Migne Patrologia Latina Tomus 86
Festa addita (Auctor incertus), J. P. Migne
(1315A)1 Invenitur folio CCLI, col. 3, praedictae editionis sequens Festum in prima Dominica post sanctum Pentecosten.
Qui vult scire, et denuntiare populo, quot sunt dies indulgentiae, quae a summis Pontificibus, omnibus in Christo fidelibus vere poenitentibus, divina Officia audientibus in hoc sanctissimo Festo conceduntur, sciat isto modo:
Papa Urbanus, hujus solemnitatis institutor, concessit primis Vesperis centum: Matutinis centum: Missae centum: Secundis Vesperis centum; cuilibet vero aliarum Horarum minorum quadraginta: Cuilibet diei Octavarum omnibus Horis simul, centum.
Papa Martinus omnes istas indulgentias suo ordine n duplo concessit.
(1315B)Papa vero Eugenius tot concessit quot Martinus. Sunt igitur primis Vesperis ducentum: Matutinis ducentum: Missae ducentum: secundis Vesperis ducentum: cuilibet aliarum Horarum ducentum: Cuilibet vero diei Octavarum ad omnes Horas simul, ducentum: Jejunanti vigilia, vel facienti aliquam eleemosynam loco jejunii, ducentum. Si festum Corporis Christi, et Nativitatis Sancti Joannis Baptistae eodem die occurrerint, fiat ad plenum de Corpore Christi.
In Sexta vero feria fiat ad plenum de Sancto Joanne, cum commemoratione Corporis Christi. Per totam autem Octavam, fiat ad plenum de Corpore Christi, cum commemoratione Sancti Joannis.
IN FESTO CORPORIS CHRISTI.
Ad Vesperum.
(1315C)Lauda. Apud te est Domine. P. Fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen. V\. Filii hominum, in protectione alarum tuarum sperabunt: et inebriabuntur ab uberibus domus tuae: et torrente voluntatis tuae potum dabis eis. P. Fons vitae.
Oratio. Domine, apud quem est fons vitae. Quaere fol. 423.
Sono. Accepit Jesus panem, et benedixit, deditque discipulis suis, et dixit: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum. Alleluia.
Dominus sit semper. R\. Et cum.
Antiphona. Dominus paravit mensam suam. Misit servos suos, convocans cum multa praedicatione ad craterem, dicens: Si quis est insipiens, divertat (1316A)a me. Et egentibus sensu dixit: P. Venite, et edite de meis panibus. V\. Panem Angelorum manducavit homo, omne delectamentum in se habentem. P. Venite, et edite. V\. Gloria, et honor Patri. P. Venite.
Dominus sit semper. R\. Et cum.
Lauda. Bibite vinum quod miscui vobis. Alleluia. P. Derelinquite insipientiam, et vivatis. Alleluia, alleluia. V\. Educas panem de terra, et vinum laetificat cor hominis. P. Derelinquite. V\. Gloria, et honor. P. Derelinquite.
Hymnus.
Pange lingua gloriosi
Corporis mysterium,
Sanguinisque pretiosi,
(1316B)Quem in mundi pretium
Fructus ventris generosi
Rex effudit gentium.
Nobis datus, nobis natus
Ex intacta Virgine,
Et in mundo conversatus,
Sparso verbi semine;
Sui moras incolatus
Miro clausit ordine.
In supremae nocte coenae,
Recumbens cum fratribus,
Observata lege plene
Cibis in legalibus,
Cibum turbae duodenae
(1316C)Se dat suis manibus.
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem efficit:
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus deficit:
2 Ad firmandum cor syncerum
Sola fides sufficit.
Tantum ergo Sacramentum
Veneremur cernui:
Et antiquum documentum
Novo cedat ritui:
Praestet fides supplementum
Sensuum defectui.
Genitori, Genitoque,
Laus et jubilatio,
(1317A)Salus, honor, virtus quoque,
Sit et benedictio:
Procedenti ab utroque
Compar sit laudatio.
Amen.
Supplicatio. Oremus pium, et exaudibilem Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut gratia Corporis, et Sanguinis ipsius nobis remissionem peccatorum, et pacem nobis donare dignetur. R\. Praesta Aeterne omnipotens Deus.
Kyrie eleison. R\. Kyrie eleison. Christe eleison.
Capitula. Omnipotens Immense et Misericors Domine, quem non totiens delinquendo exasperant peccatores, oppone irae tuae misericordiam: et quotiens (1317B)te provocamus ut ferias, totiens tibi tua pietas interveniat, ut ignoscas. Satia nos itaque pane Angelorum, ut ejus percepta fortitudine, et maligni callidam versutiam devincamus, et patefactis coeli januis, ad eundem cibum, te adjuvante, introeamus.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Omnipotentis Dei vos gratia protegat, famemque vestram spirituali cibo reficiat. R\. Amen. Sitim quoque vestram justitiae fluminibus inriget, atque novum dulcedinis suae animis vestris infundat saporem. R\. Amen. Ut tam carne contriti, quam spiritu sanctificati, ab eo mereamini coelesti dono beatificari. R\. Amen.
Per misericordiam ipsius.
Lauda. Similiter. Alleluia et calicem et Alleluia. (1317C)P. Postquam coenavit, dicens Alleluia: V\. Calicem salutaris accipiam: et nomen Domini invocabo. P. Postquam. V\. Gloria, et honor. P. Postquam coenavit.
Oratio. Deus, qui nobis sub Sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti: tribue quaesumus, ita nos Corporis, et Sanguinis tui sacra mysteria venerari; ut redemptionis tuae fructum in nobis jugiter sentiamus. R\. Amen.
Per misericordiam tuam.
In nomine Domini nostri Jesu Christi.
Ad Matutinum. Antiphona. Ego dormivi, et resurrexi: quoniam Dominus suscepit me. Psalmus III.
(1317D)Oratio. Domine Jesu Christe, qui pro nobis soporem mortis ideo suscepisti, ne nos amplius obdormiremus in morte; dona, ut qui te moriente renascimur, te etiam vivificante a peccatorum lecto surgamus: nec ultra jam obruamur poena peccati, qui nos redemptos congaudemus pretio sacri Sanguinis tui. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, etc.
Antiphona 1. Sapientia aedificavit sibi domum, et subdidit columnas septem. Mactavit suas hostias, P. Miscuit vinum suum in cratere, et paravit suam mensam. V\. Et manducaverunt, et saturati sunt nimis, et desiderium eorum attulit eis: non sunt fraudati a desiderio suo. P. Miscuit. V\. Gloria, et honor Patri. P. Miscuit vinum.
(1318A)Oratio. Deus, qui panem coeli filiis hominum tribuis, terrenumque animal Angelorum adipe satias; frumentationem verbi tui nobis in abundantia tribue: eoque nos spirituali refice cibo, quo Patres nostros aluisti in eremo. R\. Amen.
Per misericordiam tuam Deus noster, etc.
Antiphona 2. Bibite vinum quod miscui vobis. P. Derelinquite insipientiam, et vivetis; et quaerite prudentiam, ut in aeternum regnetis. V\. Panem Angelorum manducavit homo, omne delectamentum in se habentem. P. Derelinquite. V\. Gloria, et honor. P. Derelinquite.
Oratio. Pars hereditatis nostrae, Domine, in tua consistit aeternitate: Unde precamur te Domine, pietate solita hereditatem tuam conserva; et calicem (1318B)coenae Domini, quem potasti pro ea, semper ei pro remedio praesta: ut sicut redemptionis praeclara sunt munera, ita Redemptoris sit adquisitio copiosa: quique redempti sumus cruce tua, simus perpetim hereditas tua: ut nec in infernum animam nostram relinquas; sed incorruptae tecum semper victoriam adtollas. R\. Amen.
Per misericordiam tuam.
3 Antiphona 3. Unus panis, et unum corpus multi sumus: P. Omnes, qui de uno pane, et de uno Calice participamus. V\. Parasti in dulcedine tua, Deus pauperi: Deus, qui habitare facis unanimes in domo. P. Omnes, qui. V\. Gloria, et honor. P. Omnes, qui.
Oratio. Quot sibi, Domine, praestitisti redemptionis (1318C)tuae beneficiis, tua tibi retribuat creatura; quae percepto Calice salutaris evadere se sentit mortis dispendia, nisi ut redemptioni tuae fidelia deferat vota; et mortificata obscuritate in atriis domus Dei famulatus exhibeat obsequelam. Sanitatem, Deus noster tribue: ut disruptis peccaminum vinculis, opus, quo placeris, agamus, atque in medio Hierusalem in laudem tuam placens tibi sacrificium offeramus: quosque nunc mendaces profert mentis excessus; illos catholicae credulitatis veritas ad te visendum intromittat securos. R\. Amen.
Per.
R\. Hic est panis de coelo descendens: si quis ex ipso manducaverit, non morietur; sed habebit vitam (1318D)aeternam: et ego suscitabo eum in novissimo. P. Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Qui credunt in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. V\. Caro mea, vere est cibus, et Sanguis meus vere est potus. P. Si quis.
Oratio. Domine virtutum, orationes servorum tuorum non iratus, sed placatus accipe: et quae nos orare oporteat, dignare monstrare: eosque aeternitatis cibo conforta, quos panis lachrymarum conturbat: et tam mensurabili fletu flumina lachrymarum oculi fluant, ut miserationum tuarum copiam, criminibus elisis, inflectant; quique Redemptoris nostri adventum trementes pavemus, ejus gloriosum conspectum, te tribuente, pacatissimum contemplemur. R\. Amen.
(1319A)Per misericordiam.
In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
Canticum Ecclesiastici Salomonis (Cap. XXXV).
Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate; * propitiationem litare sacrificium.
Qui facit misericordiam, * offert sacrificium.
Beneplacitum est Domino recedere ab omni iniquitate: * et deprecatio recedere ab injustitia.
Non apparebis ante conspectum Dei tui vacuus: * quod haec omnia propter mandata Domini fluunt.
Oblatio justi impinguat altare, * et odor suavitatis (1319B)est in conspectu Altissimi.
Sacrificium justi acceptum est, * et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
Ad Benedictus. Antiphona. Sacerdotes sancti incensum, et panes offerunt Deo.
Canticum. Benedictus es Domine Deus. folio 6.
Sono. Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi: si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Alleluia.
Lauda. Laudate Dominum de coelis Alleluia: laudate eum omnes Angeli ejus: Alleluia. Psalmus CXLVIII.
Lectio libri Sapientiae Salomonis (Cap. VIII).
R\. Deo gratias.
