Florilegium ex sacra Scriptura

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Florilegium ex sacra Scriptura
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115

Documenta Catholica Omnia pdf

Florilegium ex sacra Scriptura

Florilegium ex sacra Scriptura (Prudentius Trecensis), J. P. Migne 115.1439A

LECTORI BENEVOLO.

115.1421A| Quale sit Opusculum Prudentii Tricassini, quod tibi, humanissime Lector, exhibeo, tradit Clarissimus Joseph Blanchinus his verbis: Est Florilegium locorum Veteris ac Novi Testamenti ad imbuendos in fide et moribus eos qui ordinandi sunt homines, accommodatum ad instar florum Psalmorum. Miserat illud idem ex Vaticano regio Alexandrino codice 191 exscriptum idem Clariss. itemque humanissimus blanchinus Optimo Praeposito Gorio, ut in suis Symbolis illud ederet. At Gorius, ut est comissimus, meique amicissimus, illud mihi dono dedit, hoc tantum a me exposcens, ut Clariss. Blanchini, a quo ille receperat, mentionem facerem. Id utique libentissime facio: quem enim, nisi ingratus is sit, et omnis humanitatis expers, prodere pudeat eum a quo beneficio non levi affectus sit? Nolo vero miretur 115.1422A| Lector, quod in hoc florilegio inter praecepta Christiano populo imposita recenseatur abstinentia ab animalium sanguine, ideoque a morticinis. Scilicet Christianis impositum in Hierosolymitano Concilio ab apostolis mandatum, ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine (Act. Apost. XV, 20) priscis temporibus in Ecclesiis plurimis diligentissime observabatur atque id quidem perspicue discis ex Concilio Quinisexto, ex Wormatiensi Synodo Adriano II Pontifice, et regnante Ludovico Pio celebrato, ex Poenitentialibus quoque plurimis id ipsum praecipientibus, atque inculcantibus. Quamobrem mirum non est, si Prudentius noster vir ea aetate celeberrimus id a populo suo exquisierit. Vale.

INCIPIT LIBER. 115.1421|

Haec PRUDENTIUS EPISCOPUS TRECENSIS tam de Veteri quam de Novo collegit Testamento, et ad sacros ordines properantes memoriae commendare praecepit, quae et PRAECEPTA vocantur.

115.1421C| IN GENESI. (Gen. IX, 3, 4, 5) Dixit Dominus ad Noe: Carnem cum sanguine non comedetis, etc.

IN EXODO. Dixit Dominus ad Moysen. (Exod. XIII, 9) Lex Domini semper sit in ore tuo. (Exod. XIX, 15) Estote parati in diem tertium, et ne appropinquetis uxoribus vestris. (Exod. XIX, 22) Sacerdotes quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiam eos. (Exod. XX, 2) Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. Non habebis deos alienos coram me. Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum, quae sunt in aquis sub terra. Non adorabis ea, neque coles. (Exod. XX, 7) Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum. (Ibid., v. 12 et seq.) Honora 115.1422C| patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi. Non occides. Non moechaberis. Non furtum facies. Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia, quae illius sunt. (Exod. XX, 23) Non facietis deos argenteos, nec deos aureos. (Exod. XXI, 12) Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. (Ibid., v. 14 et seq.) Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias, ab altari meo avelles eum, ut moriatur. Qui percusserit patrem suum, aut matrem, morte moriatur. Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae morte moriatur. Qui 115.1423A| maledixerit patri suo aut matri, morte moriatur. (Exod. XXI, 20) Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. (Exod. XXII, 16 et subseq. etiam cap. XXIII) Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea, dotabit eam, et habebit eam uxorem. Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. Maleficos non patieris, vivere. Qui coierit cum jumento, morte moriatur. Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli. Advenam non contristabis, neque affliges eum. Viduae et pupillo non nocebitis. Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum, et indignabitur furor meus, percutiamque 115.1423B| vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes. Si pignus a proximo tuo acceperis, vestimentum ante solis occasum redde ei; ipsum enim est solum, quo operitur indumentum carnis ejus, nec habet aliud, in quo dormiat. Si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. Decimas tuas et primitias tuas non tardabis offerre. Viri sancti eritis mihi. Carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus. Non suscipies vocem mendacii; nec junges manum tuam, ut pro impio dicas falsum testimonium. Non sequeris turbam 115.1423C| ad faciendum malum; nec in judicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. Pauperis quoque non misereberis in judicio. Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum. Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo. Non declinabis in judicium pauperis. Mendacium fugies. Insontem et justum non occides. Nec accipies munera, quae excaecant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum. Peregrino molestus non eris. (Exod. XXIII, v. 12 et subseq.) Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos, et asinus tuus; et refrigeretur filius ancillae tuae, et advena. Omnia, quae dixi vobis, custodite; et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro. 115.1423D| (Ibid., v. 15) Non apparebis in conspectu meo vacuus. (Ibid., v. 19) Primitias frugum terrae tuae deferes in domum Domini Dei tui. (Ibid., v. 25) Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis, et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui; (Ibid., v. 27) cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam

