Forma institutionis canonicorum

E Wikisource

Forma institutionis canonicorum (Symphosius Amalarius), J. P. Migne LIBER PRIMUS, QUI EST DE INSTITUTIONE CANONICORUM. (Dantur variantes ex ms. Vatic. 4885.) INDEX CAPITUM LIBRI PRIMI. (0819) I. De tonsura clericorum. II. De ostiariis. III. De lectoribus. IV. De exorcistis. V. De acolythis. VI. De subdiaconibus. VII. De diaconibus. VIII. De presbyteris. IX. De sacerdotibus. X. De episcopis. XI. De episcopis. XII. De pastoribus. XIII. De pastoribus, quales in ecclesia eligi debeant. XIV. De pastoribus, ut indigni atque imperiti ad pastorale magisterium accedere non praesumant. XV. De indignis praepositis. XVI. De indoctis praepositis. XVII. De his qui in regimine prodesse possunt, sed idem officium per quietem pro riam refugiunt. XVIII. De praepositis ecclesiae XIX. Quod sacerdotes sancti contemplativae vitae fieri participes possunt. XX. De doctrina et exemplis praepositorum. XXI. De humilitate praepositorum. XXII. De humilitate praepositorum. XXIII. De doctrinae discretione. XXIV. Qualiter praelati subjectos doceant, ac semetipsos discreta circumspectione praevideant. XXV. De doctorum silentio. XXVI. Quod nihil prosit sa erdoti etiamsi bene vivat, si male viventes lacendo non arguat. XXVII. De pasteribus non recte gradientibus. XXVIII. De negligentia sacerdotis, qui doctrinae suae contraria agendo, personam non potest implere doctorum. XXIX. De his qui bene docent et male vivunt. XXX. De exemplis pravorum sacerdotum. XXXI. De praepositis carnalibus. XXXII. Luctuosa descriptio carnaliter viventium sacerdotum. XXXIII. De iracundis doctoribus. XXXIV. De zelo pastoralis officii erga subditos. XXXV. Quod sacerdotes nihil proprium habeant, et ecclesiae facultates tanquam communes. Deo rationem reddituri suscipiant. XXXVI. De disciplina sacerdotum in his qui delinquunt. XXXVII. De collata episcopis potestate ligandi atque solvendi. XXXVIII. De episcopis qui pro ordinatione sacerdotii munera libenter accipiunt. XXXIX. De subintroductis mulieribus. XL. De clericis usuras accipientibus. XLI. De privilegiis presbyterorum. XLII. De excommunicatis. XLIII. Quod non oporteat demigrare. XLIV. Non transmigrandum de civitate in civitatem. XLV. De his qui in ecclesiis in quibus provecti sunt minime perdurarunt. XLVI. De fiectendo genu. XLVII. De damnatis et ministrare tentantibus. XLVIII. De clericis damnatis. XLIX. De peregrinorum susceptione. L. Quod non liceat clerico in duarum civitatum ecclesiis ministrare. LI. Quod non oporteat peregrinos clericos sine commendatitiis ministrare. LII. Quod sine litteris sacro ministerio servientes proficisci non debeant. LIII. De clericis a communione submotis ab alio non recipiendis episcopo. LIV. Si quis excommunicatus ante sententiam communicare praesumpserit, ipse in se damnationem protulit. LV. De non sollicitandis clericis alienis. LVI. De his qui semel legerint in ecclesia, ab aliis non posse promoveri. LVII. Si qui clerici ab episcopis suis promoti contempserint, nec illic maneant unde recedere noluerunt. LVIII. Ut nullus alienum clericum sollicitare vel tenere praesumat, suo episcopo non praebente consensum LIX. Ut in ecclesiis convivia minime celebrentur. (0820) LX. Quod nullus ecclesiasticorum in tabernis comedere debeat. LXI. De avaritia. LXII. Quod usuram non solum clerici exigere non debent, sed nec laici Christiani. LXIII. De his qui esum carnium in clero constituti diffugiunt. LXIV. De numero certo diaconorum. LXV. De his qui abominantur eos qui carnibus vescuntur. LXVI. De his qui in usus pauperum conferuntur. LXVII. De his qui pro virginitate superbiunt. LXVIII. De his qui Dominico die jejunant, tanquam nihil prae caeteris differente. LXIX. De his qui ecclesiastica jejunia absque necessitate dissolvunt. LXX. De his qui se a perceptione sanctae communionis avertunt, et qui excommunicatis per domos communicant. LXXI. De his qui ab alia paroecia praeter conscientiam episcoporum suorum in aliis commorantur. LXXII. De clericis vel laicis excommunicatis. LXXIII. De episcopis et clericis adeuntibus imperatorem. LXXIV. De damnatis episcopis aut clericis adeuntibus imperatorem. LXXV. Ut qui in sacrario serviunt usuras non exigant. LXXVI. De his qui debeant in pulpito psallere LXXVII. De honore quem presbyteris diaconi, qui sub ipsis sunt, debeant exhibere. LXXVIII. Quod subdiaconi non debeant benedicere, vel benedictionem dare. LXXIX. De exorcistis qui non sunt ab episcopis ordinati. LXXX. In ecclesia prandia fieri non debere. LXXXI. Quod praeter episcopi jussionem clericus proficisci non debeat. LXXXII. Ut ad sacrarium mulieres non introeant. LXXXIII. Non licere clericis ludicris interesse spectaculis. LXXXIV. Oblationes in domibus offerri non oportere LXXXV. De clericis et monachis non manentibus in suo proposito. LXXXVI. Quod non oporteat clericos habentes adversus invicem negotium proprium episcopum relinquere, et ad saecularia judicia convolare. LXXXVII. Quod minime clericos transmigrare conveniat. LXXXVIII. Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi bona ejus diripere. LXXXIX. Si quis clericorum pauper promotus, in ordine postea habuerit aliquid, Ecclesiae potestati subjiciat. XC. Ut clerici tabernas, nisi in peregrinis, non ingrediantur. XCI. Ut alienus clericus minime suscipiatur ab alio. XCII. Ut clericus nec suo, nec alieno nomine fenus exerceat. XCIII. Ut clerici nullas negotiationes inhonestas, et turpia lucra sectentur. XCIV. De vita clericorum. XCV. De institutione clericorum. XCVI. Ex epistola Hieronymi ad Rusticum. XCVII. Quid distet inter monachum et clericum. XCVIII. De vita clericorum. XCIX. De clericis. C. De regulis clericorum. CI. De gentibus clericorum. CII. Quales oporteat clericos esse. CIII. De subjectis bonis sub pastorali regimine constitutis. CIV. De subditis. CV. De invidis et protervis subditis. CVI. Quod secundum sermonem prophetae culpa sua pereant, qui sacerdotum increpationes perversa voluntate contemnunt. CVII. Cum quo damno animae suae ab ecclesia quae pauperes pascit accipiunt illi qui sibi de suo sufficiunt. CVIII. Qui sint qui etiam cum profectu animae suae opibus sustentatur ecclesiae. CIX. Quid facere debeant clerici, quorum infirmitas non potest sua contemnere. (0821) CX. Quae sint vera gaudia, vel verae divitiae, et quid impedimenti afferant bona praesentia amatoribus futurorum. CXI. Quomodo intelligatur quod dicit Apostolus, Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt edunt. CXII. De vita et moribus clericorum. CXIII. Item de vita et moribus clericorum. CXIV. Quae praecepta specialiter monachis, quae generaliter caeteris conveniant Christianis. CXV. Quod canonica institutio, evangelica et apostolica auctoritate fulta, caeteris superemineat institutionibus. CXVI. Quid sint res ecclesiae. CXVII. Quod diligenter munienda sint claustra canonicorum. CXVIII. Ut in congregandis canonicis modus discretionis sit tenendus. CXIX. De his qui in congregatione sibi commissa solummodo ex familia ecclesiae clericos aggregant. CXX. Qui clerici in congregatione canonica constituti ecclesiastica accipere stipendia debeant. CXXI. Ut in congregatione canonica aequaliter cibus et potus accipiatur. CXXII. De mensura cibi et potus. CXXIII. Quod a praelatis gemina pastio sit subditis impendenda. CXXIV. Ut canonicis sicut in caeteris, ita etiam in cultu vestium modum teneant discretionis. CXXV. Ut canonici cucullas manachorum non induant. (0822) CXXVI. Qua auctoritate horae canonicae celebrentur, quas scire ac religiose observare canonicos oportet. CXXVII. De vespertinis. CXXVIII. De completis. CXXIX. De vigiliarum antiquitate. CXXX. De matutinis. CXXXI. Ut canonici horas canonicas religiose observent. CXXXII. Quod cantantibus et psallentibus Domino angelorum adsint praesidia. CXXXIII. Quales ad legendum et cantandum in ecclesia constituendi sint. CXXXIV. Qui modus sit correptionis. CXXXV. Ut erga pueros, qui nutriuntur, vel erudiuntur in congregatione canonica, instantissima sit adhibenda custodia. CXXXVI. Ut omnes canonici ad completorium veniant. CXXXVII. De cantoribus. CXXXVIII. Quales vice praelatorum in congregatione canonica fungi debeant. CXXXIX. De praepositis. CXL. Qualis sit cellararius constituendus. CXLI. Cui committi debeant stipendia pauperum. CXLII. De infirmorum ac senum cura fratrum. CXLIII. Qualiter porta canonicorum custodiatur. CXLIV. Ut claustra canonicorum diligenter custodiantur. CXLV. Epilogus breviter digestus. CAPUT PRIMUM. (0821A) (Isidori Eccles. Offic. l. VI, c. 4.) Tonsurae ecclesiasticae usus a Nazaraeis, nisi fallor, exortus est. Qui prius crine servato, denuo [diuturno] post magnam vitae continentiam devotione completa caput radebant, et capillos in igne sacrificii ponere jubebantur, scilicet ut perfectionem devotionis suae Domino consecrarent. Hujus ergo exempli usus ab apostolis introductus est, ut hi qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazaraei, id est sancti Dei [ Deest Dei], crine praeciso innoventur. Hoc quippe et Ezechieli prophetae jubetur, dicente Domino: Tu fili hominis, sume tibi gladium acutum, et duces per caput tuum et barbam (Ezech. V). Videlicet quia et ipse sacerdotali genere (0821B)Deo in ministerium sanctificationis deserviebat. Hoc et Nazaraeos illos, Priscillam et Aquilam, in Actibus apostolorum primum fecisse legimus: Paulum quoque apostolum, et quosdam discipulorum Christi, qui in hujusmodi cultu [ Deest cultu] mirandi exstiterunt (Act. XVIII). Est autem in clericis tonsura signum quoddam, quod in corpore figuratur, sed in animo agitur, scilicet, ut hoc signo in religione vitia resecentur, et criminibus carnis nostrae, quasi crinibus exuamur, atque inde innovatis sensibus ut comis rudibus enitescamus, exspoliantes nos, juxta Apostolum, veterem hominem cum actibus suis (Ephes. IV), et induentes novum, qui renovatur in agnitione Dei (Coloss. III). Quam renovationem (0821C)in mente oportet fieri, sed in capite demonstrari, (0822A)ubi ipsa mens noscitur habitare. Quod vero detonso capite superius, inferius circuli corona relinquitur, sacerdotium regnumque ecclesiae in eis existimo figurari. Tiara enim apud veteres constituebatur in capite sacerdotum. Haec ex bysso confecta [confecto] rotunda erat, quasi sphaera media, et hoc significatur in parte capiti [capitis] tonsa. Corona autem latitudo aurei est circuli, quae regum capita cingit. Utrumque itaque signum in capite clericorum exprimitur, ut impleatur etiam corporis quadam similitudine quod scriptum est, Petro apostolo perdocente: Vos estis genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II). Quaeritur autem cur sicut apud [ Deest apud] antiquos Nazaraeos, non ante coma nutritur, et sic tondetur. Sed qui exquirunt, advertant (0822B)quid sit inter illud propheticum velamentum, et hanc Evangelii revelationem, de qua dicit Apostolus: Cum transieris ad Christum, auferetur velamen (II Cor. III). Quod autem significabat velamen interpositum inter faciem Mosis et aspectum populi Israel, hoc significabat illis temporibus etiam coma sanctorum. Nam et Apostolus comam pro velamento esse dicit (I Cor. XI). Proinde jam non oportet ut velentur crinibus capita eorum qui Domino consecrantur, sed tantum ut revelentur: quia quod erat occultum in sacramento prophetiae, jam in Evangelio declaratum est.

CAPUT II. (Isid., ibid. c. 14.) Ostiarii [Item Isidori de Ostiariis. (0822C)Ostiarii] sunt, qui in Veteri Testamento janitores (0823A)templi vocabantur, qui praeerant portis Jerusalem, quique [quippe] ordinati per vices suas omnia interiora templi vel exteriora [ Deest vel exteriora] custodiebant. Hi denique [Iidemque inter] inter sanctum et iniquum discernentes, eos tantum in ecclesia qui sunt fideles recipiunt. Intrare enim templum nisi per hos non possumus. Habent enim potestatem tam bonos recipiendi quam rejiciendi indignos.

