| Liber IX |
|
I
[recensere]Nunc quoque, ut aequiore animo ancipites judiciorum motus tolerentur, recordemur, invidia laborantes, quibus de causis aut absoluti sunt, aut damnati.
Absoluti.
[recensere]1. M. Horatius, interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus, ad populum provocato judicio, absolutus est: quorum alterum atrocitas necis movit, alterum causa flexit, quia immaturum virginis amorem severe magis, quam impie punitum existimabat. Itaque forti punitione liberata fratris dextera, tantum consanguineo, quantum hostili cruore gloriae haurire potuit.
2. Acrem se tunc pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus justo placidum judicem praestitit. Quum a Libone tribuno plebis Servius Galba pro rostris vehementer increparetur, quod Lusitanorum magnam manum, interposita fide, praetor in Hispania interemisset, actionique tribunitiae M. Cato ultimae senectutis, oratione sua, quam in Origines retulit, subscriberet, reus, pro se jam nihil recusans, parvulos liberos suos, et Galli sanguine sibi conjunctum filium, flens commendare coepit; eoque facto mitigata concione, qui omnium consensu periturus erat, paene nullum triste suffragium habuit. Misericordia ergo illam quaestionem, non aequitas rexit; quoniam quae innocentiae tribui nequierat absolutio, respectui puerorum data est.
3. Consentaneum quod sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi, C. Memmio accusatore, subjectus, abruptae esse spei videbatur, quoniam et accusatio partes suas plene exhibebat, et defensionis praesidia invalida fide nitebantur; et qui judicabant, ira praecipiti poenam hominis cupide expetebant. Igitur lictor et carcer ante oculos obversabantur, quum interim omnia ista propitiae fortunae interventu dispulsa sunt. Filius namque Gabinii Sisenna, consternationis impulsu, ad pedes se Memmii supplex prostravit, inde aliquod fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat: quem truci vultu a se victor insolens repulsum, excusso e manu annulo humi jacere aliquandiu passus est. Quod spectaculum fecit, ut Laelius tribunus plebis, approbantibus cunctis, Gabinium dimitti juberet, ac documentum daretur, neque secundarum rerum proventu insolenter abuti, neque adversis propere quemquam debilitari oportere.
4. Idque proximo exemplo aeque patet. P. Claudius, nescio religionis major, an patriae injuria (siquidem illius vetustissimum morem neglexit, hujus pulcherrimam classem amisit), infesto populo objectus, quum effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris beneficio tutus fuit a damnatione. Discussa enim quaestione, aliam, velut diis interpellantibus, de integro instaurari non placuit. Ita, cui maritima tempestas causae dictionem contraxerat, coelestis salutem attulit.
5. Eodem auxilii genere Tucciae, virginis vestalis, incesti criminis reae, castitas infamiae nube obscurata emersit. Quae, conscientia certae sinceritatis suae, spem salutis ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro: “Vesta, inquit, si sacris tuis castas semper admovi manus, effice, ut hoc hauriam e Tiberi aquam, et in aedem tuam perferam.” Audaciter et temere jactis votis sacerdotis, rerum ipsa natura cessit.
6. Item L. Piso, a P. Claudio Pulchro accusatus, quod graves et intolerabiles injurias sociis intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio vitavit. Namque per id ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina vis nimbi incidit, quumque prostratus humi pedes judicum oscularetur, os suum coeno replevit. Quod conspectum totam quaestionem a severitate ad clementiam et mansuetudinem transtulit; quia satis jam graves eum poenas sociis dedisse arbitrati sunt, huc deductum necessitatis, ut abjicere se tam suppliciter, aut attollere tam deformiter, cogeretur.
7. Subnectam duos accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flavius augur, a C. Valerio aedili ad populum reus actus, quum quatuordecim tribuum suffragiis damnatus esset, proclamavit, se innocentem opprimi. Cui Valerius aeque clara voce respondit, nihil sua interesse, nocensne an innoxius periret, dummodo periret: qua violentia dicti reliquas tribus adversario donavit. Abjecerat inimicum; eumdem, dum pro certo pessumdatum credidit, erexit, victoriamque in ipsa victoria perdidit.
8. C. etiam Cosconium Servilia lege reum, propter plurima et evidentissima facinora, sine ulla dubitatione nocentem, Valerii Valentini accusatoris ejus recitatum in judicio carmen, quo puerum praetextatum, et ingenuam virginem a se corruptam poetico joco significaverat, erexit. Siquidem judices iniquum rati sunt, eum victorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre, sed de se dare merebatur. Magis vero Valerius in Cosconii absolutione damnatus, quam Cosconius in causa sua liberatus est.
9. Attingam eos quoque, quorum salus, propriis obruta criminibus, proximorum claritati donata est.
A. Atilium Calatinum, Soranorum oppidi proditione reum admodum infamem, imminentis damnationis periculo Q. Maximi soceri pauca verba subtraxerunt, quibus affirmavit, si in eo crimine sontem illum ipse comperisset, dirempturum se fuisse affinitatem. Continuo enim populus paene jam exploratam sententiam suam unius judicio concessit, indignum ratus ejus testimonio non credere, cui difficillimis reipublicae temporibus bene se exercitus credidisse meminerat.
10. M. quoque Aemilius Scaurus, repetundarum reus, adeo perditam et comploratam defensionem in judicium attulit, ut, quum accusator diceret, “lege sibi centum atque viginti hominibus denuntiare testimonium licere, seque non recusare quo minus absolveretur, si totidem nominasset, quibus in provincia nihil abstulisset,” tam bona conditione uti non potuerit. Tamen propter vetustissimam nobilitatem et recentem memoriam patris, absolutus est.
11. Sed, quemadmodum splendor amplissimorum virorum in protegendis reis plurimum valuit, ita in opprimendis non sane multum potuit: quin etiam evidenter noxiis, dum eos acrius impugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus L. Cottam ad praetorem accusavit. Cujus causa, quanquam gravissimis criminibus erat confossa, septies ampliata, et ad ultimum octavo judicio absoluta est; quia homines sapientissimi verebantur, ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio ejus donata existimaretur. Quos haec secum locutos crediderim: “Nolumus caput alterius petentem, in judicium triumphos et tropaeo, spoliaque, et devictarum navium rostra deferre: terribilis sit is adversus hostem; civis vero salutem, tanto fulgore gloriae subnixus, ne insequatur.”
12. Tam vehementes judices adversus excellentissimum accusatorem, quam mites in longe inferioris fortunae reo! Calidius Bononiensis, in cubiculo mariti noctu deprehensus, quum ob id causam adulterii diceret, inter maximos et gravissimos infamiae fluctus emersit, tanquam fragmentum naufragii, leve admodum genus defensionis amplexus: affirmavit enim se ob amorem pueri servi eo esse perductum. Suspectus erat locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam adolescentia ipsius: sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberavit.
13. Remissioris hoc, illud aliquanto gravioris materiae exemplum. Quum parricidii causam duo fratres Cloelii dicerent, splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Cloelius in cubiculo quiescens, filiis altero lecto cubantibus, erat interemptus, neque aut servus quisquam aut liber inveniretur ad quem suspicio caedis pertineret, hoc uno nomine absoluti sunt, quia judicibus planum factum est, illos aperto ostio inventos esse dormientes. Somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris opem tulit: judicatum est enim, rerum naturam non recipere, ut, occiso patre, supra vulnera et cruorem ejus, quietem capere potuerint.
Damnati.
[recensere]1. Percurremus nunc eos, quibus in causae dictione, magis, quae extra quaestionem erant, nocuerunt, quam sua innocentia opem tulit.
L. Scipio, post speciosissimum triumphum de rege Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est: non puto, quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et jam Europae victrices manus injicientem, ultra Taurum montem submoveret; sed alioquin vir sincerissimae vitae, et ab hac suspicione procul remotus, invidiae, quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non potuit.
