Florentia

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Florentia
Saeculo XV
editio: incognita
fons: incognitus

Florentia


§ 1

PANDULPHI COLLENUCII PISAURENSIS IN PRAETURA SUA | PANEGYRICA SILVA AD FLORENTINAE URBIS NOVEMVIROS | SUMMUM INEUNTES MAGISTRATUM. TITULUS: FLORENTIA

Concilio demissa deum, Iovis inclita proles,
Candida, laeta, pio mundum si conspicis ore,
Pone indignantes animos saeclique prioris,
Impia quo Superos tristi gens orta metallo
Exegit terris, tranquillae nescia vitae, 5
Immemor, huc oro properans, Astrea, relictam
Rursus honoratis tellurem invise kalendis.
Et qua dictaei quondam penetralia regis
Spartanique ducis spectasti limina fronte:
Vel qua martigenas affata es voce Quirites, 10
Cum regeret tenui pauper se curia censu,
Grandaevumque patrem, geminas cui tempora flammas
Cana vomunt geminisque micant data iura tabellis;
Taiis adorato veniens, Astrea, Tonante,
Tyrrhenos proceres, florentem, diva, senatum 15
Alloquere, et sacro deductum vertice carmen
Incipe formosaeque animis inlabere gentis.
Salve magnorum, salve urbs non credita fatis,
Cura deum salve Ausoniae decus unica terrae!
Salve iterum felix populus lateque per omnes 20
Diffusum nomen terras longeque beatum!
Sis memor, o mea gens, ut prima ab origine totam
Te repetam, genus ac proavos nomenque locumque:
Sis memor et laeto mea pectore concipe dicta;
Ut concessa deum tibi munere dona revolvens, 25
Intellecta colas atque intellecta reserves.
Stat qua nimboso iuga surrigit aspera dorso,
Aequatis geminum spatiis praetentus ad aequor,
Fagiferis ingens de rupibus Apenninus,
Immanis cautes nudataque frondibus ipso 30
Celsior assurgit moles. Super arduus extat
Contemptor Boreae scopulus; sed primus opaca
Nube tegens frontem, venturos nuntiat imbres
Uvidus et Tuscos medius despectat et Umbros.
Cotylus huic nomen dederat memorabile pastor, 35
Cotylus in cautem versus, quod numina primus
Ex Italis bello tentarit saeva gigantum.
Huic coniunx geminos non segnis Etruria natos
Edidit; assumpsit sacrum prior Albula nomen,
Alter aquae indicium placidae sibi deligit Arnus. 40
Tum senior, longi fatorum praescius aevi,
Apenninicolas inter dux ordine faunos,
Colle videns summo fratres diversa petentes,
Terque quaterque manu sordentia vellera mulsit,
Piniferis nutans setis manibusque notatis: 45
-Illeinquit -Tanaim quondam Nilumque Tagumque
Obruet et nigro victor dominabitur Indo:
Huic autem bis sex concedent iura sorores,
Unus bisseno pulcher gaudebit honore.
Verum illum luxu longe lateque vagantem 50
Fata prement; ast hic faciles moderatus habenas,
Incrementa diu stabili sub lege tenebit. -
Dixit, et in praeceps summaque crepidinis ora
Corripuit saltum: mox fronte incussa bicorni
Saxa petens, medium resilit festinus in amnem 55
Iam sacrum et latos Arnum diduxit in orbes.
Ex illo ille Umbros Lavinaque proluit arva:
Hunc gremio mater suscepit Etruria dulci.
Ergo Arnum indigenae satyri, lasciva iuventus,
Naiadumque chori per saxa incisa, per urbes, 60
Obicibus ruptis, sinuoso vortice ductum,
Caeruleis miscent tyrrhenae Tethyos ulnis.
Tum primum veteris laeva reverentius arces
Arreti cessere procul dextraque recessit
Fesula, tum bifidae panderunt moenia Pisae. 65
Nais erat tuscas inter rarissima nymphas,
Sive animum corpusve notes, et robur et annos
Et faciem, qua vel possit Cytherea moveri
Ipsa puerque suus in se convertere tentet
Spicula et a propriis victus candescere flammis. 70
Huic horti, silvae, campi, iuga, gramina, fontes,
Chors et apes, cultusque gregis, piscosa placebant
Flumina, sollicitis quicquid procul urbibus esset.
Venatu ante alias Musisque decora petebat,
Retibus, amento, laqueis, cornu, cane, visco, 75
Carminibus, crotalis, fidibus, pede, pollice, cannis.
Marte illam indigenae memorant et Ianthide nympha
Progenitam: pater altori commiserat Arno
Virtuti formaeque diu par tradere nomen.