CAPUT III. (Isid., ibid. c. 11.) Lectorum [Item Isidori de lectoribus, Lectorum] ordo formam et initium a prophetis. Sunt igitur lectores, qui verbum Dei praedicant, quibus dicitur: Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII). Isti quippe dum ordinantur, (0823B)primum de eorum conversatione episcopus verbum facit ad populum. Deinde coram plebe tradit eis codicem apicum divinorum, ad verbum Dei annuntiandum. Qui autem ad hujusmodi provehitur gradum, iste erit doctrina et libris imbutus, sensuumque ac verborum scientia perornatus: ita ut distinctionibus sententiarum intelligat ubi finiatur junctura, ubi adhuc pendeat oratio, ubi sententia extrema claudatur. Sicque expeditus vim pronuntiationis tenebit, ut ad intellectum omnium mentes sensumque promoveat, discendo [discernendo] genera pronuntiationum, atque exprimendo proprios sententiarum affectus: modo indicantis voce, modo dolentis, modo increpantis, modo exhortantis, sive his similia, secundum genus propriae pronuntiationis, (0823C)in quo magis illa ambigua sententiarum adhibenda cognitio est. Multa enim in Scripturis sunt, quae nisi proprio modo pronuntientur, in contrariam recidunt sententiam, sicuti est: Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat (Rom. VIII)? Quodque si confirmative non servato genere pronuntiationis suae dicatur, magna perversitas oritur. Sic ergo pronuntiandum est, ac diceret: Deusne qui justificat? subauditur, Non. Necesse est ergo in tantis rebus scientiae ingenium, quo proprie singula convenienterque pronuntientur. Propterea et accentuum vim oportet lectorem scire, ut noverit in qua syllaba vox protendatur pronuntiantis. Plerumque enim imperiti lectores in verborum accentibus errant, et solent irridere nos imperitiae hi qui videntur (0823D)habere [hanc habere] notitiam, detrahentes, et jurantes penitus nos nescire quod dicimus. Porro vox lectoris simplex erit et clara, ad omne pronuntiationis genus accommodata, plena succo virili, agrestem et subrusticum effugiens sonum, non humilis, nec adeo sublimis, non fracta, non tenera, nihilque femineum sonans, neque cum motu corporis, sed tantum cum gravitatis specie. (Isid., ibid. c. 13.) Auribus enim et cordi consulere debet lector, non oculis: ne potius ex seipso exspectatores magis quam auditores faciat. Vetus opinio est, lectores pronuntiandi causa praecipuam curam vocis habuisse, ut exaudiri in tumultu possit. Unde et dudum lectores praecones vel proclamatores vocabantur.

CAPUT IV. (0824A) In ordine [Item Isidori de exorcistis. In ordine] et ministerio Ecclesiae decet esse exorcistas secundum officia quae in templo Salomonis erant disposita; quaeque posterius sunt ab Esdra dispertita. Et invenimus eos quos scilicet [ Deest scilicet] Esdras actores memorat templi, nunc [eos nunc] esse exorcistas in ecclesia Dei. Fuerunt enim sub Esdra actores templi, servorum Salomonis filii, qui actum templi totius sub cura sua haberent, ac [aut] sacris oblationibus deservirent. Et cum fuissent ex ordine et ministerio templi, longe fuerunt officio [ab officio] altaris Dei: quia nec psalmistis, nec ostiariis, nec sacrorum servis attingere licebat ad munera altaris, nisi tantummodo levitis. Quid ergo est? Nullam (0824B)aliam curam habebant actores templi, nisi ad sartatecta facienda, ut [aut] quaecunque fuissent vexata in aedificio [aedificatione] templi, aut delapsa, per eosdem actores de thesauris Dominicis reficerentur atque excolerentur. Ergo actores templi, exorcistae sunt in populo Dei. Quomodo enim actor prudens et bonus scit quis sit domini sui census et omnis substantiae modus, et redigit apud se totius possessionis instrumenta originaria: sic et exorcista redigit in suam diligentiam totius regni Domini secreta, ut memoriae mandet de scripturarum sacramentis, unde exerceat [ Ms. add., scilicet] donum, quod illi est a Spiritu sancto concessum, secundum Apostoli praeconium. Exorcistas enim memorat Apostolus, cum (0824C)dicit: Nunquid omnes donationes habent sanationum (I Cor. XII)? Hi enim cum ordinantur, sicut ait canon (Conc. Carthag. IV, Dist. 23. Exorcistarum), accipiunt de manu episcopi libellum, in quo scripti sunt exorcismi, accipientes potestatem imponendi manus super energumenos, sive catechumenos, sive baptizatos [ Deest sive baptizatos].

(Isid. Etymol. l. VII, c. 12.) Acolythi [Item Isidori de acolythis. Acolythi] Graece, Latine ceroferarii dicuntur a deportandis cereis, quando legendum est Evangelium, aut sacrificium offerendum. Tunc enim accenduntur luminaria ab eis, et deportantur, non ad fugandas tenebras, dum sol eo tempore rutilet, sed ad signum laetitiae demonstrandum: ut sub typo (0824D)luminis corporalis, illa lux ostendatur, de qua in Evangelio legitur: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I).

CAPUT VI. (De offic. l. II, c. 10.) Subdiaconi [Item Isidori de subdiaconis. Subdiaconi], qui apud Graecos hypodiaconi vocantur, in Esdra inveniuntur, appellanturque ibi Nathinaei, id est, in humilitate Domino servientes (I Esdr. II et VIII). Ex eorum ordine fuit ille Nathanael, qui in evangelio Joannis divina proditione commonitus, Salvatorem meruit confiteri. Quique etiam ad primum divinitatis indicium fidelis enituit, protestante [praestante] Domino ac dicente: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. I). Denique (0825A)isti oblationes in templo Domini suscipiunt a populis. Isti obediunt officiis levitarum. Isti quoque vasa corporis et sanguinis Christi diaconibus ad altaria Domini offerunt (Conc. Carthag. IV, Dist. 2, Subdiaconi). De quibus quidem placuit patribus, ut quia sacra mysteria [ Forte verius, ministeria. H. ] contrectant, casti et continentes sint ab uxoribus, et ab omni carnali immunditia liberi, juxta quod illis propheta dicente jubetur: Mundamini qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Hi igitur cum ordinantur, sicut sacerdotes et levitae, manus impositionem non suscipiunt: sed patenam tantum et calicem de manu episcopi, et archidiacono scyphum aquae cum aqua manili et manutergium accipiunt.

CAPUT VII. (0825B)(Isid., ibid. c. 8.) Diaconorum [Item Isidori de diaconis. Diaconorum] ordo a tribu Levi accepit exordium. Praecepit enim Dominus Mosi, ut post ordinationem Aaron sacerdotis et filiorum ejus, rursus Levi tribus in Divini cultus ministerio ordinarentur et consecrarentur Domino pro omnibus primogenitis, et servirent pro Israel coram Aaron, et filiis ejus, in tabernaculo Dei, excubantes in templo die ac nocte. Ipsique gestarent arcam et tabernaculum et omnia vasa ejus, et in circuitu tabernaculi castra ipsi rursus [ Deest rursus] constituerent, et in promovendo tabernaculo ipsi deponerent, rursus ipsi componerent. A viginti quinque annis, et supra, in tabernaculo servire ipsis mandatum est. Quam Regulam sancti Patres et in Novo Testamento constituerunt. (0825C)In Evangelio autem primordia eorum, et in Actibus Apostolorum [discipulorum] ita leguntur: Convocantes autem duodecim apostoli multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est aequum [Non placet] nos relinquere verbum Dei, et ministrare mensis. Quid ergo est, fratres? Considerate ex vobis viros boni testimonii septem, plenos spiritu sapientiae, quos constituamus in hanc rem. Nos vero orationi et ministerio sermonis instantes erimus. Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt statim Stephanum virum plenum fide et Spiritu sancto, Philippum, Prochorum, et Nicanorem, et Timonem [Timotheum], et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum. Hi steterunt ante apostolos. Et cum orassent, imposuerunt illis manus. Verbumque Dei crescebat, et (0825D)multiplicabatur numerus credentium (Act. VI). Exhinc jam decreverunt apostoli, apostolorumque [vel apostolorum] successores, per omnes ecclesias septem diaconos ordinandos esse [ Deest ordinandos esse], qui sublimiori gradu caeteris proxime [praelati proxime] circa aram Christi, quasi columnae altaris assisterent, et non sine aliquo septenarii numeri mysterio. Hi sunt enim, quos in Apocalypsi legimus, septem angeli tubis canentes (Apoc. VIII et X). Hi sunt septem candelebra aurea, hi voces tonitruorum. Ipsi enim clara voce in modum praeconis admonent cunctos, sive in orando, sive in flectendis genibus, sive in psallendo, sive in lectionibus audiendis. Ipsi etiam, ut aures habeamus ad Dominum, clamant. (0826A)Ipsi quoque evangelizant. Sine ipsis sacerdos nomen habet, officium non habet. Nam sicut in sacerdotio consecratio, ita et in ministro dispensatio sacramenti est. Ille orare, hic psallere mandat. Ille oblata sanctificat, hic sanctificata dispensat. Ipsis etiam sacerdotibus propter praesumptionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono. Levitae inferunt oblationes in altaria; levitae mensam Domini componunt; levitae operiunt arcam testamenti. Non enim omnes vident alta mysteriorum quae operiuntur a levitis, ne videant quii videre non debent, et sumant qui servare non possunt. Qui propterea altari albis induti assistunt, ut coelestem vitam habeant, candidique ad hostias et immaculati accedant, mundi scilicet corpore, et incorrupti (0826B)pudore. Tales enim decet Dominum habere ministros, qui nullo carnis corrumpantur contagio, sed potius eminenti castitate [eminentia castitatis] splendeant. Quales autem diaconi ordinentur, Paulus apostolus plenissime scribit ad Timotheum. Nam cum praemisisset de sacerdotum electione, continuo subjunxit: Diaconi similiter irreprehensibiles (I Tim. III), hoc est, sine macula sicut episcopi. Pudici utique, id est, a libidine continentes. Non bilingues, scilicet ne conturbent pacem habentes. Non multo vino dediti: quia ubi ebrietas, ibi libido dominatur et furor. Non turpe lucrum sectantes, ne de coelesti ministerio [mysterio] lucra terrena sectentur. Est quippe [quoque] et turpis lucri appetitio, plus de praesentibus quam de futuris cogitare. Post haec (0826C)subjecit: Hi autem probentur primum, et sic ministrent, nullum crimen habentes. Hi utique sicut episcopi, ante ordinationem probari debent, si digni sint, et sic postea ministrare.

CAPUT VIII. (Isid., ibid. c. 7.) Presbyterorum [Item Isidori de presbyteris. Presbyterorum] ordo exordium sumpsit (ut dictum est) a filiis Aaron. Qui enim sacerdotes vocabantur in Veteri Testamento, hi sunt qui nunc vocantur presbyteri. Et qui nuncupabantur principes sacerdotum, nunc episcopi nominantur: presbyteri autem interpretantur seniores, quia seniores aetate Graeci presbyteros vocant. His enim, sicut episcopis, dispensatio mysteriorum Dei commissa est. Praesunt enim Ecclesiae Christi, et in confectione divini corporis (0826D)et sanguinis consortes cum episcopis sunt. Similiter et in doctrina populorum [apostolorum], et in officio praedicandi, sed solum propter [ac solum praeter] auctoritatem summi sacerdotii, clericorum ordinatio et consecratio reservata est, ne a multis disciplina Ecclesiae vindicata concordiam solveret, scandala generaret. Nam Paulus apostolus eosdem presbyteros, ut vere sacerdotes, sub [ut veteres sub] nomine episcoporum ita asseverat, loquens ad Titum: Hujus, inquit, rei gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas, et constituas per civitates presbyteros, quemadmodum ego tibi disposui. Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim (0827A)episcopum sine crimine esse (Cap. I). Qua sententia ostendit, etiam presbyteros sub episcoporum nomine taxari. Unde et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi scribens, de presbyteris omnino tacuit, quia eos in episcoporum nomine comprehendit (I Tim. III). Secundus enim primo conjunctus est gradus, sicut et ad Philippenses episcopis et diaconibus scribit, cum una civitas plures episcopos habere non possit (Philipp. I), et in Actibus apostolorum presbyteros Ecclesiae, iturus Hierosolymam, congregavit, quibus inter caetera ait: Videte gregem in quo vos Spiritus sanctus episcopos ordinavit (Act. XX). Unde etiam tales in Ecclesia presbyteros constituendos esse, sicut episcopos, et Apostolus ad Titum loquitur, et canones ipsi testantur. Presbyteros (0827B)autem merito et sapientia dici, non aetate (Cap. I). Nam et Moysi praecipitur, ut eligat presbyteros. Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities (Prov. XX). Quae est haec canities? Haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est (Sap. IV). Cumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legerimus, nullus alius primus [ Deest primus] appellatus est presbyter, id est senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Non ergo propter decrepitam senectutem, sed propter sapientiam, presbyteri nominantur. Quod si ita est, mirum cur insipientes constituantur [constituuntur.]