IN LEVITICO. Dixit Dominus ad Moysen. (Levit. V, 1 et subseq.) Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est nisi indicaverit, portabit iniquitatem 115.1424A| suam. (Ibid., v. 4) Anima, quae juraverit, et protulerit labiis suis ut vel male quid faceret, vel bene, et idipsum juramento, et sermone firmaverit, oblitaque postea intellexerit delictum suum, agat poenitentiam pro peccato. (Levit. VI, 2) Anima, quae peccaverit, et contempto Domino negaverit depositum proximi sui, quod fidei ejus creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit, aut calumniam fecerit, sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus peccare solent homines, convicta delicti reddet omnia, quae per fraudem voluit obtinere, integra. (Levit. VII, 26 et subseq.) Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus, quam de pecoribus. Omnis anima, quae ederit sanguinem, peribit 115.1424B| de populis suis.

(Levit. X, 8 et subseq.) Dixit Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui. quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia praeceptum est sempiternum in generationes vestras, et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum. (Ibid., XI, 44) Filii Israel, sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur in terra.

(Levit. XV, 16) Dixit Dominus ad Moysen et Aaron: Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. (Ibid., v. 18) Mulier, cum qua coierit, 115.1424C| lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum. (Ibid., v. 24) Si coierit vir cum muliere tempore sanguinis menstrualis, immundus erit. (Levit. XVII, 10) Homo quilibet de domo Israel, et de advenis, qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo. (Levit. XX, 22) Custodite leges meas, atque judicia, quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus. Turpitudinem matris tuae non discooperies: mater tua est. Non revelabis turpitudinem ejus. Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui est. Turpitudinem sororis tuae ex patre, sive ex matre 115.1424D| non revelabis. Turpitudinem filiae filii tui, vel neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. Turpitudinem filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis. Turpitudinem sororis patris sui non discooperies, quia caro est patris tui. Turpitudinem sororis matris tuae non revelabis, eo quod caro sit matris tuae. Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quae tibi affinitate conjungitur. Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii tui est; et uxorem fratris sui nullus accipiat. Turpitudinem 115.1425A| filiae uxoris tuae, et filiae ejus non revelabis. Filiam filii illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius est, et talis coitus incestus est. Sororem uxoris tuae non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus. Ad mulierem, quae patitur menstrua, non accedas, nec revelabis foeditatem ejus. Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. Cum masculo non commisceberis coitu femineo, quia abominatio est. Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. Nec polluamini in omnibus his, quibus contaminatae sunt universae gentes. Custodite legitima mea et judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis. (Levit. XVIII, V. 29) Omnis anima 115.1425B| quae fecerit de abominationibus his quidpiam, peribit de medio populi sui. (Levit. XIX, V. 3) Unusquisque patrem suum, et matrem suam timeat. (Ibid. V. 9) Cum messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad solum, nec remanentes spicas colliges: neque in vinea tua racemos et grana decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes. Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiat unusquisque proximum suum. Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Non maledices surdo; nec coram caeco pones offendiculum; sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. Non facies 115.1425C| quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. Non eris criminator, nec susurro in populis. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. Nec oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. Non quaeras ultionem; nec memoreris injuriae civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. Leges meas custodite. Ego Dominus Deus vester. (Ibid., V. 26) Non comedetis cum sanguine. Non augurabimini, nec observabitis somnia (Ibid., V. 29). Non prostituas filiam tuam, ne contaminetur terra, et impleatur piaculo. Sabbata mea custodite, et sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. Non 115.1425D| declinetis ad magos, nec ab ariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus Deus vester. Coram cano capite consurge, honora personam senis, et time Dominum Deum tuum. Ego Dominus. Si habitaverit advena in terra vestra, et moratus fuerit inter vos, ne exprobretis ei, sed sit inter vos quasi indigena, et diligetis eum quasi vosmetipsos. Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera justa, et 115.1426A| aequa sint pondera, justus modius, aequusque sextarius. Ego Dominus Deus vester. Custodite omnia praecepta mea, et universa judicia mea, et facite ea. Ego Dominus. (Levit. XX, 7) Sanctificamini, et estote sancti, quia ego Dominus Deus vester. Custodite praecepta mea, et facite ea. Ego Dominus qui sanctifico vos. Qui maledixerit patri suo, aut matri, morte moriatur. Qui patri, matrique maledixerit, sanguis ejus sit super eum. Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius, et adulterium perpetraverit cum conjuge proximi sui, morte moriantur et moechus et adultera. (Ibid., V. 13) Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum super eos. Qui cum jumento, et pecore coierit morte moriatur, pecus 115.1426B| quoque occidite; mulier, quae succubuerit cuilibet jumento, simul interficietur cum eo: sanguis eorum sit super eos. (Ibid., V. 27) Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur: lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos. (Levit. XXIV, 15) Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum, et qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. Qui percusserit, et occiderit hominem, morte moriatur. (Ibid., V. 22) Aequum judicium sit inter vos, sive peregrinus, sive civis peccaverit, quia ego sum Dominus Deus vester. (Levit. XXV, 35) Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirmus manu, et susceperis eum quasi advenam, et peregrinum, et vixerit tecum, ne accipias usuras ab eo, nec amplius quam 115.1426C| dedisti. Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram, et frugum superabundantiam non exiges. Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit et mutari non poterit, id est, nec melius malo nec pejus bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est, et illud pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. (Ibid., V. 28) Omne, quod Domino consecratur, non vendetur, nec redimi poterit. Quidquid semel fuerit consecratum, Sanctum sanctorum erit Domino. Omnes decimae terrae, sive de frugibus, sive de pomis arborum Domini sunt, et illi sanctificantur. Omnium decimarum bovis, et ovis, et caprae, quae sub pastoris juga (virga) transeunt, quidquid decimum venerit 115.1426D| sanctificabitur Domino. Non (eligetur) legetur nec bonum, nec malum, nec altero commutabitur. Si quis mutaverit: et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificatur.

