed ne ista quidem generosissimae indignationis verba inviti audierunt.
De Humanitate et Clementia externorum.
[recensere]1. Commemoratione Romani exempli in Macedoniam deductus, morum Alexandri praeconium facere cogor; cujus ut infinitam gloriam bellica virtus, ita praecipuum amorem clementia meruit. Is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci tempestate nivali oppressus, senio jam confectum militem Macedonem, nimio frigore obstupefactum, ipse sublimi et propinqua igni sede sedens, animadvertit; factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione, descendit, et illis manibus, quibus opes Darii afflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem imposuit, id ei salutare futurum dicens, quod apud Persas capitale exstitisset, solium regium occupasse. Quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare jucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior erat? Idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quanquam violentia morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus, dextram omnibus, qui eam contingere vellent, porrexit. Quis autem illam osculari non curreret, quae jam fato oppressa, maximi exercitus complexui, humanitate, quam spiritu, vividiore suffecit?
2. Non tam robusti generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati Atheniensium tyranni narrabitur. Qui, quum adolescens quidam, amore filiae ejus virginis accensus, in publico obviam sibi factam osculatus esset, hortante uxore, ut ab eo capitale supplicium sumeret, respondit: Si eos, qui nos amant, interficimus, quid his faciemus quibus odio sumus? Minime digna vox, cui adjiciatur, eam ex tyranni ore manasse.
In hunc modum filiae injuriam tulit, suam multo laudabilius. A Thrasippo amico inter coenam sine fine convicio laceratus, ita et animum et vocem ab ira cohibuit, ut putares satellitem a tyranno male audire. Abeuntem quoque, veritus ne propter metum maturius se convivio subtraheret, invitatione familiari coepit retinere. Thrasippus, concitatae temulentiae impetu evectus, os ejus sputo respersit, nec tamen in vindictam sui valuit accendere. Ille vero etiam filios suos violatae patris majestati subvenire cupientes retraxit; posteroque die Thrasippo supplicium a se voluntaria morte exigere volente, venit ad eum, dataque fide in eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto revocavit. Si nihil aliud dignum honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati commendasset.
3. Aeque mitis animus Pyrrhi regis. Audierat quosdam Tarentinorum in convivio parum honoratum de se sermonem habuisse; arcessitos, qui ei interfuerant, percontabatur, an ea, quae ad aures ejus pervenerant, dixissent. Tum ex his unus: “nisi, inquit, vinum nobis defecisset, ista quae tibi relata sunt, prae iis, quae de te locuturi eramus, lusus ac jocus fuissent.” Tam urbana crapulae excusatio, tamque simplex veritatis confessio, iram regis convertit in risum. Qua quidem clementia et moderatione assecutus est, ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent, et ebrii bene precarentur. Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad redimendos captivos castra sua petentibus, quo tutius venirent, Lyconem molossum obviam misit. Quo honoratius exciperentur, ipse cum ornato equitatu extra portam occurrit, secundarum rerum proventu non corruptus, ut officii prospectum in iis deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant.
4. Cujus tam mitis ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore recepit. Nam, quum diris auspiciis Argivorum invasisset urbem, abscissumque caput ejus Alcyoneus, Antigoni regis filius ad patrem, propugnatione laborantem, laetus velut aliquod felicissimum victoriae opus attulisset, Antigonus, correpto juvene, quod tanti viri subitae ruinae, immemor humanorum casuum, effuso gaudio insultaret, humo caput sublatum, cansia, qua velatum caput suum more Macedonum habebat, texit; corporique Pyrrhi redditum, honoratissime cremandum curavit. Quin etiam filium ejus Helenum captivum, ad se pertractum, et cultum et animum gerere regium jussit; ossaque Pyrrhi ei, aurea urna inclusa, Epirum in patriam ad Alexandrum fratrem portanda dedit.
5. Campani autem exercitum nostrum, cum consulibus apud Caudinas furcas sub jugum a Samnitibus missum, nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem, perinde ac victorem et spolia hostium prae se ferentem, venerabiliter exceperunt; protinusque consulibus insignia honoris, militibus vestem, arma, equos, commeatum benignissime praestando, et inopiam et deformitatem Romanae cladis mutarunt. Quo animo si pro imperio nostro adversus Annibalem quoque usi fuissent, truculentis securibus materiem saeviendi non praebuissent.
6. Facta mentione acerrimi hostis, mansuetudinis ejus operibus, quam Romano nomini praestitit, locum, qui inter manus est, finiam. Annibal enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso fuit, inhumatum jacere passus non est: Annibal T. Gracchum, Lucanorum circumventum insidiis, cum summo honore sepulturae mandavit, et ossa ejus in patriam portanda militibus nostris tradidit: Annibal M. Marcellum in agro Brutio, dum conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interremptum, legitimo jure extulit, Punicoque sagulo, et corona donatum laurea, rogo imposuit.
Ergo humanitatis dulcedo etiam in efferata barbarorum ingenia penetrat, torvosque et truces hostium mollit oculos, ac victoriae insolentissimos spiritus flectit; nec illi arduum ac difficile est, inter arma contraria, inter districtos cominus mucrones placidum iter reperire; vincit iram, prosternit odium, hostilemque sanguinem hostilibus lacrymis miscet: quae etiam admirabilem Annibalis vocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit. Quare aliquanto ei plus gloriae Paulus, Gracchus, et Marcellus sepulti, quam oppressi attulerunt; siquidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine honoravit. Vos quoque, fortes ac piae umbrae, non poenitendas sortitae estis exsequias. Nam, ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria collapsae, supremi officii decus infelicitate amissum, virtute recuperastis.
II
[recensere]De Gratis Romanorum.
[recensere]Gratas vero ingratasque animi significationes et facta libuit oculis subjicere, ut vitio ac virtuti justa merces aestimationis ipsa comparatione accederet. Sed, quoniam contrario proposito sese distinxerunt, nostro quoque stilo separentur; prioremque locum obtineant, quae laudem, quam quae reprehensionem merentur.
1. Atque, ut a publicis actis ordiar, Marcium, patriae interitum conantem, admotoque portis Urbis ingenti Volscorum exercitu, funus ac tenebras Romano imperio minitantem, Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exsequi precibus suis passae non sunt. In quarum honorem senatus matronarum ordinem benignissimis decretis adornavit. Sanxit namque, ut feminis semita viri cederent; confessus, plus salutis reipublicae in stola, quam in armis fuisse. Vetustisque aurium insignibus novum vittae discrimen adjecit, permisit quoque his, purpurea veste et aureis uti segmentis. Super haec aedem et aram Fortunae Muliebri eo loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curavit, memorem beneficii animum suum exquisito religionis cultu testando.
Quem secundi etiam belli Punici tempore exhibuit. Quum enim a Fulvio Capua obsideretur, ac duae Campanae mulieres benevolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia Opidia materfamilias, et Cluvia Facula meretrix; quarum altera quotidie pro salute nostri exercitus sacrificavit, altera captis militibus Romanorum alimenta subministrare non destitit; urbe illa oppressa, senatus his et libertatem et bona restituit; et, si quid amplius praemii petiissent, libenter se daturum asseveravit. Vacasse in tanto gaudio patribus conscriptis duabus humilibus feminis referre gratiam, nedum tam prae se tulisse, mirandum.
2. Quid illa quoque juventute Romana gratius, quae, C. Nautio et Minucio consulibus, ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum fines Aequi occupaverant, praesidium ferrent; quia paucis ante mensibus constantissime et fortissime imperium Romani populi defenderant? Ergo, quod auditu novum est, ne patriae grata voluntas cessasse videretur, exercitus se ipse conscripsit.
3. Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit. Nam, quum, quinque consulatibus salutariter reipublicae administratis, decessisset, certatim aes contulit, quo major ac speciosior ejus funeris pompa duceretur. Elevet aliquis praemia virtutis, quum animadvertat fortes viros felicius sepeliri, quam vivere ignavos.
4. Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est. Dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod nunquam antea factum fuerat, aequatus, partito exercitu separatim in Samnio cum Annibale conflixerat. Ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum, subsidio Fabii conseruatus, et ipse eum patrem appellavit, et a legionibus suis patronum salutari voluit; ac, deposito aequalis imperii jugo, magisterium equitum, sicut par erat, dictaturae subjecit, imprudentisque vulgi errorem gratae mentis significatione correxit.
5. Tam hercle probabiliter, quam Q. Terentius Culeo, praetoria familia natus, et inter paucos senatorii ordinis splendidus, optimo exemplo Africani superioris currum triumphantis, quia captus a Carthaginiensibus, ab eo fuerat recuperatus, pileum capite gerens, secutus est. Auctori enim libertatis suae, tanquam patrono, accepti beneficii confessionem, spectante populo Romano, merito reddidit.
6. At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo millia civium Romanorum pileata comitata sunt; quae is Punicis bellis intercepta, et in Graecia servientia, cura sua collecta, in pristinum gradum restituerat. Geminatum ea re decus imperatoris, a quo simul et devicti hostes, et conservati cives, spectaculum patriae praebuerunt. Illorum quoque salus dupliciter omnibus accepta fuit, et quia tam multi, et quia tam grati, exoptatum libertatis statum recuperaverunt.
7. Metellus vero Pius pertinaci erga exsulem patrem amore, tam clarum lacrymis, quam alii victoriis, cognomen assecutus, non dubitavit consul pro Q. Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus plebis legem, qua pater ejus in civitatem restitueretur, tulerat. Quin etiam patronum eum domus et familiae suae semper dictitavit. Nec hac re de principatu, quem procul dubio obtinebat, quidquam decerpsit; quia non humili, sed grato animo, longe inferioris hominis maximo merito eximiam submittebat dignitatem.
8. Jam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae mentis fuit impetus. Duas enim Camertium cohortes, mira virtute vim Cimbrorum sustinentes, in ipsa acie adversus conditionem foederis civitate donavit. Quod quidem factum et vere et egregie excusavit, dicendo, inter armorum strepitum verba se juris civilis exaudire non potuisse; et sane id tempus tunc erat, quo magis defendere, quam audire leges oportebat.
9. C. Marii vestigia ubique L. Sylla certamine laudis subsequitur. Dictator enim Pompeio etiam privato et caput adaperuit, et sella assurrexit, et equo descendit; eaque se libenter facere, in concione praedicavit, memor, ab eo duodeviginti annis nato partes suas exercitu paterno adjutas. Multa insignia Pompeio; sed nescio, an hoc quidquam admirabilius contigerit, quod, magnitudine beneficii, sui oblivisci Syllam coegit.
10. Sit aliquis in summo splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirtii et Pansae jussu senatus locante, qui tunc libitinam exercebant, quum rerum suarum usum, tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro republica dimicantes occiderant; perseverantique postulatione extuderunt, ut exsequiarum apparatus sestertio nummo ipsis praebentibus addiceretur. Quorum laudem adjecta lege conditio auget magis, quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt, nulli alii rei quam quaestui viventes.
Pace cinerum suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se patientur, qui aut non attingendus, aut non nisi in ultima parte domesticorum exemplorum collocandus fuit, sed dum honesti actus, etiam ab infimis editi, memoria non intercidant, licet separatum locum obtineant, ut nec his adjecti, nec illis praelati videantur.
De Gratis externorum.
[recensere]1. Darius privatae adhuc fortunae, amiculo Sylosontis Samii delectatus, curiosiore contemplatione fecit, ut ultro sibi, et quidem a cupido, daretur. Cujus muneris quam grata aestimatio animo ejus esset allapsa, regno potitus ostendit; totam namque urbem et insulam Samiorum Sylosonti fruendam tradidit. Non enim pretium rei aestimatum, sed occasio liberalitatis est honorata, magisque a quo donum proficisceretur, quam ad quem perveniret, provisum.
2. Mithridates quoque rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae defensore, a Rhodiis navali pugna excepto, omnes hostium captivos permutavit, satius esse existimans, ab invisissimis circumveniri, quam bene merito gratiam non referre.
3. Liberalis populus Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dedit dono; sed Attalus etiam testamenti aequitate gratus, qui eamdem Asiam populo Romano legavit. Itaque nec hujus munificentia, nec illius tam memor beneficii animus tot verbis laudari potest, quot amplissimae civitates vel amice datae, vel pie redditae sunt.
4. Caeterum nescio, an praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum. Beneficio enim Scipionis et persuasu regni modo liberius auctus, memoriam inclyti muneris ad ultimum vitae finem, longa etiam a diis immortalibus senectute donatus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa, sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae, atque Urbi Romanae quam sibimet ipsi semper fuisse.
Ille, quum gravi Carthaginiensium bello premeretur, ac vix tutelae imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat, bonam magnamque partem Numidici exercitus, quem Lucullo consuli, a quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente tradidit, praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit.
Ille, quum jam aetate deficiente, magnas regni opes, quatuor et quinquaginta filiorum numerum, relinquens, in lectulo laberetur, M. Manilium, qui proconsule Africam obtinebat, litteris obsecravit, ut ad se Scipionem Aemilianum, sub eo tunc militantem, mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in complexu dextrae ejus supremum spiritum ac mandata posuisset.
Ille, adventum Scipionis fatis suis praecurrentibus, haec uxori liberisque praeceperat: “Unum in terris populum Romanum, et unam in populo Romano Scipionis domum nosse; integra omnia Aemiliano reservare; eum dividendi regni arbitrum haberent; quod is statuisset, perinde ac testamento cautum, immutabile ac sanctum obtinerent.” Tot tamque variis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad centesimum extendit annum.
His, et horum similibus exemplis, beneficientia generis humani nutritur atque augetur: hae sunt ejus faces, hi stimuli, propter quos juvandi et emerendi cupiditate flagrat; et sane amplissimae et speciosissimae divitiae sunt, feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. Quorum quoniam religiosum cultum instituimus, nunc neglectum, suggillandi gratia, quo sit gratior, referemus.
III
[recensere]De Ingratis Romanorum.
[recensere]1. Urbis nostrae parentem senatus, in amplissimo dignitatis gradu ab eo collocatus, in curia laceravit, nec duxit nefas ei vitam adimere, qui aeternum Romano imperio spiritum ingeneraverat. Rude nimirum illud et ferox seculum; quod conditoris sui cruore foede maculatum, ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas potest.
2. Hunc ingratum lapsae mentis errorem consentanea nostrae civitatis poenitentia sequitur. Virium Romanarum et incrementum laetissimum et tutela certissima Furius Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non valuit, cujus ipse salutem stabilierat, felicitatem auxerat. A L. enim Apuleio, tribuno plebis, tanquam peculator Veientanae praedae reus factus, duris, atque, ut ita dicam, ferreis sententiis in exsilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo juvene filio spoliatus, solatiis magis allevandus, quam cladibus onerandus erat. Sed immemor patria tanti viri maximorum meritorum, exsequiis filii damnationem patris junxit. At, inquit, aerario abesse tribunus plebis querebatur quindecim millia aeris; tanti namque poena finita est: indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe careret!