CAPUT IX. (0827C)(Isid., ibid. c. 5.) Veniamus [Item Isidori de sacerdotibus. Veniamus] ergo nunc ad sacratissimos ordines, et singulariter demonstremus quod est sacerdotii fundamentum, vel quo auctore pontificalis ordo adolevit in saeculo. Initium quidem sacerdotii Aaron fuit, quanquam et Melchisedec prior obtulerit sacrificium, et post hunc Abraham, Isaac et Jacob. Sed isti spontanea voluntate, non sacerdotali auctoritate, ista fecerunt. Caeterum Aaron primus in lege sacerdotale nomen accepit, primusque stola [pontificali stola] indutus victimas obtulit, jubente Domino ac loquente ad Moysem (Exod. XXIX): Accipe, inquit, Aaron et filios ejus, et applicabis ad ostium tabernaculi testimonii. Cumque laveris patrem cum filiis aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea et tunica, (0827D)et superhumerali, et rationali, quod constringes balteo, et pones [pone super] tiaram, et oleum unctionis fundes super caput ejus, atque hoc ritu consecrabitur. Filios quoque illius applicabis, et indues tunicis lineis, cingesque balteo, Aaron scilicet et liberos ejus, et impones eis mitras, eruntque sacerdotes mei religione perpetua. Quo loco contemplari oportet, Aaron summum sacerdotem, id est, episcopum fuisse, et [nam] filios ejus, presbyterorum figuram praemonstrasse. Fuerunt enim filii Aaron et ipsi sacerdotes, quibus merito astare debuissent levitae, sicut summo sacerdoti. Sed hoc fuit inter Aaron summum sacerdotem et inter (0828A)filios ejusdem Aaron, qui et ipsi erant sacerdotes: quod Aaron super tunicam accipiebat poderem, stolam sanctam, et coronam auream, mitram et zonam auream, et superhumerale, et caetera quae supra memorata sunt. Filii autem Aaron, super tunicas lineas cincti tantummodo et tiarati astabant sacrificio Dei. Sed forsitan quaeritur et hoc, cujus figuram faciebat Moyses? Si enim filii Aaron presbyterorum figuram faciebant, et Aaron summi sacerdotis, id est episcopi, Moyses cujus? Indubitanter Christi, et vere per omnia Christi: quoniam fuit similitudo mediatoris Dei, qui est inter Deum et hominem, Jesus Christus, qui est verus dux populorum, verus princeps sacerdotum, et dominus pontificum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

(0828B)Hactenus de primordiis sacerdotalibus in Veteri Testamento: in Novo autem Testamento, post Christum, sacerdotalis ordo a Petro coepit. Ipsi enim primum datus est pontificatus in Ecclesia Christi. Sic enim loquitur ad eum Dominus: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam: et tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI). Hic ergo ligandi solvendique potestatem primus accepit, primusque ad fidem populum virtute suae praedicationis adduxit. Siquidem et caeteri apostoli cum Petro par consortium [pari consortio] honoris et potestatis acceperunt. Qui etiam in toto orbe dispersi, Evangelium praedicaverunt; quibusque decedentibus successerunt episcopi, qui sunt constituti per totum (0828C)mundum in sedibus apostolorum. Qui non jam ex genere carnis et sanguinis eliguntur, sicut primum secundum ordinem Aaron, sed pro uniuscujusque merito, quod in eum gratia divina contulerit. Sicut etiam ad Heli Dominus praenuntiavit, dicens: Haec dicit Dominus Deus Israel: Dixi, domus tua et domus patris permanebunt coram me usque in aeternum. Et nunc haec dicit Dominus: Nequaquam, sed glorificantes me glorificabo: Qui me spernit, spernetur (I Reg. II). Quatuor enim sunt genera apostolorum. Unum a Deo tantum, ut Moyses. Alterum per hominem et Deum, ut Josue. Tertium tantum per hominem, sicut his temporibus multi favore populi et potestatum in sacerdotium subrogantur. Quartum autem genus ex se est, sicut pseudoprophetarum et (0828D)pseudoapostolorum. Quid est autem nomen apostolorum? Apostoli in Latina lingua missi interpretantur, quia ipsos misit Dominus evangelizare ad illuminationem omnium populorum. Episcopus autem, ut quidam prudentium ait, nomen est operis, non honoris. Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille qui praeficitur [superefficitur], superintendit, curam scilicet subditorum gerens (August. de Civ. Dei, lib. XIX, c. 19). Ἐπὶ quippe, super, σκοπὸς autem, intentio est: ergo episcopum Latine superintendentem possumus dicere: ut intelligat non se esse episcopum, qui non prodesse, sed praeesse (0829A)dilexerit. Quod vero per manus impositionem a praecessoribus Dei sacerdotibus episcopi ordinantur, antiqua est institutio. Isaac autem patriarcha sanctus ponens manum suam super caput Jacob, benedixit ei (Gen. XXVII). Similiter et Jacob filiis suis benedictionem dedit (Num. XXVII). Sed et Moyses super caput Josue manum suam imponens, dedit ei spiritum virtutis et ducatus in populo Israel. Sic et superimpletor legis et prophetarum Dominus noster Jesus Christus per manus impositionem apostolos benedixit, sicut in Evangelio Lucae scriptum est: Et perduxit illos trans Bethaniam: et elevavit manus suas, et benedixit eos. Factumque est cum benedixisset illis, discessit ab eis: et ipsi reversi sunt in Jerusalem cum gaudio magno (Luc. XXIV). Et in Actibus apostolorum, (0829B)ex praecepto sancti Spiritus, Paulo et Barnabae ab [ Deest ab] apostolis manus imposita est in episcopatum, et sic missi sunt ad evangelizandum (Act. XIII). Quod autem a triginta annis sacerdos efficitur, ab aetate scilicet Christi sumptum est, ex qua idem orsus est praedicare. Haec enim aetas profectu jam non indiget parvulorum, sed perfectionis vi plena est, et robusta, et ad omne disciplinae ac magisterii exercitium praeparata. Quod vero unius virginalis matrimonii sint qui eliguntur in ordine pontificatus, et in veteri lege mandatum est, et plenius scribit Apostolus dicens: Unius uxoris virum (I Tim. III; Tit. I). Sacerdotem quaerit Ecclesia, aut de monogamia ordinatum, aut de virginitate sanctum.Digamus enim haud fertur agere sacerdotium. Porro quod (0829C)episcopis non ab uno, sed a cunctis provincialibus episcopis ordinatur, ideo institutum est, ne aliquid contra fidem Ecclesiae unius tyrannica auctoritas moliretur. Propterea ab omnibus convenientibus constituitur, ac non minus, quam a tribus praesentibus, caeteris tamen consentientibus testimonio litterarum. Huic autem, dum consecratur, datur baculus, ut ejus indicio subditam plebem vel regat, vel corrigat, vel infirmitates infirmorum sustineat. Datur et annulus, propter signum pontificalis honoris, vel signaculum secretorum. Nam multa sunt, quae carnalium minusque intelligentium sensibus [mentibus] occultantes sacerdotes, quasi sub signaculo condunt, ne indignis quibusque sacramenta Dei aperiantur. Jam vero quod saeculares viri nequaquam ad ministerium Ecclesiae (0829D)assumantur, eadem auctoritas apostolica docet et dicit: Manus cito nemini imposueris (I Tim. V). Et iterum: Non neophytum (Ibid. III), ne in superbiam elatus, putet se non tam ministerium humilitatis quam administrationem saecularis potestatis adeptum; et in condemnationem superbiae, sicut diabolus, per jactantiam dejiciatur. Quomodo enim valebit saecularis homo sacerdotii magisterium adimplere, cujus nec officium tenuit, nec disciplinam cognovit? aut quid docere poterit, cum ipse non didicerit? Nunc vero saepe cernimus plurimos ordinationem talibus facere: nec eligunt qui Ecclesiae (0830A)prosint, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus majorum quispiam rogaverit; et ut deteriora dicam, qui ut ordinarentur, muneribus impetrarunt. Taceo de reliquis. Alii successores filios vel parentes faciunt, et conantur posteris praesulatus relinquere dignitatem, cum hoc nec Moyses amicus Dei facere potuit, sed Josue de alia tribu elegit, ut sciremus principatum in populo non sanguine defendendum esse, sed vitae meritis (Num. XXVII). Interdum autem et juxta meritum plebium eliguntur personae rectorum: unde noverint populi sui fuisse meriti, regimen perversi suscepisse pontificis. Quod autem is, qui post baptismum aliquo mortali peccato corruptus, ad sacerdotium non provehatur, lex ipsa testatur. Moyses enim in lege praecepit (0830B)sacerdotibus, ne aliquod vitiatum [pecus] ad aram Dei offerant (Levit. I et II); quod ipsum postea offerentibus sacerdotibus Israel per Malachiam improperavit Deus, dicens: Vos sacerdotes qui polluistis nomen meum, et dixistis: In quo polluimus eum? Offerentes super altare meum panem pollutum, et offerebatis caecum et languidum (Malach. I). Unde et in Numeris vitula rufa, cujus cinis expiatio est populi, non aliter jubetur offerri ad altare Domini, nisi quae terrena opera non fecerit, jugumque delicti non traxerit, nec vinculis peccatorum fuerit alligata (Num. XIX). Sed quid plura subjiciamus? Si enim is, qui in episcopatu vel presbyterio positus, mortale aliquod peccatum admiserit, retrahitur: quanto magis ante ordinationem repudiari peccator inventus (0830C)debet, ut non ordinetur? [si peccator inventus est, non ordinetur.] Quapropter quia lex peccatores a sacerdotio removet, consideret se unusquisque: et sciens quia potenter [potentes potenter] tormenta patientur, retrahat se ab hoc non tam honore quam onere, et aliorum qui digni sunt, locum non ambiat occupare. Qui enim in erudiendis atque instruendis de virtute populis praeerit, necesse est ut in [ Deest in] omnibus sanctus sit, et in nullo reprehensibilis habeatur. Qui enim alium de peccatis arguit, ipse a peccato debet esse alienus. Nam qua fronte subjectos arguere poterit, cum illi statim possit correptus ingerere? Ante doce te quae recta sunt, episcope. Quapropter qui negligit recta facere, desinat (0830D)recta docere. Prius quippe semetipsum corrigere debet, qui alios ad bene vivendum monere studet, ita ut in omnibus semetipsum formam vivendi praebeat, cunctosque ad bonum opus et doctrina et opere provocet. Cui etiam scientia Scripturarum necessaria est: quia si episcopi tantum sit sancta vita, sibi soli potest prodesse sic vivens. Porro si et doctrina fuerit eruditus, potest caeteros quosque instruere, et docere suos, et adversarios repercutere. Qui nisi refutati fuerint atque convicti, facile possunt simplicium corda pervertere. Hujus autem sermo debet esse purus, simplex et apertus, plenus gravitate et honestate, plenus suavitate et gratia, tractans de mysterio (0831A)legis, de doctrina fidei, de virtute continentiae, de disciplina justitiae: unumquemque diversa admonens exhortatione, juxta professionem [professionis] morumque qualitatem: videlicet ut pernoscat, quid, cui, quando, vel quomodo proferat. Cujus prae caeteris speciale officium est, Scripturas legere, percurrere canones, exempla sanctorum imitari. Vigiliis, jejuniis, orationibus incumbere: cum fratribus habere pacem, nec quemquam ex membris suis discerpere. Nullum damnare, nisi comprobatum: nullum excommunicare, nisi discussum. Quique ita humilitate pariter et auctoritate praestabit, ut nec per nimiam humilitatem suam, subditorum vitia convalescere faciat; nec per immoderatam auctoritatem severitatis potestatem exerceat: sed tanto cautius (0831B)erga sibi commissos agat, quanto durius a Christo judicari formidat. Tenebit quoque illam supereminentem donis omnibus charitatem, sine qua omnis virtus nihil est. Custos enim sanctitatis, charitas est: locus autem hujus custodis, humilitas est. Habebit etiam inter haec omnia et castitatis eminentiam, ita ut mens Christi corpus confectura, ab omni inquinamento carnis sit munda et libera. Inter haec oportet eum sollicita dispensatione curam pauperum gerere, esurientes pascere, vestire nudos, susscipere peregrinos, captivos redimere, viduas ac pupillos tueri, pervigilem in cunctis exhibere curam providentia et distributione discreta. In quo etiam et hospitalitas ita erit praecipua, ut omnes cum benignitate et charitate suscipiat. Si enim omnes fideles (0831C)illud evangelicum audire desiderant, Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV), quanto magis episcopus, cujus diversorium cunctorum debet esse receptaculum? Laicus enim unum aut duos suscipiens, implebit hospitalitatis officium: episcopus si omnes non receperit, inhumanus est. In negotiis autem saecularibus dirimendis, oportet eum causam merito discernere, non gratia. Neque enim sic debet episcopus suscipere potentem, ut contristet contra justitiam pauperem: neque pro paupere, auferre justitiam a potente. Non defendat improbum, nec sancta indigno committenda arbitretur: neque arguat aut impugnet, cujus crimen non reprehendit. Erit quoque illi etiam juxta Apostolum mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia, sive pudicitia, (0831D)ut non solum ab opere immundo se abstineat, sed etiam ab oculi, oris, et cogitationis errore. Ita ut dum nullum in se vitium regnare permittit, impetrare apud Deum veniam pro subditorum facinoribus valeat. Qui enim ista sectaverit, et Dei minister utilis erit, et perfectum sacerdotium consummabit.