2. Ac Scipioni quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis viro vox sua exitium attulit. Nam, quum P. Furium inquinatissimae vitae pro rostris accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fuerat, nec reum damnavit, et insuper ei poenas addictas pependit.
3. Sextum quoque Titium similis casus prostravit. Erat innocens; erat agraria lege lata gratiosus apud populum: tamen, quia Saturnini imaginem domi habuerat, suffragiis eum tota cognitio oppressit.
4. Adjiciatur his Claudia, quam insontem crimine votum impium subvertit, quia, quum a ludis domum rediens turba elideretur, optaverat ut frater suus, maritimarum virium nostrarum praecipua jactura, revivesceret, saepiusque consul factus, infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.
5. Possumus et ad illos brevi diverticulo transgredi, quos leves ob causas damnationis incursus abripuit. M. Mulvius, Cn. Lollius, L. Sextilius, triumviri, quod ad incendium in sacra via ortum exstinguendum tardius venerant, a tribunis plebis die dicta ad populum damnati sunt.
6. Item P. Villius, triumvir nocturnus, a P. Aquilio tribuno plebis accusatus, populi judicio concidit, quia vigilias negligentius circumierat.
7. Admodum severae notae et illud populi judicium, quum M. Aemilium Porcinam, a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime exstructae villae in Alsiensi agro, gravi multa affecit.
8. Non supprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio amore correptus, rogatus ab eo ruri, ut omasum in coenam fieri juberet, quum bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito bove occiso, desiderium ejus explevit. Eoque nomine publica quaestione afflictus est; innocens, nisi tam prisco seculo natus esset.
Ambustae duae.
[recensere]1. Atque, ut eos quoque referamus, qui in discrimen capitis adducti, neque damnati, neque absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem praetorem quaedam, quod matrem fuste percussam interemerat, causam dixit. De qua neutram in partem latae sententiae sunt, quia abunde constabat, eamdem, veneno necatorum liberorum dolore commotam, quos avia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse parricidio. Quorum alterum ultione dignum, alterum absolutione non dignum judicatum est.
2. Eadem haesitatione P. Dolabellae, proconsulari imperio Asiam obtinentis, animus fluctuatus est. Materfamilias Smyrnaea virum et filium interemit, quum ab his optimae indolis juvenem, quem ex priore viro enixa fuerat, occisum comperisset. Quam rem Dolabella ad se latam, Athenas ad areopagi cognitionem relegavit, quia ipse neque liberare caedibus duabus contaminatam, neque punire eam justo dolore impulsam, sustinebat. Consideranter et mansuete populi Romani magistratus: sed areopagitae quoque non minus sapienter, qui, inspecta causa, et accusatorem et ream post centum annos ad se reverti jusserunt, eodem affectu moti, quo Dolabella; sed ille transferendo quaestionem, hi differendo, damnandi atque absolvendi inexplicabilem cunctationem mutabant.
II
[recensere]Publicis judiciis adjiciam privata, quorum magis aequitas quaestionum delectare, quam immoderata turba offendere lectorem poterit.
1. Claudius Centumalus, ab auguribus jussus altitudinem domus suae, quam in Coelio monte habebat, submittere, quia his ex arce augurium capientibus officiebat, vendidit eam Calpurnio Lanario, nec indicavit quod imperatum a collegio augurum erat. A quibus Calpurnius demoliri domum coactus, M. Porcium Catonem, inclyti Catonis patrem, arbitrum Claudio addixit, et formulam, QUIDQUID SIBI DARE FACERE OPORTERET EX FIDE BONA. Cato, ut est edoctus, de industria Claudium edictum sacerdotum suppressisse, continuo illum Calpurnio damnavit. Summa quidem cum aequitate; quia bonae fidei venditorem, nec commodorum spem augere, nec incommodorum cognitionem obscurare oportet.
2. Notum suis temporibus judicium commemoravi; sed nec, quod relaturus quidem sum, obliteratum est silentio. C. Visellius Varro, gravi morbo correptus, trecenta millia nummum ab Otacilia Laterensi, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa ferri sibi passus est, eo consilio, ut, si decessisset, ab heredibus eam summam peteret; quam legati genus esse voluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Evasit deinde Visellius ex illa tempestate adversus vota Otaciliae. Quae offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti subito destrictam foeneratricem agere coepit nummos petendo; quos ut fronte inverecunda, ita inani stipulatione captaverat. De qua re C. Aquilius, vir magnae auctoritatis et scientia juris civilis excellens, judex addictus, adhibitis in consilium principibus civitatis, prudentia et religione sua mulierem repulit. Quod si eadem formula et Varro damnari, et adversaria absolvi potuisset, ejus quoque non dubito quin turpem et inconcessum errorem libenter castigaturus fuerit: nunc privatae actionis calumniam ipse compescuit; adulterii crimen publicae quaestioni vindicandum reliquit.
3. Multo animosius, et ut militari spiritu dignum erat, se in consimili genere judicii C. Marius gessit. Nam, quum C. Titinius Minturnensis Fanniam uxorem, quam impudicam de industria duxerat, eo crimine repudiatam, dote spoliare conaretur, sumptus inter eos judex, in conspectu habita quaestione, seductum Titinium monuit, ut incepto desisteret, ac mulieri dotem redderet. Quod quum saepius frustra fecisset, coactus ab eo sententiam pronuntiare, mulierem impudicitiae sestertio nummo, Titinium summa totius dotis damnavit, praefatus, “idcirco se hunc judicandi modum secutum, quod liqueret sibi, Titinium patrimonio Fanniae insidias struentem, impudicae conjugium expetisse.”
Fannia autem haec est, quae postea Marium hostem a senatu judicatum, coenoque paludis, qua extractus erat, oblitum, etiam in domum suam custodiendum Minturnis deductum, ope quantacunque potuit, adjuvit: memor, quod impudica judicata esset, suis moribus; quod dotem servasset, illius religioni acceptum ferri debere.
4. Multus sermo eo etiam judicio manavit, in quo quidam furti damnatus est, quod equo, cujus usus illi usque Ariciam commodatus fuerat, ulteriore ejus municipii clivo vectus esset. Quid aliud hoc loci, quam verecundiam illius seculi laudemus, in quo tam minuti a pudore excessus puniebantur?
III
[recensere]Ne de his quidem feminis tacendum est, quas conditio naturae, et verecundiae stola, ut in foro et judiciis tacerent, cohibere non valuit.
1. Amaesia Sentia rea, causam suam, L. Titio praetore judicium cogente, maximo populi concursu egit; partesque omnes ac numeros defensionis non solum diligenter, sed etiam fortiter executa, et prima actione et paene cunctis sententiis liberata est. Quam, quia sub specie feminae virilem animum gerebat, Androgynen appellabant.
2. C. vero Afrania, Licinii Buccionis senatoris uxor, prompta ad lites contrahendas, pro se semper apud praetorem verba fecit; non quod advocatis deficiebatur, sed quod impudentia abundabat. Itaque inusitatis foro latratibus assidue tribunalia exercendo, muliebris calumniae notissimum evasit exemplum; adeo, ut pro crimine improbis feminarum moribus C. Afraniae nomen objiciatur. Prorogavit autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum, et P. Servilium consules. Tale enim monstrum magis, quo tempore exstinctum, quam quo sit ortum, memoriae tradendum est.
3. Hortensia vero, Q. Hortensii filia, quum ordo matronarum gravi tributo a triumviris esset oneratus, nec quisquam virorum patrocinium eis accommodare auderet, causam feminarum apud triumviros et constanter et feliciter egit. Repraesentata enim patris facundia, impetravit, ut major pars imperatae pecuniae his remitteretur. Revixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius, verbisque filiae aspiravit. Cujus si virilis sexus posteri vim sequi voluissent, Hortensianae eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscissa non esset.