Priore adhuc querella vibrante, alia deinceps exsurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rempublicam, sed paene jam exsanguem atque morientem, Carthaginis dominam reddidit. Cujus clarissima opera injuriis pensando, cives ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt, ejusque voluntarii exsilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi jubendo: ingrata patria ne ossa quidem mea habes. Quid ista aut necessitate indignius, aut querela justius, aut ultione moderatius? Cineres ei suos negavit, quam in cinerem collabi passus non fuerat. Igitur hanc unam Scipionis vindictam ingrati animi urbs Roma sensit, majorem mehercule Coriolani violentia. Ille enim metu patriam pulsavit, hic verecundia: de qua ne queri quidem (tanta est verae pietatis constantia) nisi post fata sustinuit. Talia passo, credo, quae fratri ejus accidere, solatio esse potuerunt: cui rex Antiochus devictus, et Asia imperio populi Romani adjecta, speciosissimusque triumphus, ut peculatus reus fieret, et in carcerem duci juberetur, causam praebuit.
Nihilo virtute minor fuit posterior Africanus, sed ne exitu quidem felicior. Duabus enim urbibus Numantia atque Carthagine, imperio Romano imminentibus, ex rerum natura depulsis, raptorem spiritus domi invenit, mortis punitorem in foro non repperit.
Quis ignorat, tantum laudis Scipionem Nasicam toga, quantum armis utrumque Africanum, meruisse? qui pestifera Tib. Gracchi manu faucibus oppressam rempublicam strangulari passus non est. Sed is quoque propter iniquissimam virtutum suarum apud cives aestimationem, sub titulo legationis Pergamum secessit, et, quod vitae superfuit, ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.
In eodem nomine versor, necdum Corneliae gentis querelas exhausi. Namque P. Lentulus, clarissimus et amantissimus reipublicae civis, quum in Aventino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna, magnis vulneribus exceptis, fugasset, praelii illius, quo leges, pacem, libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit, ne in Urbe nostra moreretur. Siquidem invidia et obtrectatione compulsus, legatione a senatu libera impetrata, habitaque concione, qua a diis immortalibus petiit, ne unquam ad ingratum populum reverteretur, in Siciliam profectus est; ibique perseveranter, morando, compotem se voti fecit.
Quinque igitur demum Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla; atque horum quidem secessus voluntarii. Ahala vero, quum magister equitum Sp. Melium, regnum affectantem, occidisset, custoditae libertatis civium exsilio suo poenas pependit.
3. Caeterum, ut senatus populique mens, in modum subitae tempestatis concitata, leni querela prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore indignatione proscindenda sunt; quia potentes consilii, quum utrumque ratione perpendere liceret, scelus pietati praetulerunt. Quo enim nimbo, qua procella verborum, impium Sextilii caput obrui meretur? quod C. Caesarem, a quo quum studiose, tum etiam feliciter gravissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae proscriptionis tempore profugum, praesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis conditione implorare, beneficii jure repetere coactum, a sacris perfidae mensae, et altaribus nefandorum penatium avulsum, truculento victori jugulandum tradere non exhorruit. Finge accusatorem ejus fortuna publica in supplicis nomen conversum, tam luctuosam illam opem genibus annixum orasse; crudeliter tamen repulsus videretur: quia etiam quos injuriae invisos faciunt, gratiosos miseriae reddunt. Verum Sextilius non accusatorem, sed patronum, saevissimae inimici violentiae suis manibus objecit, si metu mortis, vita indignus; si praemii spe, morte dignissimus.
4. Sed, ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium Laenatem, Picenae regionis, rogatu M. Coelii, non minore cura quam eloquentia defendit; eumque, causa admodum dubia fluctuantem, salvum ad penates suos remisit. Hic Popilius postea, nec re, nec verbo a Cicerone laesus, ultro M. Antonium rogavit, ut ad illum proscriptum persequendum et jugulandum mitteretur. Impetratisque detestabilis ministerii partibus, gaudio exsultans Caietam cucurrit, et virum, omitto quod amplissimae dignitatis, certe salutis ejus auctorem, studio etiam praestantis officii privatim sibi venerandum, jugulum praebere jussit; ac protinus caput Romanae eloquentiae, et pacis clarissimam dexteram, per summum et securum otium, amputavit; eaque sarcina, tanquam opimis spoliis, alacer in Urbem reversus est; neque enim scelestum portanti onus succurrit, illud se caput ferre, quod pro capite ejus quondam peroraverat. Invalidae ad hoc monstrum sugillandum litterae, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non exstat.
5. Quo te nunc modo, magne Pompei, attingam, nescio. Nam et amplitudinem fortunae tuae, quae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupaverat, intueor, et ruinam ejus majorem esse, quam ut manu mea attentari debeat, memini; sed tamen, nobis quoque tacentibus, Cn. Carbonis, a quo admodum adolescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, jussu tuo interempti mors animis hominum obversabitur, non sine aliqua reprehensione; quia tam ingrato facto plus L. Syllae viribus, quam propriae indulsisti verecundiae.
De Ingratis externorum.
[recensere]1. At, ne nostra confessis alienigenae urbes insultent, Carthaginienses Annibalem, qui pro illorum incolumitate et victoria tot imperatores, totque exercitus nostros trucidaverat, quot gregarios milites hostium si occidisset, magnae gloriae foret, e conspectu suo submovere in animum induxerunt.
2. Neminem Lycurgo aut majorem aut utiliorem virum Lacedaemon genuit; utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur, nescire se, utrum illum hominum, an deorum numero aggregaret. Huic tamen neque vitae summa sinceritas, neque constantissimus erga patriam amor, neque leges salutariter excogitatae, auxilio esse potuerunt, quo minus infestos cives experiretur. Saepe enim lapidibus petitus, aliquando furore publico ejectus, etiam privatus oculo, ad ultimum ipsa patria pulsus est. Quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et gravitatis eximiam sibi laudem vindicat, tam ingrata adversus tam bene meritum exstitit?
3. Detrahe Atheniensibus Thesea; nullae, aut non tam clarae Athenae erunt; siquidem ille locatim dispersos cives suos in unam urbem contraxit, separatimque et agresti more viventi populo amplissimae civitatis formam atque imaginem imposuit. Idem saeva potentissimi regis Minois imperia vixdum aetate pubescente repulit; idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit; idem opem liberis Herculis tulit, et, quidquid ubique monstri aut sceleris fuit, virtute animi ac robore dextrae comminuit: hujus tamen submoti ab Atheniensibus, Scyros exsule minor insula, ossa mortui cepit.
Jam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti voluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salamina velut hostilem arcem, ex propinquo saluti eorum imminentem, recuperavit, qui Pisistrati tyrannidem primus vidit orientem, et solus armis opprimi debere, palam dictitare ausus est, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua optime meruerat, humari contigit.
Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum, post trecenta millia Persarum Marathone devicta, in exsilium protinus misissent, ac non in carcere et vinculis mori coegissent. Sed, ut puto, hactenus saevire adversus optime meritum abunde duxerunt; imo ne corpus quidem ejus, sic exspirare coacti, sepulturae prius mandari passi sunt, quam filius ejus Cimon eisdem vinculis se constringendum traderet. Hanc hereditatem paternam maximi ducis filius, et futurus ipse aetatis suae dux maximus, solam se crevisse, catenas et carcerem, gloriari potuit.
Aristides etiam, quo totius Graeciae justitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria excedere jussus est. Felices Athenas, quae post illius exilium invenire aliquem aut virum bonum, aut amantem sui civem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migravit!
