Jump to content

Flebilis epistola de divisione imperii

E Wikisource

Flebilis epistola de divisione imperii (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne I. Domino gloriosissimo Ludovico imperatori Agobardus servulus. Cum unusquisque fidelis omni fideli fidei sinceritatem debeat, dubium non est quod praecipue fideli praelato, cui res publica ad gubernandum commissa est, fides servanda sit ab omnibus, qui divinae dispositioni fideliter subjecti sunt, sicut Apostolus docet: (0287C)Omnis, inquiens, anima potestatibus sublimioribus subdita sit: quanquam circa nullum infideliter agendum sit. Propter quod et alius apostolus dicit: Subditi estote omni humanae creaturae propter Deum: et docemur orare pro omnibus hominibus, pro regibus et his qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate. Et in alio loco dicitur: Ideo necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

II. Cum autem haec ita sint, et omnes vobis fideles esse debeant, quomodo quisquam fidelis vobis esse poterit, si videns aut intelligens vestrum periculum, non se ingerit quantum potest, ut vobis indicet et cognitum faciat, si tamen locus aut facultas (0287D)penitus illi non denegatur? Testor omnipotentem Deum, qui scrutator est cordium et renum, quia nulla alia exstat causa, pro qua haec scribere praesumo, nisi quia doleo, quantum dicere non possum, de periculis quae vobis imminere videntur, et maxime animae. Nam quanto excellentior substantia est anima corpore, tanto excellentiori sollicitudine curam animae gerere debemus, quam corporis; ita Domino docente in Evangeliis, sicut ipsi (0288C)optime nostis. III. Anno itaque praesenti, in attritione et commotione, agitatione et afflictione terrae et habitantium in ea quanta mala increbuerint, nemo hominum est qui enumerare possit, nulla exigente causa, nulla compellente necessitate ut ita fieri oporteret certamina quae tenemus: quia si voluissetis, tranquillam et quietam vitam ageretis cum filiis vestris, non minus quam pater vester, et avus. Adsit omnipotens et misericors Deus, qui habitator est pectoris vestri, adsit etiam patientia vestra, qua caeteros homines praecellitis, ut haec quae suggero, tranquille audire et perpendere dignemini. IV. In illo tempore, quando filium vestrum participem (0288D)nominis vestri facere curastis, ita in publicum vestrum interrogando hoc inchoastis, dicentes: (0289A)Quod ad stabilimentum regni pertinet, et ad robur regiminis, debet homo differre, an non? Cumque omnes respondissent quod utile et necessarium est, non esse differendum, sed potius accelerandum; statim vos, quod cum paucissimis tractaveratis, omnibus aperuistis; et dixistis vos velle propter fragilitatem vitae, cui incerta est mors, ut dum valeretis, nomen imperatoris uni ex tribus filiis vestris imponeretis, in quo voluntatem Dei quoquomodo cognoscere potuissetis. Propter quam cognoscendam injunxistis ut facerent omnes jejunium triduanum, offerrent sacerdotes sacrificia omnipotenti Deo, qui suavis et mitis et multae misericordiae est omnibus invocantibus se; fieret quoque ab omnibus eleemosyna per illud triduum solito largior, ut (0289B)omnipotens Deus, qui summa benignitate regit corda in se sperantium, infunderet in corde vestro voluntatem suam, et non sineret super alium inclinari voluntatem vestram, nisi super eum qui sibi placuisset. Itaque perfecistis omnia quae in tali re facienda erant, tali fide et spe, ut hoc a Deo vobis infusum et inspiratum nemo dubitaret. Caeteris filiis vestris designastis partes regni vestri; sed ut unum regnum esset, non tria, praetulistis eum illis quem participem nominis vestri fecistis; ac deinde gesta scribere mandastis, scripta signare, et roborare, et consortem nominis vestri factum, Romam misistis a summo pontifice gesta vestra probanda (0290A)et firmanda; ac deinde jurare omnes jussistis ut talem electionem et divisionem cuncti sequerentur ac