IV
[recensere]Atque, ut omnes judiciorum numeros exsequamur, quaestiones, quibus aut creditum non est, aut temere habita fides est, referamus.
1. M. Agrii argentarii servus Alexandrum C. Fannii servum occidisse insimulatus est; eoque nomine tortus a domino, admisisse se id facinus constantissime asseveravit: itaque Fannio deditus, supplicio affectus est. Parvulo deinde tempore interjecto, ille, cujus de nece creditum erat, domum rediit.
2. Contra Fannii servus Alexander, quum in suspicionem C. Flavii equitis Romani occisi venisset, sexies tortus pernegavit, ei se culpae affinem fuisse; sed perinde atque confessus, et a judicibus damnatus, et a L. Calpurnio triumviro in crucem actus est.
3. Item Fulvio Flacco causam dicente, Philippus servus ejus, in quo tota quaestio nitebatur, octies tortus, nullum omnino verbum, quo dominus perstringeretur, emisit; et tamen reus damnatus est, quum certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet, quam octo semel torti praebuissent.
V
[recensere]Sequitur ut ad testes pertinentia exempla commemorem.
1. Cnaeo et Quinto Serviliis Caepionibus, iisdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam amplitudinem provectis, item fratribus Quinto et Lucio Metellis consularibus et censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium Auli filium repetundarum reum acerrime dicentibus testimonium, non abrogata fides absoluto Pompeio, sed, ne potentia inimicum oppressisse viderentur occursum est.
2. M. etiam Aemilius Scaurus, princeps senatus, C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio insecutus est; item C. Flavium eadem lege accusatum testis proscidit; jam C. Norbanum, majestatis crimine publicae quaestioni subjectum, ex professo opprimere conatus est: nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione, de qua nemo dubitabat, quemquam illorum affligere potuit.
3. L. quoque Crassus tantus apud judices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus (namque eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat, eratque sic fori, ut ille curiae princeps), quum vehementissimum testimonii fulmen in M. Marcellum reum injecisset, impetu gravis, exitu vanus apparuit.
4. Age, Q. Metellus Pius, L. M. Luculli, Q. Hortensius, M. Lepidus, C. Cornelii majestatis rei, quam non onerarunt tantummodo testes salutem, sed etiam negantes, illo incolumi stare rempublicam posse, depoposcerunt? Quae decora civitatis (pudet referre) umbone judiciali repulsa sunt.
5. Quid M. Cicero, forensi militia summos honores amplissimumque dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis abjectus est, dum P. Clodium Romae apud se fuisse juravit, illo sacrilegum flagitium uno absentiae argumento tuente? Siquidem judices Clodium incesti crimine, quam Ciceronem infamia perjurii liberare maluerunt.
6. Tot elevatis testibus, unum, cujus nova ratione judicium ingressa auctoritas confirmata est, referam. P. Servilius consularis, censorius, triumphalis, qui majorum suorum titulis Isaurici cognomen adjecit, quum forum praeteriens testes in reum dari vidisset, loco testis constitit, ac summam inter patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: “Hunc ego, judices, qui causam dicit, cujas sit, aut quam vitam egerit, quamque merito vel injuria accusetur, ignoro; illud tantum scio, quum occurrisset mihi Laurentina via iter facienti, admodum angusto loco equo descendere noluisse: quod an aliquid ad religionem vestram pertineat, ipsi aestimabitis; ego id supprimendum non putavi.” Judices reum, vix auditis caeteris testibus, damnaverunt. Valuit enim apud eos quum amplitudo viri, tum gravis neglectae dignitatis ejus indignatio; eumque, qui venerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum crediderunt.
VI
[recensere]Ne illos quidem latere patiamur, qui, quae in aliis vindicarant, ipsi commiserunt.
1. C. Licinius cognomine Hoplomachus, a praetore postulavit, ut patri suo bonis, tanquam ea dissipanti, interdiceretur. Et quidem, quod petierat, impetravit; sed ipse parvo post tempore, mortuo sene, amplam ab eo relictam pecuniam latifundiaque festinanter consumpsit. Dignus hac vicissitudine poenae fuit, quoniam hereditatem absumere, quam heredem maluit tollere.
2. C. autem Marius, quum magnum et salutarem reipublicae civem in L. Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum vexilli pileum servituti ad arma capienda ostentatum erat, L. Sylla cum exercitu in Urbem irrumpente, ad auxilium servorum pileo sublato confugit. Itaque, dum facinus, quod punierat, imitatur, alterum Marium, a quo affligeretur, invenit.
3. C. vero Licinius Stolo, cujus beneficio plebi petendi consulatum potestas facta est, quum lege sanxisset, ne quis amplius quingenta agri jugera possideret, ipse mille comparavit, dissimulandique criminis gratia dimidiam partem filio emancipavit. Quam ob causam a M. Popilio Laenate accusatus, primus sua lege cecidit; ac docuit, nihil aliud praecipi debere, nisi quod prius quisque sibi imperaverit.
4. Q. autem Varius, propter obscurum jus civitatis Hybrida cognominatus, tribunus plebis legem adversus intercessionem collegarum perrogavit, quae jubebat quaeri, quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade reipublicae; sociale enim prius, deinde civile bellum excitavit. Sed, dum ante pestiferum tribunum plebis quam certum civem agit, sua lex eum domesticis laqueis constrictum absumpsit.
VII
[recensere]De studio et industria Romanorum.
[recensere]Quid cesso vires industriae commemorare? cujus alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur: quae quum perfectissima sit virtus, duramento sui confirmatur.
1. Cato, sextum et octogesimum annum agens, dum in republica tuenda juvenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus, suam causam egit: neque aut memoriam ejus quisquam tardiorem, aut firmitatem lateris ulla ex parte quassatam, aut os haesitatione impeditum animadvertit, quia omnia ista in statu suo aequali ac perpetua industria continebat. Quin etiam in ipso diutissime actae vitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi defensionem suam pro Hispania opposuit.
Idem Graecis litteris erudiri concupivit; quam sero, inde aestimemus, quod etiam Latinas paene jam senex didicit: quumque eloquentia magnam jam gloriam partam haberet, id egit, ut juris civilis quoque esset peritissimus.
2. Cujus mirifica proles, propior aetati nostrae Cato, ita doctrinae cupiditate flagravit, ut ne in Curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret sibi, quo minus libros Graecos lectitaret. Qua quidem industria ostendit, aliis tempora deesse, alios temporibus superesse.
3. Terentius autem Varro, humanae vitae exemplo et spatio nominandus; non annis, quibus seculi tempus aequavit, quam stilo vivacior fuit: in eodem enim lectulo et spiritus ejus, et egregiorum operum cursus exstinctus est.
4. Consimilis perseverantiae Livius Drusus, qui aetatis viribus, et acie oculorum defectus, jus civile populo benignissime interpretatus est, utilissimaque discere id cupientibus monumenta composuit. Nam, ut senem illum natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare valuit, ne non animo et videret et vigeret.
5. Publius vero senator, et Pontius Lupus eques Romanus, suis temporibus celebres causarum actores, luminibus capti, eadem industria forensia stipendia exsecuti sunt; itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur. Namque alii eo incommodo perculsi secessum petunt, duplicantque tenebras, fortuitis voluntarias adjicientes.
6. Jam P. Crassus, quum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul venisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo comprehendit, ut eam in quinque divisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. Quae res maximum ei sociorum amorem conciliavit, qua quis eorum lingua apud tribunal illius postulaverat, eadem decreta reddenti.
7. Ne Roscius quidem subtrahatur, scenicae industriae notissimum exemplum, qui nullum unquam spectanti populo gestum, nisi quem domi meditatus fuerat, ponere ausus est. Quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius ludicram artem commendavit; nec vulgi tantum favorem, verum etiam principum familiaritates amplexus est. Haec sunt attenti, et anxii, et nunquam cessantis studii praemia; propter quae tantorum virorum laudibus non impudenter se persona histrionis inseruit.