Themistocles, eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, quum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.
Phocion vero his dotibus, quae ad pariendum hominem potentissimae judicantur, clementia et liberalitate instructissimus, tantum non in equuleo ab Atheniensibus impositus est; sed certe post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus ejus injiceretur, glebulam invenit, jussus extra fines projici, intra quos optimus civis vixerat.
Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda, summo consensu maximas virtutes, quasi gravissima delicta, punire, beneficiaque injuriis rependere? Quod quum ubique, tum praecipue Athenis intolerabile videri debet, in qua urbe adversus ingratos actio constituta est; et recte, quia dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo vix vita hominum constat, perdit et tollit, quisquis bene merito parem referre gratiam negligit. Quantam ergo reprehensionem merentur, qui, quum aequissima jura, sed iniquissima haberent ingenia, moribus suis, quam legibus, uti maluerunt?
Quod si qua providentia deorum effici posset, ut excellentissimi viri, quorum modo casus retuli, legem ingratorum vindicem retinentes, patriam suam in jus ad aliam civitatem pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum, mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? “Discordes foci tui, pagisque dividua tuguria, Graeciae facta sunt columen. Lucet Marathon Persicis tropaeis; Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur; praevalidis manibus exhausta moenia, pulchrioribus operibus consurgunt: harum rerum auctores ubi vixerunt, ubi jacent? responde. Nempe Thesea parvulo in scopulo sepeliri, et Miltiadem in carcere mori, et Cimona paternas induere catenas, et Themistoclem victorem victi hostis genua complecti, Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisti, quum interim, cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis, Oedipodis ossa, caede patris, nuptiis matris contaminata, inter ipsum areopagum, divini atque humani certaminis venerabile domicilium, et excelsis praesidiis Minervae arcem, honore arae decorata, quasi sacrosancta, colis: adeo tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt! Lege itaque legem, quae te jurejurando obstrictam tenet; et, quia bene meritis debita reddere, praemia noluisti, laesis justa piacula exsolve.” Tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate constrictae; at immemores beneficiorum Athenae reprehensore, lingua sermone licenti soluta, non carent.
IV
[recensere]De Pietate in Parentes, cujus exempla Romanorum sunt.
[recensere]Sed omittamus ingratos, et potius de piis loquamur; aliquanto enim satius est favorabili, quam invisae, rei vacare. Venite igitur in manus nostras, prospera parentum vota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis, ut et genuisse juvet, et generare libeat.
1. Coriolanus, maximi vir animi et altissimi consilii, optimeque de republica meritus, iniquissimae damnationis ruina prostratus, ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. Magno ubique pretio virtus aestimatur. Itaque, quo latebras quaesitum venerat, ibi brevi summum adeptus est imperium; evenitque, ut quem pro se salutarem imperatorem eives habere noluerant, paene pestiferum adversus se ducem experirentur. Frequenter enim fusis exercitibus nostris, victoriarum suarum gradibus aditum juxta moenia Urbis Volsco militi struxit. Quapropter fastidiosus illi in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exsuli coactus est supplicare.
Missi ad eum deprecandum legati, nihil profecerunt; missi deinde sacerdotes cum infulis, aeque sine effectu redierunt. Stupebat senatus, trepidabat populus, viri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. Tunc Veturia, Coriolani mater, Volumniam uxorem ejus et liberos secum trahens, castra Volscorum petiit. Quam ubi filius aspexit: “Expugnasti, inquit, et vicisti iram meam, patria, precibus hujus admotis, cujus utero te, quamvis merito mihi invisam, dono;” continuoque Romanum agrum hostilibus armis liberavit. Ergo pectus dolore acceptae injuriae, spe potiundae victoriae, verecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas vacuefecit; uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutavit.
2. Eadem pietas viribus suis inflammatum Africanum superiorem, vixdum annos puerilitatis egressum, ad opem patri in acie ferendam virili robore armavit. Consulem enim eum apud Ticinum fluvium adversis auspiciis cum Annibale pugnantem, graviter saucium, intercessu suo servavit; neque illum aut aetatis infirmitas, aut militiae tirocinium, aut infelicis praelii etiam veterano bellatori pertimescendus exitus interpellare valuit; quo minus duplici gloria conspicuus coronam, imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto, mereretur.
3. Auribus ista tam praeclara exempla Romana civitas accepit; illa vidit oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus plebis dixerat, quod, occasione bene finiendi belli inductus, legitimum obtinendi imperii tempus excessisset, quodque filium optimae indolis juvenem, rustico opere gravatum, publicis usibus subtraheret. Id postquam Manlius adolescens cognovit, protinus Urbem petiit, et se in Pomponii domum prima luce direxit. Qui, existimans in hoc eum venisse, ut patris crimina, a quo plus justo aspere tractabatur, deferret, excedere omnes jussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris indicium perageret. Nactus occasionem opportunam proposito suo juvenis, gladium, quem tectum attulerat, destrinxit, tribunumque minis ac terrore compulsum jurare coegit, a patris ejus accusatione recessurum; eoque effectum est, ne Torquatus causam diceret. Commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus praestatur; sed Manlius, quo horridiorem patrem habuit, hoc laudabilius periculo ejus subvenit, qui ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento invitatus fuerat.
4. Hanc pietatem aemulatus M. Cotta, eo ipso die, quo togam sumpsit virilem, protinus ut e Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater ejus damnatus fuerat, postulavit, peractumque reum judicio afflixit, et ingenium et adolescentiam praeclaro opere auspicatus.
5. Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit. Nam, quum tribunus plebis legem de Gallico agro viritim dividendo, invito et repugnante senatu, promulgasset, precibus minisque ejus acerrime resistens, ac ne exercitu quidem adversus se conscripto, si in eadem sententia perseveraret, absterritus, postquam pro rostris ei legem jam referenti pater manum injecit, privato fractus imperio, descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae concionis reprehensus.
6. Magna sunt haec virilis pietatis opera; sed nescio an his omnibus valentius, et animosius Claudiae Vestalis virginis factum, quae, quum patrem suum triumphantem e curru violenta tribuni plebis manu detrahi animadvertisset, mira celeritate utrisque se interponendo, amplissimam potestatem inimicitiis accensam depulit. Igitur alterum triumphum pater in Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit; nec discerni potuit, utri plus laudis tribueretur, cui Victoria, an cui pietas comes aderat.
7. Ignoscite, vetustissimi foci, veniamque aeterni date ignes, si a vestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit. Nulla enim acerbitate fortunae, nullis sordibus, pretium carae pietatis evilescit; quin etiam eo certius, quo miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal suum capitali crimine damnatam, triumviro in carcerem necandam tradidit. Quo receptam, is qui custodiae praeerat, misericordia motus, non protinus strangulavit, aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit, existimans futurum, ut inedia consumeretur. Quum autem jam dies plures intercederent, secum ipse quaerens, quidnam esset, quod tamdiu sustentaretur, curiosius observata filia, animadvertit illam exerto ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. Quae tam admirabilis spectaculi novitas, ab ipso ad triumvirum, a triumviro ad praetorem, a praetore ad consilium judicum perlata, remissionem poenae mulieri impetravit. Quo non penetrat, aut quid non excogitat pietas; quae in carcere servandae genitricis novam rationem invenit? Quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum, quam matrem natae uberibus alitam? Putaret aliquis hoc contra rerum naturam factum, nisi diligere parentes prima naturae lex esset.
De Pietate in Parentes, cujus exempla externorum sunt.