Beatus homo qui audit, et qui vigilat ad fores meas (1319C)quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino. Qui autem in me peccaverit, laedet animam suam; et omnes, qui me oderunt diligunt mortem (Cap. IX). Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem. Immolavit victimas suas, miscuit vinum, et posuit mensam suam. Misit servos suos vocare ad arcem, et moenia civitatis, dicens: Si quis est parvulus, veniat ad me. Et insipientibus locutus est: Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis. Relinquite infantiam, et videte, et ambulate per vias prudentiae. R\. Amen.
Hymnus.
Sacris solemniis juncta sint gaudia,
(1319D)Et ex praecordiis sonent praeconia:
Recedant vetera, nova sint omnia,
Corda, voces, et opera.
Noctis recolitur coena novissima,
Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, juxta legitima
Priscis indulta patribus.
Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
4 Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.
Dedit ex frugibus corporis ferculum,
Dedit ex vitibus sanguinis poculum,
Dicens, Accipite quod trado vasculum,
Omnes ex eo bibite.
(1320A)Sic sacrificium istud instituit,
Cujus officium committi voluit
Solis Presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent caeteris.
Panis Angelicus fit panis hominum,
Dat panis coelitus figuris terminum:
O res mirabilis! manducat Dominum
Pauper, servus, et humilis.
Te Trina Deitas, unaque poscimus,
Sic nos tu visitas, sicut te colimus:
Per tuas semitas duc nos quo tendimus,
Ad lucem, quam tu habitas.
R\. Amen.
Supplicatio. Oremus pium. Hic supra folio 2.
Capitula. Ponentes spem nostram in te, Domine, (1320B)non obliviscimur operum tuorum, cum per justitiam, atque clementiam, mirabilis in sanctis, et terribilis ostenderis impiis: qui opportuna remedia justis; ac debita supplicia recompensas iniquis: quaesumus, itaque piissime: ut quos a terrenis hostibus eruis, praeceptorum luce clarifices: tentationum fluctus amovens, iter salutiferum pandas: Christi tui Corpore, tamquam coelesti pane, in hujus saeculi deserto reficias.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Lauda. Similiter Alleluia et calicem. Hic supra folio 2.
Oratio. Deus, qui unigeniti filii tui, Domini nostri Jesu Christi, pretioso sanguine humanum genus redimere (1320C)voluisti: concede propitius: ut qui ad adorandum vivificum corpus Christi advenimus, a peccatorum nostrorum nexibus liberemur. R\. Amen.
Per misericordiam.
Ad Tertiam. R\. Caro mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus. P. Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Alleluia. V\. Meus est cibus, ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus. P. Qui manducat. V\. Gloria, et honor Patri. P. Qui manducat.
Prophetia. Beatus homo, qui audit me. Require retro in Matutinis superioribus.
Lauda. Alleluia. Panem de coelo dedit eis, Alleluia. (1320D)V\. Panem Angelorum manducavit homo. P. Alleluia.
Hymnus.
Verbum supernum prodiens, Nec Patris linquens dexteram, Ad opus suum exiens, Venit ad vitae vesperum.
In morte a discipulo
Suis tradendus aemulis:
Prius in vitae ferculo
Se tradidit discipulis.
Uni trinoque Domino
Sit sempiterna gloria:
Qui vitam sine termino
(1321A)Nobis donet in patria.
Amen.
V\. Cibavit illos ex adipe frumenti: R\. Et de petra melle saturavit eos.
Supplicatio. Oremus pium. hic supra folio 2.
Capitula. Excelse Domine esto adjutor noster; et ad tuorum liberationem properans occurre celeriter: ut de abundantia virtutis repleamur adjutorio fortitudinis; et ex redundantis gratiae donis ditemur muneribus: ac profitentes ore dilectionem, lingua mendacio non torpeat: sed puritatem mentis assignet nostri professio oris; et organo pectoris laus tua nostris semper resonet in labiis.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Benedicat vobis omnipotens Dominus, (1321B)qui est omnium Creator, et Conditor sempiternus. R\. Amen. Corpus vestrum servet immaculatum, et animas vestras misericorditer tueatur: R\. Amen. Sicque vos ab omni crimine peccatorum reddat innoxios, ut in vobis permaneat Spiritus Sanctus. R\. Amen.
Per misericordiam.
Per alias Horas, scilicet a Sexta, et Nona, omnia dicantur, ut in diebus festivis, quae dicuntur per totum annum.
Per Octavam Corporis Christi, omnia dicantur, ut in die.
FESTA JANUARII. In Sancti Pauli primi Eremitae. (1321C)Omnia dicantur unius Confessoris simplicis. fol. CLXXV.
In Sancti Juliani Presbyteri. Omnia dicantur 5 unius Confessoris novem lectionum, folio CLXXV.
In Octava Epiphaniae Domini. Omnia dicantur sicut in die, fol. 85.
In Sancti Hilarii Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol CLXIX.
In Sancti Felicis in Pincis Martyris et Confessoris Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Mauri Abbatis. (1321D)Omnia dicantur unius Confessoris novem lectionum, fol. CLXIX.
In Sancti Marcelli Papae et Martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLVI.
In Sancti Antonii Monachi. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis quatuor capparum, fol. CLXXIII.
In Spensipi et Lesipi. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, fol. CLXVIII.
In Sanctae Priscae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Juliani Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Ildefonsi Episcopi et Confessoris. (1322A) Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, sex capparum, fol. CLXIX.
In Sancti Timothei Episcopi discipuli Pauli. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Solemnitate Sanctae Mariae de Pace. Omnia dicantur ut in festo Assumptionis Virginis Mariae, fol. CCLXXXII. Ubi dicitur Assumptio, ibi dicatur Descensio.
In Conversione Sancti Pauli Apostoli. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Projecti Martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum. folio. CLVI.
In Sancti Polycarpi Episcopi et Martyris. (1322B) Omnia dicantur unius Martyris Pontificis novem lectionum, fol. CLVI.
In Sancti Joannis Chrysostomi Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Joannis Presbyteri et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris, fol. CLXXIII.
In Sanctae Agnetis secundo. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Valerii Episcopi, et Confessoris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLIX.
In Octava Sancti Ildefonsi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. (1322C)CLXIX.
In Sanctae Matildis reginae. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sanctorum Cyri et Joannis Martyrum Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXIX.
In Sancti Ignatii Episcopi et Martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLIX.
FESTA FEBRUARII. In Sanctae Birgittae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Blasii Episcopi et Martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis sex capparum, fol. CLVI.
In Sancti Gilberti Confessoris. (1322D) Omnia dicantur unius Confessoris novem lectionum, fol. CLXXV.
In Sancti Vedasti et Amandi Episcoporum. Omnia dicantur plurimorum Confessorum, fol. CLXXVII.
In Sanctae Apolloniae virginis et martyris. Omnia dicantur unius virginis, fol. CLXXIX.
In Sanctae Scholasticae virginis. Omnia dicantur unius virginis, fol. CLXXIX.
In Translatione Sancti Eugenii Episcopi. Omnia dicantur unius martyris Pontificis, fol. CLIX.
In Sancti Valentini martyris. Omnia dicantur unius martyris, novem lectionum, fol. CLIX.
In Sanctae Julianae virginis et martyris. (1323A) Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
Pantaleonis martyris, sociorumque ejus. Omnia dicantur plurimorum Martyrum sex capparum, fol. CLXII.
In Sancti Columbani Abbatis. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis novem lectionum, fol. CLXXV.
In Translatione Sancti Augustini. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
FESTA MARTII. In Sancti Adriani martyris. Omnia dicantur unius martyris simplicis, fol. CLX.
In Sancti Donati martyris. (1323B) Omnia dicantur unius martyris simplicis, fol. CLX.
In Sancti Thomae de Aquino, de Ordine Praedicatorum. Omnia 6 dicantur unius Confessoris non Pontificis, fol. CLXXIII.
In Sanctae Perpetuae et Felicitatis. Omnia dicantur plurimarum Virginum, fol. CLXXXII.
In Sancti Juliani Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sanctae Apolloniae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Facundi et Primitivi martyrum. Omnia dicantur plurimorum martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Gregorii Papae et Confessoris. (1323C) Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Leandri Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Leonis Papae. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Petri Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
IN SANCTI GABRIELIS ARCHANGELI. Ad Vesperum. Lauda. Laudaverunt te, Domine, omnes Angeli tui, et hymnum dixerunt, dum perficeres fabricam (1323D)coeli. Tuus est dies, et tua est nox: P. Tu fecisti solem et lunam: V\. Tu confirmasti in virtute tua mare: tu contribulasti capita draconum super aquas P. Tu fecisti.
Dominus sit. R\. Et cum.
Sono. Alleluia. Judicium datum est Sanctis. P. In hora sacrificii vespertini Alleluia, alleluia. V\. Ecce Gabriel unus principum priorum veniet, ut sanctificentur multi. P. In hora sacrificii.
Dominus sit. R\. Et cum.
Antiphona. Thronus tuus, Deus inaestimabilis, et gloria incomprehensibilis: cui adstat omnis exercitus Angelorum cum tremore, P. Cujus adspectus arefacit abyssos, et indignatio tabescere facit montes. V\. Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens (1324A)es Domine, et veritas tua in circuitu tuo. P. Cujus adspectus. V\. Gloria, et honor. P. Cujus adspectus.
Dominus sit. R\. Et cum.
Lauda. Alleluia. Spiritus tuus bonus, Deus. P. Deducat nos in viam rectam. Alleluia, alleluia. P. Adorate Dominum omnes Angeli ejus. audivit, et laetata est Sion. Et exultaverunt filiae Judae, propter judicia tua Domine. P. Deducat nos. V\. Gloria, et honor Patri. P. Deducat nos. Hymnus.
Prompta cuncta Catholicae
Plebs alumna gloriae
Vota simul exhibete,
Criminaque pandite;
Ut cunctorum auctor clemens
(1324B)Cuncta praestet petita,
Gabriel etenim ille
Sublimatus nomine,
Aula coeli conspicuus,
Summi Dei nuntius,
Princeps Angelorum factus,
Celsusque vocabulo.
Cujus nomen ex virtute,
Et opus ex munere
Ab omnipotente raptus
Obtinet conservatum;
Ut gloriemur in Deo
Cum consorte socii.
Summus Domini est iste
(1324C)Magnus factus nuntius
Qui tetrum illi horrendum
Refugumque angelum
Ad gloriam debellando
Demersit in erebo.
Iste superest protector,
Defensor omnium,
Ut cunctorum postulata
Regi Deo offerat;
Et ab illo destinatam
Plebi praestet gratiam.