De studio et industria externorum.
[recensere]1. Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem meretur fructum, Latina lingua recipiat.
Demosthenes, cujus commemorato nomine, maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, quum inter initia juventae, artis, quam affectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui vitium tanto studio expugnavit, ut ea a nullo expressius eferretur. Deinde propter nimiam exilitatem acerbam auditu vocem suam exercitatione continua ad maturum et gratum auribus sonum perduxit. Lateris etiam firmitate defectus, quas corporis habitus vires negaverat, a labore mutuatus est; multos enim versus uno impetu spiritus complectebatur, eosque adversa loca celeri gradu scandens, pronuntiabat: ac vadosis litoribus insistens, declamationes fluctuum fragoribus obluctantibus edebat, ut ad fremitus concitatarum concionum patientia duratis auribus in actionibus uteretur. Fertur quoque ore insertis calculis multum ac diu loqui solitus, quo vacuum promptius esset et solutius. Praeliatus est cum rerum natura, et quidem victor abiit, malignitatem ejus pertinacissimo animi robore superando: itaque alterum Demosthenem mater, alterum industria enixa est.
2. Atque, ut ad vetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras, perfectissimum opus sapientiae a juventa pariter et omnis honestatis percipiendae cupiditatem ingressus (nihil enim quod ad ultimum sui finem perventurum est, non et mature et celeriter incipit), Aegyptum petiit, ubi litteris gentis ejus assuefactus, praeteriti aevi sacerdotum commentarios scrutatus, innumerabilium seculorum observationes cognovit. Inde ad Persas profectus, magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit; a quibus siderum motus, cursusque stellarum, et uniuscujusque vim, proprietatem et effectum benignissime demonstratum docili animo hausit. Cretam deinde et Lacedaemona navigavit, quarum legibus ac moribus inspectis, ad Olympicum certamen descendit; quumque multiplicis scientiae maxima totius Graeciae admirationem specimen exhibuisset, quo cognomine censeretur, interrogatus, non se σοφὸν (jam enim illud septem excellentes viri occupaverant) sed φιλόσοφον esse respondit. In Italiae etiam partem, quae tunc major Graecia appellabatur, perrexit; in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus suorum studiorum approbavit; cujus ardentem rogum plenis venerationis oculis Metapontus aspexit, oppidum Pythagorae, quam suorum cinerum, nobilius clariusve monumento.
3. Plato autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et locum et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque divina instructus abundantia, quum omnium jam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut si ipse Jupiter coelo descendisset, nec elegantiore, nec beatiore facundia usurus videretur, Aegyptum peragravit, dum a sacerdotibus ejus gentis geometriae multiplices numeros, atque coelestium observationum rationem percipit. Quoque tempore a studiosis juvenibus certatim Athenae Platonem doctorem quaerentibus petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas, vastissimosque campos, effusam barbariem, et flexuosos fossarum ambitus, Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. Quo minus miror, eum in Italiam transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo, et Arione, et Echecrate Locris, Pythagorae praecepta et instituta acciperet; tanta enim vis, tanta copia litterarum undique colligenda erat, ut invicem per totum terrarum orbem dispergi et dilatari posset. Altero etiam et octogesimo anno decedens, sub capite Sophronis mimos habuisse fertur; sic ne extrema quidem ejus hora agitatione studii vacua fuit.
4. At Democritus, quum divitiis censeri posset, quae tantae fuerunt, ut pater ejus Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis vacuo animo studiis litterarum esset operatus, parva admodum summa retenta, patrimonium suum patriae donavit. Athenis autem compluribus annis moratus, omnia temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens, ignotus illi urbi vixit; quod ipse in quodam volumine testatur. Stupet mens admiratione tantae industriae, et jam transit alio.
5. Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles: siquidem, nonaginta expletis annis, idem illi vivendi ac philosophandi finis fuit. Ita se mirificum doctrinae operibus addixerat, ut, quum cibi capiendi causa recubuisset, cogitationibus inhaerens, manum ad mensam porrigere oblivisceretur; sed eum Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato inter studia non interpellandi, sed inediae succurrendi officio, dextera sua necessariis usibus aptabat. Ergo, animo tantummodo vita fruebatur; corpore vero quasi alieno et supervacuo circumdatus erat.
Idem cum Chrysippo disputaturus, helleboro se ante purgabat, ad exprimendum ingenium suum attentius, et illius refellendum acrius; quas potiones industria solidae laudis cupidis efficit appetendas.
6. Quali porro studio Anaxagoram flagrasse credimus? qui, quum e diutina peregrinatione patriam repetisset, possessionesque desertas vidisset, Non essem, inquit, ego salvus, nisi istae periissent; vocem petitae sapientiae compotem. Nam, si praediorum potius, quam ingenii, culturae vacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos rediisset.
7. Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset vitam, et abstulisset. Captis enim Syracusis, Marcellus machinationibus ejus multum ac diu victoriam suam inhibitam senserat: eximia tamen hominis prudentia delectatus, ut capiti illius parceretur, edixit, paene tantum gloriae in Archimede servato, quantum in oppressis Syracusis, reponens. At is, dum animo et oculis in terram defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum irruperat, strictoque super caput gladio, quisnam esset, interrogabat, propter nimiam cupiditatem investigandi quod requirebat, nomen suum indicare non potuit, sed protacto manibus pulvere: “Noli, inquit, obsecro, istum disturbare;” ac perinde quasi negligens imperii victoris, obtruncatus, sanguine suo artis suae lineamenta confudit. Quo accidit, ut propter idem studium modo donaretur vita, modo spoliaretur.
8. Socratem etiam constat aetate provectum fidibus tractandis operam dare coepisse, satius judicantem ejus artis usum sero, quam nunquam percipere. Et quantula Socrati accessio ista futura scientia erat! sed pertinax hominis industria, tantis doctrinae suae divitiis etiam musicae rationis vilissimum elementum accedere voluit. Ergo dum ad discendum semper se pauperem credidit, ad docendum fecit locupletissimum.
9. Atque, ut longae et felicis industriae quasi in unum acervum exempla redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui inscribitur παναθηναϊκός, quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat, composuit, opus ardentis spiritus plenum; ex quo apparet, senescentibus membris eruditorum, intus animos industriae beneficio florem juventae retinere. Neque hoc stilo terminos vitae suae clausit; namque admirationis ejus fructum quinquennio percepit.
10. Citerioris aetatis metas, sed non parvi tamen spatii, Chrysippi vivacitas flexit; nam octogesimo anno coeptum, undequadragesimum λογικῶν exactissimae subtilitatis volumen reliquit. Cujus studium in tradendis ingenii sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit, penitus cognoscenda, longa vita sit opus.
11. Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem, et tam pertinaciter tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, quum adolescentem quaestu extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi praeceptis percipiendis vacantem, eumdemque ad undecentesimum annum attenta cura erudientem auditores tuos, videret. Duplici enim labore unius seculi spatium occupasti, incertum reddendo, discipulusne an praeceptor esses laudabilior.
12. Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam benigne mirifica illi opera sua exhibendo, quam illa operibus ejus tempora liberaliter subministrando. Prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum transitum ad mortem Oedipode Coloneo scripto; qua sola fabula omnium ejusdem studii poetarum praeripere gloriam potuit: idque ignotum esse posteris filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris, quae retuli, insculpendo.
13. Simonides vero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina, et in eorum certamen descendisse ipse gloriatur; nec fuit iniquum, illum voluptatem ex ingenio suo diu percipere, quum eam omni aevo fruendam traditurus esset.
