Festi Breviarium rerum gestarum populi Romani

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Breviarium Rerum Gestarum Populi Romani
ca. 370

editio: Carolus Wagener (Freytag 1886)
fons: Google Books

FESTI BREVIARIUM RERUM GESTARUM POPULI ROMANI.

I[recensere]

1 Brevem fieri clementia tua praecepit. Parebo libens praecepto, quippe cui desit facultas latius eloquendi; ac morem secutus calculonum, qui ingentes summas aeris brevioribus exprimunt, res gestas signabo, non eloquar. Accipe ergo, quod breviter dictis brevius conputetur: ut annos et aetatem rei publicae ac praeteriti facta temporis non tam legere tibi, gloriosissime princeps, quam numerare videaris.

II[recensere]

1 Ab urbe condita in ortum perennitatis vestrae, quo prosperius fratrum imperium Roma sortita est, anni numerantur MCXVII. Sic sub regibus anni numerantur CCXLIII, sub consulibus anni CCCCLXVII, sub imperatoribus anni CCCCVII. 2 Regnarunt Romae per annos CCXLIII reges numero VII. Romulus regnavit annos XXXVII; senatores per quinos dies annum unum; Numa Pompilius regnavit annos XLIII; Tullus Hostilius regnavit annos XXXII; Ancus Marcius regnavit annos XXIIII; Priscus Tarquinius regnavit annos XXXVIII; Servius Tullius regnavit annos XLIIII; Lucius Tarquinius Superbus expulsus regno est anno XXIIII. 3 Consules fuerunt a Bruto et Publicola in Pansam et Hirtium numero DCCCCXVI, praeter eos qui in eundem annum sorte aliqua sunt subrogati, per annos quadringentos sexaginta septem. Novem enim annis Romae consules defuerunt, ita sub decemviris annis duobus, sub tribunis militaribus annis tribus, sine magistratibus Roma fuit annis quattuor. 4 Imperatores ab Octaviano Caesare Augusto in Iovianum fuerunt numero XLIII per annos CCCCVII.

III[recensere]

1 Sub his igitur tribus imperandi generibus, hoc est regio, consulari, imperatorio, quantum Roma profecerit, breviter intimabo. Sub regibus septem per annos CCXLIII non amplius quam usque Portum atque Ostiam intra octavum decimum miliarium a portis urbis Romae, utpote adhuc parvae et a pastoribus conditae, cum finitimae circum civitates premerent, Romanum processit imperium. 2 Sub consulibus, inter quos nonnumquam et dictatores fuerunt, per annos simul CCCCLXVII Italia usque trans Padum occupata est, Africa subacta est, Hispaniae accesserunt, Galliae et Brittaniae tributariae factae sunt. De Illyrico Histri, Libyrni, Dalmatae domiti sunt, ad Achaiam transitum est, Macedones subacti, cum Dardanis, Moesis et Thracibus bellatum est, et ad Danuvium usque perventum. 3 In Asia expulso Antiocho primum pedem posuere Romani, Mithridate uicto Pontus regnum eius occupatum est, Armenia minor, quam idem tenuerat, armis obtenta est, in Mesopotamiam Romanus pervenit exercitus, cum Parthis foedus initum est, contra Carduenos ac Saracenos et Arabas bellatum est, Iudaea omnis victa est, Cilicia, Syriae in potestatem populi Romani pervenerunt. Aegypti reges foederati erant. 4 Sub imperatoribus vero per annos CCCCVII, cum diversa rei publicae fortuna multi principes imperarent, accesserunt Romano orbi Alpes maritimae, Alpes Cottiae, Raetiae, Noricae, Pannoniae, Moesiae et omnis ora Danuvii in provincias est redacta. Pontus omnis, Armenia maior, Oriens totus cum Mesopotamia, Assyria, Arabia et Aegypto sub imperii Romani iura transivit.