Quaesitum quas fata vices, quos numina casus 80
Monstrarent faustaeque darent simul omina vocis,
Convenere omnes sacrata in valle vocati,
Vicinae Oreades et rustica turba deorum;
Umbro senex rapidusque Bisens modicaeque vetustus
Munio cultor aquae nec pastorale canentis; 85
Convenere dei tandem Pan, Mars, Venus, Hermes.
Hi prensam tenuere manu laetisque vocarunt
Auspiciis, tum Pan sima sic nare locutus:
Florenti de matre feres, Florentia, nomen:
Gradivus ferrum genitor dabit, arma animosque, 90
Imperium in victas urbes populosque rebelles.
Nulla unquam tam saeva in te gens induet arma,
Victa iugum ut subeas libertatemque relinquas.
Tum pacem formaeque decus tranquillaque vitae
Otia, lascivos saltus et amoena vireta 95
Florentis patriae genetrix Aeneia donat,
Atque illud, quo nulla tulit felicius aetas,
Ingenium sublime, sagax et acumina linguae:
Convectas et opes mirasque gentibus artes
Spectandas variis Cylleni munere sumes. - 100
Talia veridico memorant Pana ore locutum:
Assensisse deos secretaque verba precatos
Eventu signasse locum plausumque dedisse.
Tum subito ferrata manus, romana propago,
Et consanguinei Tiberino a flumine fratres, 105
Ecce salebrosi ripas compleverat Arni.
Insiluere viri campis omnisque repente
Planities rigido visa est fulgere metallo,
Quales nubiferis quondam spirantibus austris,
Punica mordaces exurunt prata locustae. 110
It clamor fremitusque viris permixtus equorum,
Tyrrhenus clangor tormentorumque furores,
Horrisono circum montes vallesque fragore.
Tollitur in caelum plena Florentia voce,
Stentorium resonans Florentia: creditur Arnus 115
Tum primum tenuisse moras siccataque vastis
Pontibus et valido data sunt fundamina muro.
Intonuere procul festis clamoribus Alpes
Attonitusque Ligur portuque superba Selene:
Audiit et saxo Cyrnos male culta maligno 120
Sardoique sinus ferrique opulenta metallis
Ilva et dumoso squalens Capraria dorso.
Tum primum novus e tumidis caput extulit undis
Aerius Gorgon sinuosoque adstitit Arno;
Parte alia, propriis summotae sedibus urbes, 125
Sacra coronantes florentis moenia divae,
Convenere, iugum pariter legesque paratae
Suscipere et ritus congestaque dona referre.
Prima igitur supplex vicino Fesula colle
Descendens, docuit victas parere sorores; 130
Arretique minax quondam populosa iuventus
Et male contentus ripis, quas subluit, Umbro;
Hinc tuscis Cortona caput cum gentibus olim.
Non aequo dux ingrueret certamine poenus,
Quin etiam Alpheae murosque et cara dederunt, 135
Expertae ultores divos, navalia Pisae:
Altaque submisso posuerunt vertice colla
Subque iugum venere metalliferae Volaterrae.
Denique in hanc urbem simul ornamenta, vel aequis
Foederibus pactas vires vel iura tulerunt 140
Quaecumque ante senex construxerat oppida Tarchon.
Interea quotiens frustra tentata malignus
Anguiger Insubrumque manus per bella coegit
Iam desperato contendere Martis honore!
Parthenopem referam regumque insignia castra 145
Vicinas iunxisse acies flammisque petitos
Municipes atque iniusto rapta oppida bello,
Ut pene admotum muris expaverit hostem?
Finitimos taceam populos quaeque improba vanus
Arma Ligur movit, pariter pariterque repulsus, 150
Captivas acies captivaque castra ducemque
Captivum et pugna victas amiserit urbes?
Saepe illam petiere doli turpisque nefando
Bellipotens astu fraus imperiosior armis,
Et centena metu molimina concita vano: 155
Gradivus contra genitor, Vulcania coniunx
Tela ferunt, hostemque fugat Tegeaticus ales
Dispergitque dolos, aperit periuria et ipsum
Lumine centeno maculosum dissipat Argum.
Talibus auspiciis tantaque ab origine celsum 160
Fortunata caput caelo, Florentia, tollis:
Et miranda capis tanto incrementa favore
Caelicolum, pulchro illustrans cognomine pulchram
Italiam, et placida victrix regis omnia pace.
Hinc tibi magnifico surgunt operosa decore 165
Templa deum sacraeque altis pro molibus aedes;
Hinc tibi regifico constructa palatia luxu;
Hinc etiam magni regis fundata labore
Moenia constrataeque viae pontesque superbi.