In libro NUMERI. (Num. III, 10, etc.) Dixit Dominus ad Moysen: Aaron autem et filios ejus constitues super cultum Sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. Alii nulla curiositate videant quae sunt in Sanctuario priusquam 115.1427A| involvantur, alioquin morientur. (Num. XV, 30) Anima, quae per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo: verbum enim Domini contempsit, et praeceptum illius fecit irritum: idcirco delebitur, et portabit iniquitatem suam. (Num. XXVIII, 2) Oblationem meam, et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. (Num. XXX, 3) Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento, non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit implebit. (Ibid., V. 10) Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. (Num. XXXV, 30) Homicida sub testibus punietur: ad unius testimonium nullus condemnabitur. Non accipietis pretium ab eo, qui reus est sanguinis.

115.1427B| IN DEUTERONOMIO. (Deut. IV, 9) Custodi igitur temetipsum, et animam tuam sollicite: ne obliviscaris verborum, quae viderunt oculi tui, et ne excidant de corde tuo cunctis diebus vitae tuae. Docebis ea filios, ac nepotes tuos. (Deut. VI, 4) Audi Israel, Dominus Deus noster Deus unus est. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua: eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo, et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere dormiens, atque consurgens: et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque, et movebuntur inter oculos tuos, scribensque ea in limine et ostiis domus tuae. (Ibid., V. 16) Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. 115.1427C| Fac quod placitum est, et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi. (Deut. VII, 12) Si postquam audieris haec judicia, custodieris ea, et feceris, custodiet Dominus Deus tuus tibi pactum, et misericordiam, quam juravit patribus tuis, et diliget te, ac multiplicabit, benedicetque fructui ventris tui, et fructui terrae tuae, frumento tuo, atque vindemiae, oleo, et armentis, gregibus ovium tuarum super terram: benedictus eris inter omnes populos: non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in hominibus quam in jumentis. Auferet Dominus a te omnem languorem et infirmitates. (Deut. VIII, 1) Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave diligenter ut facias, ut possitis vivere, et multiplicemini. (Ibid., V. 11) Observa, et cave nequando 115.1427D| obliviscaris Domini Dei tui, et negligas mandata ejus, atque judicia: ne postquam comederis, et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris, et habitaberis in eis, habuerisque armenta, et ovium greges; argenti, et auri, cunctarumque rerum copiam; elevetur cor tuum, et non reminiscaris Domini Dei tui. (Ibid., V. 17) Nec dices in corde tuo: Fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt, sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse tibi vires praebuerit