Magna siquidem est
Ista diei festivitas,
Cujus nomen Archangeli
Gabrielis nuntii,
(1324D)Quem oportet celebrare
Et digne, suscipere devote:
Ut ex hujus impetratu
Mereamur omnium
Obtinere apud Deum
Veniam peccaminum;
Et beatae vitae regnum
Perfrui post transitum.
Sit gloria, sit honorque
Patri, quoque et Filio,
Simulque et coaequali
Spiritui Paraclito;
Qui unus in Trinitate
Regnat ante saecula.
Amen.
(1325A)7 Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum, cum omni supplicatione rogemus; ut per intercessionem sancti Gabrielis Archangeli nobis remissionem peccatorum et pacem donare dignetur. R\. Praesta, aeterne omnipotens Deus.
Kyrie eleison. R\. Christe eleison: Kyrie eleison.
Capitula. Domine Deus Pater omnipotens creator omnium et conditor elementorum, qui Gabrielem tuum praeferre dignatus es agminibus nuntiorum, quorum exhibitio tuo obsecundat imperio, nec talium umquam fatigantur officiorum, nomen sonat ex mysterio, et virtus pollet ex merito; ut cum sint semper spiritus, dum tamen a te mittuntur ex aere corporati, Angeli nuncupantur, ut omnium visibus visibiliter (1325B)appareant; quorum incorporea manet substantia, et cum localiter circumscribantur, indefesse tamen Creatoris conspectu fruantur; concede nobis, quaesumus, obtentu hujus Archangeli Gabrielis et omnium Angelorum, consequi veniam delictorum: ut, qui in eorum honore tibi Deo nostro laudem depromimus et vota, aeternae beatitudinis consequamur veniam sempiternam.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Christus Dei Filius, unici Patris Unicum Verbum, cui serviunt militiae Angelorum, gloriari vos faciat de perfectione bonorum operum; R\. Amen. Et, qui Gabrielem Archangelum sublimen fecit honore, vos suo faciat flagrare ex amore; R\. Amen. Et, qui illum fideli populo censuit defensorem, vestrarum (1325C)precum illum semper faciat promptiorem. R\. Amen.
Per misericordiam.
Lauda. Dominus in coelo paravit sedem suam: Alleluia. P. Et regnum ejus omnium dominabitur. Alleluia. Benedicite Dominum, omnes Angeli ejus. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. In conspectu Angelorum psallam tibi, Domine: adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo. P. Et regnum. V\. Gloria, et honor. P. Benedicite Dominum, omnes.
Oratio. O Gabriel princeps exercitus Angelorum, veni, quaesumus, ad liberandas animas fidelium populorum; ut et justi justitiam obtinendo in bonis (1325D)semper fructificent, et injusti ad poenitentiam conversi veniam accipere non desperent: sicque nos invicem provocemus in melius, ut praemium consequi mereamur aeternum. R\. Amen.
Per misericordiam.
In nomine Domini.
Ad Matutinum. Antiphona. Da nobis laetitiam. Psalmus L. Oratio. Redde nobis, Domine. Fol. CLXIII
Antiphona 1. Missus est Gabriel Angelus ad Mariam, virginem desponsatam Joseph, annuncians verbum, et expavescit virgo de lumine. Ne timeas, Maria, invenisti gratiam apud Dominum: P. Ecce concipies, et paries, et vocabitur Altissimi Filius. V\. Quia rectus est sermo Domini, et omnia opera (1326A)ejus in fide. P. Ecce concipies. V\. Gloria, et honor. P. Ecce concipies.
Oratio. Tuam, Clementissime Pater, supplices exoramus clementiam; ut hodierna solemnia, quae pro beatissimi Archangeli tui Gabrielis veneratione suscepimus, ipse tibi commendes: et sicut illi coronam sanctae perfectionis tribuisti, ita nobis ejus intercessione omnium delictorum veniam et indulgentiam largiaris. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona 2. Vidi Angelum volantem per medium coelum, habentem evangelium aeternum, et dicentem: P. Timete Dominum Deum nostrum, et date illi gloriam et honorem. V\. Qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. P. Timete. V\. Gloria, et (1326B)honor. P. Timete.
Oratio. O Gabriel princeps. Quaere retro in Vesperis praecedentibus.
Antiphona 3. Ego Jesus mitto Angelum meum testificare hominibus: Ecce venio cito. P. Et merces mea mecum est sanare languores populi mei. V\. Audite haec omnes gentes: auribus percipite, qui habitatis orbem. P. Et merces mea. V\. Gloria, et honor. P. Et merces mea.
Oratio. Mitte nobis, Deus clemens, Gabrielem coelestis militiae principem, ut nos de manu inimicorum nostrorum liberet, et tibi Domino Deo nostro inlaesos praesentet; 8 et ipsum semper in adjutorium habeamus, quem in tuo munere sublimatum agnoscimus: (1326C)ut ejus suffragio resistendo vitiis, floreamus virtutibus, et deposito piaculorum elogio conscriptos nos in perpetuum liber vitae aeternae contineat. R\. Amen.
Per misericordiam
R\. Missus est a Deo Angelus Gabriel ad Mariam Virginem, dicens: Ave Maria, gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu inter mulieres. P. Propterea et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. P. Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. P. Propterea et quod. V\. Gloria, et honor. P. Propterea.
Oratio. O sanctissime Gabriel! o fortitudo summi Patris, o nuncius veritatis, o destinator divini mysterii, (1326D)verissimus adinventor ad Virginem venis; salutas, ut nuncius; obumbras, ut famulus. Ave, inquis, Maria: Meus Dominus tecum: benedictam esse inter mulieres, affaris: Verbum ex ea prodire, clangis: et ut Filius Dei vocaretur, mirifica adtestatione profiteris. Ideo petimus, ut tu, qui nuncius veritatis ad Virginem accessisti, mirificus petitionem nostram divinis offer in auribus: et ita per te abdita cognoscamus mysteria, ut numquam incidamus inimici ergastula, ut per ipsum summi Patris Verbum, cujus te praevium ad Virginem venire denuncias, habeamus et veniae redditum, et aeternae patriae verissimum incolatum. R\. Amen.
Per misericordiam
In Laudibus. (1327A) Ad Canticum. Antiphona. Apparuit Dominus de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia.
Canticum. Dominus de Sina. fol. CLXVI.
Ad Benedictus. Antiphona. Benedicimus te, Domine, qui sedes super Cherubim, rex Israel.
Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.
Sono. In conspectu Angelorum psallam tibi, Domine Alleluia: V\. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor tibi, Domine. P. Alleluia.
Lauda. Laudate Dominum de Coelis Alleluia: laudate eum in excelsis, alleluia. Psalmus CXLVIII.
Lectio libri Ezechielis Prophetae (Cap. IX, X, XI).
R\. Deo gratias.
Facta est super me manus Domini, et elevavit me (1327B)spiritus Domini, et vidi. Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebat atramentarium in dorso suo, respondit verbo, dicens: Feci sicut praecepisti mihi. Et vidi, et ecce in firmamento, quod erat super caput Cherubim, quasi lapis saphirus, et quasi species similitudinis solis, apparuit super eo. Et dixit ad virum, qui indutus erat lineis, et ait: Sume ignem de medio rotarum, quae sunt inter Cherubim. Et ingressus vidi, et ecce quatuor rotae juxta Cherubim: rota una juxta cherub unum, et rota alia juxta cherub unum: species autem erat rotarum quasi visio lapidis chrisoliti. Stantibus illis, stabant: et cum elevatis elevabantur: spiritus enim vitae erat in eis. Et egressa est gloria Domini a limine templi: et stetit (1327C)super Cherubim. Et elevavit me Spiritus, et introduxit me ad portam domus Domini orientalem, quae respicit solis ortum. Et adscendit gloria Domini de medio civitatis, stetitque super montem, qui est ad orientem urbis, et gloria Dei Israel erat super ea. R\. Amen.
Hymnus. Prompta cuncta Catholicae. Supplicatio. Oremus Redemptorem. Quaere retro in Vesperis praecedentibus.
Capitula. O lux luminis splendor inenarrabilis, Christe Deus! sapientia, virtus, et gloria Patris, qui in hoc mundo visibus omnium apparuisti in carne sidus salutis, et debellato principe tenebrarum ad superos remeasti Verbum caro factum; praebe nobis supplicibus tuis in hujus saeculi obscuritate splendoris tui (1327D)profusissimam claritatem: constitue nobis patronum vel defensorem summum tuum Angelum Gabrielem, qui introitum nostrum, exitumque custodiat, et in dexterae tuae partem nos coronaturos admittas.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Lauda. Dominus in coelo paravit. Benedictio. Christus Dei Filius. Quaere retro in Vesperis praecedentibus.
In Sancti Eduardi regis et martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum fol. CLX.
In Sancti Joseph Confessoris. Omnia dicantur 9 unius Confessoris non Pontificis, folio CLXXIII.
In Sancti Euberti Episcopi et Confessoris. (1328A)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis novem lectionum, folio CLXIX.
In Sancti Benedicti Abbatis et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris non Pontificis, folio CLXXIII.
In Sancti Pauli Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Marcelli Papae. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sanctae Mariae Aegyptiacae. Omnia dicantur ut in festo Sanctae Mariae Magdalenae, folio 11 in Appendice.
FESTA APRILIS. In Sanctae Theodosiae Virginis. (1328B) Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
In Sancti Ambrosii Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Isidori Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Fructuosi Episcopi Bracharensis. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Thuribii Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Eleutherii Episcopi et Martyris. (1328C) Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Victoris Bracharensis Martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Sanctae Euphemiae Virginis et martyris. Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
In Sancti Tiburtii, et Valeriani, et Maximi martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Vitalis martyris. Omnia dicantur unius Martyris simplicis, folio CLX.
In Sancti Prudentii Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio (1328D)CLXIX.
In Sancti Georgii martyris. Omnia dicantur unius Martyris quatuor capparum folio CLVI.
In Sancti Felicis et Fortunati martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Proficii martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionem, folio CLX.
In sancti Marci Evangelistae. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis sex capparum, folio CLVI.
In Sancti Cleti martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum folio CLX.
In Sancti Marcellini et Petri martyrum. (1329A) Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Georgii Martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Sancti Vitalis martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Sancti Petri martyris, Ordinis Praedicatorum, Omnia dicantur unius Martyris sex capparum, folio CLVI.
In Sancti Eutropii Episcopi et Martyris. Omnia dicantur unius Martyris duarum capparum, folio CLX.