14. Jam Solon quanta industria flagraverit, et versibus complexus est, quibus significat se quotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo vitae die confirmavit: qui, assidentibus amicis, et quadam de re sermonem inter se conferentibus, fatis jam pressum caput erexit; interrogatusque, “quapropter id fecisset, respondit: Ut, quum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero, moriar.” Migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo vitam ingrederentur, quo eam Solon egressus est.
15. Quam porro industrius Themistocles, qui, maximarum rerum cura districtus, omnium tamen civium suorum nomina memoria comprehendit, per summamque iniquitatem patria pulsus, et ad Xerxem, quem paulo ante devicerat, confugere coactus, priusquam in conspectum ejus veniret, Persico sermoni se assuefecit; ut, labore parta commendatione, regiis auribus familiarem et assuetum sonum vocis adhiberet!
16. Cujus utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus omnium militum suorum nomina, Mithridates duarum et viginti gentium, quae sub regno ejus erant, linguas ediscendo: ille, ut sine monitore exercitum salutaret; hic, ut eos, quibus imperabat, sine interprete alloqui posset.
VIII
[recensere]De Otio laudato in Romanis.
[recensere]Otium, quod industriae et studio maxime contrarium videtur, praecipue subnecti debet, non quo evanescit virtus, sed quo recreatur. Alterum enim etiam inertibus vitandum; alterum strenuis quoque interdum appetendum est: illis, ne proprie vitam inertem exigant; his, ut tempestiva laboris intermissione ad laborandum fiant vegetiores.
1. Par verae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris vinculo, tum etiam omnium virtutum inter se juncti societate, ut actuosae vitae iter aequali gradu exsequebantur, ita animi quoque remissioni communiter acquiescebant. Constat namque, eos Caietae et Laurenti vagos litoribus conchulas et calculos lectitasse, idque se L. Crassus ex socero suo Scaevola, qui gener Laelii fuit, audisse saepenumero praedicavit.
2. Scaevola autem, quietae remissionis eorum certissimus testis, optime pila lusisse traditur; quia videlicet ad hoc diverticulum animum suum, forensibus ministeriis fatigatum, transferre solebat. Alveo quoque et calculis vacasse interdum dicitur, quum bene ac diu jura civium, et caerimonias deorum ordinasset. Ut enim in rebus seriis Scaevolam, ita et in scenicis lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris patientem esse non sinit.
De Otio laudato in externis.
[recensere]1. Idque vidit cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates; ideoque non erubuit tunc, quum interposita arundine cruribus suis, cum parvulis filiolis ludens ab Alcibiade risus est.
2. Homerus quoque, ingenii coelestis vates, non aliud sensit, vehementissimis Achillis manibus canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.
IX
[recensere]De vi Eloquentiae in Romanis.
[recensere]Potentiam vero eloquentiae etsi plurimum valere animadvertimus, tamen sub propriis exemplis, quo scilicet vires ejus testatiores fiant, recognosci convenit.
1. Regibus exactis, plebs dissidens a patribus, juxta ripam fluminis Anienis in colle, qui Sacer appellatur, armata consedit. Eratque non solum deformis, sed etiam miserrimus reipublicae status, a capite ejus caetera parte corporis pestifera seditione divisa; ac, ni Valerii subvenisset eloquentia, spes tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset. Is namque populum nova et insolita libertate temere gaudentem, oratione ad meliora et saniora consilia revocatum, senatui subjecit, id est, Urbem Urbi junxit. Verbis ergo facundis ira, consternatio, arma cesserunt.
2. Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones, civilis profundendi sanguinis cupiditate furentes, inhibuerunt. Missi enim a saevissimis ducibus milites ad M. Antonium obtruncandum, sermone ejus obstupefacti, destrictos jam et vibrantes gladios cruore vacuos vaginis reddiderunt. Quibus digressis, P. Antronius (is enim solus in ambitu expers Antonianae facundiae steterat) crudele imperium truculento ministerio peregit. Quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo vocem ejus ad aures suas voluit admittere?
3. Divus quoque Julius, quam coelestis numinis, tam etiam humani ingenii perfectissimum columen, vim facundiae proprie expressit, dicendo in accusatione Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam C. Cottae patrocinio; siquidem maxima tunc eloquentia questa est. Cujus facta mentione, quoniam domesticum nullum majus adjecerim exemplum, peregrinandum est.
De vi Eloquentiae in externis.
[recensere]1. Pisistratus dicendo tantum valuisse traditus est, ut ei Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, quum praesertim ex contraria parte amantissimus patriae Solon niteretur. Sed alterius salubriores erant conciones, alterius disertiores: quo evenit, ut alioqui prudentissima civitas libertati servitutem praeferret.
2. Pericles autem felicissimis naturae incrementis, sub Anaxagora praeceptore summo studio perpolitus et instructus, liberis Athenarum cervicibus jugum servitutis imposuit. Egit enim ille urbem, et versavit arbitrio suo; quumque adversus voluntatem populi loqueretur, jucunda nihilominus et popularis ejus vox erat. Itaque veteris comoediae maledica lingua, quamvis potentiam viri perstringere cupiebat, tamen in labris ejus hominis melle dulciorem leporem fatebatur habitare; inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos quosdam relinqui praedicabat.
Fertur quidam, quum admodum senex primae concioni Periclis adolescentuli interesset, idemque juvenis Pisistratum jam decrepitum concionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret, Caveri illum civem oportere, quod Pisistrati orationi simillima ejus esset oratio, nec hominem aut aestimatio eloquii, aut morum augurium fefellit. Quid enim inter Pisistratum et Periclem interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis tyrannidem gessit?
3. Quantum eloquentia valuisse Hegesiam, Cyrenaicum philosophum, arbitramur, qui sic mala vitae repraesentabat, ut, eorum miseranda imagine audientium pectoribus inserta, multis voluntariae mortis oppetendae cupiditatem ingeneraret? Ideoque a rege Ptolemaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.
X
[recensere]De Pronuntiatione et apto Motu corporis in Romanis.
[recensere]Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta et conveniente motum corporis consistunt. Quibus quum se instruxit, tribus modis homines aggreditur, animos eorum ipsa invadendo, horum alteri aures, alteri oculos permulcendos tradendo.
1. Sed, ut propositi fides in personis illustribus exhibeatur, C. Gracchus eloquentiae, quam propositi, felicioris adolescens, quoniam flagrantissimo ingenio, quum optime rempublicam tueri posset, perturbare impie maluit, quoties apud populum contionatus est, servum post se musicae artis peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis ejus modos formabat, aut nimis remissos excitando, aut plus justo concitatos revocando: quia ipsum calor atque impetus actionis attentum hujusce temperamenti aestimatorem esse non patiebatur.
2. Q. autem Hortensius, plurimum in corporis decoro motu repositum credens, paene plus studii in eodem elaborando, quam in ipsa eloquentia affectanda impendit; itaque nescires, utrum cupidius ad audiendum eum, an ad spectandum concurreretur: sic verbis oratoriis aspectus, et rursus aspectui verba serviebant. Itaque constat, Aesopum Rosciumque, ludicrae artis peritissimos viros, illo causas agente, in corona frequenter astitisse, ut foro petitos gestus in scenam referrent.
3. Jam M. Cicero, quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit, oratione quam pro Gallio habuit, significavit, M. Calidio accusatori exprobrando, quod, praeparatum sibi a reo venenum, testibus, chirographis, quaestionibus se probaturum affirmans, remisso vultu, et languida voce, et soluto genere orationis usus esset: pariterque et oratoris vitium detexit, et causae periclitantis argumentum adjecit, totum hunc locum ita claudendo: Tu istud, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres?
De Pronuntiatione et apto Motu corporis in externis.