IV[recensere]

1 Quo ordine autem singulas provincias Romana res publica adsecuta sit, infra ostenditur. Prima provinciarum Sicilia facta est. Eam victo Hierone, Siculorum rege, Marcellus consul obtinuit. Deinde a praetoribus recta, postea est commissa praesidibus, nunc a consularibus administratur. 2 Sardiniam et Corsicam Metellus vicit, triumphavit de Sardis; rebellavere saepe Sardi. Iuncta administratio harum insularum fuerat, post suos praetores habuit, nunc singulae a praesidibus reguntur. 3 In Africam pro defensione Siculorum Romana arma transmissa sunt. Ter Africa rebellavit; ad extremum deleta per Africanum Scipionem Carthagine provincia facta est, nunc sub proconsulibus agit. 4 Numidia ab amicis regibus tenebatur, sed Iugurthae ob necatos Adherbalem et Hiempsalem, filios Micipsae regis, bellum indictum est; et eo per Metellum consulem adtrito, per Marium capto in populi Romani potestatem Numidia pervenit. Mauritaniae a Boccho obtentae sunt. Sed subacta omni Africa Mauros Iuba rex tenebat, qui in causa belli civilis ab Augusto Caesare victus mortem sibi propria voluntate conscivit. 5 Ita Mauritaniae nostrae esse coeperunt ac per omnem Africam sex provinciae factae sunt: ipsa, ubi Carthago, est proconsularis, Numidia consularis, Byzacium consularis, Tripolis et duae Mauritaniae, hoc est Sitifensis et Caesariensis, sunt praesidales.

V[recensere]

1 Hispanis primum auxilium adversum Afros per Scipionem tulimus. Rebellantes Lusitanos in Hispania per Decimum Brutum obtinuimus et usque Gadis ad Oceanum mare pervenimus. Postea ad Hispanos tumultuantes Sylla missus eos vicit. 2 Celtiberi in Hispania saepe rebellavere, sed misso iuniore Scipione cum excidio Numantiae subacti sunt. Omnes prope Hispaniae Sertoriani occasione belli per Metellum et Pompeium in dicionem acceptae sunt; postea prorogato quinquennii imperio a Pompeio perdomitae sunt. 3 Ad extremum quoque ab Octaviano Caesare Augusto Cantabri et Astures, qui freti montibus resistebant, deleti sunt. 4 Ac per omnes Hispanias sex nunc sunt provinciae: Tarraconensis, Carthaginensis, Lusitania, Gallaecia, Baetica, trans fretum etiam in solo terrae Africanae provincia Hispaniarum est, quae Tingimauritania cognominatur. Ex his Baetica et Lusitania consulares, ceterae sunt praesidales.

VI[recensere]

1 Cum Gallis gravissima bella populus Romanus habuit. Galli enim etiam eam partem Italiae, in qua nunc Mediolanum est, usque ad Rubiconem fluvium tenebant in tantum viribus freti, ut Romam ipsam bello peterent, caesis exercitibus Romanis moenia urbis intrarent, Capitolium obsiderent, ad cuius arcem sescenti nobilissimi senatores confugerant: qui M auri libris se ab obsidione redemerunt. Postea Gallos cum victoria remeantes Camillus, qui in exsilio erat, collecta de agris multitudine oppressit; aurum et signa, quae Galli ceperant, reportavit. 2 Cum Gallis multi consules, praetores ac dictatores eventu vario conflixerunt. Marius Gallos de Italia expulit, transcensis Alpibus feliciter adversus eos pugnavit. 3 C. Caesar cum decem legionibus, quae terna milia militum Italorum habuerunt, per annos VIIII ab Alpibus ad Rhenum usque Gallias subegit, cum barbaris ultra Rhenum positis conflixit, in Brittaniam transivit, decimo anno Gallias et Brittanias tributarias fecit. 4 Sunt in Gallia, Aquitania et Brittaniis provinciae decem et octo: Alpes maritimae, provincia Viennensis, Narbonensis, Novempopulana, Aquitaniae duae, Alpes Graiae, Maxima Sequanorum, Germaniae duae, Belgicae duae, Lugdunensis duae; in Brittania Maxima Caesariensis, Flavia Caesariensis, Brittania prima, Brittania secunda.