FESTA MAII. (1329B) In Sanctorum Philippi et Jacobi Apostolorum. Omnia dicantur ut in festo Apostolorum Simonis et Judae, folio CCCXV. Hymnus. O Dei Verbum Patris. Folio CCCLIX.
In Sancti Athanasii Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis sex capparum, folio CLXIX.
In sanctorum Alexandri, Eventii, et Theoduli martyrum Omnia dicantur plurimorum Martyrum, novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Quiriaci Episcopi et martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, folio CLIX.
In Conversione Sancti Augustini. (1329C)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Joannis Apostoli ante portam Latinam. Omnia dicantur, ut in festo Sancti Joannis Apostoli, et Evangelistae, folio 53.
In Inventione clavorum Dominicorum. Omnia dicantur, ut in festo Inventionis Sanctae Crucis, folio CCXXXV.
In Sanctae Trepetae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
10 In Sanctae Domitillae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
In Sancti Isidori Militis. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sancti Gregorii Nazianzeni Episcopi et Doctoris. (1329D) Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Translatione Sancti Nicolai Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sanctorum Gordiani, et Epimachi martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Majoli Abbatis. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sancti Pontii martyris. Omnia dicantur unius Martyris quatuor capparum folio CLVI.
In Sanctorum Nerei, et Achillei, atque Pancratii martyrum. (1330A) Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sanctorum Victoris, et Coronae martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Bonifacii martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Sanctae Pontianae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
In Sancti Petri Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sancti Ibonis Confessoris. (1330B) Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sancti Mancii martyris. Omnia dicantur unius Martyris simplicis, folio CLX.
In Translatione Sancti Dominici, Ordinis Praedicatorum. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sancti Urbani Papae, et martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, folio CLIX.
In Translatione Sancti Francisci. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sancti Augustini Anglorum Episcopi. (1330C)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sancti Germani Episcopi, et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sanctae Petronillae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
FESTA JUNII. In Sanctorum Nicomedis, et Reveriani martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sanctorum Marcellini, et Petri martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sanctorum Medardi, et Geraldi Episcoporum. (1330D) Omnia dicantur plurimorum Episcoporum, folio CLXXVII.
In Sanctorum Primi, et Feliciani martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, folio CLXVIII.
In Sancti Barnabae Apostoli. Omnia dicantur unius Martyris sex capparum, folio CLVI. Hymnus. O Dei Verbum Patris ore proditum. Quaere in festo Sancti Jacobi Apostoli fratris Sancti Joannis, folio CCCLIX.
In Sancti Onophrii Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, folio CLXXV.
In Sanctorum Basilidis, Cyrini, Naboris, et Nazarii martyrum. (1331A)Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Antonii de Padua Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris novem lectionum, folio CLXXV.
In Sancti Basilii Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sanctorum Viti, et Modesti martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sanctorum Chirici, et Julitae martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sanctorum Marci, et Marcelliani martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, (1331B)folio CLXVIII.
In Sanctae Florentiae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, folio CLXXIX.
In Sancti Silvestri Papae. Omnia dicantur unius Pontificis, folio CLXIX.
In Sanctae Consortiae Virginis cum undecim millium martyrum. Omnia dicantur plurimarum Virginum, folio CLXXXII.
In Translatione Sancti Eligii Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis folio CLXIX.
11 In Sanctorum Joannis et Pauli martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Leonis Papae. (1331C) Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Commemoratione Sancti Pauli Apostoli. Omnia dicantur unius Martyris sex capparum, fol. CLVI.
FESTA JULII. Octava Sancti Joannis Baptistae. Omnia dicantur ut in die, fol. CCXLVIII.
Visitatio Sanctae Elisabeth. Omnia dicantur ut in Assumptione Sanctae Mariae Virginis, fol. CCLXXXII.
In Sancti Processi, et Valeriani martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Octava Apostolorum Petri et Pauli. (1331D) Omnia dicantur ut in die, fol. CCLIV
Martialis Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
Octava Visitationis. Omnia dicantur ut in die, fol. CCLXXIX.
Septem Fratrum martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
Translatio Sancti Benedicti. Omnia dicantur unius Confessoris, fol. CLXXIII.
In Sanctae Margaritae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Quirici martyris. (1332A)Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Sancti Alexii Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris novem lectionum, fol. CLXXV.
In Triumphi Sanctae Crucis. Omnia dicantur ut in Inventione, fol. CCXXXIX.
In sanctae Marinae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sanctae Margaritae Virginis et martyris. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sanctae Praxedis Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
IN FESTO SANCTAE MARIAE MAGDALENAE. Ad Vesperum. (1332B)Lauda. Confessionem, et decorem induisti P. Amicta lumen sicut vestimento. V\. Confessio, et species in conspectu ejus: sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus. P. Amicta. V\. Et ego confitebor Domino in vasis psalmorum. P. Amicta. V\. Gloria, et honor. P. Amicta.
Dominus sit semper. R\. Et cum.
Sono. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: narrabo mirabilia tua. Alleluia. P. Laetabor, et exultabo in te, Domine: psallam nomini tuo Altissime. Alleluia.
Dominus sit semper. R\. Et cum.
Antiphona. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quia exaudisti verba oris mei. P. In conspectu Angelorum psallam tibi: V\. Deus meus es tu, et (1332C)confitebor tibi: Deus meus et exaltabo te. P. In conspectu. V\. Gloria. P. In conspectu.
Dominus sit. R\. Et cum.
Lauda. Confitebor tibi Domine rex Alleluia: P. Et conlaudabo Deum Salvatorem meum. Alleluia, alleluia. V\. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor, Domine. P. Et. V\. Gloria. P. Et. Hymnus.
Pro speciali linteo
Servivit capitilio:
Inter sacra convivia
Non defuit invidia.
Quae protoplastum pepulit
De paradisi gloria,
(1332D)Cujus longum exilium
Crucis servit patibulum.
Nam quidam corde tumido
Improperabant Domino:
Si nosset hic mysteria
Divinitatis intima?
Non sineret se tangere
Peccatricem mulierem:
Respondens autem provide
Rimator conscientiae,
Cujus non latet oculum
Creaturae latibulum,
Proponens immutabilem
Remissionis speciem
Simon inquit domestice,
(1333A)(Affatus allegorice):
Duo fuerunt homines
Diverso vincti foenore
Quingentis alter nummulis,
Alter vero quinquagenis:
Qui repetiti debitum
Non habuere pretium:
Compassus corde creditor
12 Indulsit beneficium.
Dic itaque, Quis plurimum
Horum dilexit? Praemium,
Quod promisisti omnibus
Te vere diligentibus
Cum Patre, et Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
(1333B)Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, mutato nomine, fol. CLXXXVII.
Capitula. Deus, qui beatae Mariae Magdalenae poenitentiam ita tibi placitam, gratamque fecisti, ut non solum ei peccata dimitteres, sed etiam singulari tui amoris gratia cordis ejus intima perlustrares; da nobis tuae propitiationis abundantiam, ut ejus solemnitate laetemur, cujus precibus apud te a peccatorum nostrorum maculis emundemur.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Christus Dominus, qui beatissimae Mariae Magdalenae se digne coram hominibus fecit confiteri, confiteatur vos coram Patre suo, qui est in coelis: R\. Amen. Et, qui in ore suo accepta sibi (1333C)confessionis contulit cantica, ipse confessionem vestram remunerandam suscipiat; R\. Amen. Ut exemplo Mariae Magdalenae confitendo et laudando nomen Jesu Christi in saeculum, participes ejus, quem confessi estis, mereamini esse in coelo. R\. Amen.
Per misericordiam ipsius, etc.
Lauda. Germinabunt ossa tua, quasi salices Alleluia P. Juxta fluentes aquas. Alleluia, alleluia. V\. Et erit tamquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. P. Juxta fluentes. V\. Gloria, et honor Patri, et Filio. P. Juxta fluentes.
Oratio. Deus, qui beatissimae Mariae Magdalenae confessionem acceptans, ita omnia verba oris ejus plenissime exaudisti, ut participem eam efficeres regni (1333D)tui, quae in conspectu Angelorum tibi psalleret; accipe nunc per eam confessionis nostrae votum, qui illam produxisti ad praemium: Et, qui illam per confessionem voluisti esse beatam, nos post lapsum quidem confessionem in hoc mundo demus, ut ad aeternam coronandos pertrahat patriam. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster, etc.
Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea aperies: et os meum annuntiabit laudem tuam. Psalmus
Oratio. Laudet te, Domine, lingua nostra. Quaere fol. CLXI.
Antiphona 1. Confitebor tibi in populis, Domine: P. Psalmum dicam nomini tuo inter gentes. V\. O (1334A)Domine, ego serva tua, et filia ancillae tuae. P. Psalmum dicam. V\. Gloria, et honor Patri, etc. P. Psalmum dicam.
Oratio. Deus Dei Filius, quem illa beata Maria Magdalena in toto corde confessa nomen tuum honorificando, perducta est ad coronam; da in ore nostro confessionem, quae nos expurget a crimine: ut, quicquid in tuae laudis honore depromimus, in lucro prodesse aeterni muneris sentiamus. R\. Amen.
Per misericordiam tuam, Deus noster.
Antiphona 2. Confitebor Domino nimis in ore meo: P. Et in medio multorum laudabo eum. V\. Quoniam adstitit a dextris pauperis, ut salvam faceret a persequentibus animam meam. P. Et in medio. V\. Gloria, et honor, P. Et in.
(1334B)Oratio. Beatam satis, Domine, beatam Mariam Magdalenam esse fecisti, quae in toto corde suo tibi confessa, in concilio Justorum et congregatione probatur esse conspicua: Da ergo nobis meritis ejus; ut confessione simplici oris mundati a crimine, Sanctorum mereamur, et congregationi, et coetibus interesse. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona 3. In pace dormiam, et requiescam. P. Quoniam tu, Domine, singulariter in spe constituisti me. V\. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in concilio justorum, et congregatione. P. Quoniam. V\. Gloria, et honor. P. Quoniam.
Oratio. Deus, qui beatissimae Mariae. Quaere in Vesperis praecedentibus.
(1334C)R\. Stabat Maria Magdalene ad monumentum foris plorans. Dum ergo fleret, prospexit, ubi positum erat corpus Jesu: et vidit duos Angelos in albis sedentes. P. Et conversa retrorsum vidit Jesum stantem, et venit 13 annuncians discipulis: Quia vidi Dominum, et haec dixit mihi. V\. Dixit Jesus Mariae: Mulier, quid ploras? quem quaeris? P. Et conversa. V\. Gloria, etc. Reiteretur Responsorium.