115.1428A| Moyses dixit ad filios Israel. (Deut. X, 17) Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera, et facit judicium pupillo et viduae: amat peregrinum et dat ei victum, atque vestitum. Et vos ergo amate peregrinos. (Deut. XI, 1) Ama Dominum Deum tuum, et observa praecepta ejus, et caeremonias, judicia, atque mandata omni tempore. (Ibid., V. 18) Ponite haec verba mea in cordibus, et in animis vestris, et suspendite ea pro signo in manibus, et inter vestros oculos collocate. Docete filios vestros, ut illa meditentur. Quando sederis in domo tua, et ambulaveris, atque surrexeris, scribes ea super postes, et januas domus tuae, ut multiplicentur dies tui, et filiorum tuorum. (Deut. XII, 5) Ad locum, quem elegerit Dominus Deus vester, venietis 115.1428B| et offeretis in illo loco holocausta, et victimas vestras, decimas, et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria. (Ibid., V. 11) Illuc omnia, quae praecipio, conferetis, holocausta, et hostias, ac decimas, et primitias manuum vestrarum, et quidquid praecipuum est in muneribus, quae vovistis Domino. Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris, sed in eo, quem elegerit Dominus. (Ibid., V. 19) Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore, quo versaris in terra. (Ibid., V. 23, 24) Cave ne sanguinem eomedas, sed super terram funde, quasi aquam, ut sit tibi bene, et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini. (Deut. XIII, 4) Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, mandata illius custodite, et audite 115.1428C| vocem ejus, ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis. (Deut. XIV, 1) Filii estote Domini Dei vestri. Non vos incidetis, non facietis calvitium super mortuo, quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo: (Ibid., V. 21) Quidquid morticinum est non vescemini ex eo. (Deut. XV, 4) Omnino indigens, et mendicus non erit inter vos, ut benedicat tibi Dominus. Si tamen audieris vocem Domini, et custodieris universa, quae jussit, et quae ego praecipio tibi, benedicet tibi, ut pollicitus est. (Ibid., V. 6) Dominaberis nationes plurimas, et tui nemo dominabitur. Si unus de fratribus tuis ad paupertatem venerit, non obdurabis cor tuum, nec contrahes manum, sed aperies eam pauperi, et dabis mutuum, quo eum indigere perspexeris. Ne avertas oculos a paupere fratre tuo, nolens ei quod 115.1428D| postulat mutuum commodare, ne clamet contra te ad Dominum, et fiat tibi in peccatum, sed dabis ei: non neges quidpiam callide in ejus necessitatibus sublevandis. Non deerunt pauperes in terra habitationis tuae, idcirco ego praecipio tibi, ut aperias manum fratri tuo egeno, et pauperi, qui tecum versatur in terra. (Deut. XVI, 16) Non apparebis ante Dominum vacuus, sed offeret unusquisque secundum quod habuerit, juxta benedictionem Domini Dei sui, quam dederit ei. (Ibid., V. 19) Non accipies 115.1429A| personam, nec munera: quia munera excaecant oculos sapientium, et mutant verba justorum. Juste quod justum est persequeris, ut vivas et possideas terram, quam Dominus Deus tuus dedit tibi. (Deut. XVII, 8) Si judicum videris verba variari, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad Sacerdotes, et ad judicem, qui fuerit in illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem, et facies quodcunque dixerint qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus: sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram, vel ad sinistram; qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto judicis, morietur homo 115.1429B| ille, et auferes malum de Israel, cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia (Deut. XVIII, 10). Nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam, aut qui ariolos sciscitetur, et observet somnia, atque auguria, nec sit maleficus, nec incantator, nec pythones consulat, nec divinos, nec quaerat a mortuis veritatem. (Deut. XIX, 14) Non assumes, et transferes terminos proximi tui, quos fixerunt priores in possessione tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi in terra, quam acceperis possidendam. Non stabit testis unus contra aliquem: quidquid illud peccati, et facinoris fuerit, sed in ore duorum, aut trium testium stabit omne verbum; si fuerit testis mendax contra aliquem accusans eum. Cumque invenerint falsum testem 115.1429C| dixisse contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere cogitavit. (Deut. XXII, 5) Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit haec. (Ibid., V. 22) Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est adulter et adultera. Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum illa, educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur; puella, quia non clamavit, cum esset in civitate; vir, quia humiliavit uxorem proximi sui. (Deut. XXIII, 9) Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra, et non revertetur, 115.1429D| priusquam ad vesperam lavetur aqua. (Ibid., V. 15) Non trades servum Domino suo, qui ad te confugerit, sed habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, nec contristes eum. Non erit meretrix de filiabus Israel, neque scortator. Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem. Fratri tuo absque usura, id quod indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo. Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus 115.1430A| tuus: et si moratus fueris reputabitur tibi in peccatum. Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate, et ore tuo locutus es. (Deut. XXIV, 10) Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus, ut pignus auferas, sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, sed statim reddes ei ante solis occasum, ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenae, qui tecum moratur in terra, sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum. (Ibid., V. 16) Non occidentur patres 115.1430B| pro filiis, nec filii pro patribus, sed unusquisque pro suo peccato morietur. Non pervertes judicium advenae, et pupilli; nec auferes pignoris loco viduae vestimentum. Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris ut tollas eum, sed advenam, et pupillum, et viduam patieris auferre. Si vendemiaveris vineam tuam; non colliges remanentes racemos, sed cedent in usus advenae, pupilli ac viduae. (Deut. XXV, 1) Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint Judices, quem justum esse perspexerint, illi justitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis; sin autem eum qui peccavit, dignum viderint plagis prosternent, et coram se facient verberari: pro mensura peccati erit, et plagarum modus, ita duntaxat, 115.1430C| ut quadragenarium numerum non excedant. (Deut. XXV 13). Non habebis in sacculo diversa pondera, majus et minus, nec erit in domo tua modius major, et minor: pondus habebis justum et verum. Abominatur enim Dominus eum qui facit haec, et aversatur omnem injustitiam.