VII[recensere]

1 Illyricum ab ore maritimo paulatim adgressi sumus. Laevinus consul Hadriaticum atque Ionium mare primus ingressus maritimas obtinuit civitates. Creta per Metellum proconsulem, qui Creticus dictus est, provincia facta est. 2 Graecis in fidem nostram confugientibus ad Achaiam accessimus. Athenienses adversum Philippum, Macedonum regem, auxilium nostrum petiverunt. Libera diu sub amicitiis nostris Achaia fuit, ad extremum legatis Romanorum apud Corinthum violatis per Lucium Mummium proconsulem capta Corintho Achaia omnis obtenta est. 3 Epirotae, qui aliquando cum Pyrro rege etiam ad Italiam transire praesumpserant, victi ac Thessali simul cum Achivorum et Macedonum regionibus nobis accesserunt. 4 Macedonia ter rebellavit: sub Philippo, sub Perse, sub Pseudophilippo. Philippum Flamininus, Persen Paulus, Pseudophilippum Metellus oppressit, quorum triumphis Macedonia populo Romano adiuncta est. 5 Illyrios, qui Macedonibus auxilium tulerunt, ex eadem occasione per Lucium Ancium praetorem vicimus et eos cum rege Gentio in deditionem accepimus. Dardanos et Moesiacos Curio proconsul subegit et primus Romanorum ducum ad Danuvium usque pervenit. 6 Sub Iulio Octaviano Caesare Augusto per Alpes Iulias iter factum est, Alpinis omnibus victis Noricorum provinciae accesserunt. Bathone, Pannoniorum rege, subacto in dicionem nostram Pannoniae venerunt. Amantinis inter Savum et Dravum prostratis regio Saviensis ac secundorum loca Pannoniorum obtenta sunt.

VIII[recensere]

1 Marcomanni et Quadi de locis Valeriae, quae sunt inter Danuvium et Dravum, pulsi sunt et limes inter Romanos ac barbaros ab Augusta Vindelicum per Noricum, Pannonias ac Moesiam est constitutus. 2 Traianus Dacos sub rege Decibalo vicit et Daciam trans Danuvium in solo barbariae provinciam fecit, quae in circuitu habuit deciens centena milia passuum; sed sub Gallieno imperatore amissa est et per Aurelianum translatis exinde Romanis duae Daciae in regionibus Moesiae ac Dardaniae factae sunt. 3 Provincias habet Illyricus XVIII: Noricorum duas, Pannoniarum duas, Valeriam, Saviam, Dalmatiam, Moesiam superiorem, Dardaniam, Daciarum duas. Et in dioecesi Macedonica provinciae sunt septem: Macedonia, Thessalia, Achaia, Epiri duae, Praevalis, Creta.

VIIII[recensere]

1 In Thracias Macedonici belli occasione transcursum est. Saevissimi omnium gentium Thraces fuerunt. In Thraciae regionibus etiam Scordisci habitarunt, pariter crudeles et callidi. Multa de saevitia praedictorum fabulosa memorantur, quod hostiis captivorum diis suis aliquando litaverint, quod humanum sanguinem in ossibus capitum potare sint soliti. 2 Saepe per eos Romanus est caesus exercitus. Marcus Didius vagantes Thracas repressit, Marcus Drusus intra fines proprios continuit. Minucius in Hebri fluminis glacie vastavit. Per Appium Claudium proconsulem hi, qui Rhodopam incolebant, victi sunt. Europae maritimas urbes antea Romana classis obtinuit. Marcus Lucullus per Thracias cum Bessis primus conflixit. 3 Ipsam caput gentis Thraciam vicit. Haemimontanos subegit, Eumolpiadam, quae nunc Philippopolis dicitur, Uscudamam, quae modo Hadrianopolis vocatur, in dicionem nostram redegit, Cabylen cepit. Supra Pontum positas civitates occupavit: Apolloniam, Calathum, Parthenopolim, Tomos, Histrum; ad Danuvium usque perveniens Romana Scythis arma monstrauit. 4 Ita dicioni rei publicae sex Thraciarum provinciae sunt adquisitae: Thracia, Haemimontus, Moesia inferior, Scythia, Rhodopa, Europa, in qua nunc secundae arces Romani orbis sunt constitutae.