[recensere]1. Consentaneum huic Demosthenis judicium, qui quum interrogaretur, quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit, ἡ ὑπόκρισις. Iterum deinde et tertio interpellatus, idem dixit, paene totum se illi debere confitendo. Recte itaque Aeschines, quum propter judicialem ignominiam, relictis Athenis, Rhodum petisset, atque ibi rogatu civitatis suam prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et suavissima voce recitasset, admirantibus cunctis utriusque voluminis eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis: Quid si, inquit, ipsum audissetis! Tantus orator, et modo tam infestus adversarius, sic inimici vim ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum ejus parum idoneum lectorem esse praedicaret; expertus acerrimum oculorum vigorem, terribile vultus pondus, accommodatum singulis verbis sonum vocis, efficacissimos corporis motus. Ergo etsi operi illius adjici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars Demosthenis abest, quod legitur potius, quam auditur.
XI
[recensere]De effectibus artium raris apud Romanos.
[recensere]Effectus etiam artium recogniti possunt aliquid afferre voluptatis: protinusque et quam utiliter excogitatae sint, patebit, et memoratu dignae res lucido in loco reponentur, et labor in iis edendis suo fructu non carebit.
1. Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum recipiendo studium plurimum reipublicae profuit. Nam quum L. Pauli, bellum adversum regem Persen gerentis, legatus esset, ac serena nocte subito luna defecisset, eoque veluti diro quodam monstro perterritus exercitus noster manus cum hoste conserendi fiduciam amisisset, de coeli ratione et siderum natura peritissime disputando, alacrem eum in aciem misit. Itaque illi inclytae Paulianae victoriae liberales artes Galli aditum dederunt, quia nisi ille metum nostrorum militum vicisset, imperator vincere hostes non potuisset.
2. Spurinae quoque in consectandis deorum monitis efficacior scientia apparuit, quam urbs romana voluit. Praedixerat C. Caesari, ut proximos dies triginta quasi fatales caveret, quorum ultimus erat idus martiae. Eo quum forte mane uterque in domum Calvini Domitii ad officium convenisset, Caesar Spurinnae: Ecquid scis, inquit, idus martias jam venisse? et is, Ecquid scis, illas nondum praeteriisse? Abjecerat alter timorem, tanquam exacto tempore suspecto: alter ne extremam quidem ejus partem periculo vacuam esse arbitratus est. Utinam aruspicem potius augurium, quam patriae parentem securitas fefellisset!
De effectibus artium raris apud externos.
[recensere]1. Sed, ut alienigena scrutemur, quum obscurato repente sole inusitatis perfusae tenebris Athenae sollicitudine agerentur, interitum sibi coelesti denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in medium; et, quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum acceperat, disseruit, nec ulterius trepidare cives suos vano metu passus est.
2. Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti existimamus, qui se et pingi ab uno Apelle, et fingi a Lysippo tantummodo voluit?
3. Tenet visentes Athenas Vulcanus Alcamenis manibus fabricatus. Praeter caetera enim perfectissimae artis in eo praecurrentia indicia, etiam illud mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub veste leviter vestigium repraesentans; ut non tanquam exprobratum vitium, ita tanquam certam propriamque dei notam decore significans.
4. Cujus conjugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo Gnidiorum collocavit, propter pulchritudinem operis a libidinoso cujusdam complexu parum tutam. Quo excusabilior est error equi, qui, visa pictura equae, hinnitum edere coactus est; et canum latratus aspectu pictae canis incitatus; taurusque ad amorem et concubitum aeneae vaccae Syrasusis nimiae similitudinis irritamento compulsus. Quid enim vacua rationis animalia arte decepta miremur, quum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis lineamentis excitatam videamus?
5. Caeterum natura quemadmodum saepenumero aemulam virium suarum artem esse patitur, ita aliquando irritam fesso labore dimittit. Quod summi artificis Euphranoris manus senserunt: nam, quum Athenis duodecim deos pingeret, Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis majestatis coloribus complexus est, perinde ac Jovis aliquanto augustiorem repraesentaturus; sed, omni impetu cogitationis in superiore opere absumpto, posteriores ejus conatus assurgere, quo tendebant, nequiverunt.
6. Quid ille alter aeque nobilis pictor, luctuosum immolatae Iphigeniae sacrificium referens, quum Calchanta tristem, moestum Ulissem, clamantem Ajacem, lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput Agamemnonis involvendo, nonne summi moeroris acerbitatem arte exprimi non posse confessus est? Itaque pictura ejus, aruspicis, amicorum, et fratris lacrymis madet; patris fletum spectantis affectui aestimandum reliquit.
7. Atque, ut ejusdem studii adjiciam exemplum, praecipuae artis pictor equum ab exercitatione venientem, modo non vivum, labore industriae suae comprehenderat. Cujus naribus spumas adjicere cupiens, tantus artifex in tam parvula materia multum ac diu frustra terebatur: indignatione deinde accensus, spongiam omnibus imbutam coloribus forte juxta se positam apprehendit, et, veluti corrupturus opus suum, tabulae illisit; quam fortuna ad ipsas equi nares directam, desiderium pictoris coegit explere. Itaque quod ars adumbrare non valuit, casus imitatus est.
XII
[recensere]Optimis artium magistris concedendum esse, ut factum apud Romanos.
[recensere]Suae autem artis unumquemque et auctorem, et disputatorem optimum esse, ne dubitemus, paucis exemplis admoneamus.
Q. Scaevola, legum clarissimus et certissimus vates, quotiescunque de jure praediatorio consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant, consultores rejiciebat. Quo quidem facto moderationem magis suam commendabat, quam auctoritatem minuebat, ab his id negotium aptius explicari posse confitendo, qui quotidiano ejus usu callebant. Sapientissimi igitur artis suae professores sunt, a quibus et propria studia verecunde, et aliena callide aestimantur.
Optimis artium magistris concedendum esse, ut factum apud externos.
[recensere]1. Platonis quoque eruditissimum pectus haec cogitatio attigit; qui conductores sacrae arae, de modo et forma ejus secum sermonem conferre conatos, ad Euclidem geometram ire jussit, scientiae ejus cedens, immo professioni.
2. Gloriantur Athenae armamentario suo, nec sine causa; est enim illud opus et impensa et elegantia visendum. Cujus architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem eloquentiae ejus, quam arti, tribueret.
3. Mirifice et ille artifex, qui, in opere suo moneri se a sutore de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem, supra plantam ascendere vetuit.
XIII
[recensere]De Senectute memorabili in Romanis.
[recensere]Senectus quoque ad ultimum sui finem provecta, in hoc eodem opere, inter exempla industriae, in aliquot claris viris conspecta est: separatum tamen et proprium titulum habeat, ne, cui deorum immortalium praecipua indulgentia affuit, nostra ornata mentio defuisse existimetur; et simul spe diuturnioris vitae, quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens, alacriorem se respectu vetustae felicitatis facere possit; tranquillitatemque seculi nostri, qua nulla unquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet, salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae conditionis terminos prorogando.
1. M. Valerius Corvus centesimum annum complevit. Cujus inter primum et sextum consulatum quadraginta septem anni intercesserunt; suffecitque integris viribus corporis non solum speciosissimis reipublicae ministeriis, sed etiam exactissimae agrorum suorum culturae, et civis, et patrisfamilias optabile exemplum.
2. Cujus vitae spatium aequavit Metellus, quartoque anno post consularia imperia, senex admodum, pontifex maximus creatus, tutelam caerimoniarum per duos et viginti annos, neque ore in votis nuncupandis haesitante, neque in sacrificiis faciendis tremula manu, gessit.
3. Q. autem Fabius Maximus duobus et sexaginta annis auguratus sacerdotium sustinuit, robusta jam aetate id adeptus; quae utraque tempora si in unum conferantur, facile seculi modum expleverint.
4. Jam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum consul vocaverat, superstes fuit: septem quoque tantummodo, quos censor collega L. Philippi legerat, e patribus conscriptis reliquos vidit, toto ordine amplissimo diuturnior.