Quid tibi mite solum referam, quae dona beatis 170
Concessit natura locis, undasve salubres,
Frugiferas segetes vel quae indulgentia caeli?
Pomiferos colles, nulla et non parte feraces,
Saxosam assiduo terram versante colono,
An constructa manu laxis praetoria tectis 175
Oppida, turritos colles et splendida multo
Culmine rura canam? quae celsi vertice saxi
Prospiciens aliquis peregrini nominis hospes,
Assyrii putet esse procul tentoria regis:
Stellatumve solum sparsasve per aequora circum 180
Cycladas aut parvis gemmata sub urbibus arva.
At quantis memorem fecundam civibus urbem,
Quos opibus, quos ingeniis mirere, virosque
Consiliis animisque graves, qui publica tractent
Sollicitoque agitent populi simul otia cultu! 185
Hic tibi consurgit docti facunda iuventus
Eloquii cultrix, hic consultissima iuris
Turba, foro gaudens et iusti noscere certum
Docta modum et dubios legum dissolvere nodos.
Sunt et qui causas rerum mundique recessus 190
Explorent caelique vias atque abdita tentent
Inconcessa oculis hominum, queis personat alto
Plurimus ore Platon et acutus mentis alumnus.
His adde innumeras artes, quibus altus Apollo
Praesidet et largo concedit munere Pallas, 195
Feta bonis, quae longinquis de gentibus usque
Vel spectanda homini vel convectanda petuntur.
Vosne, mei taceam vates? tantoque deorum
Concilio dulces Musas meminisse pigebit?
Quaenam, quae latiis usquam regionibus urbes 200
Felici tam sorte datae, tam sidere dextro?
Huc mihi Cyrrhaei nemoris translata videntur
Laureta et centum cantatae vatibus undae,
Huc Smyrnae Mantusque animas, huc denique et ipsum
Aonium migrasse chorum; nec Romula tellus 205
Cecropiive lares maius promittere possent.
Permixti Ausoniis Graii doctumque videri
Mortali quodcumque ponunt, tu sola recondis.
Non mihi si linguis totidem, si voce novena
Ora sonent numerosque deae carmenque ministrent, 210
O multum dilecta diis Florentia, voto
Sufficiam plenove canam tua munera cantu.
En tibi pervigili custodem luce draconem;
Aureaque Hesperidum miratos mala poetas
Fabula Cyrrhaeique docet sub rupibus antri 215
Anguigeros tripodas et laurum fata canentem:
Vana quidem dictu, sed si modo vera fateris,
Nec te mendaci capiunt figmenta lepore.
Tu medio geris ipsa sinu veroque potiris
Germine, tu Laurum totis complecteris ulnis 220
Praesignem et fati vertentem stamina Laurum.
Adspice ut aurato fulgent gestamine mala,
Suffectura urbis opibus laetumque rubenti
Aurea perpetuo vivit tibi bractea pomo.
Ipsa autem nullis unquam cessura procellis 225
Stat Laurus fixisque alte radicibus, alte
Inconcussa manens sublimi vertice supra est,
Et gravida arcani et causarum praescia Laurus.
Hic tibi non vanae suspendunt omina sortis,
Nec dubio responsa animos sermone fatigant 230
Nec fallax corrupta dabit tibi Pythia carmen;
Sed quae venturi casus oracula, certis
Designata modis, praesago nuntiet ore,
Quaeque minas trepidae sortis, prudentior astris,
In melius iusto semper moderamine vertat. 235
Vive diu, Laurus, patriae tutela beatae,
Sacra Iovi, Phoebo, Genio, gratissima Musis!
At tu solve animum, mea gens: dissolvite curas.
Exaustos quondam, gens fortunata, labores
Dele animo indulgeque bonis animosa paratis. 240
Vos ergo, quibus est patriae data cura regendae,
O proceres, vestrique simul data iura senatus,
Vos, inquam, appello proceres, meminisse decebit
Esse deos: nec tantam urbem sine numine divum
Nec sine mente regi, civemque ad iura vocatum 245
Imperii mortalem ultra se attollere quantum
Mortali praestant superi, tantoque futurum
Rectorem magis imperio sceptrisque verendum,
Quanto animis maiora movens, extendere famam
Tentarit factis propiusque accedere divos. 250
Nulla autem tantae virtus magis aemula laudi,
Quam per quam esse Deum summum solumque fatemur.