X[recensere]

1 Nunc Eoas partes totumque Orientem ac positas sub vicino sole provincias, qui auctores sceptris tuis paraverint, explicabo, quo studium clementiae tuae, quod in isdem propagandis habes, amplius incitetur. 2 Asia societate Attali regis nota Romanis est eamque Attali testamento relictam hereditario iure possedimus. Ne quid tamen populus Romanus non viribus partum haberet, armis per nos ab Antiocho, Syriarum rege maximo, est vindicata. 3 Eadem occasione etiam Lydia, sedes antiqua regnorum, Caria, Hellespontus ac Phrygiae in potestatem populi Romani iuncta dicione venerunt. 4 Rhodiis et insularum populis experti primum infestissimis sumus, post isdem fidelissimis auxiliatoribus utebamur. Ita Rhodus et insulae primum libere agebant, postea in consuetudinem parendi Romanis clementer provocantibus pervenerunt et sub Vespasiano principe Insularum provincia facta est.

XI[recensere]

1 Pamphyliam, Lyciam, Pisidiam Servilius proconsul ad bellum piratarum missus obtinuit. Bithyniam Nicomedis defuncti regis testamento sumus adsecuti. 2 Gallograeciam, hoc est Galatiam (sunt etenim, ut nomen resonat, ex Gallis Galatae), quod Antiocho contra Romanos auxilium praebuissent, invasimus. Mummius pro consule Galatas persecutus est et confugientes partim in Olympum, partim in Magabam montem, qui nunc Modiacus dicitur, de arduis eos in plana detrusit, victos in perpetuam pacem redegit. Postea Galatiam Deiotarus tetrarches nobis permittentibus tenuit. Ad extremum sub Octaviano Caesare Augusto Galatia in speciem provinciae redacta est et eam primus Lollius pro praetore administravit. 3 Cappadoces primum societatem nostram sub Epafrace rege petiverunt posteaque Ariobarzanes, rex Cappadocum, a Mithridate expulsus Romanorum armis est restitutus. Semper inter auxilia nostra fuere Cappadoces et ita maiestatem coluere Romanam, ut in honorem Augusti Caesaris Mazaca, civitas Cappadociae maxima, Caesarea cognominaretur. Postremo sub imperatore Claudio Caesare cum Archelaus, rex Cappadocum, Romam venisset et ibi diu detentus occubuisset, in provinciae speciem Cappadocia migravit. 4 Pontus, per Pompeium victo Mithridate, rege Pontico, formam provinciae accepit. Paphlagoniam Pylaemenes rex, amicus populi Romani, tenuit. Saepe ex ea pulsus regno a nobis est restitutus, quo mortuo provinciae ius Paphlagonibus inpositum est.

XII[recensere]

1 Ultra iuga Tauri montis quemadmodum possessio Romana perrexit, consequenti locorum magis quam temporum servata digestione monstrabitur. Antiochus, Syriae potentissimus rex, bellum formidabile populo Romano intulit. Trecenta milia armatorum habuit, falcatis etiam curribus et elephantis aciem instruxit; a Scipione consule, fratre Scipionis Africani, in Asia apud Magnesiam victus, pace accepta intra Taurum regnare permissus est. Eius filii regnum Syriae sub clientela populi Romani retinuerunt; quibus defunctis Syriarum provinciis potiti sumus. 3 Cilices et Isauros, qui se piratis ac praedonibus maritimis iunxerant, Servilius proconsul ad praedonum bellum missus subegit et viam per Taurum montem primus instituit; isque de Cilicibus et Isauris triumphavit itaque Isauricus est cognominatus.

XIII[recensere]

1 Cyprus, famosa divitiis, paupertatem populi Romani, ut occuparetur, sollicitavit. Eam rex foederatus regebat, sed tanta fuit penuria aerarii Romani et tam ingens opum fama Cypriarum, ut lege data Cyprus confiscari iuberetur. Quo accepto rex Cyprius nuntio venenum sumpsit, ut vitam prius quam divitias amitteret. Cato Cyprias opes Romam navibus advexit. Ita ius eius insulae avarius magis quam iustius sumus adsecuti. 2 Cyrenas cum ceteris civitatibus Libyae Pentapolis Ptolomaei antiquioris liberalitate suscepimus. Libyam supremo Appionis regis arbitrio sumus adsecuti. 3 Aegyptus omnis sub amicis regibus fuerat, sed victa cum Antonio Cleopatra provinciae formam Octaviani Caesaris Augusti temporibus accepit; et primum apud Alexandrinos Cornelius Gallus Romanus iudex administravit.