Oratio. Sublatum te, Domine, e sepulchro fructuosa illius Mariae Magdalenae inquisitio fletuum effusione conqueritur, quae utique igne tui desiderii cremabatur: Quaesumus ergo, ut desiderium amoris tui similiter in nobis accendas: ut et in perquirendo valentiores, et inveniendo te mereamur sine fine (1334D)esse felices. R\. Amen.
Per.
In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Ecce n pace amaritudo mea amarissima: tu autem eripuisti animam meam ut non perirem, sed projecisti post tergum tuum omnia peccata mea.
Canticum. Ego dixi in dimidio dierum. Quaere fol. 122.
Reiteretur Antiphona. Ecce in pace amaritudo.
Oratio. Eripe Domine animas nostras, ut non pereamus in interitu: nostrorum omnium facinora peccatorum post tergum projice tuum; ut non dejiciamur perditi in infernum; sed a te vivificator hic fateamur; et veritatem tuam expectantes, psalmos (1335A)nostros in domum tuam jugiter decantemus. R\. Amen.
Per.
Ad Canticum. Antiphona. Confitebor tibi. Canticum. Confitebor tibi Domine Rex. folio CLXXI.
Oratio. Ineffabilis bonitatis auctor et Domine, qui beatissimae Mariae Magdalenae linguam imples confessione, et cordis remuneras charitatem: dona nobis ejus meritis, ut tuum confitentes nomen in terris, pacem habeamus in diebus nostris. R\. Amen.
Per.
Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion, benedic Domino Deo excelso in omni benedictione et laude.
Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.
Sono. In conspectu Angelorum psallam tibi, Domine, (1335B)Alleluia: V\. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor tibi, Domine. Alleluia.
Lauda. Alleluia. Confessio ejus super coelum et terram, Alleluia: Exaltavit cornu populi sui. Alleluia. Hymnus est omnibus sanctis ejus. Psalmus CXLVIII
Lectio libri Proverbiorum Salomonis (Cap. XXXI).
R\. Deo gratias.
Mulierem fortem quis inveniet? procul, et de ultimis finibus pretium ejus. Confidit in ea cor viri sui, et spoliis ejus non indigebit. Reddet ei bonum, et non malum omnibus diebus vitae suae. Quaesivit lanam et linum, et operata est consilio manuum suarum: Facta est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Et de nocte consurgens, deditque (1335C)praedam domesticis suis, et cibaria ancillis suis. Consideravit agrum, et emit eum: de fructu manuum suarum plantavit vineam. Accinxit fortitudine lumbos suos, et roboravit brachium suum. Gustavit quia bona est negotiatio ejus: non extinguetur in nocte lucerna ipsius. Manum suam misit ad fortia, et digiti ejus apprehenderunt fusum. Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperes. Non timebit domui suae a frigoribus nivis: omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicia. Stragulatam vestem fecit sibi: byssus et purpura indumentum ejus. Nobilis in porta vir ejus, quando sederit cum senatoribus terrae. Sindonem fecit, et vendidit, et cingulum tradidit Chananaeo. Fortitudo et decor ornamentum ejus, et ridebit in die novissimo. Os (1335D)suum aperuit sapientiae, et lex clementiae in lingua ejus. Consideravit semitas domus suae, et panem otiosa non comedit. Surrexerunt filii ejus, et beatissimam praedicaverunt; vir ejus, et laudavit eam. Multae filiae congregaverunt divitias: tu autem supergressa universas. Fallax imago, et vana est pulchritudo: mulier timens Deum, ipsa laudabitur. Date ei de fructu manuum suarum: et laudent eam in portis opera ejus. Amen.
Hymnus. Pro speciali linteo. Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi. Capitula. Deus, qui de beatae Mariae Magdalenae. Lauda. Germinabunt. 14 Benedictio. Christus Dominus, qui. Require in Vesperis praecedentibus.
In Festo Apollinaris Episcopi et martyris. (1336A) Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLVI.
IN FESTO SANCTAE ANNAE, MATRIS VIRGINIS MARIAE. Ad Vesperum. Lauda. Confessionem, et decorem. Sono. Confitebor tibi, Domine. fol. CLXIX. Dominus sit. R\. Et cum.
Antiphona. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: quia exaudisti verba oris mei. P. In conspectu Angelorum psallam tibi. V\. Deus meus es tu, et confitebor tibi. Deus meus, et exaltabo te. P. In conspectu: V\. Gloria, et honor. P. In conspectu.
Dominus sit. R\. Et cum.
Lauda. Confitebor tibi, Domine rex: Alleluia: (1336B)P. Et conlaudabo Deum Salvatorem meum. Alleluia, alleluia. V\. Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor Domino. P. Et conlaudabo. V\. Gloria, et honor. P. Et conlaudabo. Hymnus.
Lucis hujus festa colat
Plebs honesta Domino,
Et coelorum dignis
Confrequentet hymnis.
Mater Matris Christi
Ex hoc mundo tristi
Migrans fide bona,
Dona vitae dona.
Annam sic expresse
Fudit radix Jesse,
(1336C)Ut sit Mater Matris
Nati Dei Patris.
Ex hac carnis planta
Surgit Virgo Sancta:
Ex hoc fluit fonte
Lapis caesus monte.
Coelo jam sublata
Mulier beata
Suo Nos precatu
Purget a reatu.
Trino laus et uni
Deo sit communi
Cum quo vivit Anna
Simul cum Maria.
(1336D)Clara diei gaudia
Moduletur Ecclesia,
In Anna Dei famula,
Pangens coeli miracula.
Anna Regum progenies,
Et Sacerdotum series;
Stirpem illustrem Patribus
Suis ornavit actibus.
Nupta coeli judicic
Fideli matrimonio;
Fructum concepit coelicum
Juxta verbum Angelicum.
Infoecunda pro tempore;
Et prope marcescens corpore
Decreto Patris luminum
(1337A)Parit Reginam Virginum.
Obtentu Matris filiae
Mariae plenae gratiae
Nobis auctorem omnium
Fac habere propitium.
Sit laus Paterno lumini,
Sit Filio, sit Flamini,
Qui nos per Annae meritum
Coeli traducat aditum.
Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem, mutato nomine, fol. CLXXXVII.
Capitula. Domine Jesu Christe aeterne, omnipotens, a quo bonum omne exoritur, et meliori cursu progreditur, qui fidem roboras confessorum; praesta (1337B)tolerantiae donum, dum saevit acerbitas persequentium. Omnipotentiam tuam, domine, poscimus, ut preces nostras dignanter adtendas, et clementer accipias, quas in honorem fundimus beatae Annae matris Mariae Virginis genitricis tuae: ut cooperante misericordia tua, quod fide postulant, indubitanter obtineant: et ab omnibus absoluti delictis coeleste regnum sine fine possideant.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Christus Dominus, qui beatissimae Annae matri Mariae Virginis genitricis suae se digne coram hominibus fecit confiteri, confiteatur vos coram Patre suo. R\. Amen. Et, qui in ore suo accepta sibi confessionis contulit cantica, ipse confessionem vestram remunerandam suscipiat; R\. Amen. Ut (1337C)exemplo beatae Annae matris Mariae Virginis 15 genitricis suae confitendo et laudando nomen Jesu Christi in saeculum, participes ejus, quem confessi estis, mereamini esse in coelo. R\. Amen.
Per misericordiam.
Lauda. Germinabunt ossa tua, quasi. folio. CLXX.
Oratio. Domine Jesu Christe, qui es magnus et gloriosus; da nobis famulis tuis, ut, dum operum tuorum magnitudinem admiramur, magnificentiam tuam debita confessione laudemus; atque intercessione gloriosae beatae Annae matris Mariae Virginis genitricis tuae tribue nobis perfectum intelligentiae decus, timoris obedientiam agere, et mandata tua fidelia omni custodia cordis diligenter explere. R\. Amen.
(1337D)Per misericordiam.
Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea. fol. CLXXXI. Ps. L. Oratio. Exultent te Domine. fol. CLXXXI.
Antiphona 1. Ego in saecula gaudebo: Alleluia. P. Confitebor alleluia, et psallam Deo alleluia, alleluia. V\. Convertere anima mea in requiem tuam: quia Dominus benefecit mihi. P. Confitebor. V\. Gloria, et honor Patri. P. Confitebor.
Oratio. Domine Jesu Christe, qui beatam Annam matrem Mariae Virginis genitricis tuae in saecula saeculorum gaudere et exultare fecisti, ut tibi soli sine fine psallens laudis deferat hymnum, cujus ex confessione meruit obtinere consortium; te devotis (1338A)cordibus poscimus, ut meritis ejus vita nostra refloreat, et a malis actibus emendata nitescat; ut, qui jam meremur pro criminibus poenam, confessione et cultu fidei christianae ad futuram mereamur pervenire gloriam. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona 2. Speciosa facta es Alleluia, P. Et odor vestimentorum tuorum super omnia aromata. Alleluia, alleluia. V\. Lauda Hierusalem Dominum: conlauda Deum tuum Sion. P. Et odor. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et odor.
Oratio. Domine Jesu Christe, qui es magnus et gloriosus. Hic supra.
Antiphona 3. Confitebor tibi, Domine, quoniam terribiliter mirificatus es: mira opera tua, Deus, (1338B)P. Et anima mea novit nimis. V\. Confitebor tibi Domine in toto corde meo: in concilio justorum, et congregatione. P. Et anima mea. V\. Gloria, et honor. P. Et anima mea.
Oratio. Domine Jesu Christe misericors et pie, qui de cordis virtute glorificas justos, et sine opere justificas peccatores; qui confitentes in Mundo beatificas, et confitentes in coelo glorificas; tribue nobis interventu beatae Annae matris Mariae Virginis genitricis tuae, cujus solemnia celebrantur, tibi Domino confiteri pio cordis affectu; ut propria pandentes piacula, invenire mereamur, pro quibus gemimus, veniam. R\. Amen.
Per misericordiam.
(1338C)R\. Speciosa et decora facta est beata Anna mater Mariae Virginis genitricis suae, dicit Dominus. P. Et odor tuus, velut balsamum non mistum: facies autem tua, sicut sol splendens in ortu suo. Alleluia, alleluia, alleluia. V\. Vox enim tua dulcis, et facies tua decora. P. Et odor. V\. Gloria, et honor Patri. P. Et odor.
