Fidelitas in Mu

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fidelitas
in Mu
1299

Coram domino Cazoyno de Capriolo clerico, camerario et vicario generali venerabilis patris domini Berardi de Madiis, Dei gratia episcopi brixiensis, marchionis, ducis et comitis, in spiritualibus et temporalibus in partitibus Valcamonice, ut continetur in carta facta per me Iacobum Ferarini notarium infrascriptum, die sabbati VII martii presentis millesimi, congregatis predictis consule et vicinis de Mu sono tabule, ut mos est dicte terre, de mandato dicti domini vicarii, predictus consul suo nomine et nomine et vice dicti comunis et hominum dicte terre et super eorum animas et de voluntate ipsorum hominum de Mu, iuravit ad Sancta Dei Evangelia fidelitatem dicto domino Cazoyno, recipiente nomine et vice dicti domini episcopi et ecclesie Brixie, sicut comune et domines de districtu, fodro et guadia dicti domini episcopi et ecclesie Brixie secundum formam fidelitatis que talis est:

"Iuro ego de Mu quod amodo in antea ero fidelis domino meo domino episcopo Brixie suisque successoribus et ecclesia Brixie, et quod non ero in consilio, dicto vel facto quod perdat vitam vel membrum seu ius aliquod sibi vel episcopatui competens, nec quod detineatur mala captione; et si scivero aliquem velle ledere ipsum dominum meum in persona vel rebus vet eius nuntios seu ius vel honorem domini episcopi et ecclesia Brixie, prohibebo toto meo posse, et si prohibere non potero, ipsi domino episcopo vel eius nuntiis, quam citius potero, manifestabo; et si vocatus fuero ab ipso domino episcopo vel eius nuntiis aut per litteras veniam quam citius potero ad defendendum personam ipsius domini mei et eius nuntios, et iura, possessiones episcopatus, conscilium et auxilium pro posse dabo verum conscilium si a me postulaverint bona fide eis dabo credentias si quas mihi comiserit per se vel nuntios aut litteras secretas habebo et tenebo nec alicui pandam in dampnum vel detrimentum ipsius domini mei vel episcopatus Brixie"

Anno Domini millesimo CCLXXXXVIIII, indictione XII. Ego Iacobus Ferarini notarius hiis affui, rogavi et scripsi.



Vide etiam
Fons
  • Archivo Vescovile Brescia, sezione Mensa, registro 5, ff. 58r-v (Berardo Maggi - Vescovo e signore di Brescia, Grabriele Archetti)