CAPUT X. (Hieronymi excerptum ex Ep. ad Titum.) Hujus rei [Excerptum B. Hieronymi ex Epistola ad Titum. Hujus rei,] gratia reliqui te Cretae, ut ea quae desunt corrigas (Tit. I). Reliquit Titum discipulum Cretae, ut rudimenta nascentis Ecclesiae confirmaret, et si quid videbatur deesse, corrigeret: ipse pergens ad alias nationes, ut rursum in eis Christi jaceret fundamentum. (0832A)Quod autem ait, ut ea quae desunt corrigas [deerant corrigeres, et sic ubique], ostendit necdum eos ad plenam venisse scientiam veritatis: et licet ab apostolo correcti fuerint, tamen adhuc indigere correctione. Et constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Diligenter Apostoli attendamus verba, dicentis: Ut constituas per civitates presbyteros, sicut et ego tibi disposui. Qui qualis presbyter debeat ordinari, in consequentibus disserens, hoc ait: Si quis sine crimine est, unius uxoris vir, etc. Postea intulit: Oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. Idem ergo est presbyter, qui [et] episcopus. Et antequam diaboli instinctu studia et schismata [ deest schismata] in religione fierent, ac diceretur in populis, (0832B)Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, communi presbyterorum consilio Ecclesiae gubernabantur. Postquam vero unusquisque eos quos baptizaverat, putabat suos, non Christi, in toto orbe decretum est, ut unus de presbyteris electus superponeretur caeteris, ad quem omnis cura Ecclesiae pertineret, ut schismatum semina tollerentur. Putat aliquis, non Scripturarum, sed nostram esse sententiam, episcopum et presbyterum unum esse, et aliud aetatis, aliud esse nomen officii? Relegat Apostoli ad Philippenses verba, dicentis: Paulus et Timotheus servi Christi Jesu, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus, gratia vobis et pax, et reliqua (Philipp. I). Philippi una est urbs Macedoniae. Et certe in una civitate (0832C)plures, ut nunc putatur, episcopi esse non poterant. Sed quia eosdem episcopos illo in tempore quos presbyteros appellabant, propterea indifferenter de episcopis, quasi de presbyteris est locutus. Adhuc alicui hoc videatur ambiguum, nisi altero testimonio comprobetur. In Actibus apostolorum scriptum est, quod cum venisset apostolus Paulus Miletum, miserit Ephesum, et convocaverit presbyteros ejusdem ecclesiae, quibus postea inter caetera sit locutus: Attendite vobis et universo gregi, in quo vos posuit Spiritus sanctus episcopos pascere ecclesiam Domini, quam acquisivit per sanguinem suum (Act. X). Et hic diligentius observate, quomodo unius civitatis Ephesi presbyteros vocans, postea eosdem episcopos dixerit. Videamus igitur qualis presbyter, sive episcopus (0832D)ordinandus sit: Si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos. Oportet enim episcopum sine crimine esse tanquam Dei dispensatorem. Non protervum, non iracundum, non vinolentum, non percussorem, non turpis lucri appetitorem (I Tim. III). Primum itaque sine crimine sit, quod puto alio verbo ad Timotheum, irreprehensibilem nominatum. Non qui eo tantum tempore, quo ordinandus est, sine ullo sit crimine, et praeteritas maculas nova conversatione deleverit: sed ex eo tempore, quo in Christo renatus est, nulla peccati conscientia mordeatur. Quomodo enim potest praeses Ecclesiae auferre malum de medio ejus, qui in delictum simile (0833A)corruerit? aut qua libertate corripere peccantem, cum tacitus sibi ipse respondeat eadem se admisisse quae corripit? Primum itaque dicendum est, quod tam sanctum sit nomen sacerdotii, ut nobis etiam ea quae extra nos sunt posita, reputentur: non quod propter vitia nostra episcopi non fiamus, sed quod propter filiorum incontinentiam ab hoc gradu arcendi simus. Qua enim libertate possumus alienos filios corripere, et docere quae recta sunt, cum nobis statim possit, qui fuerit correptus, ingerere, Ante doce filios tuos? Aut qua fronte extraneum corripio fornicantem, cum mihi conscientia mea ipsa respondeat, Exhaereda ergo filium fornicantem, abjice filios tuos vitiis servientes? Cum autem nequam [ Deest nequam] filius in (0833B)una tecum convivatur [ Al., communicat] domo, tu audes [tu addis] de alterius oculo festucam detrahere, in tuo trabem non videns? Non itaque justus polluitur ex vitiis filiorum, sed libertas ab apostolo ecclesiae principi reservatur, ut talis fiat, qui non timeat propter vitia liberorum extraneos reprehendere. Oportet enim episcopum sine crimine esse, tanquam Dei dispensatorem. Quaeritur ergo inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur: et non comedens et bibens cum ebriosis, percutiat servos et ancillas, sed incertum Domini exspectet adventum, et det conservis in tempore cibaria. Inter villicum autem et familiam haec sola distantia est, quod conservus praepositus est, conservis suis. Sciat itaque episcopus et presbyter, sibi populum (0833C)esse conservum, non servum. Caetera quae sequuntur, in nobis posita sunt. Non protervum, id est, non tumentem et placentem sibi quod episcopus sit: sed quasi bonum villicum, id [est] requirentem quod pluribus prosit. Non iracundum. Iracundus est, qui semper irascitur, et ad levem responsionis auram atque peccati, quasi a vento folium commovetur. Neque vero qui aliquando irascitur, iracundus est: sed ille dicitur iracundus, qui crebro hac passione superatur. Prohibet quoque episcopum esse vinolentum, ne vel sensu occupato exaltet risum contra gravitatis [veritatis] decorem, et labiis dissolutis cachinnet: vel si paululum tristis cujusdam rei fuerit recordatus inter pocula, in singultus prorumpat et lacrymas. Longum est ire per singula, (0833D)et insanias, quas ebrietas suggerit, explicare. Post vinolentiam etiam hoc praecepit, ne percussor sit. Quod quidem, et simpliciter intellectum, aedificat audientem, ne facile manum porrigat ad caedendum, ne in os alterius verberandum insanus erumpat. Melius est autem, ut non percussorem illum esse dicamus, qui mansuetus et patiens, sciat quid in tempore loquendum sit, quid tacendum, ne sermone inutili conscientiam percutiat infirmorum. Turpis quoque lucri appetitus, ab eo qui episcopus futurus est, esse debet alienus: sunt enim multi, docentes [dicentes] quae non oportet turpis lucri gratia, qui totas domos subvertunt, et putant quaestum esse pietatem. Melior est autem, juxta (0834A)Salomonem, modica acceptio cum justitia, quam multa genimina cum iniquitate: et magis eligendum in paupertate nomen bonum, quam in divitiis nomen pessimum (Prov. XVI). Episcopus, qui imitator Apostoli esse cupit, habens victum et vestitum, his tantum debet esse contentus. Qui altario serviunt, de altario vivant (I Tim. VI). Vivant, inquit, et non divites fiant. Unde et aes nobis excutitur de zona, et una tantum tunica induimur, ne de crastino cogitemus. Turpis quoque lucri appetitio est, plus de praesentibus quam de futuris cogitare. Huc usque quid non debeat habere episcopus, sive presbyter, apostoli sermone praeceptum est: nunc e contrario, quid habere debeat, explicatur. Sed hospitalem, bonorum amatorem, castum, justum, sanctum, (0834B)continentem, abstinentem, obtinentem eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut potens sit consolari in doctrina sana, et contradicentes arguere. Ante omnia hospitalitas futuro episcopo denuntiatur. Si enim omnes illud de Evangelio audire desiderant, Hospes fui, et suscepistis me (Matth. XXV), quanto magis episcopus, cujus domus omnium commune debet esse hospitium? Laicus enim unum aut paucos suscipiens, implevit hospitalitatis officium: episcopus nisi omnes receperit, inhumanus est. Quomodo itaque mansuetudo, patientia, sobrietas, moderatio, abstinentia lucri, hospitalitas quoque et benignitas praecipue esse debent in episcopo, et inter cunctos laicos eminentia: sic et castitas proprie, et, ut ita dixerim, pudicitia sacerdotalis: (0834C)ut non solum ab opere se immundo abstineat, verum a jactu oculi et cogitationis errore mens Christi corpus confectura sit libera. Justus quoque episcopus esse debet et sanctus, ut justitiam in populis quibus praeest exerceat, reddens unicuique quod meretur, nec accipiat personam in judicio. Inter laici autem et episcopi justitiam hoc interest, quod laicus potest apparere justus in paucis: episcopus vero in tot exercere justitiam, quot et subditos habet.

CAPUT XI. (Ex eodem, ep. ad Oceanum.) Si quis episcopatum [Excerptum ex epistola Hieronymi ad Oceanum. Si quis Episcopatum] desiderat, bonum opus desiderat. Opus, non dignitatem: laborem, non delicias. Opus (0834D)quo per humilitatem decrescat, non intumescat fastigio. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. III). Id ipsum quoque ad Titum: Si quis est sine crimine (Tit. I). Omnes virtutes in uno sermone comprehendit, et pene rem contra naturam exigit. Si enim omne peccatum, etiam in otioso verbo, reprehensione dignum est, quis ille, qui absque peccato, id est, sine reprehensione, versetur in mundo? Sed futurus pastor Ecclesiae talis eligitur, ad cujus comparationem recte grex caeteri nominentur. Definiunt rhetores oratorem qui sit vir bonus, dicendi peritus. Ante vita quam lingua [sic lingua] irreprehensibilis quaeritur, ut doctus merito suscipiatur. Perdit enim auctoritatem dicendi, cujus (0835A)sermo opere destruitur. Unius uxoris virum. Certe de baptizatis apostoli sermo est, nemo dubitet. Sobrium, prudentem, ornatum, hospitalem, doctorem, pudicum, etc. Sacerdotes qui ministrant in templo Dei, prohibentur vinum et siceram bibere, ne crapula et ebrietate aggraventur corda eorum (Levit. X): et ut sensus officium exhibens Deo, vigeat semper et tenuis sit. Quod autem infert, prudentem, excludit eos qui sub nomine simplicitatis excusant stultitiam sacerdotum. Nisi enim cerebrum sanum fuerit, omnia membra in vitio erunt. Ornatum. Qui vitia non habet, irreprehensibilis appellatur, qui virtutibus pollet, ornatus est; possumus et aliud intelligere ex hoc verbo, juxta illud Tullii: Caput est artis, decere quid facias. Sunt enim quidam (0835B)ignorantes mensuram suam, et tantae stoliditatis ac vecordiae, ut et in motu, et in incessu, et in habitu, et in sermone communi, risum spectantibus tribuant; et quasi intelligentes quid sit ornatus, comunt se vestibus et munditiis corporis, et lautiotis mensae epulas parant, cum omnis istiusmodi ornatus et cultus sordibus foedior sit. Quod autem doctrina a sacerdotibus expetatur, et veteris praecepta sunt legis, et ad Titum plenius scribitur (Tit. I). Innocens enim et absque sermone conversatio, quantum exemplo prodest, tantum silentio nocet. Nam latratu canum, baculoque pastoris, luporum rabies deterrenda est. Non vinolentum, non percussorem. Virtutibus vitia opposuit. Didicimus [dicimus], quales esse debeamus: discamus quales (0835C)non esse debeant sacerdotes. Vinolentia, scurronum est et comessatorum: venterque mero aestuans, cito despumat in libidines. In vino luxuria, in luxuria voluptas, in voluptate impudicitia est. Qui luxuriatur, vivens mortuus est: ergo qui inebriatur, et mortuus et sepultus est. Noe ad unius horae ebrietatem nudavit femora sua, quae per sexcentos annos sobrietate contexerat (Gen. IX). Loth per temulentiam nesciens libidini miscet incestum: et quem Sodoma non vicerat, vina vicerunt (Gen. XIX). Percussorem autem episcopum ille condemnat, qui dorsum posuit ad flagella, et maledictus non remaledixit. Sed modestum. Duobus malis unum opposuit bonum, ut temulentia et ira modestia refraenentur. Non litigiosum, non avarum. Nihil enim impudentius (0835D)arrogantia rusticorum [ Deest rusticorum], qui garrulitatem auctoritatem putant, et parati semper ad lites, in subjectum sibi gregem tumidis sermonibus tonant. Avaritiam in sacerdote vitandam et Samuel docet, nihil coram populo eripuisse se cuiquam probans (I Reg. XII): et apostolorum paupertas, qui refrigeria sumptuum a fratribus accipiebant, et praeter victum atque vestitum, nihil se aliud nec habere, nec velle gloriabantur. Quam ad Timotheum avaritiam, ad Titum turpis lucri cupiditatem apertissime notat (Tit. I). Domum suam bene regentem. Non ut opes augeat, non ut regias paret epulas, non ut caelatas patinas [pateras] struat, non ut phasides aves lentis vaporibus coquat, qui ad ossa perveniant, (0836A)et superficiem carnium non dissolvant artifici temperamento: sed ut quod populo praecepturus est, prius a domesticis exigat. Filios habentem subditos cum omni castitate. Ne scilicet incontinentes imitentur filios Heli, qui in vestibulo templi cum mulieribus dormiebant (I Reg. II). Non neophytum, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli. Heri catechumenus, hodie pontifex; heri in amphitheatro, hodie in ecclesia; vespere in circo, mane in altari; dudum fautor histrionum, nunc virginum consecrator. Quod autem ait, ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli, quis non exemplo verum probet? Ignorat momentaneus sacerdos humilitatem et mansuetudinem rusticorum, ignorat blanditias Christianas, nescit seipsum contemnere. De dignitate (0836B)transfertur ad dignitatem. Non jejunavit, non flevit, non mores suos saepe reprehendit, et assidua meditatione correxit. Non substantiam pauperibus erogavit. De cathedra quodam modo ducitur ad cathedram, id est de superbia ad superbiam. Judicium autem et ruina diaboli nulli dubium quin arrogantia sit. Incidunt in eam, qui in puncto horae, necdum discipuli, jam magistri sunt. Oportet autem eum et testimonium habere bonum ab his qui foris sunt. Quale principium, talis et clausula. Qui irreprehensibilis est, non solum a domesticis, sed et ab alienis consono ore laudatur. Alieni extra Ecclesiam sunt Judaei, haeretici, atque gentiles. Talis ergo sit pontifex Christi, ut qui religioni detrahunt, vitae ejus detrahere non audeant. Hos in sacerdotibus eligendis (0836C)canones observare oportet.