Oratio. Domine Jesu Christe, qui es supra omnes gentes excelsus, et in coelestibus habitas gloriosus; humilitatem nostram ab excelso intende placatus; atque sicut Ecclesia tua, quae erat sterilitatis vitiis impedita, nunc est, in te credens, virtutum meritis plena et filiis numerosa; ita, te tribuente, per interventum gloriosae beatae Annae matris Mariae Virginis genitricis tuae mens nostra ab sterilitate operum infoecunda, possit semen verbi suscipere, (1338D)et copiosis fructibus redundare: nomenque tuum ubique praeclarum, cordis ambiat unanimitate diligere, et fidei assensione laudare. R\. Amen.
In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Confitebor tibi, Domine.
Canticum. Confitebor, Domine rex. folio CLXXI.
Oratio. Domine Jesu Christe laudabilis nimis et magne, te implorantes exquirimus; te quaerentes exposcimus interventu gloriosae beatae Annae matris Mariae Virginis genitricis tuae: fac nobiscum misericordiam propter nomen tuum: et in quibus a te peccando recessimus, confessione humili maneamus: 16 et pietate, qua redemisti captivos, et misericordia adjuvasti oppressos; ipsa nunc, quae gessimus (1339A)dilue; atque in parte dexterae tuae, quos redemisti, statue. R\. Amen.
Per misericordiam.
Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion, benedic Domino Deo excelso in omni benedictione, et laude.
Canticum. Benedictus es, Domine. fol. 6.
Sono. In conspectu Angelorum. Lauda. Alleluia. Confessio ejus. fol. CLXXII. Prophetia. Mulierem fortem quis inveniet? procul. Hic fol. 13. Hymnus.
Orbis exultans celebret hoc festum,
Prosequens Annam matrem Matris Christi,
Qua sacris actibus acceptat
Gaudia vitae.
Abrahae proles sacerdotum seriem,
(1339B)Filiam regis, spem, Hebraeam stirpem
Sanctorum meritis et vitae
Nobili canit.
Sterili ventre prius infoecunda
Nutu Divino peperit Mariam
Dominam regum et verum florem
Virginitatis.
Atque, illa mediante, Jesu Christe nostros
Terge reatus noxia propulsans
Filia succurre matri . . . . . . . . .
Donet hoc nobis pietas cum miti
Spiritu Sancto: precibus juvemur
Matris Annae in omni . . . . . . . . . .
Tempore saecli.
Amen.
(1339C)Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi, Mutato nomine. fol. CLXXXVII
Capitula. Gloriose, ac misericors Domine, qui beatae Annae matris Mariae Virginis genitricis tuae tibi nimis in ore suo confiteri dedisti, teque in medio Justorum, ejus confessione laudari voluisti, ut eam et in terris confitentem et in concilio Sanctorum glorificans faceres exultantem: exposcimus tui muneris donum, ut ejus precibus tribuas nobis a peccati contagione purgari, ab ardoribus perpetuis erui, et gloriae tuae beatitudinem consequi.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Lauda. Germinabunt ossa. Benedictio. Christus Dominus, qui beatissimae Annae. Quaere retro in Vesperis (1339D)praecedentibus.
In Sanctorum Septem Dormientium. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sanctorum Nazarii, et Celsi, et Pantaleonis Martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, fol. CLXVI.
In Sancti Felicis Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sanctorum Simplicii, Faustini, et Beatricis. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sanctae Marthae Virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sanctorum Abdon, et Sennen. (1340A) Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Germani Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
FESTA AUGUSTI. Vincula Sancti Petri. Omnia dicantur ut in Cathedra, fol. CCXXVIII.
In Sanctorum Machabaeorum martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, fol. CLXVIII.
In Sancti Stephani Papae et martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Inventione Sancti Stephani protomartyris. (1340B)Omnia dicantur ut in die, fol. 51.
In Sancti Petri Oxomensis. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In festo Sanctae Mariae de Nivibus. Omnia dicantur ut in die Assumptionis, folio CCLXXXII.
In Sancti Dominici Confessoris de Ordine Praedicatorum. Omnia dicantur unius Confessoris non Pontificis, fol. CLXXIII.
In Transfigurationis Domini. Omnia dicantur ut in die Sanctae Trinitatis.
In Sanctorum Xyxti Papae, Felicissimi, et Agapiti martyrum. (1340C) Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, folio CLXVIII.
In Sancti Donati Episcopi et Martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLIX.
In Sancti Mammetis martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLVI.
In Sanctorum Cyriaci, Largi, Sociorumque 17 ejus. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Tiburtii martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Laurentii Episcopi. (1340D)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Sanctae Clarae Virginis, de Ordine Minorum. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Eusebii Presbyteri et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris novem lectionum, fol. CLXXV.
Octava Sancti Laurentii. Omnia dicantur ut in die, fol. CCLXXVII.
In Sancti Agapiti martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Ludovici Episcopi et Confessoris de Ordine Minorum. (1341A)Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Bernardi Abbatis. Omnia dicantur unius Confessoris, fol. CLXVIII.
Octava Sanctae Mariae. Omnia dicantur, ut in die, fol. CCLXXXII.
In Sanctorum Fabriciani, et Filiberti Abbatis, et martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sanctorum Timothei et Simphoriani martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Ludovici Regis Franciae Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, novem (1341B)lectionum, fol. CLXXV.
In Sancti Rufi martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Victoris Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sanctorum Juliani et Hermetis. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sanctae Sabinae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sanctorum Felicis et Audacti martyrum. fol. CLXVIII.
FESTA SEPTEMBRIS. (1341C) In Sancti Aegidii Abbatis. Omnia dicantur unius Confessoris, fol. CLXXIII.
In Sanctorum Vincentii et Leti martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Antonini martyris. Omnia dicantur unius Martyris praecipui, fol. CLVI.
In Sanctae Obdulliae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Nativitatis Sanctae Mariae Virginis. Omnia dicantur ut in Assumptione, fol. CCLXXXII.
In Sanctorum Gorgonii et Dorothei Martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sanctorum Prothi et Hyacinthi martyrum. (1341D) Omnia dicantur plurimorum martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
Exaltatio Sanctae Crucis. Omnia dicantur, ut in Inventione Sanctae Crucis, fol. CCXXXIX.
In Sancti Cornelii Episcopi et martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLIX.
Octava Nativitatis Virginis Mariae. Omnia dicantur sicut in die, fol. ut hic supra.
In Sanctorum Nicomedis et Valeriani martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Vincentii martyris. (1342A)Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Lamberti Episcopi et martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, folio CLIX.
In Sanctorum Luciae et Geminiani. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII
In Sancti Mauri cum Sociis suis. Omnia dicantur plurimorum Martyrum duarum capparum, fol. CLXVIII.
In Sanctae Eletae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Fortunati Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius confessoris Pontificis, folio (1342B)CLXIX.
FESTA OCTOBRIS. In Sanctorum Germani, Remigii et Vedasti Episcoporum. Omnia dicantur plurimorum Confessorum Pontificum, fol. CLXXVII.
In Sancti Leodegarii Episcopi et martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Francisci Confessoris de Ordine Minorum. Omnia dicantur unius Confessoris non Pontificis, fol. CLXXIII.
In Sanctae Fidis virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Lini Episcopi et Martyris. (1342C) Omnia 18 dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLIX.
In Sancti Marci Papae et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Sergii et Bacchi Martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Marcellini Martyris. Omnia dicantur unius Martyris, fol. CLVI.
In Sanctorum Dionysii, Rustici, et Eleutherii. Omnia dicantur plurimorum Martyrum duarum capparum, fol. CLXVIII.
In Sancti Geraldi Confessoris. (1342D)Omnia dicantur unius Confessoris simplicis novem lectionum, fol. CLXXV.
In Sancti Callixti Papae et Martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, folio CLIX.
In Sancti Ufrani Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In sancti Victoris Martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sancti Lupi Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol CLXIX.
In Sanctae Irenae Virginis et Martyris. (1343A)Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Sancti Caprasii Martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In Sanctarum Ursulae et Undecim millium Virginum. Omnia dicantur plurimarum Virginum, folio CLXXXII.
In Sanctarum Nunillonis et Alodiae Virginum. Omnia dicantur plurimarum Virginum, folio CLXXXII.
In Sancti Fructi Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris novem lectionum, fol: CLXXV.
In Dedicatione Ecclesiae Toletanae. Omnia dicantur, ut in festo Spiritus Sancti, folio 419.
In Sanctorum Crispini et Crispiniani Martyrum. (1343B) Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Eustachii Sociorumque ejus Martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In festo Belli de Benamarin. Omnia dicantur ut in Inventione Sanctae Crucis, fol. CCXXXIX.
In Sanctorum Claudii et Sociorum ejus Martyrum. Omnia dicantur plurimorum martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII.
In Sancti Quintini Martyris. Omnia dicantur unius Martyris, fol. CLX.
FESTA NOVEMBRIS. (1343C) FESTIVITAS OMNIUM SANCTORUM. Ad Vesperum. Lauda. Exortum est. fol. CLXII. Sono. Gaudete justi. fol. CLXV. Antiphona. Viri justi. fol. CLXII. Lauda. Invocabant Dominum. fol. CLXVIII. Hymnus.
Christe Redemptor omnium,
Conserva tuos famulos:
Beatae semper Virginis
Placatus sanctis precibus.
Beata quoque agmina
Coelestium spirituum,
Praeterita, praesentia,
(1343D)Futura mala pellite.
Vates aeterni judicis,
Apostolique Domini:
Suppliciter exposcimus,
Salvari vestris precibus.
Martyres Dei inclyti,
Confessoresque lucidi,
Vestris orationibus
Nos ferte in coelestia.
Chorus Sanctarum Virginum:
Monachorumque omnium:
Simul cum Sanctis omnibus
Consortes Christi facite.
Gentem auferte perfidam
Credentium de finibus:
(1344A)Ut Christo laudes debitas
Persolvamus alacriter.
Gloria Patri ingenito,
Ejusque Unigenito,
Una cum Sancto Spiritu
In sempiterna saecula.
Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem, mutatis nominibus, fol. CLXXXVII.
Capitula. Deus, qui es in omnium Sanctorum tuorum protectione mirabilis: quique hunc diem praecipuum omnium Sanctorum tuorum solemnitate consecrasti: quaesumus potentiam tuam, da Ecclesiae tuae Catholicae de tantis gaudere principibus; ut illorum sequi mereamur pia devotione doctrinam, (1344B)19 qui dilectos tibi greges tuo pane paverunt: ut qui tibi de tuo munere placuerunt, eorum precibus adjuti, mereamur de praesentibus angustiis liberari.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Benedicat vos omnipotens Deus, omnium Sanctorum gratia gratulantes. R\. Amen. Donet vobis firmitatem fidei, expectationem spei, et dulcedinem charitatis: R\. Amen. Ut talibus suae gratiae muniti praesidiis, quorum festa celebratis; fieri etiam esse in coelo participes mereamini. R\. Amen.