XIIII[recensere]

1 Per confinia Armeniarum primum sub Lucio Lucullo Romana trans Taurum arma transmissa sunt. Phylarchi Saracenorum in Osrhoena cessere superati. In Mesopotamia ab eodem Lucullo Nisibis capta est. 2 Postea per Pompeium eadem loca armis obtenta sunt. Syria et Phoenice bello a Tigrane, Armeniorum rege, receptae sunt. Arabes et Iudaei in Palaestina victi sunt. 3 Ad extremum sub Traiano principe regi maioris Armeniae diadema sublatum est et per Traianum Armenia, Mesopotamia, Assyria et Arabia provinciae factae sunt ac limes Orientalis supra ripas Tigridis est institutus. 4 Sed Hadrianus, qui successit Traiano, invidens Traiani gloriae, sponte sua Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam reddidit ac medium inter Persas et Romanos Euphraten esse voluit. 5 Sed post sub Antoninis duobus, Marco et Vero, ac Severo Pertinace ceterisque principibus Romanis, qui adversum Parthos eventu vario dimicarunt, quater amissa, quater recepta Mesopotamia est: 6 ac Diocletiani temporibus, victis prima congressione Romanis, secundo autem conflictu superato rege Narseo, uxore eius ac filiabus captis et cum summa pudicitiae custodia reservatis, pace facta Mesopotamia est restituta et supra ripas Tigridis limes est reformatus, ita ut quinque gentium trans Tigridem constitutarum dicionem adsequeremur. Quae condicio foederis in tempus divalis Constantii reservata duravit.

XV[recensere]

1 Scio nunc, inclyte princeps, quo tua pergat intentio. Requiris profecto, quotiens Babyloniae ac Romanorum arma conlata sint et quibus vicibus sagittis pila contenderint. Breviter eventus enumerabo bellorum. Furto hostes in paucis invenies esse laetatos, vera autem virtute semper Romanos probabis exstitisse victores. 2 Primum a Lucio Sylla proconsule Arsaces, rex Parthorum, missa legatione amicitias populi Romani rogavit ac meruit. 3 Lucius Lucullus Mithridaten, regno Ponti exutum, ad Armeniam persecutus est. Tigranen, Armeniorum regem, cum septem milibus clibanariis et centum viginti sagittariorum, ipse cum decem et octo Romanorum milibus vicit. Tigranocertam, maximam Armeniae civitatem, expugnavit. Madaenam, opimam Armeniorum regionem, obtinuit, per Melitenam ad Mesopotamiam descendit, Nisibin cum fratre regis cepit. Tendere in Persas paratus successorem accepit.

XVI[recensere]

1 Cn. Pompeius expertae felicitatis ad Mithridaticum bellum missus Mithridaten in Armenia minore nocturno adgressus proelio superavit, caesis duobus et quadraginta milibus hostium castra eius invasit. Mithridates cum uxore et duobus comitibus in Bosphoron fugit, ibi desperatione rerum suarum venenum hausit et cum vis veneni parum ageret, a milite suo, ut ferro percuteretur, impetravit. 2 Pompeius auxiliatorem Mithridatis Tigranen, Armeniorum regem, persecutus est; ille ei se oblato diademate apud Artaxata dedidit. Receptae ab eo sunt Mesopotamia, Syriae et aliquanta pars Phoenices; atque intra Armeniam maiorem regnare permissus est. 3 Idem Pompeius Bosphorianis et Colchis Aristarchum regem inposuit, cum Albanis conflixit. Orhodi, Albanorum regi, ter victo pacem dedit, Hiberiam cum Artace rege in deditionem accepit, Saracenos et Arabas vicit. Iudaea capta Hierosolymam obtinuit, cum Persis foedus fecit. 4 Rediens apud Antiochiam Daphnensem lucum, delectatus loci amoenitate et aquarum abundantia, addito nemore consecravit.