5. Appi vero aevum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus luminibus exegit, nisi quatuor filios et quinque filias, plurimas clientelas, rem denique publicam, hoc casu gravatus, fortissime rexisset: quin etiam fessus jam vivendo, lectica se in Curiam deferri jussit, ut cum Pyrrho deformem pacem fieri prohiberet. Hunc caecum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat, per se parum cernens, coacta est pervidere?
6. Muliebris etiam vitae spatium non minus longum in compluribus apparauit; quarum aliquas strictim retulisse me satis erit. Nam et Livia Rutilii septimum et nonagesimum, et Terentia Ciceronis tertium et centesimum, et Clodia Aufilii, quindecim filiis ante amissis, quintum decimum et centesimum explevit annum.
De Senectute memorabili in externis.
[recensere]1. Jungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum pervenit; Masinissa, Numidiae rex, hunc modum excessit, regni spatium sexaginta annis emensus, vel ante omnes homines robore senectae admirabilis. Constat eum, quemadmodum Cicero refert libro quem de Senectute scripsit, nullo unquam imbre, nullo frigore, ut caput suum veste tegeret, adduci potuisse. Eumdem ferunt aliquot horis in eodem vestigio perstare solitum, non ante moto pede, quam consimili labore juvenes fatigasset; at, si quid agi a sedente oporteret, toto die saepenumero nullam in partem converso corpore in solio durasse. Ille vero etiam exercitus, equo insidens, noctem diei plerumque jungendo, duxit; nihilque omnino ex iis operibus, quae adolescens sustinere assueverat, quo minus senectute ageret, omisit: veneris etiam usu ita semper viguit, ut post sextum et octogesimum annum filium generarit, cui Methymnato nomen fuit. Terram quoque, quam vastam et desertam acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit.
2. Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et complurium magni ingenii virorum praeceptor, sua sententia felicissimus. Nam, quum centesimum et septimum ageret annum, interrogatus, quapropter tandiu vellet in vita remanere? Quia nihil, inquit, habeo quod senectutem meam accusem. Quid isto tractu aetatis aut longius, aut beatius? Jam alterum seculum ingressus, neque in hoc querelam ullam invenit, neque in illo reliquit.
3. Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate non inferior; siquidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi expers, in summo perfectissimae splendore doctrinae extinctus est.
4. Arganthonius autem Gaditanus tandiu regnavit, quandiu etiam ad satietatem vixisse abunde foret. Octoginta enim annis patriam suam rexit, quum ad imperium quadraginta annos natus accessisset: cujus rei certi sunt auctores. Asinius etiam Pollio non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro, centum illum et triginta annos explesse, commemorat, et ipse nervosae vivacitatis haud parvum exemplum.
5. Hujus regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et vigesimum annum transgredi; et Indi, de quibus Ctesias idem tradit; et Epimenides Cnosius, quem Theopompus dicit septem et quinquaginta et centum annos vixisse.
6. Hellanicus vero ait, quosdam ex gente Epiorum, quae pars est Aetoliae, ducentos explere annos; eique suscribit Damastes, hoc amplius affirmans, Lictorium quemdam ex his maximarum virium, staturaeque praecipuae, trecentesimum annum cumulasse.
7. Alexander vero in eo volumine, quod de Illyrico tractu composuit, affirmat, Danthona quemdam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte senescentem processisse. Sed multo liberalius Xenophon, cujus Περίπλους legitur: is enim Latmorium regem octingentis vitae annis donavit; ac, ne pater ejus parum benigne acceptus videretur, ei quoque sexcentos assignavit annos.
XIV
[recensere]De cupiditate Gloriae in Romanis.
[recensere]Gloria vero, aut unde oriatur, aut cujus sit habitus, aut qua ratione debeat comparari, et an melius a virtute, veluti non necessaria, negligatur, viderint ii, quorum in contemplandis hujusmodi rebus cura teritur; quibusque illa, quae prudenter animadverterunt, facunde contigit eloqui: ego, in hoc opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta cupiditas ejus esse soleat, propriis exemplis demonstrare conabor.
1. Superior Africanus Ennii poetae effigiem in monumentis Corneliae gentis collocari voluit, quod ingenio ejus opera sua illustrata judicaret: non quidem ignarus, quandiu Romanum imperium floreret, et Africa Italiae pedibus esset subjecta, totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina possideret, eorum exstingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque lumen illis accessisset, magni aestimans, vir Homerico, quam rudi atque impolito praeconio, dignior.
2. Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti, suis temporibus clari ducis, exstitit: cujus familiari cultu et prompta laudatione delectatus, ejus versibus templorum aditus, quae ex manubiis consecraverat, adornavit.
3. Ne Pompeius quidem magnus ab hoc affectu gloriae aversus, qui Theophanem Mytilenaeum, scriptorem rerum suarum, in concione militum civitate donavit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus. Quo effectum est, ut ne quis dubitaret, quin referret potius gratiam, quam inchoaret.
4. L. autem Sylla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen Jugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem tam cupide asseruit, ut annulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem haberet; et (quantus postea!) ne minimum quidem gloriae vestigium contempsit.
5. Atque, ut imperatoribus gloriosum militis spiritum subnectam, Scipionem dona militaria iis, qui strenuam operam ediderant, dividentem, T. Labienus, ut forti equiti aureas armillas tribueret, admonuit; eoque negante, se id facturum, ne castrensis honos in eo, qui paulo ante servisset, violaretur, ipse ex praeda Gallica aurum equiti largitus est. Nec tacite id Scipio tulit; nam equiti: “Habebis, inquit, donum viri divitis.” Quod ubi ille accepit, projecto ante pedes Labieni auro, vultum demisit. Idem, ut audiit Scipionem dicentem, Imperator te argenteis armillis donat, alacer gaudio abiit. Nulla est ergo tanta humilitas, quae dulcedine gloriae non tangatur.
6. Illa vero etiam a claris viris interdum ex humillimis rebus petita est. Nam quid sibi voluit C. Fabius nobilissimus civis? qui quum in aede Salutis, quam C. Junius Bubulcus dedicaverat, parietes pinxisset, nomen his suum inscripsit; id enim demum ornamenti familiae consulatibus, et sacerdotiis, et triumphis celeberrimae deerat! Caeterum sordido studio deditum ingenium, qualemcunque illum laborem suum silentio oblitterari noluit, videlicet Phidiae secutus exemplum, qui clypeo Minervae effigiem suam inclusit, qua convulsa, tota operis colligatio solveretur.
De cupiditate Gloriae in externis.
[recensere]1. Sed melius aliquanto, si imitatione aliena capiebatur, Themistoclis ardorem esset aemulatus; quem ferunt stimulis virtutum agitatum, et ob id noctes inquietas exigentem, quaerentibus, quid ita eo tempore in publico versaretur, respondisse: “Quia me tropaea Miltiadis de somno excitant.” Marathon nimirum animum ejus ad Artemisium, et Salamina, navalis gloriae fertilia nomina, illustranda tacitis facibus incitabat. Idem theatrum petens, quum interrogaretur, cujus vox auditu illi futura esset gratissima, dixit: Ejus, a quo artes meae canentur optime. Dulcedinem gloriae paene adjecit gloriosam.
2. Jam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo, ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti: “Heu me, inquit, miserum, quod ne uno quidem adhuc potitus sum!” Angusta homini possessio gloriae fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.
3. Regis, et juvenis, flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis in capessenda laude sitim subnectam. Is namque Theodecti discipulo oratoriae artis libros, quos ederet, donaverat, molesteque postea ferens, titulum eorum sic alii cessisse, proprio volumine quibusdam rebus insistens, planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adjecit. Nisi me tantae et tam late patentis scientiae verecundia teneret, dicerem dignum philosophum, cujus stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur.