Per misericordiam.
Lauda. Gaudium sempiternum. fol. CLXIII.
Oratio. Deus, exultatio, et palma Sanctorum, exaudi nos supplices tuos, et praesta: ut quorum in (1344C)tuo amore reliquias veneramur, et monimenta recolimus; eorum meritis ab omnibus malis liberari, et conservari mereamur. R\. Amen.
Per misericordiam.
Ad Matutinum. Antiphona. Da nobis. Psalmus L. Oratio. Redde nobis. Fol. CLXIII.
Antiphona. In die insignis solemnitatis nostrae benedicite Deum; coronam anni benignitatis tuae, P. Et campi tui repleantur ubertate. V\. Te decet hymnus Deus in Sion: et tibi reddetur votum in Hierusalem. P. Et campi. V\. Gloria, et honor. P. Et campi.
Oratio. Benedic, Domine, coronam anni benignitatis tuae in die insignis solemnitatis nostrae: ut et (1344D)mentes copia doctrinae refulgeant; et campi donorum tuorum ubertate pinguescant: quo ita nobis sustentatio cum tua gratia largiatur, ut et caro frugibus, et anima divinis pasta, conlaetetur virtutibus. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona. Christus Jesus. Oratio. Christe Jesu qui mortalitatis. folio CCXL.
Antiphona. Positi sunt throni, et antiquus dierum sedebat: vestimentum ejus sublime: et thronus ejus flamma ignis. P. Millia millium serviebant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. V\. Omnes gentes plaudite manibus: jubilate Deo in voce exultationis. P. Millia millium. V\. Gloria, et honor. P. Millia millium.
Oratio. Rex regum immense, cui Deus coeli regnum (1345A)forte, et potens, et honoratum dedit, dum omnia potestati tuae subjecit, cui millia millium Angelorum ministrant: da requiem populo tuo ab omnibus oneribus, quibus onerati consistimus; ut, qui ascendisti gloriosus in coelum, mitis existas, cum manifestata fuerit gratia tua. R\. Amen.
Per misericordiam.
R\. Omnium Rex, Creator, et Dominus docuit sapientiam. P. Sanctus Spiritus unicus, simplex, multimodus, subtilis, incoinquinatus, suavis, et charus. V\. Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus: et sapientiae ejus non est numerus. P. Sanctus Spiritus. V\. Gloria, et honor. P. Sanctus.
Oratio. Omnium rerum Creator et Dominus docuit sapientiam, in qua est Sanctus Spiritus, unicus, simplex, (1345B)multimodus, subtilis: et unus Pater, unus Filius, unus Spiritus Sanctus, non pluralitate Deitatis ostensi, sed unitate virtutis innexi: ut unione personae careant, et in unitate naturae permaneant: nec sit illic aliquid diversum, ubi in singulis resonat unum. Hac igitur te, Sancta Trinitas, fidei cognitione credentes, poscimus, et rogamus, ut manifestatione Spiritus tui, ita cor nostrum inradies, ut et carnis opera declinemus, et perfectionem sanctitatis omnimode consectemur, R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona. Spiritus Domini replevit orbem terrarum: P. Et hoc, quod continet omnia, scientiae habet sensum. Creavit enim, ut essent omnia. V\. Excelsus super omnes gentes Dominus, et super coelos (1345C)gloria ejus. P. Et hoc. V\. Gloria, et honor. P. Et hoc.
Oratio. Pone, Domine, Spiritum tuum in medio nostri, qui mundis nos aquis poenitentiae lavans, praeparet nos tibi semper in hostiam vivam: quo nec libido templum cordis nostri contaminet, nec flamma ignis aeterni terram nostri corporis poenaliter in quocumque contristet. R\. Amen.
Per misericordiam.
R\. Facta est super me manus Domini. Et vidi, et ecce spiritus fulgens veniebat ab oriente, et nubes magnae erant in eo. P. Et ignis in medio ejus. V\. Quocumque ibat spiritus, pariter elevabantur et rotae, sequentes eum. Spiritus enim erat in rotis. P. Et ignis. 20 V\. Gloria, et honor. P. Et ignis.
(1345D)Oratio. Deus Pater Omnipotens, qui in principio, id est in Filio tuo Jesu Christo Domino nostro, coelum terramque fecisti; da nobis, ut Spiritus ille tuus, qui super aquas, id est super cor nostrum tenebrosum ac fluidum fertur, fructus tibi in nobis beneplacitos operetur: ut in corde nostro copiosa virtutum exundatione fructificans, indesinenti nos igne amoris tui accendat. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona. Dilectione aeterna. fol. CLXXX.
Oratio. Haec est, Domine Deus, gloriosa illa Virgo Maria, quae hodie a convalle lachrymarum, et mundi deserto cognoscitur superassumi, incumbens super dilectum unigenitum tuum, Filiumque suum, loco videlicet inenarrabili: cujus vero quasi signaculum, (1346A)et monile detegitur pretiosum, dum unius naturae illud corpus confitemur Dominicum, istius inlibatae Genitricis, a Divinitate assumptum. Proinde quaesumus, ineffabilis summe Deus, ut illic extendatur nostra intentio, quo per fortem dilectionem hodie praecessit digna suffragatrix pro nobis, ac beatissima Virgo. R\. Amen.
Per misericordiam.
Antiphona. Ego Jesus mitto Angelum. Oratio. Mitte nobis, Deus clemens, Michaelem. fol. CCCII. Antiphona. Ex utero matris. Oratio. Christe Dei Filius, qui Praecursorem. fol. CCL. Responsorium. Hic est Praecursor. Oratio. Deus qui Joannem Praecursorem. Antiphona. Honorati sunt. Oratio. Honorati sunt. fol. CCLVI. Antiphona. Beati, et multo. fol. CLXXVIII.
(1346B)Oratio. Beati vere, Domine, et nimio honore digni sunt, quorum tu portio esse dignatus es: ideoque interventu sanctorum tuorum Episcoporum, et Confessorum, quicquid tibi ex nobis non militat, amor coelestis patriae in nobis flagrans usquequaque interimat; et post cum his Sanctis, quorum animae in manu tua sunt, nos pietas tua coelesti in regno adjungat. R\. Amen.
Per misericordiam tuam.
Antiphona. Omnis gloria filiae regis. Oratio. Deus, cujus sedes. Responsorium. Simile est regnum coelorum decem. Oratio. Adesto, Domine, tibi supplicantibus. Antiphona. Hi sunt, qui. fol. CLXVIII. Oratio. Deus exultatio. Antiphona. Venite ad me. Oratio. Propitiare, Domine. Antiphona. Venite benedicti. (1346C)Oratio. Beatissimorum. fol. CLXIII. Responsorium. Sancti, qui certamen. fol. CLXIII.
In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Domine, qui te diligunt, sicut sol splendens in ortu suo, ita rutilant.
Canticum. Qui sponte obtulistis. fol. CLXIII.
Ad Benedictus. Antiphona. Sancti, et humiles. Canticum. Benedictus es Domine. fol. 6.
Sono. Via justorum. fol. CLXVII. Lauda. Laudate Dominum. Psalmus CXLVIII. Prophetia. Justi in perpetuum vivent. fol. CLIV. Hymnus.
Jesu Salvator saeculi:
Redemptis ope subveni:
(1346D)Et pia Dei Genitrix
Salutem posce miseris.
Coetus omnes Angelici,
Patriarcharum cunei,
Et Prophetarum merita,
Nobis precentur veniam.
Baptista Christi Praevius,
Et claviger aethereus,
Cum caeteris Apostolis,
Nos solvant nexu criminis.
Chorus sacratus Martyrum,
Confessio Sacerdotum,
Et virginalis castitas,
Nos a peccatis abluant.
Monachorum suffragia,
(1347A)Omnesque cives coelici
Annuant votis supplicum;
Et vitae poscant praemium.
Laus, honor, virtus, gloria,
Deo Patri, et Filio,
Sancto simul Paraclito,
In sempiterna saecula.
Amen.
Supplicatio. Oremus, ut supra.
21 Capitula. Hi sunt, Domine, veridici Patroni, qui suscipientes securi sententiam, currunt laetantes ad palmam, festinant hilares ad coronam: per quorum intercessionem tu Domine, Deus Omnipotens, quemadmodum omnes Sanctos tuos a diaboli versutia liberos praestitisti, ita nos indignos famulos (1347B)tuos eorum facias misericordiam adipisci.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Lauda. Laus Domini. fol. CCXV.
Benedictio. Benedicat nos Omnipotens. Quaere in Visperis praecedentibus.
In Commemoratione Defunctorum. Folio CXLVIII.
In Sancti Leonardi Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, folio CLXIX.
In Octava Omnium Sanctorum. Omnia dicantur ut in die, fol. Hic 18.
In Sanctorum Quatuor Coronatorum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, folio (1347C)CLXVIII.
In Sancti Theodori martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, folio CLX.
In Sancti Mennae martyris. Omnia dicantur unius Martyris novem lectionum, fol. CLX.
In translatione Sancti Ludovici Episcopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Bricii Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sancti Eugenii Archiepiscopi Toletani martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, fol. CLVI.
In Octava Sancti Martini. (1347D) Omnia dicantur ut in die, fol. CCCXVII.
In Sancti Obdonis Abbatis Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, fol. CLXXV.
IN FESTO SANCTAE ELISABETH DE HUNGARIA. Ad Vesperum. Lauda. Confessionem, et decorem. Sono. Confitebor tibi. fol. CLXIX. Antiphona. Confitebor tibi Domine in toto corde meo. fol. CLXIX. Lauda. Confitebor tibi Domine Rex. fol. CLXIX. Hymnus.
Novum sydus emicuit,
Error vetus conticuit,
(1348A)Novo splendore rutilat.
Plebs novas laudes jubilat.
In cujus nunc praeconia
Linguam solvat Ecclesia,
Novi praeconis gloriam
Promat, sperando veniam.
Dies solemnis agitur,
Dies salutis colitur,
Dies, quo spes promittitur,
Hac attestante, redditur.
Ergo, tu Dei famula,
Elisabeth, per saecula
Christo conregnans, veniam
Nobis poscas, et gratiam.
Deo Patri sit gloria,
(1348B)Ejusque soli Filio,
Cum Spiritui Paraclito,
Et nunc, et in perpetuum.
Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem, mutato nomine, fol. CLXXXVII.
Capitula. Domine Jesu Christe, aeterne, omnipotens, a quo bonum omne exoritur, et meliori cursu progreditur: qui fidem roboras Confessorum, praesta tolerantiae donum, dum saevit acerbitas persequentium: omnipotentiam tuam, Domine, poscimus, ut preces nostras dignanter adtendas, et clementer accipias, quas in honorem fundimus beatae Elisabeth: ut cooperante misericordia tua, quod fide postulant, indubitanter obtineant: et ab omnibus (1348C)absoluti delictis, coeleste regnum sine fine possideant.
Pater noster. Liberati a malo. fol. 2.
Benedictio. Christus Dominus, qui beatissimam Elisabeth se digne coram hominibus confiteri fecit in terris, confiteatur vos coram Patre suo, qui est in coelis. R\. Amen. Et qui in ore suo accepta sibi confessionis contulit cantica, ipse confessionem vestram remunerandam suscipiat. R\. Amen. Ut exemplo beatae Elisabeth confitendo et laudando nomen Jesu Christi in saeculum, 22 participes ejus, quem confessi estas, mereamini esse in coelo. R\. Amen.
Per misericordiam ipsius Dei nostri.
Lauda. Germinabunt ossa tua quasi salices. Alleluia. (1348D)fol. CLXX.
Oratio. Deus qui beatissimae Elisabeth confessionem. fol. CLXXV.
Ad Matutinum. Antiphona. Labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Psalmus L. Oratio. Laudet te Domine lingua. fol. CLXI. Antiphona. Confitebor tibi in populis. Oratio. Deus Dei Filius. Antiphona. Confitebor Domino nimis. Oratio. Beatam satis Domine Elisabeth. Antiphona. In pace dormiam. fol. CLXXV. Oratio. Deus, qui beatissimae Elisabeth confessionem. Quaere in Vesperis praecedentibus.
R\. Confitebor Domino nimis in ore meo: et in medio multorum laudabo eum. Quoniam astitit a dextris mihi, P. Ut salvam faceret a persequentibus (1349A)animam meam. V\. Quoniam abscondit me in tabernaculo suo: in die malorum protexit me. P. Ut salvam. V\. Gloria, et honor. P. Ut salvam.
Oratio. Exurge, gloria nostra, Deus: et eripe ab hoste captivos, atque pro quibus magnificatus es usque ad coelos, hos in te confidentes intuere placatus; et ipse da in tribulatione auxilium, qui nostrae salutis es complementum. Confessoris tuae itaque beatae Elisabeth sic nos tuere subsidio: ne, nostro exigente merito, tradamur in infernum; sicque remunera praemio, ut confitentes perducas in coelum. R\. Amen.
Per.
In Laudibus. Ad Canticum. Antiphona. Confitebor tibi Domine. (1349B)Canticum. Confitebor tibi, Domine Rex. fol. CLXXI.
Oratio. Ineffabilis bonitatis auctor, et Domine, qui beatissimae Elisabeth linguam imples confessione, et cordis remuneras charitatem; dona nobis ejus meritis, ut tuum confitentes nomen in terris, pacem habeamus in diebus nostris. R\. Amen.
Ad Benedictus. Antiphona. Filia Sion, benedic Domino Deo excelso in omni benedictione, et laude.
Canticum. Benedictus es Domine.
Sono. In conspectu Angelorum. fol. CLXXIII. Psalmus CXLVIII. Prophetia. Mulierem fortem quis inveniet? Hic fol. 13. Hymnus.
Nunc cunctorum vox jocunda
Decantet Ecclesiae:
(1349C)Nam congaudet laetabunda
Sion mater, filia
Ascendente de profunda
Convalle miseriae.
Quam regali stirpe natam
In annis infantiae,
Vir accepit desponsatam
Indolis eximiae;
Super tamen inspiratam
Voto continentiae.
Fide, prole, sacramento,
Ratum hoc conjugium
Vero docet argumento:
Quod patrum coelestium,
(1349D)Vitae sanctae succremento,
Attigit consortium:
Lege carnis non externit
In se fortem spiritum;
Sed implevit fide, voto;
Nec reliquit irritum,
Quod a Deo mens peracta,
Gerebat propositum.
Haec insignis, haec beata,
Pauperum solatium,
Fastu mundi non elata,
Nec patrum nobilium,
In se carne trucidata,
Crucifixit vitium.
Innocentem conservavit
(1350A)Doctor innocentiae,
Quam se diu perforavit
Clavis poenitentiae:
Passionem consummavit
Cruce patientiae.
Feras sensu paupertatis
Redimens delicias,
De thesauro pietatis
Fudit auri copias,
Et multorum egestatis
Supplevit inopias.
Fecit opus, fuso sibi
Quaerens alimoniam,
Et vilescens ipsa sibi,
Sprevit ignominiam:
(1350B)Sciens soli, Christe, tibi
Recte dare gloriam.
Gloria sit tibi, bone
23 Christe nunc, et jugiter:
Qui certantes in agone
Adjuvas fideliter,
Et mercedem das coronae
Vincenti viriliter.
Amen.
Supplicatio. Oremus Redemptorem mundi Dominum nostrum Jesum Christum. Require in Vesperis praecedentibus.
Capitula. Gloriose, ac misericors Domine, qui beatae Elisabeth tibi nimis in ore suo confiteri dedisti, teque in medio justorum, ejus confessione (1350C)laudari voluisti, ut eam, et in terris confitentem, et in consilio Sanctorum glorificans, faceres exultantem: exposcimus tui muneris donum, ut ejus precibus tribuas nobis a peccati contagione purgari, ab ardoribus perpetuis erui, et gloriae tuae beatitudinem consequi.
Pater noster. Et ne nos. Liberati a malo. fol. 2.
Lauda. Germinabunt ossa tua. fol. CLXX. Benedictio. Christus Dominus, qui. Quaere in Vesperis praecedentibus.
In Festo Sanctae Felicitatis martyris. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
In Festo Sancti Chrysogoni martyris. Omnia dicantur unius Martyris, fol. CLX.
IN FESTO S. CATHARINAE VIRGINIS ET MARTYRIS. (1350D) Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX, excepto hymno de Vesperis et Matutinis, qui sequuntur.
Hymnus.
Catharina mirabilis, Atque Deo amabilis, Per omnia laudabilis, Nobis succurre miseris.
Adsis nobis exulibus,
Tuum festum colentibus,
Et carentes virtutibus,
Nos subleva syderibus.
De tuis sacris ossibus
Manat liquor languentibus,
(1351A)Curans eos doloribus
Tuis orationibus.
Post triuumphum martyrii,
Te portaverunt Angeli
In montem sanctum Sinai:
Sic jusserat vox Domini.
Quae dum eras in saeculo,
Corde vivebas Domino,
Florens flore virgineo,
Regis nitens in solio.
Unde Virgo sanctissima,
Nos de morte perpetua
Salva prece assidua
Per saeculorum saecula.
Hoc Deus det omnipotens,
(1351B)Et Filius omnipotens,
Cum Spiritu Paraclito,
Qui regnat in perpetuo.
Amen.
Ad Matutinum, Hymnus.
Congaudentes cum Angelis, Et cum choris virgineis, Festum colamus virginis Catharinae cum canticis:
Quam Dominus in carcere
Per columbam mirifice
Sua pavit dulcedine
De dono suae gratiae.
Hanc Spiritus sic docuit
(1351C)Sapienter, ut docuit
Quod in doctis praevaluit;
Nec superari potuit.
De cujus sacro vulnere
Lac manavit pro sanguine:
Hoc non venit ex ubere;
Sed ex divino munere.
Hujus sacri rigamine,
Nos foveat Rex gratiae:
Ut animae in exitu,
Donis fruamur gloriae.
Ad festum sanctae virginis
Catharinae, et martyris,
Dei laetentur populi
Per omne tempus saeculi.
(1351D)Haec nam Virgo Deo digna,
Pia, dulcis, ac benigna,
Bis sex dies jejunando
Complevit in ergastulo
Cui missus est Michaeol
Archangelus, et signifer,
Ut secura de praelio
Sit Dei adjutorio.
Qui pugnantes vituperat
Illos, cum quibus lis erat,
Dicens: Qui in Deo sperat,
Semper vincit, et superat.
Demum Christus apparuit,
Quem Virgo sancta meruit
(1352A)Videre; quod renuit
24 Mundum, de quo non doluit
Virgo nata Regis Costi,
Miserere semper nostri:
Ne sit dies judicii
Nobis poena supplicii.
Illud imple, quod petisti:
Et tu Rex, qui promisisti,
Ut animae in exitu
Sit nobis salus veniae.
Laus, honor, et imperium
Sit Creatori omnium,
Cum Nazareno Filio,
Et Spiritu Paraclito.
Presta Pater ingenite,
(1352B)Et tu Fili Altissime,
Cum Spiritu Paraclito,
Qui regnat in perpetuum.
Amen.
In Sancti Petri Episcopi et martyris. Omnia dicantur unius Martyris Pontificis, folio CLVI.
In Sanctorum Facundi et Primitivi et Agricolae et Vitalis martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum novem lectionum, fol. CLXVIII, excepto hymno. Gaudete flores martyrum, fol. CCCXX.
In Sanctorum Chrysanti, Mauri et Dariae martyrum. Omnia dicantur plurimorum Martyrum, fol. CLXVIII.
FESTA DECEMBRIS. (1352C) In Sancti Eligii Episcopi et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sanctae Anastasiae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
Octava Sancti Andreae Apostoli. Omnia dicantur ut in die, fol. CCCXXXII.
In Festo Conceptionis Virginis Mariae. Omnia dicantur ut in Assumptione Virginis Mariae, fol. CCLXXXII, et ubi dicitur Assumptio dicatur Conceptio.
In Sancti Damasci Papae et Confessoris. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sanctae Luciae virginis et martyris. (1352D) Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
Octava Conceptionis Virginis Mariae. Omnia dicantur ut in die Assumptionis Beatae Mariae, fol. CCLXXXII.
Octava Sanctae Leocadiae. Omnia dicantur ut in die, fol. CCCXXXVI.
In Sancti Dominici Abbatis. Omnia dicantur unius Confessoris simplicis, fol. CLXXV.
In Translatione Sancti Isidori Archiepiscopi. Omnia dicantur unius Confessoris Pontificis, fol. CLXIX.
In Sanctae Genovefae virginis. Omnia dicantur unius Virginis, fol. CLXXIX.
FINIS TOMI OCTOGESIMI SEXTI.
(no ap