[recensere]1. Idem praedicatum de pietate Perus existimetur, quae patrem suum Cimona consimili fortuna affectum, parique custodiae traditum, jam ultimae senectutis, velut infantem pectori suo admotum aluit. Haerent ac stupent hominum oculi, quum hujus facti pictam imaginem vident, casusque antiqui conditionem praesentis spectaculi admiratione renovant, in illis mutis membrorum lineamentis viva ac spirantia corpora intueri credentes: quod necesse est animo quoque evenire, aliquanto efficaciore pictura litterarum, vetera pro recentibus admonito recordari.
2. Ne te quidem, Cimon, silentio involvam, qui patri tuo sepulturam voluntariis vinculis emere non dubitasti. Nam, etsi maximo tibi postea et civi et duci evadere contigit, plus tamen aliquanto laudis in carcere, quam in curia, assecutus es. Caeterae enim virtutes admirationis tantummodo multum, pietas vero etiam amoris plurimum meretur.
3. Vos quoque, fratres, memoria complectar, quorum animus origine fuit nobilior; siquidem admodum humiles in Hispania nati, pro parentum alimentis spiritum erogando, specioso exitu vitae inclaruistis. Duodecim enim millia nummum, quae post mortem vestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris interfectorem Epastum, gentis suae tyrannum, occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis. Iisdem enim manibus Paciaecis ultionem, Epasto poenam, genitoribus nutrimenta, vobis gloriosa fata peperistis. Itaque tumulis etiam nunc vivitis, quia parentum senectutem tueri, quam vestram exspectare, satius esse duxistis.
4. Notiora sunt fratrum paria, Cleobis et Biton, Amphinomus et Anapus; illi, quod ad sacra Junonis peragenda matrem vexerunt; hi, quod patrem et matrem humeris per medios ignes Aetnae portarunt; sed neutris pro spiritu parentum exspirare propositum fuit.
5. Nec ego Argivam detrecto laudem, aut Aetnaei montis gloriam involverim: verum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoveo, sicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo. Dario enim totis regni sui viribus in eorum regiones subinde impetum facienti, paulatim cedentes, ad ultimas Asiae solitudines pervenerant. Interrogati deinde ab eo per legatos, “quem fugiendi finem, aut quod initium pugnandi facturi essent,” responderunt: “se nec urbes ullas, nec agros cultos, pro quibus dimicarent, habere; caeterum, quum ad parentum suorum monumenta venissent, sciturum quemadmodum Scythae praeliari solerent.” Quo quidem uno tam pio dicto, immanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. Prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae, nullo vocis ministerio, nullo usu litterarum indigens, propriis ac tacitis viribus, caritatem parentum pectoribus liberorum infundit. Quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia; quoniam quidem solida virtus nascitur magis, quam fingitur.
6. Quis enim plaustris vagos, et silvarum latebris corpora sua tegentes, in modumque ferarum laniatu pecudum viventes, Dario sic respondere docuit? Illa nimirum, quae etiam Croesi filium, loquendi usu defectum, ad protegendam patris incolumitatem ministerio vocis instruxit. Captis enim a Cyro Sardibus, quum unus e numero Persarum, ignarus viri, in caedem ejus concitato ferretur impetu; velut oblitus, quid sibi nascenti fortuna denegasset, ne Croesum regem occideret, proclamando, pene jam impressum jugulo mucronem revocavit. Ita qui ad id tempus mutus sibi vixerat, saluti parentis vocalis factus est.
7. Eadem caritas Italico bello Pinnensem juvenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corporisque robore armavit, ut, quum obsessae urbis claustris suae praesideret, et Romanus imperator patrem ejus captivum, in conspectu ipsius constitutum, destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se minitans, nisi irruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris servator, nec patriae fuerit proditor.
V
[recensere]Hanc caritatem proximus fraternae benevolentiae gradus excipit. Nam, ut merito primum amoris vinculum ducitur, plurima et maxima beneficia accepisse; ita proximum judicari debet, simul accepisse. Quam copiosae enim suavitatis illa recordatio est! in eodem domicilio, antequam nascerer, habitavi; in iisdem incunabulis infantiae tempora peregi; eosdem appellavi parentes; eadem pro me vota excubuerunt; parem ex majorum imaginibus gloriam traxi. Cara est uxor, dulces liberi, jucundi amici, accepti affines; sed postea cognitis nulla benevolentia accedere debet, quae priorem exhauriat.
1. Atque hoc teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi arctissima familiaritate Laelio junctus erat, attamen senatum supplex oravit, ne provinciae sors fratri suo erepta, ad eum transferretur, legatumque se L. Scipioni in Asiam iturum promisit; et major natu minori, et fortissimus imbelli, et gloria excellens laudis inopi, et quod super omnia est, nondum Asiatico, jam Africanus. Itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit; triumphique praetextam hujus excepit, illius tradidit, ministerio aliquanto major, quam frater imperio.
2. M. vero Fabius consul, inclyta pugna Etruscis et Veientibus superatis, delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuit, quia eo praelio Q. Fabius, frater ejus, consularis, fortissime dimicans occiderat. Quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, propter quam amplissimi honoris tantus fulgor exstingui potuit?
3. Hoc exemplo vetustas, illo seculum nostrum ornatum est; cui contigit fraternum jugum, Claudiae prius, nunc etiam Juliae gentis intueri decus. Tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut, quum Ticini, quo victor hostium ad complectandos parentes venerat, gravi illum et periculosa valetudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. Iter quoque quam rapidum et praeceps velut uno spiritu corripuerit, eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte, mutato subinde equo, ducenta millia passuum, per modo devictam barbariem, Antabagio duce solo comite contentus, evasit. Sed eum tunc maximo labore et periculo implicatum, mortaliumque frequentia defectum, sanctissimum pietatis numen, et dii fautores eximiarum virtutum, et fidissimus Romani imperii custos Jupiter comitatus est. Drusus quoque, quanquam fato jam suo, quam illius officio propior erat, vigore spiritus, et corporis viribus collapsus, eo ipso tamen, quo vita et mors distinguitur, momento, legiones cum insignibus suis fratri obviam procedere jussit, ut imperator salutaretur: praecepit etiam, dextra in parte praetorium ei statui, et consulare et imperatorium nomen obtinere voluit; eodemque tempore, et fraternae majestati cessit, et vita excessit. His scio equidem nullum aliud, quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis convenienter adjici posse.
4. Sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit ingratum, si militis summa erga fratrem suum pietas huic parti voluminis adhaeserit. Is namque in castris Cn. Pompeii stipendia peragens, quum Sertorianum militem, acrius sibi in acie instantem, cominus interemisset, jacentemque spoliaret, ut fratrem germanum esse cognovit, multum ac diu convicio deos ob donum impiae victoriae insecutus, prope castra transtulit, et, pretiosa veste opertum, rogo imposuit; ac deinde, subjecta face, protinus eodem gladio, quo illum interemerat, pectus suum transverberavit, seque super corpus fratris prostratum communibus flammis cremandum tradidit. Licebat ignorantiae beneficio innocenti vivere; sed, ut sua potius pietate, quam aliena venia uteretur, comes fraternae neci non defuit.
VI
[recensere]De Pietate Romanorum erga Patriam.
[recensere]Arctissimis sanguinis vinculis pietas satisfecit. Restat nunc, ut patriae exhibeatur; cujus majestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentum, vires suas subjecit, fraterna quoque caritas aequo animo ac libenti cedit; summa quidem cum ratione, quia, eversa domo, intentatus reipublicae status manere potest, urbis ruina penates omnium trahat secum necesse est. Verum quid attinet verbis ista complecti? quorum tanta vis est, ut aliqui ea salutis suae impendio testati sint.