XVII[recensere]

1 Marcus Crassus consul adversum rebellantes Parthos missus est. Is cum pacem missa a Persis legatione rogaretur, apud Ctesiphonta responsurum se ait. Apud Zeugmam traiecit Euphraten et a transfuga quodam Mazzaro inductus ad ignotam camporum solitudinem descendit. 2 Ibi undique circumvolantibus sagittariorum agminibus cum Silate et Surena praefectis regiis est cinctus exercitus et vi telorum obrutus. Ipse Crassus cum ad conloquium sollicitatus vivus paene capi posset, repugnantibus tribunis evaserat et fugam petens occisus est. 3 Caput eius cum dextera manu resectum ad regem perlatum est atque ita ludibrio habitum, ut faucibus eius aurum liquefactum infunderetur: scilicet ut qui ardens cupiditate praedandi pacem regi dare rogatus abnuerat, etiam mortui eius reliquias auri flamma conbureret. 4 Lucius Cassius, quaestor Crassi, vir strenuus, reliquias fusi conlegit exercitus. Contra Persas in Syriam inrumpentes ter cum summa admiratione conflixit eosque trans Euphraten reiectos vastavit.

XVIII[recensere]

1 Parthi Labieno, qui Pompeianarum partium fuerat ac victus ad Persas refugerat, duce in Syriam inruperunt ac totam provinciam occuparunt. 2 P. Ventidius Bassus Parthos, qui ducente Labieno Syriam invaserant, occurens in Capro monte cum paucis fugavit, Labienum occidit, persecutus Persas ad internicionem stravit. Qua congressione Pacorum, regis filium, eadem die, qua Crassus fuerat victus, occidit, ne aliquando Romani ducis mors inulta relinqueretur. 3 Ventidius de Persis primus triumphavit. M. Antonius Mediam ingressus, quae nunc Madena appellatur, bellum Parthis intulit et primis eos proeliis vicit. Post duabus legionibus amissis cum fame, pestilentia, tempestatibus premeretur, vix per Armeniam Persis insequentibus revocavit exercitum, tanto per momenta temporis terrore perculsus, ut a gladiatore suo percuti postularet, ne vivus veniret in hostium potestatem.

XVIIII[recensere]

1 Sub Octaviano Caesare Augusto Armenia cum Parthis conspiravit. 2 Claudius Caesar, nepos Augusti, cum exercitu missus ad Orientem, cum pro maiestate Romani nominis facile cuncta sedasset atque ei se Armenii, qui tunc temporis validiores erant cum Parthis, dedissent iudicesque ex instituto Pompei praedictis gentibus Claudius Caesar praeficeret: 3 Donnes quidam, quem Parthis Arsaces praeposuerat, proditione simulata libellum, in quo conscripti thesauri continerentur, obtulit. Quem cum imperator Romanus legeret intentius, cultro adgressus Claudium vulnerarit. Percussor quidem a militibus confossus est. Claudius ex vulnere regressus in Syriam obiit. 4 Persae ad satisfactionem tam audacis admissi obsides tunc primum Octaviano Caesari Augusto dederunt et erepta sub Crasso signa rettulerunt. Pacatis gentibus Orientis Augustus Caesar etiam Indorum legationem primus accepit.

XX[recensere]

1 Nero, quem turpissimum imperatorem Romana est passa res publica, amisit Armeniam. Duae tunc Romanae legiones sub iugum a Persis missae extremo dedecore Romani exercitus sacramenta foedarunt. 2 Traianus, qui post Augustum Romanae rei publicae movit lacertos, Armeniam recepit a Parthis, sublato diademate Armeniae maioris regnum ademit. Albanis regem dedit, Hiberos, Bosphorianos, Colchos in fidem Romanae dicionis recepit, Osrhoenorum loca et Arabum occupavit, Carduenos, Marcomedos obtinuit, Anthemusiam, optimam Persidis regionem, Seleuciam, Ctesiphontem, Babyloniam accepit ac tenuit, usque ad Indiae fines post Alexandrum accessit. In mari rubro classem instituit. Provincias fecit Armeniam, Assyriam, Mesopotamiam, quae inter Tigridem atque Euphraten sita inriguis amnibus instar Aegypti fecundatur. 3 Hadrianum gloriae Traiani certum est invidisse. Qui ei successor in imperio sponte propria revocatis exercitibus Armeniam, Mesopotamiam, Assyriam concessit et inter Romanos ac Persas Euphraten medium esse voluit.