CAPUT XII. (S. Aug. lib. ad pastores.) Qui pastorum [Augustini de Pastoribus. Qui pastorum] nomina audire volunt, et pastorum officium implere nolunt, quid ad eos per prophetam dicatur, sicut lectum audivimus, recenseamus. Audite vos cum intentione, audiamus nos cum tremore. Et factum est verbum Domini, inquit Ezechiel, ad me dicens: Fili hominis, propheta super pastores Israel, et dic ad pastores Israel (Ezech. XXXIV). Hanc lectionem modo, cum legeretur, audivimus: hinc cum vestra sanctitate aliquid loqui decrevimus. Adjuvabit ipse ut vera dicamus, si non nostra dicamus. Nam si nostra dixerimus, pastores erimus pascentes nos, non oves. Si autem illius sunt (0836D)quae dicimus, per quemlibet ipse vos pascit. Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascunt se solos. Nunquid oves pascunt pastores? id est non se pascunt pastores, sed oves. Haec prima causa est, quare arguantur isti pastores: quia seipsos pascunt, non oves. Qui sunt, qui seipsos pascunt? De quibus Apostolus dicit: Omnes enim sua quaerunt, non quae Jesu Christi (Philipp. II). Nos enim quos in loco isto, de quo periculosa ratio redditur, Dominus secundum dignationem suam, non secundum meritum nostrum, constituit, habemus duo quaedam. Unum, quod Christiani sumus: alterum, quod praepositi sumus. Illud, quod Christiani sumus, propter nos est: quod praepositi sumus, propter vos est. In (0837A)eo quod Christiani sumus, attenditur utilitas nostra: in eo quod praepositi sumus, non nisi vestra. Et sunt multi, qui Christiani, et non praepositi, perveniunt ad Deum faciliore fortasse itinere, et tanto forte expeditius ambulantes, quanto minorem sarcinam portant. Nos autem, excepto quod Christiani sumus, unde rationem reddemus Deo de vita nostra [de dispensatione], sumus etiam praepositi, unde rationem reddemus Deo de dispensatione nostra. Ad hoc istam difficultatem propono, ut compatientes nobis, oretis pro nobis. Veniet enim dies, quo cuncta adducantur in judicium, et ille dies si saeculo longe est, unicuique homini suae vitae ultimus prope est: tamen utrumque latere voluit Deus, et quando veniat finis saeculi, et quando sit in unoquoque (0837B)homine hujus vitae finis. Vis non timere diem occultum? Dum venerit, inveniat te paratum. Cum ergo praepositi ad hoc sint, ut his qui subjecti sunt, consulant: nec ideo quod praesunt, omnino utilitatem suam attendant, sed eorum quibus ministrant: quisquis ita praepositus est, ut in eo quod praepositus est, gaudeat, et honorem suum quaerat, et commoda sua sola respiciat, se pascit, non oves. Ad hoc sermo dirigitur. Audite, tanquam oves Dei, et videte quemadmodum vos securos fecerit Deus. Qualescunque sint qui vobis praesunt, id est, qualescunque nos simus, vobis securitatem dedit, qui pascit oves Israel. Nam si Deus non deserit oves suas, et mali pastores debitas poenas luent, et oves promissa percipient. Videamus ergo quid alloquatur pastores seipsos pascentes, (0837C)non oves, sermo divinus neminem palpans: Ecce lac consuntitis, et lanis vos tegitis, et quod crassum est interficitis, et oves meas non pascitis. Quod infirmum est, non confortastis, et quod aegrotat, non corroborastis: et quod contribulatum est, non colligastis: et quod errabat, non revocastis: et quod periit, non requisistis: et quod forte fuit, confregistis: et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor (Ezech. XXXIV). Dicitur ad pastores pascentes seipsos, non oves, quid diligant, quid negligant. Quid ergo diligunt? Lac consumitis. Propter quod et Apostolus dicit: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non sumit? quis pascit gregem, et de lacte gregis non percipit (I Cor. IX)? Invenimus ergo lac esse gregis, quidquid a plebe distribuitur praepositis, ad eorum sustentandum (0837D)victum temporalem. Inde enim loquebatur Apostolus, cum haec diceret quae commemoravi. Et quidem apostolus, quanquam elegerit manibus suis transigi, et nec ipsum lac quaerere ab ovibus, tamen lactis percipiendi potestatem habere se dixit, et sic Dominum disposuisse, ut qui evangelium annuntiant, de evangelio vivant. Et dicit alios coapostolos suos usos fuisse hac potestate, non usurpata, sed data. Plus ille fecit, ut nec quod debebatur, acciperet. Ipse ergo donavit et debitum, sed ab aliis non exegit indebitum [ Al., sed alius non exegit indebitum]. Ille plus fecit: fortassis enim ipsum significabat, qui aegrum cum adduceret ad stabularium, dixit: Si (0838A)quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi (Luc. X). De his ergo qui non indigent lacte gregis, quid plura dicamus? Misericordiores sunt, vel potius ipsius misericordiae officium largius impendunt: possunt enim, et quod possunt faciunt. Laudentur hi, nec damnentur illi. Nam et ipse Apostolus datum non quaerebat. Fructuosas tamen oves suas esse cupiebat, non steriles, sine lactis abertate. Itaque cum esset quodam tempore in magna indigentia, vinctus in confessione veritatis, missum est illi a fratribus, unde necessitati et indigentiae ejus ministraretur. Respondit autem illis gratias agens, et dixit: Benefecistis communicantes necessitatibus meis: ego enim didici in quibus sum sufficiens esse. Scio et abundare, novi et penuriam pati. Omnia possum in eo qui (0838B)me confortat. Verum tamen vos benefecistis, usibus mittere meis (Philipp. IV). Sed ut ostenderet in eo quod illi benefecerunt, quid ipse quaereret, ne inter illos esset, qui se ipsos pascunt, non oves: non tam suae gaudet subventum esse necessitati, quam illorum gratulatur fecunditati. Quid ergo ibi quaerebat? Non quia quaero, inquit, datum, sed requiro fructum. Non ut ego, inquit, explear, sed ne vos inanes remaneatis. Qui ergo non possunt facere quod Paulus, ut manibus suis se transigant, accipiant de lacte ovium: sustentent suam necessitatem, sed non negligant ovium infirmitatem. Non hoc ibi quaerant, tanquam commodum suum, ut ex necessitate penuriae suae videantur annuntiare evangelium, sed hominibus illuminandis parent lucem verbi veritatis. (0838C)Sunt enim tanquam lucernae, sicut dictum est: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes (Luc. XII). Et, Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio: sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in coelis est (Matth. V). Si ergo tibi lucerna accenderetur in domo, nonne adjiceres oleum ne exstingueretur? Porro si lucerna accepto oleo non luceret, non erat plane digna, quae in candelabro poneretur, sed quae continuo frangeretur. Unde ergo vivitur, necessitatis est accipere, charitatis est praebere. Non tanquam venale sit evangelium, ut istud sit pretium ejus quod sumunt qui annuntiant, unde vivant. Si enim sic vendunt, magnam rem vili (0838D)pretio vendunt. Accipiant sustentationem necessitatis a populo, mercedem dispensationis a Domino. Non enim est idoneus populus reddere mercedem illis, qui sibi in charitate Evangelii serviunt. Non exspectent illi mercedem, nisi unde et isti salutem. Quid ergo istis increpatur, unde arguuntur? quia cum lac sumerent, et lanis se tegerent, oves negligebant. Sua ergo tantum quaerebant, non quae Jesu Christi. Sed quoniam diximus, quid sit lac consumere quaeramus, quid sit lanis tegere. Qui praebet lac, potum praebet; et qui praebet lanam, honorem praebet. Ista sunt duo, quae a pastoribus quaeruntur, qui seipsos pascunt, non oves: commodum supplendae (0839A)necessitatis, et favorem honoris et laudis quaerunt. Etenim vestimentum propterea bene intelligitur in honore, quia nuditatem contegit. Est enim unusquisque homo infirmus. Et quid est, quisquis vobis praeest nisi quod vos estis? Carnem portat, mortalis est, manducat, dormit, surgit, natus est, moriturus est. Si ergo cogites quid sit, secundum seipsum homo est: et tamen honorando eum velut angelum, contegis [et tu honorando tamen amplius velut contegis] quod infirmum est. Videte cujusmodi indumentum acceperat a bona Dei plebe idem Paulus, cum diceret: Sicut angelum Dei excepistis me. Testimonium enim vobis perhibeo, quia si fieri posset, oculos vestros eruissetis, et dedissetis mihi (Galat. II). Sed cum tantus illi honor exhibitus (0839B)esset, nunquid propter ipsum honorem sibi exhibitum, ne forte negaretur, et minus ille cum argueret laudaretur, pepercit errantibus? Nam si hoc fecisset, esset inter illos qui se ipsos pascunt, non oves. Diceret apud seipsum. Quid ad me pertinet? quisque quod velit, agat. Victus meus salvus est, honor meus salvus est, et lac et lana satis est mihi. Eat quisque qua potest.Ergo integra tibi sunt omnia, si eat quisque qua potest? Nolo te praepositum facere: unum te constituo de ipsa plebe. Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. Proinde ipse apostolus cum eis commemorat, quales fuerint erga illum, ne quasi oblitus eorum honorificentiae videretur, testimonium perhibet, quod sicut angelum Dei susceperint eum: quod si fieri posset, (0839C)oculos suos vellent eruere, et illi dare. Et tamen accedit ad ovem languidam, ad ovem putridam, secare vulnus, non parcere putredini. Ergo, inquit, inimicus factus sum vobis praedicans veritatem? Ecce et accepit de lacte ovium, sicut paulo ante commemoravimus; et indutus est lanis ovium: sed tamen oves non neglexit. Non enim sua quaerebat, sed quae Jesu Christi. Absit ergo ut dicamus vobis: Vivite ut vultis; securi estote, Deus neminem perdet. Tantummodo fidem Christianam tenete: non perdet ille quod redemit; non perdet pro quibus sanguinem fudit. Et si spectaculis volueritis oblectare animos vestros, ite; quid mali est? et festa ista, quae celebrantur per universam civitatem in laetitia convivantium, et publicis mensis seipsos (ut putant) jucundantium, re vera (0839D)perdentium, ite, celebrate securi: magna est Dei misericordia, quae totum ignoscat. Coronate vos rosis, antequam marcescant. In domo Dei vestri, quando volueritis, convivamini: implemini cibo et vino cum vestris. Ad hoc enim data est ista creatura, ut ea pe fruamini. Non enim paganis et impiis eam dedit Deus, et vobis non dedit. Haec si dixerimus, forte congregabimus turbas ampliores. Et si sunt quidam, qui sentiant nos haec dicentes non recte sapere, paucos offendimus, sed multitudinem conciliamus. Quod si fecerimus non verba Dei, non verba (0840A)Christi dicentes, sed nostra; erimus pastores pascentes nosmetipsos, non oves. Cum autem dixisset quae diligant isti pastores, dicit et quae negligant. Vitia enim ovium late patent. Sanae atque crassae oves perpaucae sunt, id est solidae in cibo veritatis, utentes pascuis bene de munere Dei. Sed mali illi pastores non parcunt talibus. Parum est quod illas languentes, et infirmas, et errantes, et perditas non curant: etiam istas fortes et pingues necant, quantum ipsis est; et illae si vivunt, de misericordia Dei vivunt; tamen quantum ad pastores malos attinet, occidunt. Quomodo, inquit, occidunt? Male vivendo, malum exemplum praebendo. An frustra dictum est servo Dei eminenti in membris summi pastoris: Circa omnes teipsum bonorum operum praebens exemplum: (0840B)et forma esto fidelibus (Tit. II)? Attendit enim ovis, etiam fortis, plerumque praepositum suum male viventem, si declinet oculos a regulis Domini. Intendit in hominem, incipit dicere in corde suo: Si praepositus meus sic vivit, ego quis sum, qui non faciam quod ille facit? occidit ovem fortem. Si fortem ergo occidit ovem, jam de caeteris quid faciet, qui illud, quod non ipse fructificaverat, sed forte aut robustum invenerat, male vivendo interfecit? Dico charitati vestrae ac iterum dico: Etsi vivunt oves, etsi fortes sunt oves in verbo Domini, et tenent illud quod audierunt a Domino suo: Quae dicunt, facite: quae autem faciunt, facere nolite (Matth. XXIII), tamen qui in conspectu populi male vivit, quantum in illo est, eum a quo attenditur, occidit. Non sibi (0840C)ergo blandiatur, quia ille non est mortuus: et ille vivit, et iste homicida est. Quomodo cum lascivus homo intendit in mulierem ad concupiscendum eam, ecce illa casta est, et maechatus est iste. Domini enim vera et aperta est sententia: Quisquis viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Non pervenit ad illius cubiculum, et in interiore jam suo cubiculo volutatur. Sic omnis qui male vivit in conspectu eorum quibus praepositus est, quantum in ipso est, occidit etiam fortes oves. Qui ergo imitatur praepositum malum, moritur; qui non imitatur, vivit: tamen quantum ad illum pertinet, ambos occidit. Et quod crassum est, inquit, interfecistis, et oves meas non pascitis. Jam audistis quid diligant, videte quid negligant. Quod infirmatum (0840D)est, non confortastis; et quod male habuit, non corroborastis; et quod contribulatum est, et quod confractum est, non colligastis; et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis; et quod forte fuit, confregistis, interfecistis, occidistis. Infirmum quippe animum gerit ovis, quando tentationes sibi profuturas non credit. Pastor negligens, quando sic credit talis infirmus, non illi dicit: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Qui enim haec loquitur, confortat infirmum, et ex infirmo (0841A)facit firmum, ut non ille cum crediderit, prospera hujus saeculi speret. Si enim doctus fuerit sperare prospera hujus saeculi, ipsa prosperitate corrumpitur, supervenientibus adversitatibus sauciatur, aut fortassis exstinguitur. Non ergo eum aedificat super petram, qui sic aedificat, sed super arenam [fundamentum] ponit. Petra autem erat Christus (II Cor. X). Christi passiones imitandae sunt, non a Christianis deliciae conquirendae. Confortatur infirmus cum ei dicitur, Spera. Imminent quidem tentationes hujus saeculi, sed ab omnibus te eruet Dominus, si ab illo non recesserit retro cor tuum. Nam ad confortandum cor tuum venit ille pati, venit ille mori, venit sputis illiniri, venit spinis coronari, venit opprobria audire, venit postremo ligno configi. Omnia (0841B)haec ille pro te: tu nihil pro illo, sed pro te. Quales autem sunt, qui timentes hos laedere quibus loquuntur, non solum non praeparant ad imminentes tentationes, sed etiam promittunt felicitatem hujus saeculi quam Deus ipsi saeculo non promisit; ille praedicit labores super labores usque in finem venturos ipsi saeculo, et tu vis ab ipsis laboribus exceptum esse Christianum? quia Christianus est, aliquid plus passurus est in hoc saeculo. Etenim ait Apostolus: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur (I Tim. III). Jam si tibi placet pastor sua quaerens, non quae Jesu Christi, ille dicat: Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur: et tu dic, si in Christo pie vixeris, abundabunt tibi omnia bona, et si filios non habens, suscipies (0841C)et nutries omnes, et nemo tibi morietur. Haeccine est aedificatio tua? Attende quid facias, ubi ponas. Super arenam est quod constituis. Venturus est imber: influxurus est fluvius, flaturus est ventus, et impingent in domum istam, et cadet, et fiet ruina ejus magna. Leva de arena, pone supra petram: in Christo sit, quem vis esse Christianum. Attendat ad passiones Christi indignas: attendat illum sine ullo peccato, quae non rapuit, exsolventem: attendat Scripturam dicentem sibi: Flagellat omnem filium quem recipit (Hebr. XXII), et para [quem recipit prorsus flagellat omnem filium ut et unicum unicus, et para, etc.] te flagellari aut certe non quaeras recipi. Flagellat autem omnem, inquit, filium quem recipit, et tu dicis, Forte exceptus eris? (0841D)Si exceptus a passione flagellorum, exceptus a numero filiorum. Itane, inquies, flagellat omnem filium? Prorsus flagellat omnem filium, ut et unicum. Unicus ille de Patris substantia natus, aequalis Patri in forma Dei, Verbum per quod facta sunt omnia, non habebat unde flagellaretur. Ad hoc carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui ergo flagellat unicum sine peccato, relinquit cum peccato adoptatum [eum peccatorem adoptatum]? In adoptionem vocatos nos esse Apostolus dicit: Adoptionem filiorum accepimus, ut essemus unico cohaeredes, essemus etiam haereditas ejus (Galat. IV). Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II). Exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Sed plane, (0842A)ne in futuris tentationibus deficiat infirmus, nec falsa spe decipiendus est, nec terrore frangendus. Dices ei: Praepara animam tuam ad tentationem, et forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere. Habes et aliud: Fidelis Deus qui non vos sinet tentari supra quam potestis ferre (I Cor. X). Illud enim promittere, et praedicere venturas passiones, infirmum confirmare est. Timenti autem nimium, et ex hoc deterrito, cum polliceris misericordiam Dei, non quia tentationes deerunt, sed quia non permittit tentari supra quam ferre potest, fructum colligere est. Sequitur: Quod infirmatum est, inquit, non confortastis. Pastoribus malis dicit, pastoribus falsis, pastoribus sua quaerentibus, non quae Jesu Christi, et commodo lactis et lanae gaudentibus, (0842B)oves omnino non curantibus. Et quod male habuit, non corroborastis. Inter infirmum (id est, non firmum) et aegrotum (id est, male habentem) hoc mihi videtur interesse. Etenim inter ista, fratres, quae distinguere utcunque conamur, forte et nos possumus majori diligentia melius distinguere, et alius peritior, vel lumine cordis plenior. Interim ne fraudemini, quod sentio, loquor. Infirmo, ne accidat tentatio, et eum frangat, timendum est. Languens autem, jam cupiditate aliqua aegrotat, jam cupiditate aliqua impeditur ab intranda via Dei, a subeundo jugo Christi. Qui ergo videntur fervere in operibus bonis, sed imminentes passiones tolerare nolle, aut non posse, infirmi sunt. Qui vero aliqua cupiditate mala amatores mundi ab ipsis bonis operibus (0842C)revocantur, languidi et aegroti jacent. Quippe qui in ipso languore, tanquam [gravati tanquam] sine ullis viribus, nihil boni possent operari. Sequitur: Et quod errabat, non revocastis; et quod periit, non inquisistis [requisistis ]. (Ezech. XXXIV). Hic inter manus latronum, et dentes luporum furentium, utcunque versamur: et contumaces sunt oves, quia quaeruntur errantes. Alienas se a nobis dicunt, errore suo et perditione sua: Quid nos vultis, inquiunt, quid nos quaeritis? Si in errore, inquit, sum, si in interitu, quid me vis? quid me quaeris? Quia in errore es, revocare volo; quia peristi, invenire volo. Sic volo errare, sic volo perire. Sic vis errare? sic vis perire? Quanto melius ego nolo? Prorsus audeo dicere, Importunus sum. Audio dicentem Apostolum: Praedica (0842D)verbum, insta opportune, importune (I Tim. IV). Quibus opportune? quibus importune? Opportune utique volentibus, importune nolentibus. Prorsus, Importunus sum, audeo dicere. Tu vis errare, tu vis perire? Ego nolo. Revocabo errantem, requiram perditam. Velis nolis, id agam, etsi me inquirentem laniant vepres silvarum [syllabarum], per omnia angusta me coarctabo. Omnes sepes excutiam, quantum mihi virium terrens Dominus donat. Omnia peragrabo, revocabo errantem, requiram pereuntem. Si me pati non vis, noli errare, noli perire. Parum est quod doleo te errantem atque pereuntem. Timeo, ne negligens te, etiam quod forte est occidam. Vide enim quid sequitur: Et quod forte fuit, confregistis. (0843A)Si neglexero errantem atque pereuntem, et eum qui fortis est, delectabit errare atque perire. Cupio lucra exteriora, sed timeo plus damna interiora. Si indifferentem habuero errorem tuum, attendit qui fortis est, cum te perditum non requiro: et putat nihil esse ire in errorem [haeresim]. Non frustra ergo, eum jam dixisset superius, quod crassum est, interfecistis, hic iterum in novissimo posuit, et quod forte fuit, confregistis. Proinde audi quid sequatur de ista negligentia malorum, imo falsorum pastorum: Et dispersae sunt oves meae, eo quod non sit pastor: et factae sunt in comesturam omnibus bestiis agri. Furantur lupi insidiantes, rapiunt leones frementes, cum oves adhaerent pastori. Nam praesens est pastor: sed male agentibus non est pastor, et inhaerent (0843B)pastoribus non pastoribus, se ipsos videlicet, non oves, pascentibus; et lethalis error [talis horror] consequitur. Eunt in bestias depraedantes se, et de illarum morte se satiare cupientes. Tales enim sunt omnes qui gaudent de erroribus alienis. Dispersae sunt et errarunt oves meae in omnem montem, et in omnem collem altum, hoc est, in omnem tumorem terrenae superbiae. Mons enim et collis, tumor terrenus et superbia saeculi intelligitur. Sunt enim et montes boni, de quibus Propheta dicit: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi (Psal. CX). In omnem montem, et in omnem collem, et in omnem faciem terrae lucent, et in omnem faciem terrae dispersae sunt, omnia terrena sectantes. Ea quae in faciem terrae lucent, ipsa amant [emunt], (0843C)ipsa diligunt. Nolunt mori, ut abscondatur vita eorum in Christo. Propterea, pastores, audite sermonem Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas sicut visitat pastor gregem suum. Non curaverunt mali pastores, non enim suo sanguine redemerunt. Sicut visitat, inquit, pastor gregem suum in die. In quali die? Cum fuerit nimbus et nubes, id est, in pluvia et in nebula. Pluvia et nebula, error saeculi hujus, caligo magna; surgens de cupiditatibus hominum, et nebula valida conterens [ Forte, contegens] terram. Et difficile est ut non errent oves in ista nebula: sed pastor non deserit eas, inquirit eas, penetrat nebulam oculis validis et [ Deest validis et] acutissimis, non impeditur caligine nubium. Videt undique, (0843D)errantem revocat, tantum ut fiat quod dicit in Evangelio: Quae sunt oves meae, audiunt vocem meam, et sequuntur me (Joan. X). In medio ovium dispersarum: sic inquiram oves meas, et reducam eas ab omni loco quo dispersae sunt illic [ Deest illic]. In die nubis et nimbi, quando difficile est inveniri eas, tunc ego inveniam, crassa est nebula, pinguis nimbus est, oculos ejus nihil latet. Et educam eas de gentibus, et colligam eas de regionibus, et inducam eas in terram earum, et pascam eas super montes Israel. Constituit super montes Israel auctores Scripturarum (0844A)divinarum. Ibi pascite, ut secure pascatis. Quidquid inde audieritis, hoc vobis bene sapiat: quidquid extra est, respuite. Ne erretis in nebula, audite vocem pastoris: colligite vos ad montes Scripturae sanctae. Ibi sunt deliciae cordis vestri, ibi nihil venenosum, nihil alienum. Uberrima pascua sunt, vos tantum sanae venite, sanae pascimini in montibus Israel, et in rivis, et in omni habitatione terrae. A montibus enim quos ostendimus, manaverunt rivi praedicationis evangelicae, cum in omnem terram exivit sonus eorum. Et facta est omnis habitatio terrae pascendis ovibus laeta atque fecunda. In pascuis bonis pascam eas, et in montibus altis Israel: et erunt stabula earum illic, hoc est, ubi requiescant, ubi dicant, Bene est, verum est, et manifestum: (0844B)non fallimur. In gloria Dei requiescent, tanquam in stabulis illis, et dormient, hoc est requiescent in deliciis [requiescent et requiescent in deliciis, etc.] suis bonis, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel. Sequitur: quod enim primum curavit, iterum dicit: Haec dicit Dominus Deus: quod periit, inquiram; et quod erravit, revocabo; et quod imminutum est, colligabo; et quod exanime est, confortabo: et quod pingue est et forte, custodiam. Quod non faciebant mali pastores, seipsos pascentes, non oves. Non ait Dominus, Constituam alios bonos pastores qui faciant haec, sed, Ego, inquit, faciam, oves meas nulli committam. Securi vos fratres, securae vos oves. Nobis videtur timendum quasi desit bonus pastor. Et addit sic: (0844C)Et pascam eas cum judicio. Vide quia solus pascit, cum judicio pascit. Quis enim homo certum judicat de homine? Temerariis judiciis plena sunt omnia. De quo desperavimus, subito convertitur, et fit optimus; de quo praesumpsimus, subito deficit, et fit pessimus. Nec timor ergo noster certus est [ Deest media haec periodus ], nec amor noster certus est. Quid sit hodie quisque homo, vix novit ipse homo: tamen utcunque ipse, quid hodie; quid autem cras, nec ipse. Pascit ergo ille cum judicio, dispertiens propria propriis. Novit enim quid agat. Cum judicio pascit, quos judicaturus redemit. Sequitur. Absit ut desint modo boni pastores. Absit a nobis ut desint. Absit a misericordia ipsius, ut non eos gignat (0844D)atque constituat. Utique si sunt bonae oves, sunt et boni pastores. Nam de bonis ovibus fiunt boni pastores. Sed omnes boni pastores in uno sunt, unum sunt. Illi pascant, Christus pascit. Sint ergo omnes in pastore uno, et dicant vocem pastoris unam, quam audiant oves, et sequantur pastorem suum, et non illum, aut illum, sed unum Et omnes in illo unam vocem dicant, diversas voces non habeant.