 De libro JOSUE. Bennun. (Josue XXIV, 1-14, etc.) Dixit Josue filiis Israel: Timete Dominum, et servite ei perfecto corde, atque verissimo, et auferte deos, quibus servierunt patres vestri. (Ibid., V. 23) Auferte deos alienos de medio vestri, et inclinate corda vestra ad Dominum Deum Israel.

De Libro REGUM. Dixit Samuel propheta. (I Reg. XV, 22) Melior est enim obedientia, quam victimae, et auscultare magis quam offerre adipem arietum; 115.1430D| quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere.

 De PROPHETIS. (Isa. V, 22) Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem.

Secundum MATTHAEUM. (Matth. III, 2) Poenitentiam agite: appropinquabit enim regnum coelorum. (Ibid. V. 8) Facite ergo fructum dignum poenitentiae. (Matth. V, 13) Vos estis sal terrae. Quod si sal evanuerit in quo salietur? (Ibid., V. 16) Sic luceat 115.1431A| lux vestra coram hominibus, ut videant vestra bona opera, et glorificent Patrem vestrum. (Ibid., V. 19) Qui enim solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus vocabitur in regno coelorum; qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno coelorum. Nisi abundaverit justitia vestra plus quam Scribarum et Pharisaeorum, non intrabitis in regnum coelorum. Dictum est antiquis: Non occides; qui autem occiderit, reus erit judicio. Si ergo (Ibid., V. 23 et seq.) offeres munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quod frater tuus habet aliquid adversum te, relinque ibi munus tuum ante altare, et vade prius reconciliari fratri tuo, et tunc veniens offeres munus tuum. Esto consentiens adversario tuo cito dum es in via 115.1431B| cum eo. (Ibid., V. 28) Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