servarent. Quod juramentum nemini visum est spernendum, aut superfluum, sed potius opportunum atque legitimum, eo quod ad pacem et concordiam pertinere videretur. In processu quoque temporis, quotiescunque aut quocunque imperiales litterae mitterentur, amborum imperatorum nomina continebant. Postea vero mutata voluntate, convulsa sunt statuta, et de litteris nomen omissum est, et in omnibus contraria attentata sunt; cum neque per seipsum Deus, neque per angelum, neque per prophetam vobis dixerit, Poenitet me ita constituisse, sicut de Saule dixit Samueli: adhuc quoque nescitis qualiter in secretis Dei consiliis definitum sit. (0290B)Et ecce, sine ulla ratione et consilio, quem cum Deo elegistis, sine Deo repudiatis, et cujus voluntatem in eligendo quaesitis, non exspectato exitu voluntatis ejus, rem probatam reprobatis. Non ignorat prudentia vestra, quod sequendus est Deus, non praecedendus. Nam qui praecedere vult, tentat quod non est ex fide, dicente ipso Domino: Non tentabis Dominum Deum tuum. V. Oro, domine mi, adsit benignissima pietas vestra, ne aspernanter ista accipiatis; sed potius ingredimini sacrarium mentis vestrae cum Deo, et loquimini cum illo mediante fidei pietate; et invenietis vos dixisse Deo, non verbis, sed rebus: (0291A)Domine, rogavimus et deprecati sumus faciem respectus tui suppliciter, ut tua illuminatione et gubernatione eligeremus participem imperii: sed quia tecum bene non fecimus, sine te melius consilium invenimus. Absit, absit. Avertat Deus a vobis ut inspirationem Dei repudietis, et voluntatem nominum carnalia tantum sapientium statuatis, ut in errorem inducamini, et deducamini. Obsecro clementiam vestram, ut secundum a Deo vobis collatam prudentiam perpendatis quomodo beatus Jacobus Apostolus reprehendat eos qui propriis animorum motibus proponunt aliqua se facturos sine prospectu divinae permissionis, dicens: Ecce nunc qui dicitis: Hodie aut cras ibimus in illam civitatem, et faciemus quidem ibi annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: qui ignoratis quid erit (0291B)in crastinum. Quae enim est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur. Pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit, et, Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. Et cavete ab hominibus qui sequuntur spiritum suum, quia non omnium est fides. VI. Cognovit Dominus qui sunt ejus; et quicunque ejus sumus, quantulacunque veritatis luce fruimur, et veritate illuminante sinceriter vos amamus, fideliter vestram sempiternam felicitatem exoptamus; et idcirco tanta mala, tanta scelera (0292A)isto anno ex hac occasione perpetrata dolemus, et timemus valde ne in vos furor Dei concitetur. Recordamur namque ardentissimae religionis vestrae, quam cognovimus semper in assiduitate orationum, in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus cantantem et psallentem Deo in corde puro, in contritione cordis, in compunctione placidae mentis, in sollicitudine misericordiarum et omnium bonorum strenuitate. Et ideo, ut dictum est, timendum nobis videtur, ne tepeseat, ne frigescat, optandum vero ut fervescat et augeatur perseverando usque in finem, ut salus sempiterna sequatur. VII. Et quia superius de legitimo et opportuno juramento mentio facta est, videtur mihi non celandum excellentiae vestrae, quod multa murmuratio est nunc inter homines propter contraria et diversa (0292B)juramenta, et non sola murmuratio, sed et tristitia, et detractio adversum vos: quod mihi usquequaque displicet: quorum murmuratio ad illud pertinere eis videtur quod beatus Hieronymus in expositione Jeremiae dicit in illo loco ubi propheta ait: Et jurabis: vivit Dominus, in veritate et in judicio et justitia. Ait ergo praedictus doctor: « Simulque animadvertendum, quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium, atque justitiam. Si ista defuerint; nequaquam erit juramentum, sed perjurium. » (no apparatus)