Sponte sua mundi genitor nullisque coactus
Imperiis, nulla motus prece, nullius unquam
Indigus, at sola simplex bonitate, paternum 255
Implet opus largaque manu, discrimine nullo,
Partitur bona cuncta Deus lateque ministrat.
Tum geminas, quas ante poli rerumque figuram,
Ante aevum, solis semper stellanti sorores
Hinc atque hinc secum pariter considere iussit, 260
Esse duces operum et mortalia volvere mandat.
Laeva igitur laeto fulget Clementia vultu,
Atque iterum repetens vasti primordia mundi,
Terrenos artus conclusaque carcere caeco
Semina commemorans, naturae in limine primo 265
Cognatam inscitiam diraeque cupidinis iras
Increpat, humanam sortem culpasque nocentum
Diluit: illa Iovis iusto indignantia mulcet
Fulmina iudicio atque ultores sustinet ignes.
Parte alia, quam vos latio cognomine fertis 270
Iustitiam, niveae radiat velamine pallae,
Ferrea iura gerens et sacro fulminat ense.
Virgineo insignis cultu sanctoque pudore
Terribilis, iussu mundum discriminat aequo;
Et memores ortus proprii rursum ingerit astris, 275
Degeneres animas Stygio despondet Averno.
Haec vobis exempla patent: Clementia mixtum
Iustitiae moderetur opus, tum conscia penset
Mens sibi, factorum testes assistere divos.
Sed quoniam, medii quae sit, dignoscere metam 280
Haud promptum est altique acies simul abdita veri,
Consiliis fundata patrum descriptaque fixo
Foedere, quae vetitum doceant permissaque monstrent
Iura, pios ritus sanctasque ex ordine leges
Servate. Illae urbis animus, mens certa senatus, 285
Illae urbis nervi: et civilia vincula nectunt.
Hae vobis (nam surda quidem sunt scripta) reposto
Arbitrio placeant: quantum licet inde petentes,
Imperturbata, proceres, decernite mente,
Iudicio non ante dato, quam dixit uterque. 290
Verum illud longe optandum praeque omnibus unum
Commemorare libet, cives, iterumque monere.
Vos, patrio de more, animi sententia quae sit,
Fruge data samia, tacitis depromitis urnis:
Sed meminisse decet, penso libranda tenore 295
Iussa diu; neque enim numero, sed pendere constant.
Tum bicolor cum lecta manu faba sumitur, illa
Indicium factura animi, non vile legumen!
Semineque in tenui parvum consistere pondus
Credite? Sunt illic tristis momenta repulsae, 300
Iura necis vitaeque simul: stat numen et illic
Mens. Latet (incertae per certa pericula vires)
Fas, iustum et dubio rerum discrimina grano.
Non alia celsi cultor ratione crotonis
Cognatas damnasse fabas iam creditus, illud 305
Saepe monens caecas sortes et semper iniquum
Censeri vires aequas sub dispari sensu.
Haec mensura igitur stabili sub robore legum
Firmetur, cives. Suffragia iusta ferantur
Consilio fundata gravi scitisque verendis; 310
Sordidaque abscedant aegrae contagia mentis.
Artibus his igitur talique sub ordine constat
Maiestas patriaeque decor, victoria, laudes,
Et tranquilla quies et rerum copia et urbem
Quae fundant, augent, servant faciuntque beatam. 315
Hanc olim senior Nilus priscique Pelasgi,
Hanc Latium tenuere viam veteresque secuti
Romulidae antiquusque Lacon atque attica pubes,
Et fortunatae pulchris sub legibus urbes.
Hoc iter emensi, melioris nomina saecli, 320
Magnanimi heroes, et legum scita secuti,
Invenere viam, qua se regione locarent
Siderea et iusto divum potirentur honore.
Quin etiam caeli pars est pulcherrima, qua se
Lacteus in cumulum stellarum colligit orbis, 325
Nectareo de rore madens, ubi plurima nulli
Visa hominum nec dicta quidem nec scripta voluptas.
Hic locus est sedesque animis concessa beatis,
Qui patriam auxerunt meritis, rexere iubendo,
Servavere opibus, qui iusti munera leges 330
Armaque, nec segnes generoso pectore vitam
Impendere urbis studio, pacemque dedere.
Vos etiam celsa populi qui puppe sedetis,
Florentis patriae proceres, quorum ora fidemque
Agnosco certaeque micant insignia laudis, 335
Nec dubiae circumvolitat virtutis imago;
Post sanctos actus patriaeque impensa potenti
Officia atque operum meritae vestigia famae,
Qua Nemees terror, qua brachia contrahit ardens
Scorpius et geminae deducunt cornua lances 340
Accipiam et caeli pulchra vos parte locabo.