Fanum Apollinis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Putre senescebat deserto in litore fanum.
Semirutae stabant hedera cingente columnae,
muscus humi triglyphos circum lateresque linebat,
iamque ipsum limen tenues effuderat herbas,
et rubus implerat multa propagine lucum.
Aeditumus morti servabat proximus aedem
iam collabentem, veteres vetus ipse ruinas.
At cellae in medio, taciti velut immemor aevi,
arboris haerebat trunco modo puber Apollo.
Iamdudum priscis aberant sua numina templis,
templaque corruerant: terra caeloque repulsi
daemones errabant, ventis et nubibus acti:
deseruere Lares vicos et compita: passim
deflebant fontes summisso murmure nymphas.
Unus in occulto fani iuvenalis Apollo
stabat agens aliud, subrepentique lacertae
insidiabatur. Suspendit dextra sagittam:
ipse silet: sese iamiamque lacerta deo dat.
      Dum cellam scopis verrit bene mane sacerdos
et puero non nulla loquax edisserit ex re
marmoreo... clari florebat lumine solis
vividus... ecce fores paulum crepuere. "Quid?" inquit
aeditumus "sonitum fecisse fores rear? Immo
trabs fecit rimam, nisi si levis exsiluit mus".
Mox cum securus deverrere pergeret aedem,
pultatum est iterum. « Quis me vult? » inquit, et anceps
apportans laeva scopas processit in aulam
excussitque seram. Tum putres dextera valvas
adduxit molita diu. Caprarius extra
limen erat peramque humeris suspensus et utrem,
haerebatque pedo connexis cruribus haedus.
      « Salvos sis » inquit. « Salve » respondet. « Oportet
hoc fanum, ut quidam monstravit, Apollinis esse ».
« Est, vel potius fuit: hinc, reor, in tua pascua longe est ».
Explicitos pastor digitos intendit in auras,
et per caeruleum circumtulit Apenninum.
Olli abscondebat caulas mons concolor aethrae.
« Quid cessas » inquit « divinam qui faciat rem
huc unum quemvis arcessere? Iam satis haedus
illisit laxum tergo caput. Estne sacerdos
intus? » « Apud te adest ». « Facis ergo munditias,
qui idem sacra facis? » « Facio ». « Miseranter ». « Oportet
quicquid di dant, ferre ». « Senex, audire domi me
dicentem memini proavum... Bene cascus et idem
durus erat, quernus, minime cariosus... Is autem
in caulis super hoc dicebat Apolline multa.
"Hunc semel in vita, quae res bene vortat, adite:
nam valet et pollet morbos difendere visos
invisosque, luemque averruncare necemque,
atque bonam dare pastori pecubusque salutem".
Haec avus et pater et patruus neglexit: at ipsi
nulli sunt, nosmet reliqui, nati pecus uxor,
vix vitam colimus. Scabies nunc temptat oves, nunc
intereunt oppressa gelu mihi pabula, pupus
aegrotat, resonant ululatus nocte luporum:
neglectus nobis suscenset pastor Apollo.
Quare in mente dapem hanc est pollucere deo, si
iam parcat faveatque mihi deus, hac dape mactus ».
      Dixerat, exanimemque revinctis cruribus haedum
deposuit. « Quamquam vereor ne non satis aequus
ipsi sit tibi, care senex, ita sunt inopes hic
res nudaeque: » simul secum haec muttivit, « Agisne hoc,
pater? » inquit « opus nunc est popa ». Scalpere frontem
aeditumus digito, dein rispondere: « Quid haedo
est opus? A cultris refugit genetivus Apollo.
Cur non in luco verbenas, pastor, euntes
tollimus? Est illic herbaeque et frondis abunde ».
Monstrabat lucum: stratum demisit in haedum
mox oculos. « Quin solvis? » ait: « quam fune secatur!
quam distorquetur! Sane sitis enecat aegrum
consumitque fames. Est fons ibi dulcis aquae, sunt
et rubus et ruscum. Vesci sine fraude licebit,
quamvis in luco, summosque arrodere sentes ».
      Haud mora: reptabant intra penetralia luci
umbriferi, tremulis cum matutinus ab umbris
sol viridaretur. Fungos humus acris olebat
et frondes lapsas et lapsi temporis annos.