Caeterum gloria ne ab his quidem, qui contemptum ejus introducere conantur, negligitur, quoniam quidem ipsis voluminibus nomina sua diligenter adjiciunt, ut, quod professione elevant, usurpatione memoriae assequantur. Sed qualiscunque horum dissimulatio proposito illorum longe tolerabilior est, qui dum aeternam memoriam assequerentur, etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.
4. Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri. Nam, dum Hermoclen percontatus esset, quonam modo subito clarus posset evadere, atque is respondisset, si illustrem virum aliquem occidisset, futurum ut gloria ejus ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit. Et quidem quod petierat, assecutus est; tam enim se parricidio, quam Philippus virtute, notum posteris reddidit.
5. Illa vero gloriae cupiditas sacrilega. Inventus est enim, qui Dianae Ephesiae templum incendere vellet, ut, opere pulcherrimo consumpto, nomen ejus per totum terrarum orbem disjiceretur: quem quidem mentis furorem equuleo impositus detexit. At bene consuluerant Ephesii, decreto memoriam teterrimi hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis comprehendisset.
XV
[recensere]Quae cuique magnifica contigerunt in Romanis.
[recensere]Candidis autem animis voluptatem praebuerint in conspicuo positae, quae cuique magnifica merito contigerunt; quia aeque praemiorum virtutis atque honorum contemplatio judicanda est, ipsa natura nobis alacritatem subministrante, quum honorem industrie appeti, et exsolvi grate videmus. Verum, etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur; quoniam cui ascensus in coelum patet, quamvis maxima, debito tamen minora sunt, quae in terris tribuuntur.
1. Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est; quod fieri oportere, exercitus senatum litteris admonuit. Ita nescias, utrum illi plus decoris patrum conscriptorum auctoritas, an militum consilium adjecerit; toga enim Scipionem ducem adversus Poenos creavit, arma poposcerunt. Cui quae in vita praecipua assignata sunt, et longum est referre, quia multa; et non necessarium, quia majore ex parte jam relata sunt. Itaque, quod hodieque eximium capit, adjiciam: imaginem in cella Jovis optimi maximi positam habet; quae, quotienscunque munus aliquod Corneliae genti celebrandum est, inde petitur; unique illi instar atrii Capitolium est.
2. Tam hercle, quam curia superioris Catonis effigies ad ejus generis officia expromitur. Gratum ordinem, qui utilissimum reipublicae senatorem tantum non semper secum habitare voluit, omnibus numeris virtutis divitem, magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum; cujus prius consilio, quam Scipionis imperio, est deleta Carthago.
3. Verum specimen honoris a Scipione quoque Nasica oboritur. Ejus namque manibus et penatibus nondum quaestorii, senatus, Pythii Apollinis monitu, Pessinunte arcessitam deam excipi voluit, quia eodem oraculo praeceptum erat, ut haec ministeria matri deum a sanctissimo viro praestarentur. Explica totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu speciosius reperies.
4. Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones commemoranda. Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis, consulem fecit; eumdem, quum quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabii Maximi fratris filii, in campum descendisset, consulem iterum reduxit; eidem senatus bis sine sorte provinciam, prius Africam, deinde Hispaniam, dedit; atque haec neque civi, neque senatori ambitioso, quemadmodum non solum vitae ejus severissimus cursus, sed etiam mors clandestinis illata insidiis declaravit.
5. M. quoque Valerium duabus rebus insignibus dii pariter atque cives speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo cominus pugnanti corvum propugnatorem subjicientes, hi tertium et vigesimum annum ingresso consulatum largiti. Quorum alterum decus vetustae originis, optimi nominis gens, Corvini amplexa cognomen usurpat; alterum summo subjungitur ornamento, tam celeritate, quam principio consulatus gloriando.
6. At ne Q. quidem Scaevolae, quem L. Crassus in consulatu collegam habuit, gloria parum illustris: qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit, ut senatus deinceps in eam provinciam ituris magistratibus exemplum atque formam officii Scaevolam decreto suo proponeret.
7. Inhaerent illi voci posterioris Africani septem C. Marii consulatus, ac duo amplissimi triumphi. Ad rogum enim usque gaudio exsultavit, quod, quum apud Numantiam sub eo duce stipendia equestria mereret, et forte inter coenam quidam Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam respublica aeque magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem: “vel hunc, dixit.” Quo augurio perfectissima virtus maximam orientem virtutem videritne certius, an efficacius accenderit, perpendi vix potest. Illa nimirum coena militaris speciosissimas tota in Urbe Mario futuras coenas ominata est. Postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius pervenit, nemo fuit, qui non illi tanquam diis immortalibus, apud sacra mensae suae libaverit.
8. Jam quae in Cn. Pompeium et ampla et nova congesta sunt, hinc assensione favoris, illinc fremitu invidiae, litterarum monumentis obstrepuntur. Eques Romanus pro consule in Hispaniam adversus Sertorium, pari imperio cum Pio Metello principe civitatis, missus est; nondum ullum honorem auspicatus, bis triumphavit; initia magistratuum a summo imperio cepit; tertium consulatum decreto senatus solus gessit; de Mithridate, et Tigrane, de multis praeterea regibus, gentibus, plurimisque civitatibus, et praedonibus unum duxit triumphum.
9. Q. etiam Catulum populus Romanus voce sua tantum non ad sidera usque evexit. Nam, quum ab eo pro Rostris interrogaretur, si in uno Pompeio Magno omnia reponere perseverasset, absumpto illo subiti casus incursu, in quo spem esset habiturus, summo consensu acclamavit, In te. Vim honorati judicii admirabilem! siquidem Magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum syllabarum spatio inclusum Catulo aequavit!
10. Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia revertentis appulsus ad ripam Tiberis videri memorabilis: cui navi egredienti consules, et caeteri magistratus, et universus senatus populusque Romanus officii gratia praesto fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa incolumem advexerat, laetatus.
11. Sed nescio, an praecipuum sit L. Marcii inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum duo exercitus, P. et Cn. Scipionum interitu, victoriaque Asdrubalis lacerati, ducem legerunt, quo tempore salus eorum, in ultimas angustias deducta, nullum ambitioni locum relinquebat.
12. Merito virorum commemorationi Sulpicia, Ser. Paterculi filia, Q. Fulvii Flacci uxor, adjicitur: quae, quum senatus, libris Sibyllinis per decemviros inspectis, censuisset, ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo facilius virginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam converteretur, et ex omnibus matronis, centum, ex centum autem decem sorte ductae, de sanctissima femina judicium facerent, cunctis castitate praelata est.
Quae cuique magnifica contigerunt in externis.
[recensere]1. Caeterum, quia sine ulla diminutione Romanae majestatis extera quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediamur.
Pythagorae tanta veneratio ab auditoribus tributa est, ut, quae ab eo acceperant, in disputationem deducere nefas existimarent. Quin etiam interpellati ad reddendam causam, hoc solum respondebant, ipsum dixisse. Magnus honos; sed schola tenus: illa urbium suffragiis tributa. Enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt, ut senatum ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur: opulentissimaque civitas tam frequenter venerati post mortem domum, Cereris sacrarium fecit; quantumque illa urbs viguit, et dea in hominis memoria, et homo in deae religione cultus est.
2. Gorgiae vero Leontino, studiis litterarum aetatis suae cunctos praestanti, adeo ut primus in conventu poscere, qua de re quisque audire vellet, ausus sit, universa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro posuit, quum caeterorum ad id tempus auratas collocasset.
3. Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit, locum, in quo humatus est, in formam conditionemque templi redigendo, atque inde oracula capi instituendo. Cujus cineres idem honoris possident, quod Pythicae cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.
4. Pherenices quoque non vulgaris honos, cui soli omnium feminarum gymnico spectaculo interesse permissum est, quum ad Olympia filium Euclea certamen ingressurum adduxisset, Olympionice patre genita, fratribus eamdem palmam assecutis latera ejus cingentibus.
| Liber IX |
|