CAPUT XIII (Gregorii Pastor. p. I, in proaemio.) Cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est, ad culmen quisque regiminis qualiter veniat: atque ad (0845A)hoc rite perveniens, qualiter vivat, et bene vivens, qualiter doceat, et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat: ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat, aut vitam doctrina destituat, aut doctrinam praesumptio extollat. Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium, quod non a quaerente suscipitur, vita commendet. Ac deinde necesse est ut pastoris bonum, quod vivendo ostenditur, loquendo propagetur. Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratione propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti arbitri oculos tumor elationis exstinguat. Isaias quoque ait: Clama, ne cesses: sicut tuba exalta vocem tuam (Isa. LVIII). Praeconis namque officium suscipit, (0845B)quisquis ad sacerdotium accedit, ut ante adventum judicis, qui terribiliter sequitur, ipse scilicet clamando gradiatur. (Greg. Pastor. p. II, c. 11.) Sacerdos ergo si praedicationis est nescius, quam clamoris vocem daturus est praeco mutus! Fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissi circuli arcam Domini portent. Vectibus arcam testamenti portare, est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes infidelium mentes praedicando deduci. Qui auro quoque jubentur operiri, ut cum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. Necesse est igitur ut qui ad officium praedicationis (0845C)excubant, a sacrae lectionis studio non recedant: ad hoc namque vectes esse in circulis arcae semper jubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur: quia videlicet cum spiritale aliquid a subditis pastor inquiritur, ignominiosum valde est, si tunc quaerat discere, cum quaestionem debet enodare. Circulis arcae foederis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, testamenti arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est, protinus docent. Unde bene primus pastor Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper estote ad satisfactionem de ea, quae in nobis est, spe (I Petr. III). Ac si aperte dicat, ut ad portandam arcam mora nulla praepediat, (0845D)vectes a circulis nunquam recedant. (Greg. Mor. I. XXI, cap. 10.) Sancti viri dum praesunt, non in se potestatem ordinis, sed aequalitatem conditionis attendant; nec praeesse gaudeant hominibus, sed prodesse. Sciant enim quod antiqui patres nostri non tam reges hominum quam pastores pecorum fuisse memorantur. Cum Noe Dominus filiisque ejus post diluvium diceret: Crescite et multiplicamini, et implete terram, subditur: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae (Gen. IX). Homo quippe animalibus irrationalibus, non autem caeteris hominibus natura, praelatus est. Idcirco ei dicitur, ut ab animalibus, non ab homine timeatur, quia contra naturam superbire est, ab aequali velle timeri. (0846A)(Greg. Pastor. p. II. c. 16.) Cuncti qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis. Nam sicut praefati sumus, antiqui patres nostri, pastores pecorum, et non reges hominum, fuisse memorantur. Necesse est ergo ut rectores a subditis timcantur, quando ab eisdem Deum minime timeri deprehendunt: ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina judicia non formidant. Nequaquam praepositi ex subjectorum timore superbiant, in quo non suam gloriam, sed subditorum justitiam quaerunt. In eo autem quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus [bestiis] dominantur: quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi ex ea debent etiam formidini jacere substrati: (0846B)facies sanctae Ecclesiae sunt hi, qui, in locis regiminum positi, apparent primi, ut ex eorum specie honor sit fidelis populi, etiam si quid in corpore latet deforme. Qui nimirum praelati plebibus, plangunt culpas infirmantium, seque sic de alienis lapsibus, ac si de propriis, affigunt. Saepe rectores boni, dum quosdam vident ad veniam post culpas redire, quosdam vero in iniquitate persistere occulta omnipotentis Dei judicia mirantur, sed penetrare nequeunt. (Pastor. lib. I, cap. 10.) Obstupescunt enim quae non intelligunt. Ille modis omnibus debet ad exemplum vivendi pertrahi, qui cunctis carnis passionibus moriens, jam spiritaliter vivit, qui prospera mundi postposuit, qui nulla adversa pertimescit, qui sola aeterna concupiscit [interna desiderat], (0846C)cujus intentioni bene congruens, nec omnino per imbecillitatem corpus [ Deest corpus], nec valde per contumaciam repugnat spiritus [corpus]. Ipse nihilominus ad dignitatem pastoralis officii debet provehi, qui ad aliena capienda non ducitur, sed propria largitur; qui per pietatis viscera citius ad ignoscendum flectitur, sed non plus quam decet ignoscens, ab arce rectitudinis inclinatur: qui nulla illicita perpetrat, sed perpetrata ab aliis, ut propria, deplorat; qui ex affectu cordis alienae infirmitati compatitur, sicque in bonis proximi, sicut in suis provectibus, laetatur. Ad dignitatem pontificalis excellentiae recte pervenit, qui ita se imitabilem caeteris in cunctis quae agit, insinuat, ut inter eos non habeat quod saltem de transactis mens [ Deest mens] erubescat: (0846D)qui sic studet vivere, ut proximorum quoque corda arentia doctrinae valeat fluentis irrigare: qui orationis usu experimento jam didicit, quod obtinere a Domino, quaecunque poposcerit, possit: cui prophetica voce jam qua specialiter [cui ad effectus sui vocem jam quasi specialiter, etc.] dicitur: Adhuc loquente te, dicam, ecce adsum (Isa. I). Si fortasse quisquam veniat, ut pro se ad intercedendum nos apud potentem quempiam virum, qui sibi iratus, nobis vero est incognitus, ducat, protinus respondemus: Ad intercedendum venire non possumus, quia familiaritatis ejus notitiam non habemus. Si ergo homo apud hominem, de quo minime praesu mit, fieri intercessor erubescit, qua mente apud Dominum (0847A)intercessionis locum pro populo arripit, qui familiarem se ejus gratiae esse per vitae meritum nescit? Aut ab eo quomodo aliis veniam postulat, qui, utrum sibi sit placatus ignorat? Qua in re est adhuc aliud sollicitius formidandum, ne qui placare iram posse creditur, hanc ipse ex proprio reatu mereatur. Cuncti liquido novimus quia cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Qui adhuc terrenis desideriis astringitur, caveat ne districti iram judicis gravius accendens, dum loco delectatur gloriae, fiat subditis auctor ruinae. Solerter ergo se quisque metiatur, ne locum regiminis assumere audeat, si adhuc in se vitium damnabiliter regnat: ne is, quem crimen depravat proprium, intercessor fieri appetat pro culpis (0847B)aliorum.