Nil exaudiri, nisi quem, cum tunderet ornum,
ediderat sonitum percusso cortice picus.
Ibant per sacram tacita formidine silvam,
nunc excerpentes de lauro germen odora,
nunc de rore maris. Tum, si qui natus in umbra
flosculus extulerat laetum caput, ecce legebant
vincas pervincas et purpureas cyclaminos.
Pone trahebat humo torpentia cruscula sospes
haedulus, hic mordens paliuros, hic piger herbas
de genibus circum tondens: paulumque moratus
sectabatur erum cum perpetuo vagitu.
Hinc redeunt ambo florem frondemque ferentes
ad cellam: premit aeditumi vestigia pastor.
Cominus insidias etiam faciebat Apollo
bestiolae. Levis intus erat maris aestus anheli.
Spiranti pectus puero salit: ecce sub ictu est!
iamque hiat: et rosea pubescere luce videtur
solis et aeterno suffundi sanguine corpus.
      Restitit upilio: quem sic affatur in ipso
limine cunctantem summissa voce sacerdos:
« Ne metuas: puer est deus, idem et pastor et is, quem
puris exoret verbenis et prece pastor.
Quicquid enim tibi subrepsit domuique gregique
advorsi vel pervorsi, viden? esse lacertam
istam crede mibi, quam mox fixurus Apollo est.
Nunc, quod sit faustum fortunatumque, favete,
quisquis ades, linguis... » Tum vox audita: « Quis istic
vivit adhuc? Lemuresne putem sagasque morari
hic ad daemonicam, vivis procul omnibus, aram? »
      Cum multis aderat populi primoribus ipse
consul ab oppidulo, steteruntque in limine cellae
attoniti. Tutae catulos ubi ludere vulpis
censuerant, en semiruta securus in aede
lumine florebat iocundi solis Apollo.
Semifer hinc tectus caprino vellere faunus
astabat, pius hinc canenti crine sacerdos:
ambo, purpureis onerata floribus ara,
pergebant herbas et olentes tendere lauros.
      « Acti, vivis adhuc et spiras? Estne sepulcri
exitus, ac larvis das flores umbra? Sed umbram
ipse facis, viso palles me consule: vivis.
Immo sacrilegis audes operam dare sacris,
fictilium sero cultor, pagane, deorum.
Tempus erat, cives, istuc adducere nunc, qui
haec stabili petrae sacraret rudera Christo.
Presbyter, accedas! Antistes daemonis, exi! »
      Dixerat: obstupuitque senex, et pulsus abibat
et solus secum sacris errabat in umbris
horrentis nemoris. Nemus autem reddere voces
argutas avium, domino veniente, Novi quid?
et balare sagax auditis passibus haedus.
Ille nihil: sed mentis inops huc fertur et illuc,
donec in assueto deprendit limine cellae
ipsum se stantem. Nemo non cesserat. Unus
tantum erat, aeternis in lusibus omnis, Apollo,
cellaque proiectis foliis sordebat, et auras
sufflerant dulci florum marcore corollae.
Progressus loquitur pius ultima verba sacerdos:
« Mi deus, ecce abeo, tibi quem servire vides iam
a pueris: sed nunc senior discedere cogor
iamque mori sine te. Quin te male malleus ipsum
mulcabit, scindent cunei tibi corpus, Apollo!
Cur? Nec es informis, nec sunt haec obsita turpi
membra situ. Puer es, mirum quam pulcher, Apollo!
Vi te detrudent solio, te limine templi
pellent, dum ludis nec quemquam laedis: at ultro
te scalpris laedent, tibi findent ora dolabris
dein te defodient et condent monte sub alto,
nequiquam! Tu nempe micas ex aethere summo,
cor caeli, tu res aeterno sanguine nutris:
mens mundi, mentes ex te diffundis, ab igni
utpote inextincto quae dissiliunt scintillae:
astra puer cogis, claudis vaga sidera pastor,
atque infinitum spatiaris per nemus, o Sol! »
      Ingressus tacito cellam pede presbyter audit
haec tacitus, tandemque: « Senex, Deus est bonus » inquit
« pastor, qui bene novit oves, qui diligit aequus,
qui redimit, qui servat... » « Ais, peregrine, quod aio.