(Ibid., V. 32) Qui dimiserit uxorem suam, excepta fornicationis causa, facit eam moechari, et qui dimissam duxerit adulterat. Dictum est antiquis: Non perjurabis; reddes autem Domino juramenta tua. Non jurare omnino, neque per coelum, quia thronus Dei est; neque per terram, quia scabellum pedum ejus est; neque per caput tuum jurabis; sit autem sermo vester, est, est: non, non; quod autem his abundantius est, a malo est. (Ibid., V. 39) Non resistere malo: si quis te percusserit in dexteram maxillam, praebe illi et alteram. Et ei, qui vult tecum judicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte ei et 115.1431C| pallium; et qui te angariaverit mille passus, vade cum illo et alia duo. Qui petit a te, da ei, et volenti mutuari a te, ne avertaris. (Matth. V, 44) Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos: et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos (Ibid., V. 48). Estote ergo vos perfecti, sicut et pater vester coelestis perfectus est (Matth. VI, 1 et seq.). Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud patrem vestrum. Cum ergo facis eleemosynam, noli tuba canere ante te, sicut hypocritae faciunt. Te autem faciente eleemosynam, nesciat sinistra tua quod faciat dextera tua. Et cum oratis, non eritis sicut hypocritae; orantes autem nolite multum loqui. Sic ergo orabitis: Pater noster, qui es in coelis, etc. 115.1431D| (Ibid., V. 14) Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum: et Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. (Ibid., V. 19) Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra. (Ibid., V. 34) Nolite ergo esse solliciti in crastinum. (Matth. VII, 1 et subseq.) Nolite judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini, et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. (Ibid., V. 6) Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Petite et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. (Ibid., V. 12) 115.1432A| Omnia ergo quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Intrate per angustam portam, quae ducit ad vitam. (Matth. X, 9) Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris; non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam; dignus est enim operarius cibo suo. (Ibid., V. 28) Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere: sed potius eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam. (Ibid., V. 37) Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus, et qui amat filium, aut filiam super me, non est me dignus. (Ibid., V. 40) Qui recipit vos, me recipit. Quicunque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae, amen dico vobis non 115.1432B| perdet mercedem suam. (Matth. XI, 29) Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. (Matth. IX, 13) Misericordiam volo, et non sacrificium. (Matth. XII, 36) Omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. Ex verbis enim tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis. (Matth. XV, 4) Honora patrem et matrem, et qui maledixerit patri vel matri, morte moriatur. Quicunque dixerit patri vel matri: Munus quodcunque est ex me, tibi proderit, et non honorificabit patrem suum aut matrem suam: et irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem vestram. (Matth. XVI, 24) Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem 115.1432C| suam, et sequatur me. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur? (Matth. XVIII, 3) Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum. (Ibid., V. 6 et seq.) Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris. Vae mundo a scandalis. Necesse est enim, ut veniant scandala: verumtamen vae homini illi, per quem scandalum venit. Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te. Videte 115.1432D| ne contemnatis unum ex pusillis istis, qui in me credunt (Ibid., V. 15 et seq.). Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. Si autem te non audierit, adhibe tecum unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum: quod si non audierit eos, dic Ecclesiae. (Ibid., V. 21) Petrus dixit: Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei? usque septies? Dixit ei Jesus: non dico tibi usque septies, sed usque septuagies septies. (Matth. XIX, 3) Accesserunt 115.1433A| Pharisaei dicentes: si licet homini dimittere uxorem suam quacunque ex causa? Propter hoc relinquet homo patrem, et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. (Ibid., V. 6) Qui respondens ait: Quia quicunque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur. (Ibid., V. 17 et seq.) Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. Non homicidium facies, non adulterabis, non facies furtum, non falsum testimonium dices. Honora patrem, et matrem, et diliges proximum tuum sicut teipsum. Omnia haec custodivi: quid adhuc mihi deest? Ait illi Jesus: si vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me, et habebis thesaurum in 115.1433B| coelo. Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum coelorum. Et iterum: facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei. Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. Petrus dixit: ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Dixit ei Jesus: Amen dico vobis, cum sederit filius hominis in sede majestatis suae, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel; et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. (Matth. XXIII, 12) Qui autem se exaltaverit humiliabitur. (Ibid., V. 21) Qui jurat in templo, 115.1433C| jurat in illo qui habitat in ipso: et qui jurat in coelo, jurat in throno Dei et in eo qui sedet super eum. (Matth. XXIV, 42) Vigilate, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus est. (Matth. XXV, 34) Dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum. Esurivi enim, et dedistis mihi manducare.

EX EPISTOLA AD ROMANOS. (Rom. I, 28) Qui non probaverunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidio, contentione, dolo, malignitate: susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non obedientes, 115.1433D| insipientes, incompositos, sine affectione, absque foedere, sine misericordia; quoniam qui talia agunt, digni sunt morte: et non solum qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus. (Rom. II, 11 et seq.) Non est enim personarum acceptio apud Deum. Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur. (Rom. VI, 12 et seq.) Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus; peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. Cui exhibetis vos, servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam. 115.1434A| (Rom. VII, 2) Quae sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi: si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri: igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro. (Rom. XII, 1 et seq.) Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. (Rom. XIII, 1) Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est enim potestas nisi a Deo: quae autem sunt a Deo ordinatae sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Qui autem resistunt, ipsi sibi damnationem acquirunt. (Ibid., V. 7) Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui honorem, honorem; cui timorem, timorem. 115.1434B| Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. (Ibid. V., 13) Non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione; sed induimini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis. (Rom. XIV, 3) Is qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit. Tu quis es, qui judices alienum servum? suo Domino stat, aut cadit. (Rom. XVI, 17) Rogo vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones, et offendicula propter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. (Ibid., V. 19) Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.