CAPUT XIV. (Greg. in prol. Pastoralis.) Sunt plerique [Gregorius. Ut indigni atque imperiti ad pastorale magisterium accedere non praesumant. Sunt plerique, etc.] pastorum, qui dum metiri se nesciunt, quae non didicerunt, docere concupiscunt. Qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant. Ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis janua repellantur. Nulla ars doceri praesumitur, nisi intenta prius meditatione discatur. Ab imperitis ergo pastorale magisterium qua temeritate suscipitur, quando ars est artium regimen animarum? Quis autem cogitationum (0847C)vulnera occultiora esse nesciat, vulneribus viscerum? Et tamen saepe qui nequaquam spiritalia praecepta cognoverunt, cordis se medicos profiteri non metuunt: dum qui pigmentorum vim nesciunt, videri medici carnis erubescunt. Sunt nonnulli, qui intra sanctam Ecclesiam, per speciem regiminis, gloriam affectant honoris. Videri doctores appetunt, transcendere caeteros concupiscunt, attestante Veritate: Primos recubitus in coenis, primas in conventibus cathedras quaerunt (Matth. XXIII); qui susceptum curae pastoralis officium ministrare digne tanto magis nequeunt, quanto ad humilitatis magisterium ex sola elatione pervenerunt. Ipsa quippe in magisterio lingua confunditur, quando aliud discitur, et aliud docetur. Contra indignos pastores (0847D)Dominus per prophetam quaeritur: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi (Ose. VIII). Ex se namque, et non ex arbitrio summi rectoris, regnant, qui nullis fulti virtutibus, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi, culmen regiminis rapiunt potius quam assequuntur. Inutiles sacerdotes internus judex et provehit, et non cognoscit: quia quos permittendo tolerat, profecto per judicium reprobationis ignorat. Unde ad se quibusdam, et post miracula venientibus, dicit: Recedite a me, operarii iniquitatis: nescio qui estis (Luc. XIII). Pastorum imperitia voce Veritatis increpatur, cum per prophetam dicitur: Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam (Isa. LVI). Quos rursus (0848A)Dominus detestatur, dicens: Et tenentes legem, nescierunt me (Jer. II). Et nesciri ergo se ab eis Veritas conqueritur, et nescire se principatum nescientium se protestatur: quia profecto hi qui ea quae sunt Domini, nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante qui ait: Si quis autem ignorat, ignorabitur (I Cor. XIV). Plerumque pastorum imperitia meritis congruit subjectorum: quia quamvis lumen scientiae, sua culpa exigente, non habeant, districto tamen judicio agitur, ut per eorum ignorantiam hi etiam qui sequuntur, offendant. Hinc namque in Evangelio per semetipsam Veritas dicit: Si caecus caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). Hinc Psalmista, non optantis animo, sed prophetantis mysterio, denuntiat dicens: Obscurentur (0848B)oculi eorum ne videant, et dorsum eorum semper incurva (Psal. LXXVIII). Oculi quippe sunt, qui in ipsa honoris summa facie positi, providendi itineris officium susceperunt. Quibus hi nimirum qui subsequenter inhaerent, dorsa nominantur. Obscuratis ergo oculis, dorsum flectitur; quia cum lumen scientiae perdunt qui praeeunt, profecto ad portanda peccatorum onera curvantur qui sequuntur. Indigni quippe tanti reatus pondera fugerunt, si Veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII). Ne temerare sacra regimina, quisquis his impar est, audeat: et per concupiscentiam culminis, (0848C)ducatum suscipiat perditionis. Hinc enim pie Jacobus prohibet, dicens: Nolite plures magistri fieri, fratres mei (Jac. III). Hinc ipse Dei hominumque mediator, regnum percipere vitavit in terris: qui supernorum quoque spirituum scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in coelis. Plerumque adversitatis magisterio sub disciplina cor premitur: quod si ad regiminis culmen eruperit, in elationem protinus usu gloriae permutatur. Sic Saul, qui indignum se prius considerans, fugerat, mox ut regni gubernaculo suscepit, intumuit. Honorari namque coram populo cupiens, dum reprehendi publice noluit, ipsum tamen qui in regem se unxerat, abscidit. David propheta, auctoris sui judicio pene in cunctis actibus placens, mox ut pressurae pondere (0848D)caruit, in tumorem vulneris erupit: factusque est in morte Uriae crudeliter rigidus, qui in appetitu feminae enerviter fuerat flexus. Et qui malis ante pie noverat parcere, in bonorum quoque nece post didicit sine obstaculo retractationis anhelare. Prius quippe ferire deprehensum persecutorem noluit, et post cum damno desudantis exercitus, etiam devotum militem extinxit. Quem profecto ab electorum numero culpa longius raperet, nisi hunc ad veniam flagella revocassent. [Greg. Past. c. 9.] Plerumque qui subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt. Et quamvis hoc elationis intentione appetant, operaturos tamen se magna pertractant. Fitque ut aliud in imis intentio (0849A)supprimat [subrepat], aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. Nam sibi ipsa de se mens saepe mentitur, et fingit de se bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat. Saepe mens principari appetens, fit ad hoc pavida, cum quaerit; audax, cum pervenerit. Tendens enim, ne non perveniat, trepidat; sed repente perveniens, jure sibi hoc debitum, ad quod pervenerit, putat. Cumque percepto principatus officio perfrui saeculariter coeperit, libenter obliviscitur quidquid religiose cogitavit. Necesse est enim ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur, ac penset quisque quid subjectus egerit. Et repente cognoscit si praelatus bona agere, quae proposuerit, possit, quia (0849B)nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire. Nescit laudem cum suppetit, fugere, qui ad hanc didicit, cum deesset, anhelare. Nequaquam vincere avaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tendit is cui sufficere propria nec soli potuerunt. Ex ante acta ergo vita se quisque inveniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. Plerumque in occupatione regiminis, ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur: quia quieto mari recte navem et imperitus nauta dirigit, turbato autem tempestatum fluctibus etiam peritus se nauta confundit. Quid est potestas culminis, nisi tempestas mentis, in qua dum cogitationum semper procellis navis cordis quatitur, huc illucque incessanter (0849C)impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis, quasi per obviantia saxa frangatur? Inter haec itaque quae protulimus, quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens, coactus ad regimen veniat; virtutibus vacuus, nec coactus accedat? Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudario ligans,de ejus occultatione judicetur. Pecuniam quippe in sudario ligare, est, percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. At contra iste, cum regimen appetit, attendat ne per exemplum pravi operis, pharisaeorum more, ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat. Qui juxta vocem Magistri, nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt (Matth. XXIII). Considerandum (0849D)quoque est, quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. Si ergo adhuc in ejus opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie vulnus portat.

CAPUT XV. (Isidori lib. III, Sentent., c. 34.) Non sunt [Isidori de dignis praepositis, non sunt, etc.] promovendi ad regimen ecclesiae, qui adhuc vitiis subjacent. Hinc est quod praeceptum est David non aedificare visibile templum, quia sanguinum vir belli frequentia esset. Qua figura illi spiritaliter admonentur, qui vitiorum adhuc corruptioni sunt dediti, ne templum aedificent, hoc est, ecclesiam docere praesumant. Non debet honorem (0850A)ducatus suscipere, qui nescit subjectis tramite vitae melioris praeire. Neque enim quisque ad hoc praeficitur, ut subditorum culpas corrigat, et ipse vitiis serviat. Qui se indignum ad episcopatum existimat, locum ejus qui dignus est occupare [ Deest occupare] non praesumat. Nam tam sanctum est sacerdotii nomen, ut nulla vitiorum nota maculari se sinat. Gravius enim condemnabitur, qui indignus suscipit quod non meretur. Qui regimen sacerdotii contendit appetere, ante in se discutiat, si vita honori sit congrua. Quod si non discrepat, humiliter ad id ad quod vocatur accedat. Reatum quippe culpae geminat, si quis cum culpa ad sacerdotale culmen aspirat. Uniuscujusque casus tanto majoris est criminis, quanto, priusquam caderet, majoris erat virtutis. Praecedentium (0850B)namque magnitudo virtutum crescit ad cumulum sequentium delictorum. Plerique sacerdotes, suae magis utilitatis causa quam gregis, praeesse desiderant: nec ut prosint, praesules fieri cupiunt: sed magis, ut divites fiant et honorentur. Suscipiunt enim sublimitatis culmen, non pro pastorali regimine, sed pro solius regiminis vel [ Deest regiminis vel] honoris ambitione: atque abjecto opere dignitatis, solam nominis appetunt dignitatem. Dum mali sacerdotes Deo ignorante non fiant, tamen ignorantur a Deo, ipso per prophetam testante: Principes exstiterunt, sed non cognovi (Ose, VIII). Sed hic nescire Dei, reprobare est, nam Deus omnia novit.