« Immo alia ». His dictis ambo siluere: sed alter
alterius vultum et rugas lustrabat, et albam
demirabantur nimis ampla fronte senectam.
Mox alter graviter suspirans incipit: « Acti!
effigiem pueri, ceu subter nubila lunam,
invenio... quam longa brevi dilabitur aetas...
te puerum video, puer et comes addor eunti
ad ludum: loculi crepitanti audimus eundem
grammaticum: mihi das usum, si forte, libelli,
ipse tibi cerae: quid dicam, subicis: afflo,
quid recites: unaque die vergente redimus,
et mea te, tua me matercula blanda priorem
stans in vestibulo compellat nomine, quod nunc
ex animo fluxo nomen tibi decidit... » « Heron! »
exclamatque senex amplexaturque sodalem.
Desuper implexis senibus puer imminet, una
in re defixus nec eos e marmore curat.
At quasi per nebulam lacrimis manantibus illum
aeditumus videt ac maerens affatur amicum:
« Heron, ergo ideo tu post oblivia rerum
longa redis, ut sit qui nos expellat ab aris
divineque deum meritum deturbet avorum? »
Squalorem maestis oculis maciemque loquentis
Heron et sensim fissi laquearia tecti
respicit et recta cedentes sede columnas.
« Nonne deos » inquit « credis SECURUM AGERE AEVUM?
Hoc memini nobis illum dictare magistrum.
"Ex usu vitae est" suevit quoque dicere "credi
res hominum curare deos..." » Hic Actius: « ALME
SOL, idem docuit servantes pollicis ictum
dicere: tum iuvit cantu mulcere deum, qui
et celat promitque diem, qui nascitur idem
atque alius, qui cuncta regit, quem floribus herbis
arboribus vestita patrem cognoscere risu
gaudet terra potens, gelidi quem murmure fontes
atque amnes atque alterno mare concinit aestu.
Nos, quibus est melius nihil, omni ex parte beati,
nos homines Solem merito privamus honore? »
      Dixerat haec tremulis labris, et macra rigabat
ora senex lacrimis. « O felix semper homulli »
hic Heron « genus » inquit. « Habent, reor, istud
ab ipsis flebilibus cunis ad ineluctabile letum.
Heu! cur insolitos vobis placet usque beatis
vestigare deos? Ascitis undique cunctis,
cur etiam sacras IGNOTO ponitis aras?
Ignotus vere Deus est, qui sospitat unus,
qui reficit recreatque bonus, qui morte redemit.
Nam frangit labor et dolor, et nos decipit error
et post assiduos luctus inamoena manet mors.
Heu! scelus antiquum luimus, vitamque venenat
serpens ille vetus, moritur qui vulnere Christi! »
      Haec Heron, supplex cui blanda voce sacerdos:
« Aspice, sis, puerum. Deus est, mihi crede,... videri.
Hic quoque serpentem figit. Quin hunc sinis aede
hic gaudere sua?... Quivis satis angulus huic est.
Incolumem puerum mutato nomine serva,
aut latebris, Heron, si mavis, occule, si quid
tunc te dilexi puerum puer... » Haesitat Heron,
annuit. At magno ruit ingens turba tumultu,
deiciunt statuam, diffringunt, fragmina raptant,
dein scopulum scandunt. Praeceps idolon in undas
mittitur, atque haustum placido tegit aequore pontus.
Mobilis ut primum discessit turba, sacerdos
ascendit scopulum. Directi lumine solis
fulgebat tremulum late mare. Despicit exspes
in litus: stantem videt ipso in limine templi
semiferum faunum venerabundumque subire
tecta Dei. Radios roseis subtraxit ab undis
Sol: oculi Solem tum prospexere cadentem
postremo. Mare paulatim nigrescit, aguntque
nocturnae rauco cum murmure daemonas aurae.
Tum fanum lychnis splendet pendentibus et nox
victa micat flammis: adque aures pervenit hymnus:
« Tu lux vera oculis, tu maior sole, diem qui
restituis de nocte novum, tu, dux bone, Christe... »
Deinde silet fanum nigraque absconditur umbra,
et tacitum lapsu percurrunt sidera caelum.
Quaerentis matrem balatus tum tremere haedi...