1. Brutus consul primus cum Arunte, Tarquinii Superbi, regno expulsi, filio, in acie ita concurrit, ut, pariter illatis hastis, uterque mortifero vulnere ictus exanimis prosterneretur. Merito adjecerim, populo romano libertatem suam magno stetisse.
2. Quum autem in media parte fori vasto ac repentino hiatu terra subsideret, responsumque esset, ea re illum tantummodo compleri posse, qua populus romanus plurimum valeret, Curtius, et animi et generis nobilissimus adolescens, interpretatus Urbem nostram virtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit, eumque vehementer admotis calcaribus praecipitem in illud profundum egit. Super quem universi cives honoris gratia certatim fruges injecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperavit. Magna postea decora in foro Romano fulserunt; nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obversatur exemplum. Cui principatum gloriae obtinenti, consimile factum subnectam.
3. Genucio Cipo praetori, paludato portam egredienti, novi et inauditi generis prodigium incidit. Namque in capite ejus subito veluti cornua eruperunt, responsumque est, regem eum fore, si in Urbem revertisset. Quod ne accideret, voluntarium sibimet ac perpetuum indixit exsilium: dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. Cujus testandae rei gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est, dictaque Raudusculana, quod olim aera raudera dicebantur.
4. Genucius laudis hujus, qua major excogitari vix potest, successionem Aelio praetori tradit. Cui jus dicenti, quum in capite picus consedisset, aruspexque affirmassent, “conservato eo fore domus ipsius statum felicissimum, reipublicae miserrimum; occiso, in contrarium utrumque cessurum,” e vestigio picum morsu suo in conspectu senatus necavit. Decem et septem milites suae familiae, eximiae fortitudinis viros, cannensi praelio amisit: respublica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. Haec nimirum exempla, Sylla et Marius, et Cinna tanquam stulta riserunt.
5. P. Decius, qui consulatum in familiam suam primus intulit, quum Latino bello Romanam aciem inclinatam et pene jam prostratam videret, caput suum pro salute reipublicae devovit, ac protinus, concitato equo, in medium hostium agmen, patriae salutem, sibi mortem petens, irrupit, factaque ingenti strage, plurimis telis obrutus, super corruit: ex cujus vulneribus et sanguine insperata victoria emersit.
6. Unicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset. Is namque in quarto consulatu, patris exemplum secutus, devotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo excitu labantes perditasque vires Urbis nostrae correxit. Itaque dignosci arduum est, utrum Romana civitas utilius habuerit Decios duces, an amiserit; quoniam vita eorum ne vinceretur obstitit; mors fecit, ut vinceret.
7. Non est exstinctus pro republica superior Scipio Africanus; sed admirabili virtute, ne respublica exstingueretur, providit. Siquidem, quum afflicta Cannensi clade Urbs nostra nihil aliud quam praeda victoris esse Annibalis videretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae, auctore L. Metello, consilium agitarent; tribunus militum admodum juvenis, stricto gladio mortem unicuique minitando, jurare omnes, nunquam se relicturos patriam, coegit; pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem revocavit.
8. Age, ut a singulis ad universos transgrediar, quanto et quam aequali amore patriae tota civitas flagravit! Nam, quum secundo Punico bello exhaustum aerarium, ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores hortati sunt, ut omnia sic locarent, tanquam respublica pecunia abundaret, seque praestaturos cuncta, nec ullum assem, nisi bello confecto, petituros polliciti sunt. Domini quoque eorum servorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneventi manumiserat, pretia ab imperatore exigere supersederunt; in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi desideravit. Viri ac feminae, quidquid auri argentive habuerunt, item pueri insignia ingenuitatis, ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. Ac ne beneficio senatus, qui his muneribus functos tributi onere liberaverat, quisquam uti voluit; sed insuper id omnes promptissimis animis praestiterunt.
Non ignorabant enim, captis Veiis, quum decimarum nomine, quas Camillus voverat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret, neque emendi ejus facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse. Similiterque audierant, mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebatur, earum cultu expleta. Itaque et proprio ingenio et exemplo vetustatis admoniti, nulla sibi in re cessandum existimaverunt.
De Pietate externorum erga Patriam.
[recensere]1. Sed et externa ejusdem propositi exempla attingam. Rex Atheniensium Codrus, quum ingenti hostium exercitu attica regio debilitata, ferro ignique vastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit, perque legatos sciscitatus est, quonam modo illud tam grave bellum discuti posset. Respondit deus: Ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. Quod quidem non solum totis Atheniensium in castris, sed etiam contrariis percrebuit; eoque factum est, ut ediceretur, ne quis Codri corpus vulneraret. Id postquam cognovit, depositis insignibus imperii, famularem cultum induit, ac pabulantium hostium globo sese objecit, unumque ex his falce percussum, in caedem suam compulit: cujus interitu, ne Athenae occiderent, effectum est.
2. Ab eodem fonte pietatis Thrasybuli quoque animus manavit. Is, quum Atheniensium urbem triginta tyrannorum teterrima dominatione liberare cuperet, parvaque manu maximae rei molem aggrederetur, et quidam e consciis dixeret: “Quantas tandem tibi Athenae, per te libertatem consecutae, gratias debebunt!” Respondit: “Dii faciant, ut quantas ipse illis debeo, videar retulisse!” Quo affectu inclytum destructae tyrannidis opus laude cumulavit.
3. Themistocles autem, quem virtus sua victorem, injuria patriae imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea oppugnanda abstineret, instituto sacrificio, exceptum patera tauri sanguinem hausit, et ante ipsam aram, quasi quaedam Pietatis clara victima concidit. Quo quidem tam memorabili ejus excessu, ne Graeciae altero Themistocle opus esset, effectum est.
4. Sequitur ejusdem generis exemplum. Quum inter Carthaginem et Cyrenas de margine agri pertinacissima contentio esset, ad ultimum placuit utrinque eodem tempore juvenes mitti, et locum, in quem ii convenissent finem ambobus haberi populis. Verum hoc pactum Carthaginiensium duo fratres nomine Philaeni, perfidia praecucurrere, citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. Quod quum intellexissent Cyrenensium juvenes, diu de fallacia eorum questi, postremo acerbitate conditionis injuriam discutere conati sunt. Dixerunt namque, sic eum finem ratum fore, si Philaeni vivos se ibi obrui passe essent. Sed consilio eventus non respondit; illi enim, nulla interposita mora, corpora sua his terra operienda tradiderunt. Qui quoniam patriae, quam vitae suae, longiores terminos esse maluerunt, bene jacent manibus et ossibus suis Punico dilatato imperio.
Ubi sunt superbae Carthaginis alta moenia? ubi maritima gloria inclyti portus? ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus equitatus? ubi immenso Africae spatio non contenti spiritus? Omnia ista duobus Scipionibus fortuna partita est; at Philaenorum egregii facti memoriam ne patriae quidem interitus exstinxit. Nihil est igitur, excepta virtute, quod mortali animo ac manu immortale quaeri possit.
5. Juvenili ardore plena haec pietas; Aristoteles vero supremae vitae reliquias senilibus ac rugosis membris, in summo litterarum otio, vix custodiens, adeo valenter pro salute patriae incubuit, ut eam, hostilibus armis solo aequatam, in lectulo Atheniensi jacens, Macedonum de manibus, quibus abjecta erat, eriperet. Ita urbs, non tam strata atque eversa Alexandri, quam restituta Aristotelis notum est opus.