XXI[recensere]

1 Antonini duo, Marcus et Verus, hoc est socer et gener, pariter augusti, imperium orbis aequata primum potestate tenuerunt. Sed ex his Antoninus iunior ad expeditionem Parthicam profectus est, multa et ingentia adversus Persas feliciter gessit. Seleuciam, Assyriae urbem, cum quadringentis milibus hostium cepit, ingenti gloria de Persis cum socero triumphavit. 2 Severus, natione Afer, acerrimus imperator, Parthos strenue vicit, Aziabenos delevit, Arabas interiores obtinuit et in Arabia provinciam fecit. Huic cognomina ex victoriis quaesita sunt; nam Aziabenicus, Parthicus, Arabicus est cognominatus. 3 Antoninus, cognomento Caracalla, filius Severi imperatoris, expeditionem in Persas parans in Osrhoena apud Edessam propria morte obiit et ibidem sepultus est.

XXII[recensere]

1 Aurelius Alexander quasi fato quodam in exitium Persicae gentis renatus iuvenis admodum Romani gubernacula suscepit imperii. Persarum regem nobilissimum Xersem gloriose vicit. Hic Alexander scriniorum magistrum habuit Ulpianum iuris consultum. De Persis Romae pompa spectabili triumphavit. 2 Sub Gordiano, acri ex iuventatis fiducia principe, rebellantes Parthi ingentibus proeliis contusi sunt. Isque rediens victor de Perside fraude Philippi, qui praefectus praetorio eius erat, occisus est. Milites ei tumulum in vicensimo miliario a Circensio, quod nunc exstat, aedificaverunt atque exsequias eius Romam cum maxima venerationis reverentia deduxerunt.

XXIII[recensere]

1 Valeriani, infausti principis, fortunam taedet referre. Is cum Gallieno suscepit imperium. Cum Valerianum exercitus, Gallienum senatus imperatorem fecisset, in Mesopotamia adversum Persas Valerianus congressus a Sapore, Persarum rege, superatus est et captus in dedecori servitute consenuit. 2 Sub Gallieno Mesopotamia invasa etiam Syriam sibi Persae coeperant vindicare, nisi quod turpe dictu est, Odenathus, decurio Palmyrenus, conlecta Syrorum agrestium manu acriter restitisset et fusis aliquotiens Persis non modo nostrum limitem defendisset, sed etiam ad Ctesiphontem Romani ultor imperii, quod mirum dictu est, penetrasset.

XXIIII[recensere]

1 Aureliani imperatoris gloriae Zenobia, Odenathi uxor, accessit. Ea enim post mortem mariti feminea dicione Orientis tenebat imperium. Quam Aurelianus multis clibanariorum et sagittariorum milibus fretam apud Immas haut procul ab Antiochia vicit et captam Romae triumphans ante currum duxit. 2 Cari imperatoris victoria de Persis nimium potens superno numini visa est. Nam ad invidiam caelestis indignationis pertinuisse credenda est. Is enim ingressus Persidam quasi nullo obsistente vastavit, Cochen et Ctesiphontem, urbes Persarum nobilissimas, cepit. Cum victor totius gentis castra supra Tigridem haberet, vi fulminis ictus interiit.

XXV[recensere]

1 Sub Diocletiano principe pompa victoriae nota de Persis est. Maximianus Caesar prima congressione, cum contra innumeram multitudinem cum paucis acriter dimicasset, pulsus recessit ac tanta a Diocletiano indignatione susceptus est, ut ante carpentum eius per aliquot milia passuum cucurrerit purpuratus. 2 Et cum vix impetrasset, ut reparato de limitaneis[1] Daciae exercitu eventum Martis repeteret, in Armenia maiore ipse imperator cum duobus equitibus exploravit hostes et cum viginti quinque milibus militum superveniens castris hostilibus subito innumera Persarum agmina adgressus ad internicionem cecidit. 3 Rex Persarum Narseus effugit, uxor eius et filiae captae sunt et cum maxima pudicitiae custodia reservatae. Pro qua admiratione Persae non modo armis, sed etiam moribus Romanos superiores esse confessi sunt. Mesopotamiam cum Transtigritanis regionibus reddiderunt. Pax facta usque ad nostram memoriam rei publicae utilis perduravit.

XXVI[recensere]

1 Constantinus, rerum dominus, extremo vitae suae tempore expeditionem paravit in Persas. Toto enim orbe pacatis gentibus et recenti de Gothis victoria gloriosior cunctis in Persas descendebat agminibus. 2 Sub cuius adventu Babyloniae in tantum regna trepidarunt, ut supplex ad eum legatio Persarum adcurreret, facturos se imperata promitterent, nec tamen pro adsiduis eruptionibus, quas sub Constantio Caesare per Orientem temptaverant, veniam mererentur.