EX EPISTOLA I AD CORINTHIOS. (I Cor. I, 10) 115.1434C| Obsecro autem vos per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata; sitis autem perfecti in eodem sensu, et in eadem scientia. (Ibid., V. 31) Qui gloriatur, in Domino glorietur. (I Cor. IV, 5) Nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium, et tunc laus erit unicuique a Deo. (I Cor. V, 9 et seq.) Non commisceamini fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus. Si is, qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax: cum ejusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex vobis ipsis. (I Cor. VI, 9) Nolite errare, neque fornicarii, neque 115.1434D| idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Et haec quidam fuistis, sed abluti estis, sed sanctificati estis in nomine Domini Jesu Christi. (I Cor. VII, 1) Bonum est homini mulierem non tangere: propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque suum virum habeat (Ibid., V. 8). Dico autem non nuptis, et viduis: bonum est illis, si sic maneant, sicut et ego. Quod si non se continent, nubant: melius est enim nubere quam uri. Iis autem, qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, 115.1435A| uxorem a viro non discedere. Quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari; et vir uxorem non dimittat. (Ibid., V. 27) Alligatus es uxori? noli quaerere solutionem; solutus es ab uxore? noli quaerere uxorem. (Ibid., V. 29) Qui habent uxores, tanquam non habentes sint: et qui flent, tanquam non flentes: et qui gaudent, tanquam non gaudentes sint. (Ibid., V. 38) Qui matrimonio jungit virginem suam, bene facit: et qui non jungit melius facit. Mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit. Quod si dormierit vir ejus, liberata est; cui vult nubat, tantum in Domino; beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. (I Cor. IX, 7) Quis militat suis stipendiis unquam? quis plantat vineam, et fructum 115.1435B| ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat? Scriptum est in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti. Nunquid de bobus cura est Deo? an propter nos utique hoc dicit? Nam propter nos scripta sunt; si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est, si nos carnalia vestra metamus? Nescitis quoniam qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui Altari deserviunt, cum Altari participant? (I Cor. X, 6) Non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt. Neque idololatrae efficiamini, sicut quidam ex ipsis, quemadmodum scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt tudere (I Cor. X, 24). Nemo quod suum est quaerat, sed quod alterius. Omne quod in macello venit, manducate, 115.1435C| nihil interrogantes propter conscientiam (Ibid., V. 31). Sive ergo manducatis, sive bibitis, vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. (I Cor. XI, 4 et seq.) Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum; omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: nam si non velatur mulier, tondeatur; si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. Vir igitur non debet velare caput, quoniam imago et gloria est Dei. (Ibid., V. 16) Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI, 27). Quicunque manducaverit panem, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo, 115.1435D| et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat, et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit: non dijudicans corpus Domini; quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur; dum judicamur autem a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. (I Cor. XIV, 20) Fratres mei, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote. (Ibid., V. 34) Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. (Ibid., V. 38) Si quis autem ignorat, ignorabitur. Itaque, fratres, aemulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. (I Cor. XV 33) Corrumpunt mores bonos colloquia mala.

 115.1436A| EX EPISTOLA II AD CORINTHIOS. (II Cor. V, 10) Omnes enim nos manifestari oportet ante Tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. (II Cor. VI, 14) Nolite jugum ducere cum infidelibus; quae enim participatio justitiae cum iniquitate? aut quae societas luci ad tenebras? quae conventio Christi ad Belial? aut quae pars fideli cum infideli?

AD GALATAS. (Galat. I, 10) Si hominibus placerem, Christi servus non essem. (Galat. IV, 10) Dies observatis, et menses, et tempora, et annos: timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis. (Galat. V, 9) Modicum fermentum totam massam corrumpit. (Ibid., V. 13). Vos enim in libertatem vocati estis, fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis 115.1436B| carni, sed per charitatem servite invicem. (Ibid., V. 14) Diliges proximum tuum sicut teipsum; quod si invicem mordetis, et comeditis, videte ne ab invicem consumamini. (Galat. VI, 6 et seq.) Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis. Nolite errare: Deus non irridetur; quae enim seminaverit homo, haec et metet.

AD EPHESIOS. (Ephes. IV, 29) Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat; sed si quis bonus ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia, tollatur a vobis cum omni malitia; estote autem invicem 115.1436C| benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. (Ephes. V, 11) Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite; (Ibid., V. 18) nolite inebriari vino, in quo est luxuria. (Ibid., V, 22) Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino, quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi eam gloriosam. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim unquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam. (Ephes. V, 29) Filii, obedite parentibus vestris in Domino, 115.1436D| hoc enim justum est. (Ephes. VI, 1) Et vos patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini. Servi, obedite dominis carnalibus cum omni timore, et tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed ut servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate. Et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quod et illorum, et vester Dominus est in coelis, et personarum acceptio apud Deum non est.

AD PHILIPPENSES. (Philip. II, 3) Nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, non quae 115.1437A| sua sunt singuli considerantes, sed ea quae aliorum. (Ibid., V. 14) Omnia autem facite sine murmurationibus, et haesitationibus, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione.

AD COLOSSENSES. (Col. V, 5 et seq.) Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram; fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam, quae est simulacrorum servitus. Nunc autem deponite et vos omnia, iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus, et induentes novum, qui renovatur in agnitionem, secundum imaginem ejus, qui creavit eum; induite vos ergo sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera 115.1437B| misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam: supportantes invicem et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelam. (Ibid., V. 17) Omne quodcunque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. (Col. IV, 6) Sermo vester semper gratiae sale sit conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

AD THESSALONICENSES I. (I Thess. X, 4) Rogamus autem vos, fratres, ut abundetis magis et operam detis, ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operamini manibus vestris, sicut praecepimus vobis, et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt, et nullius aliquid desideretis.