Patet ergo, quam benignae, quamque profusae pietatis erga patriam, omnium ordinum, omnis aetatis homines exstiterint; sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum clara mundo suscripserit ubertas.
VII
[recensere]Romana exempla.
[recensere]Det nunc vela pii et placidi affectus parentum erga liberos indulgentia, salubrique aura provecta, gratam suavitatis secum dotem afferat.
1. Fabius Rullianus, quinque consulatibus summa cum gloria peractis, omnibusque et virtutis et vitae emeritis stipendiis, legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum conficiendum gravatus non est, pene ipso per se duntaxat animo sine corpore militaturus, utpote propter ultimam senectutem lectuli otio, quam labori praeliorum, habilior. Idem triumphantis currum equo insidens sequi, quem ipse parvulum triumphis suis gestaverat, in maxima voluptate posuit; nec accessio gloriosae illius pompae, sed auctor spectatus est.
2. Non tam speciosa Caesetii, equitis Romani, sors patria, sed par indulgentia. Qui a Caesare, omnium jam et externorum et domesticorum hostium victore, quum abdicare filium suum juberetur, quod is tribunus plebis cum Marullo collega, invidiam ei tanquam regnum affectanti fecerat, in hunc modum respondere sustinuit: “Celerius tu mihi, Caesar, omnes filios meos eripies, quam ex his ego unum nota pellam mea.” Habebat autem duos praeterea optimae indolis filios, quibus Caesar se incrementa dignitatis benigne largiturum pollicebatur. Hunc patrem tametsi summa divini principis clementia tutum praestitit, quis tamen non humano ingenio majus ausum putet, quod, cui totus terrarum orbis succubuerat, non cessit?
3. Sed nescio, an Octavius Balbus concitatioris et ardentioris erga filium benevolentiae fuerit. Proscriptus a triumviris, quum domo postico clam esset egressus, jamque fugae expeditum initium haberet, postquam intus filium trucidari falso clamore viciniae accepit, ei se neci, quam evaserat, obtulit, occidendumque militibus tradidit, pluris nimirum illud momentum, quo illi praeter spem videre filium incolumem contigerat, quam salutem suam aestimans. Miseros adolescentis oculos, quibus amantissimum sui patrem, ipsius opera sic exspirantem, intueri necesse fuit!
Externa exempla.
[recensere]1. Caeterum, ut ad jucundiora cognitu veniamus, Seleuci regis filius Antiochus novercae Stratonices infinito amore correptus, memor, quam improbis facibus arderet, impium pectoris vulnus pia dissimulatione contegebat. Itaque diversi affectus iisdem visceribus ac medullis inclusi, summa cupiditas, et maxima verecundia, ad ultimam tabem corpus ejus redegerunt. Jacebat ipse in lectulo, moribundo similis; lamentabantur necessarii; pater moerore prostratus, de obitu unici filii, deque sua miserrima orbitate cogitabat; totius domus funebris magis, quam regius erat vultus. Sed hanc tristitiae nubem Leptinis mathematici, vel, ut quidam tradunt, Erasistrati medici, providentia discussit. Juxta enim Antiochum sedens, ut eum ad introitum Stratonices rubore perfundi, et spiritu increbrescere, eaque egrediente pallere, et excitatiorem anhelitum subinde recuperare animadvertit, curiosiore observatione ad ipsam veritatem penetravit. Intrante enim Stratonice, et rursus abeunte, brachium adolescentis dissimulanter apprehendendo, modo vegetiore, modo languidiore pulsu venarum comperit, cujus morbi aeger esset: protinusque id Seleuco exposuit; qui carissimam sibi conjugem filio cedere non dubitavit, quod in amorem incidisset, fortunae acceptum referens, quod dissimulare eum usque ad mortem paratus esset, ipsius pudori imputans. Subjiciatur animis senex, rex, amans; jam patebit, quam multa, quamque difficilia, paterni affectus indulgentia superaverit.
2. At Seleucus quidem uxore, Ariobarzanes autem filio suo Cappadociae regno cessit, in conspectu Cn. Pompeii. Cujus quum tribunal conscendisset, invitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium in cornu scribae humiliorem fortuna sua locum obtinentem conspexit, non sustinuit infra se collocatum intueri; sed protinus sella descendit, et diadema in caput ejus transtulit, hortarique coepit, ut eo transiret, unde ipse surrexerat. Exciderunt lacrymae juveni, cohorruit corpus, delapsum diadema est, nec quo jussus erat, progredi potuit; quodque pene fidem veritatis excedit, laetus erat, qui regnum deponebat, tristis, cui dabatur. Nec ullum finem tam egregium certamen habuisset, nisi patriae voluntati auctoritas Pompeii adfuisset; filium enim et regem appellavit, et diadema sumere jussit, et in curuli sella considere coegit.
VIII
[recensere]1. Comicae lenitatis hi patres; tragicae asperitatis illi. Par Romulo gloria L. Brutus, quia ille Urbem, hic libertatem Romanam condidit. Filios suos, Tarquinii dominationem a se expulsam reducentes, summum imperium obtinens, comprehensos, proque tribunali virgis caesos, et ad palum religatos, securi percuti jussit. Exuit patrem, ut consulem ageret; orbusque vivere, quam publicae vindictae deesse, maluit.
2. Hujus aemulatus exemplum Cassius, filium, qui tribunus plebis Agrariam legem primus tulerat, multisque aliis rebus populariter animos hominum amore sui devinctos tenebat, postquam illam potestatem deposuit, adhibito propinquorum et amicorum consilio, affectati regni crimine domi damnavit; verberibusque affectum necari jussit, ac peculium ejus Cereri consecravit.
3. T. autem Manlius Torquatus, propter egregia multa rarae dignitatis, juris quoque civilis et sacrorum pontificalium peritissimus, in consimili facto ne consilio quidem necessariorum indigere se credidit. Nam, quum ad senatum Macedonia de filio ejus D. Silano, qui eam provinciam obtinuerat, querelas per legatos detulisset, a patribus conscriptis petiit, ne quid ante de ea re statuerent, quam ipse Macedonum filiique sui causam inspexisset. Summo deinde quum amplissimi ordinis, tum etiam eorum, qui questum venerant, consensu, cognitione suscepta, domi consedit; solusque utrique parti per totum biduum vacavit, ac tertio plenissime die diligentissimeque auditis testibus, ita pronuntiavit: “Quum Silanum filium meum pecunias a sociis accepisse mihi probatum sit, et republica eum et domo mea indignum judico, protinusque e conspectu meo abire jubeo.” Tam tristi patris sententia perculsus Silanus, lucem ulterius intueri non sustinuit, suspendioque se proxima nocte consumpsit.
Peregerat jam Torquatus severi et religiosi judicis partes; satisfactum erat reipublicae; habebat ultionem Macedonia. Potuit tam verecundo obitu filii patris inflecti rigor: at ille neque adolescentis exsequiis interfuit, et quum maxime funus ejus duceretur, consulere se volentibus, vacuas aures accommodavit. Videbat enim, se in eo atrio consedisse, in quo Imperiosi illius Torquati severitate conspicua imago posita erat; prudentissimoque viro succurrebat, effigies majorum cum titulis suis idcirco in prima aedium parte poni solere, ut eorum virtutes posteri non solum legerent, sed etiam imitarentur.
4. M. vero Scaurus, lumen ac decus patriae, quum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani equites pulsi, deserto proconsule Catulo, Urbem pavidi repeterent, consternationis eorum participi filio suo misit, qui diceret, “libentius se in acie ejus interfecti ossibus occursurum, quam ipsum tam deformis fugae reum visurum; itaque, si quid modo reliquum in pectore verecundiae superesset, conspectum degenerati patris vitaturum.” Recordatione enim juventae suae, qualis M. Scauro aut habendus, aut spernendus esset filius, admonebatur. Quo nuntio accepto, juvenis coactus est fortius adversus semetipsum gladio uti, quam adversus hostes usus fuerat.