XXVII[recensere]

1 Constantius in Persas vario ac magis difficili pugnavit eventu. Praeter leves excubantium in limite congressiones acriori Marte noviens decertatum est, per duces suos septiens, ipse praesens bis adfuit. 2 Verum pugnis Sisarvena, Singarena et iterum Singarena, praesente Constantio, ac *Sicgarena, Constantiniensi quoque, et cum Amida capta est, grave sub eo principe res publica vulnus accepit. Ter autem a Persis est obsessa Nisibis, sed maiore sui detrimento dum obsidet hostis adfectus est. 3 *Narasarensi autem, ubi Narseus occiditur, superiores discessimus. Nocturna vero Eliensi prope Singaram pugna, ubi praesens Constantius adfuit, omnium expeditionum conpensatus fuisset eventus, si locis et nocte adversantibus percitos ferocia milites ab intempestivo pugnandi tempore imperator ipse adloquendo revocare potuisset. Qui tamen invicti viribus, inprovisis adversum sitim aquarum subsidiis, incumbente iam vespere castra Persarum adgressi ruptis munitionibus occuparunt, fugatoque rege, cum a proelio respirantes praetentis luminibus repertae inhiarent aquae, nimbo sagittarum obruti sunt, cum stolide ad dirigendos certius in se ictus lumina ipsi per noctem accensa praeberent.

XXVIII[recensere]

1 Iuliano in externos hostes expertae felicitatis principi adversum Persas modus defuit. Is enim ingenti adparatu, utpote totius orbis regnator, infesta in Parthos signa commovit, instructam commeatibus classem per Euphraten invexit. Strenuus in ingressu multa Persarum oppida et castella aut suscepit dedita aut manu cepit. 2 Cum contra Ctesiphontem in ripa Tigridis et Euphratae iam mixti castra haberet ludosque campestres, ut hosti sollicitudinem demeret, per diem agitasset, noctis medio inpositos navibus milites in ulteriorem ripam repente transtulit. Qui per ardua nitentes, qua difficilis etiam per diem et nullo prohibente fuisset adscensus, Persas terrore subito miscuerunt versisque agminibus totius gentis apertas Ctesiphontis portas victor miles intrasset, nisi maior praedarum occasio fuisset quam cura victoriae. 3 Tantam adeptus gloriam, cum de reditu a comitibus admoneretur, intentioni suae magis credidit et exustis navibus, cum a transfuga, qui se ad fallendum obiecerat, inductus viae in Madeneam compendia sectaretur, dextrum adversa Tigridis ripa nudato militum latere iter relegens, cum incautius per agmen erraret, excito pulvere erepto suorum conspectu ab obvio hostium equite conto per ilia ictus inguinum tenus vulneratus est. Inter effusionem nimii sanguinis, cum suorum ordines licet saucius instaurasset, cunctantem animam multa suos adlocutus efflavit.

XXVIIII[recensere]

1 Iovianus proeliis superiorem sed confusum subita morte amissi imperatoris suscepit exercitum. Cum commeatus deficerent et via in reditu prolixior inmineret, Persae crebris incursibus nunc a fronte, nunc a tergo, mediorum quoque latera incursantes iter agminis morarentur: consumptis aliquot diebus tanta reverentia Romani nominis fuit, ut a Persis prius sermo de pace haberetur ac reduci confectus inedia exercitus sineretur, condicionibus (quod numquam antea accidit) dispendiosis Romanae rei publicae inpositis, ut Nisibis et pars Mesopotamiae traderetur, quibus cupidior regni quam gloriae Iovianus in imperio rudis adquievit.

XXX[recensere]

1 Quam magno deinceps ore tua, princeps invicte, facta sunt personanda! Quibus me licet inparem dicendi nisu et aevo graviorem parabo. Maneat modo concessa dei nutu et ab amico, cui credis et creditus es, numine indulta felicitas, ut ad hanc ingentem de Gothis etiam Babyloniae tibi palma pacis accedat.

Adnotationes (Vicifons)[recensere]

  1. Proton legomenon.