115.1437C| AD THESSALONICENSES II. (II Thess. III, 6) Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate. (Ibid., V. 10) Cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet; audivimus enim inter vos quosdam ambulare in quiete, nihil operantes, sed curiose agentes. Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiamus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes (in Christo Jesu Domino nostro).

AD TIMOTHEUM. I (I Tim. II, 9) Similiter et mulieres in habitu ornato, cum verecundia, et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus, aut auro, 115.1437D| aut margaritis, vel veste pretiosa: sed quod decet mulieres, promittentes pietatem per opera bona; mulier in silentio discat cum omni subjectione: docere autem mulieri non permitto, neque dominari in virum, sed esse in silentio. (I Tim. III, 11) Mulieres simul pudicas, non detrahentes, sobrias, fideles in omnibus. (I Tim. IV, 7) Ineptas et aniles fabulas devita, exerce autem teipsum ad pietatem. Nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est, promissionem habens vitae, quae nunc est, et futurae. (I Tim. V, 1) 115.1438A| Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem; juvenes ut fratres; anus ut matres; juvenculas ut sorores in omni castitate. Viduas honora, quae vere viduae sunt, si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discat primum domum suam regere, et mutuam vicem reddere parentibus: hoc enim acceptum est coram Deo. Nam quae in deliciis est, vivens mortua est; et hoc praecipe, ut irreprehensibiles sint. Si quis autem suorum, et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Vidua eligatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor, in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. 115.1438B| Adolescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt: habentes damnationem quod primam fidem irritam fecerunt; simul autem, et otiosae discunt circuire domos: non solum otiosae, sed et verbosae, et curiosae, loquentes quae non oportet. (Ibid., V. 17) Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habentur, maxime qui laborant in verbo, et doctrina; dicit enim Scriptura: non infrenabis os bovi trituranti, et dignus est operarius mercede sua. (Ibid., V. 20) Peccantes coram omnibus argue, ut et caeteri timorem habeant. (I Tim. VI, 1) Quicunque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur. (Ibid., V. 7) Nihil enim intulimus in hunc mundum; haud dubium quod nec auferre quid possumus, 115.1438C| habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines interitum et perditionem.

AD TIMOTHEUM II. (II Tim. II, 4) Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. (Ibid., V. 14): Noli verbis contendere: ad nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. Radix omnium malorum est cupiditas. Profana autem et inania vaniloquia devita.

AD TITUM. (Tit. II, 1) Tu autem loquore quae decent sanam doctrinam. Senes ut sobrii sint, pudici, prudentes, sani in fide in dilectione, in patientia. Anus similiter in habitu sancto, non criminatrices, 115.1438D| non vino multum servientes, bene docentes, ut prudentiam doceant adolescentulas, ut viros suos ament, filios suos diligant; prudentes, castas, sobrias, domus curam habentes, benignas, subditas suis viris; juvenes similiter hortare ut sobrii sint; (Tit. III, 1) admone illos, principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse. Neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetu dinem ad omnes homines. (Ibid., V. 9) Stultas autem 115.1439A| quaestiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita; haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.

AD HEBRAEOS. (Hebr. III, 12) Videte, fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo; [ Et post plura ] (Hebr. X, 35) nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem; patientia enim vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes reportetis repromissionem (Hebr. XII, 5). Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris, dum ab eo argueris: quem enim diligit Dominus, castigat; flagellat autem omnem filium, quem recipit. In disciplina perseverate: tanquam filiis vobis offert se Deus; quis enim filius, quem non corripit pater? Quod si extra 115.1439B| disciplinam estis, cujus particeps facti estis omnes: ergo adulteri, et non filii estis. (Ibid., V. 11) Omnis 115.1440A| autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii, sed moeroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam, reddet justitiae. (Ibid., V. 14) Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. (Hebr. XIII, 1) Charitas fraternitatis maneat in vobis, et hospitalitatem nolite oblivisci: per hanc enim placuerunt quidam, angelis hospitio receptis. (Ibid., V. 17) Obedite praepositis vestris, et subjacete eis: ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes.

Ludovicus Caesar factus coronante Stephano.
Hac in sede papa magno tunc Esebo pontifex.
Fundamenta renovavit cuncta loci istius.
115.1440B| Urbis jura sibi subdens Praesul auxit omnia.

(no apparatus)