5. Nec minus animose A. Fulvius, vir senatorii ordinis, euntem in aciem filium retraxit, quam Scaurus e praelio fugientem increpuit. Namque juvenem et ingenio et litteris et forma inter aequales nitentem, pravo consilio amicitiam Catilinae secutum, inque castra ejus temerario impetu ruentem, medio itinere abstractum, supplicio mortis affecit, praefatus, “non se Catilinae illum adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse.” Licuit, donec civilis belli rabies praeteriret, inclusum arcere; verum illud cauti patris narraretur opus, hoc severi refertur.
IX
[recensere]Sed, ut hanc incitatam et asperam severitatem mitiores relatu patrum mores clementiae suae mixtura temperent, exactae poenae concessa venia jungatur.
1. L. Gellius, omnibus honoribus ad censuram defunctus, quum gravissima crimina de filio, in novercam commissum stuprum, et parricidium cogitatum, propemodum explorata haberet, non tamen ad vindictam procurrit continuo, sed paene universo senatu adhibito in consilium, expositis suspicionibus, defendendi se adolescenti potestatem fecit; inspectaque diligentissime causa, absolvit eum, tum consilii, tum etiam sua sententia. Quod si impetu irae abstractus saevire festinasset, admisisset magis scelus, quam vindicasset.
2. Q. autem Hortensii, qui suis temporibus ornamentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in filio patientia exstitit. Quum enim eousque impietatem ejus suspectam, et nequitiam invisam haberet, ut Messallum, suae sororis filium, heredem habiturus, ambitus reum defendens judicibus diceret, “si illum damnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum, in quibus acquiesceret, superfuturum,” hac scilicet sententia, quam etiam editae orationi inseruit, filium potius in tormento animi, quam in voluptatibus reponens; tamen, ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed filium heredem reliquit, moderate usus affectibus suis, quia et vivus moribus ejus verum testimonium, et mortuus sanguini honorem debitum reddidit.
3. Idem fecit clari generis magnaeque dignitatis vir Fulvius, sed in filio aliquantum tetriore. Nam, quum auxilium senatus implorasset, ut suspectus in parricidio, et ob id latens, per triumvirum conquireretur, ac jussu patrum conscriptorum comprehensus esset, non solum eum non notavit, sed etiam decedens, dominum omnium esse voluit, quem genuerat heredem instituens, non quem expertus fuerat.
4. Magnorum virorum clementibus actis ignoti patris novae atque inusitatae rationi consilium adjiciam. Qui, quum a filio necti sibi insidias comperisset, nec inducere in animum posset, ut verum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederet, seductam uxorem suppliciter rogavit, ne se ulterius celaret, sed diceret, sive illum adolescentem subjecisset, sive ex alio concepisset. Asseveratione deinde ejus et jurejurando, se nil tale debere suspicari, persuasus, in locum desertum filio perducto, gladium, quem secum occultum attulerat, tradidit, ac jugulum feriendum praebuit, nec veneno, nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse affirmans. Quo facto non paulatim, sed magno impetu, recta cogitatio pectus juvenis occupavit; continuoque abjecto gladio: “Tu vero, inquit, pater, vive, et, si tam obsequens es, ut hoc precari filio permittas, me quoque exsupera; sed tantum quaeso, ne meus erga te amor eo sit tibi vilior, quod a poenitentia oritur.” Solitudinem sanguine meliorem, pacatioresque penatibus silvas, et alimentis blandius ferrum, ac mortis oblatae, quam datae vitae, felicius beneficium!
X
[recensere]Qui Filiorum obitum forti animo tulerunt apud Romanos.
[recensere]Commemoratis patribus, qui injurias filiorum patienter exceperunt, referamus eos, qui mortes aequo animo tolerarunt.
1. Horatius Pulvillus, quum in Capitolio Jovi Optimo Maximo aedem pontifex dedicaret, interque nuncupationem sollemnium verborum postem tenens, mortuum esse filium audisset, neque manum a poste removit, ne tanti templi dedicationem interrumperet; neque vultum a publica religione ad privatum dolorem deflexit, ne patris magis, quam pontificis partes egisse videretur.
2. Clarum exemplum; nec minus tamen illustre, quod sequitur. Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quatuor filiis formae insignis, egregiae indolis, duos jure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos, sibi ipse denegravit, duos ei fortuna abstulit; quorum alter triumphum patris funere suo quartum ante diem praecessit, alter, in triumphali curru conspectus, post diem tertium exspiravit. Itaque, qui ad donandos usque liberos abundaverat, in orbitate subito destitutus est. Quem casum quo robore animi sustinuerit, oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adjiciendo clausulam, nulli ambiguum reliquit: “Quum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, Jovem Optimum Maximum, Junonemque Reginam, et Minervam precatus sum, ut, si adversi quid populo Romano immineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet; annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meum casum doleatis, quam ego vestro ingemiscerem.”
3. Uno etiam nunc domestico exemplo adjecto, in alienis luctibus orationi meae vagari permittam. Q. Marcius Rex superior, Catonis in consulatu collega, filium summae pietatis et magnae spei, et, quae non parva calamitatis accessio fuit, unicum, amisit. Quumque se obitu ejus subrutum et eversum videret, ita dolorem altitudine consilii coercuit, ut a rogo juvenis protinus curiam peteret, senatumque, quem eo die lege habere oportebat, evocaret. Quod nisi fortiter moerorem ferre scisset, unius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum consulem, neutra in parte cessato officio, partiri non potuisset.
Qui Filiorum obitum forti animo tulerunt apud externo.
[recensere]1. Princeps Atheniensium Pericles, intra quatriduum duobus mirificis adolescentibus filiis spoliatus, iis ipsis diebus, et vultu pristinum habitum retinente, et oratione nulla ex parte infractiore concionatus est. Ille vero caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex vetere ritu propter domesticum vulnus detraheret. Non sine causa igitur tanti roboris animus ad Olympii Jovis cognomen ascendit.
2. Xenophon autem, quod ad Socraticam disciplinam attinet, proximus a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, quum sollemne sacrificium perageret, e duobus filiis majorem natu nomine Gryllum, apud Mantineam in praelio cecidisse cognovit. Nec ideo institutum deorum cultum omittendum putavit, sed tantummodo coronam deponere contentus fuit; quam ipsam, percontatus quonam modo occidisset, ut audivit, fortissime pugnantem interiisse, capiti reposuit; numina, quibus sacrificabat, testatus, majorem se ex virtute filii voluptatem, quam ex morte amaritudinem sentire. Alius removisset hostiam, abjecisset altaria, lacrymis respersa tura disjecisset: Xenophontis corpus religione immobile stetit, et animus in consilio prudentiae stabilis mansit, ac dolori succumbere, ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.
3. Ne Anaxagoras quidem supprimendus est. Audita namque morte filii: “Nihil, inquit, mihi inexspectatum, aut novum nuntias; ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem.” Has voces utilissimis praeceptis imbuta virtus mittit; quas si quis efficaciter auribus perceperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos, ut meminerit, his a rerum natura, et accipiendi spiritus et reddendi eodem momento temporis legem dici; atque, ut mori neminem solere qui non vixerit, ita nec vivere aliquem quidem posse, qui non sit moriturus.
| Liber VI |
|