CAPUT XVI. (0850C)(Isid., ibid., c. 35.) Sicut iniqui [Item Isidori de praepositis indoctis, Sicut iniqui, etc.], et peccatores ministerium sacerdotale assequi prohibentur, ita indocti et imperiti a tali officio retrahuntur. Illi enim exemplis suis vitam bonorum corrumpunt, isti sua ignavia iniquos corrigere nesciunt. Qui [Quid] enim docere poterunt, quod ipsi non didicerunt? Desinat locum ducendi suscipere, qui nescit docere. Ignorantia quippe praesulum vitae non congruit subjectorum. Caecus enim si caeco ducatum praebeat, ambo in foveam cadunt (Matth. XV). Sacerdotes indoctos per Isaiam prophetam ita Dominus improbat: Ipsi, inquit, pastores ignoraverunt intelligentiam (Isa. LVI). Et iterum: Speculatores ejus caeci omnes, id, est, imperiti episcopi. Nescierunt, inquit, universi (0850D)canes muti, non valentes latrare: hoc est, plebes commissas non valentes, resistendo malis, per verbum doctrinae defendere.

CAPUT XVII. (Gregorius Pastor., lib. I, cap. 5.) Sunt nonnulli [Gregorius de his qui in regimine prodesse possunt, sed idem officium pro quiete propria refugiunt, Sunt nonnulli, etc.], qui nimia virtutum dona percipiunt, et pro exercitatione caeterorum, magnis muneribus exaltantur. Qui studio castitatis mundi, abstinentiae robore validi, doctrinae dapibus referti, patientiae longanimitate humiles, auctoritatis fortitudine erecti districti [ Deest districti] sunt. Qui nimirum (0851A)culmen regiminum si vocati suscipere renuunt, ipsa sibi plerumque dona adimunt, quae non pro se tantummodo, sed etiam pro aliis acceperunt. Cumque sua et non aliorum lucra cogitant, ipsis se, quae privata habere appetunt, bonis privant. Hinc itaque ad discipulos Veritas dicit: Non potest civitas abscondi super montem posita: neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt (Matth. V). Hinc Petro Dominus ait: Simon Joannis, amas me? (Joan. XXIII.) Qui cum se amare protinus respondisset, audivit: Si diligis me, pasce oves meas. Si ergo dilectionis est testimonium, cura pastionis: quisquis virtutibus pollens, gregem Dei renuit pascere, pastorem summum convincitur non amare. Si nostri, (0851B)sicut proximi, curam gerimus, quasi utrumque pedem per calceamentum munimus. Qui vero sua cogitans, utilitatem proximorum negligit, quasi unius pedis calceamentum cum dedecore amittit. Sunt nonnulli qui, magnis muneribus ditati, dum solius contemplationis studiis inardescunt, parere utilitati proximorum in praedicatione refugiunt, secretum quietis diligunt, secessum speculationis appetunt: de quo si districte judicentur, ex tantis procul dubio rei sunt, quantis venientes ad publicum prodesse potuerunt. Qua enim mente is qui proximis profuturus enitesceret, utilitati caeterorum secretum praeponit suum; quando ipse summi Patris Unigenitus, ut multis prodesset, de sinu Patris egressus (0851C)est ad publicum nostrum? Sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne his quibus se impares aestimant, praeferantur: quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante oculos Dei vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur, pertinax non est. Neque enim vere est humilis, qui superni nutus arbitrio, ut debeat praeesse, intelligit, et tamen contemnit. Divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imponitur, si jam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire.

CAPUT XVIII. (Isidori lib. III, Sent., c. 33.) Vir ecclesiasticus (0851D)[Isidori de praepositis. Vir ecclesiasticus, etc.] et crucifigi mundo per mortificationem propriae carnis (0852A)debet, et dispensationem ecclesiastici ordinis, si ex Dei voluntate provenerit, nolens quidem, sed humilis, gubernandam suscipiat. Multis intercipit Satanas fraudibus eos qui vitae et sensus utilitate praestantes praeesse et prodesse aliis nolunt: et dum eis regimen animarum imponitur, renuunt, consultius arbitrantes otiosam vitam degere quam lucris animarum insistere. Quod tamen decepti agunt per argumentum diaboli, fallentis eos per speciem boni; ut dum illos a pastorali officio retrahit, nequaquam proficiant qui eorum verbis et exemplis instrui poterant. Viri sancti nequaquam occupationum saecularium curas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt. Et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam mentem (0852B)portant. Quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant: sed timentes occultam dispensationem Dei, suscipiunt quod fugiunt, exercent quod vitare noscuntur. Intrant enim ad cor, et ibi consulunt quid velit occulta voluntas Dei: seseque subditos debere esse summis ordinationibus cognoscentes, humiliant cervicem cordis jugo divinae dispensationis.

CAPUT XIX. (S. Prosperi de Vita contempl. lib. I, cap. 13.) Qui diligenter [ Prosperi quod sacerdotes sancti contemplativae fieri participes possunt, Qui diligenter, etc.] de Vita contemplativa considerat, et sufficienter instructus intelligit quando et ubi possit ejus (0852C)perfectio comprehendi, non dubitabit ecclesiarum principes vitae contemplativae posse et debere fieri sectatores. Quia sive, secundum opinionem quorumdam, nihil aliud sit vita contemplativa quam rerum latentium futurarumque notitia, sive vacatio ab omnibus occupationibus mundi sive divinarum studium litterarum, sive (quod his probatur esse perfectius) ipsa visio Dei, non video quid impedimenti sanctis sacerdotibus possit afferri, quo minus ad haec quatuor quae commemoravi perveniant. Duo enim, primum et ultimum, id est, rerum latentium futurarumque notitia, et ipsa visio Dei, incomparabiliter praestantiora erunt in illa vita beata, quam in ista diversis erroribus implicata. Quandoquidem tam rerum omnium notitia, quam ipsa Dei substantia, (0852D)plene ac perfecte videbitur. Duo autem media, vacationem videlicet ab omnibus occupationibus (0853A)mundi, et divinarum studium litterarum, etiam hic possunt habere pontifices. Sed illi qui se ab omnibus implicamentis negotiorum saecularium removentes, non torpent otio, sed insistunt perfectionis suae negotio, et ab stultitia sapientiae saecularis aversi, verbo Dei infatigabiliter vacant, sapientes veraciter fiunt, coelestia sapiunt, terrena despiciunt, contradicentes sanae doctrinae redarguunt, obedientes instituunt, sanctis virtutibus, quibus in dies singulos fiant Deo propinquiores, incumbunt: et tam suis quam omnium qui per eos erudiuntur, provectibus clari, hic quidem velut gustum quemdam contemplativae vitae, quo ad eam ferventius provocentur, accipiunt: sed ibi jam in aeternum felices effecti, de ejus perfectione gaudebunt. Proinde non inflantur, quia hic omnium fidelium catholicorum (0853B)honorantur ut capita: sed laetantur potius, quia ibi Christi, qui est sacerdotum ac omnium fidelium caput, clariora membra futuri sunt. At si (quod absit) saecularibus negotiis implicati, fundorum terminos sine termido cupiditatis extendant ac se passim exquisitis deliciis addicant [ditant], quae animum corpusque debilitant; si gloriam non Christi, sed suam, decepti vulgi adulantis honoribus, quaerant: plusque de se alienae linguae, quam suae conscientiae credant; si omne gaudium suum, non in futurorum remuneratione, nec in sanctitate vitae, sed in sua tantum dignitate constituant: et dum tales esse, quales credunt, amantur [creduntur amant], nunquam sibi displiceant: ac placentes sibi, non sint de (0853C)sua correctione solliciti: quis non intelligat tales, si in talibus perseverent, nec se ante finem praesentis vitae emendent, contemplativae vitae participes esse non posse? Ad quam non perveniunt, nisi qui studuerint esse quod facti sunt, nec affectant videri, sed esse quod sunt, non alienis laudibus, sed moribus suis eximii: nec solum de sua dignitate, sed potius de sacerdotalis vitae nobilitate conspicui: qui sunt non appellatione tenus, sed virtute pontifices, vitae contemplativae capaces, et gaudiorum coelestium cohaeredes.

CAPUT XX. (Isidori lib. III, Sentent., cap. 35.) Tam doctrina [Isidori de doctrina et exemplis praepositorum, Tam doctrina, etc.] quam vita clarere debet ecclesiasticus (0853D)doctor. Nam doctrina sine vita arrogantem reddit, vita sine doctrina inutilem facit. Sacerdotis praedicatio operibus confirmanda est, ita ut quod docet verbo instruat exemplo. Vera enim est illa doctrina quam vivendi sequitur forma. Nam nihil turpius est, quam si bonum quod sermone [ Deest sermone] quisque praedicat, explere opere negligat. Tunc enim praedicatio utilitate [utiliter] profertur, quando efficaciter adimpletur. Unusquisque doctor, et bonae actionis et bonae praedicationis habere debet studium; nam alterum sine altero non facit perfectum: sed praecedat justus bene agere, ut sequenter possit bene docere. Sicut in numismate metallum, figura et pondus inquiritur; ita in omni doctore (0854A)ecclesiastico, quid sequatur, quid doceat, quomodo vivat. Per qualitatem igitur metalli, doctrina; per figuram, similitudo patrum; per pondus, humilitas designatur. Qui ergo ab his tribus discrepaverit, non metallum, sed terra erit.

CAPUT XXI. (Gregorii Pastor. lib. II, cap. 4, 16.) Sit rector [Gregorius de humilitate praepositorum. Sit rector] discretus in silentio, utilis in verbo: ne aut tacenda proferat, aut proferenda reticescat. Nam sicut incauta locutio in errorem pertrahit, ita indiscretum silentium hos, qui erudiri poterant, in errore derelinquit. Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum justitiae erectus: ut et bonis in nullo se praeferat, et cum (0854B)pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat, quatenus et honore suppresso, aequalem se subditis bene viventibus deputet, et erga perversos jura [viam] rectitudinis exercere non formidet. Omnes homines natura aequales genuit: sed variante meritorum ordine, alios aliis culpa postponit. Ipsa autem diversitas, quae accessit ex vitio, divino judicio dispensatur: ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. Unde cuncti qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis: nec praeesse hominibus gaudeant, sed prodesse. Quam videlicet potentiam bene regit, qui et tenere illam noverit, et impugnare. Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, scit et cum illa caeteris (0854C)aequalitate componi. Quam tamen potestatem recte dispensat, qui sollicite noverit, et sumere ex illa quod adjuvat, et expugnare quod tentat: et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre. Praedicator quisque studeat ut minas potentium ratiocinatione mitiget; et oppressorum angustias, quantum praevalet, ope levet: ut foris resistentibus opponat patientiam, et intus superbientibus exhibeat cum patientia disciplinam; ut erga errata subditorum sic mansuetudo zelum temperet, quatenus a justitiae studio non enervet: sic ad ultionem zelus ferveat, ne tamen pietatis limitem fervendo transcendat. Rectoris officium esse debet, ut ingratos beneficiis ad amorem (0854D)provocet, ut gratos quoque ministeriis in amore servet: ut proximorum mala, cum corrigere non valet, taceat: et quaecunque corrigi loquendo possunt, silentium consensum esse pertimescat.

CAPUT XXII. (Isidori lib. III, Sentent., c. 42.) Qui praeficitur [Item Isidori de humilitate praepositorum, Qui praeficitur, etc.] ad regimen, taliter erga disciplinam subditorum praestare se debet, ut non solum auctoritate, verum etiam humilitate clarescat. Sed tamen ita erit in eo virtus humilitatis, ne dissolvatur vita subditorum in vitiis: atque ita auctoritas aderit potestatis, ne per tumorem cordis severitas existat immoderationis. Haec est in Dei sacerdotibus vera discretio, (0855A)qua nec per libertatem superbi, nec per humilitatem fiunt remissi. Hinc est quod sancti cum multa constantia redarguerunt etiam principum vitia: in quibus cum summa esset humilitas, loco tamen necessario libere transgressores justitiae increpabant. Aliquando etiam subditis nos oportet animo esse humiliores, quoniam facta subditorum judicantur a nobis, nostra vero Deus judicat. Agnoscat episcopus servum se esse plebis, non dominum. Verum haec charitas, non conditio exigit.

CAPUT XXIII. (Ejusdem lib. III, Sent. cap. 43.) Non omnibus [Item Isidori de doctrinae discretione, Non omnibus] una eademque doctrina est adhibenda, sed pro qualitate morum, diversa exhortatio erit doctorum. Nam quosdam (0855B)increpatio dura, quosdam vero exhortatio corrigit blanda. Sicut periti medici ad varios corporis morbos diverso medicamine serviunt, ita ut juxta vulnerum varietates, medicina diversa sit: sic et doctor Ecclesiae singulis quibusque congruum doctrinae remedium adhibebit, et quid cuique oporteat pro aetate, pro sexu ac professione, annuntiabit. Non omnibus ea quae sunt clausa, aperienda sunt. Multi sunt enim qui [ea] capere non possunt: quibus si indiscrete manifestentur, statim aut detrahunt, aut negligunt. Prima quippe prudentiae virtus est, eam quam docere oporteat, existimare personam. Rudibus populis, seu carnalibus, plana atque communia, non summa atque ardua, praedicanda sunt, ne immensitate doctrinae opprimantur potius quam erudiantur. Unde (0855C)et apostolus Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus; tanquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III). Carnalibus quippe animis, nec alta nimis de coelestibus, nec terrena convenit praedicare: sed mediocriter, ut initia eorum moresque desiderant, edoceri. Corvus dum suos pullos viderit albi coloris, nullis eos cibis alit: sed tantumdem attendit, donec paterno colore nigrescant, et sic illos frequenti cibo reficit. Ita et Ecclesiae doctor strenuus, nisi eos quos docet viderit ad suam similitudinem poenitentiae confessione nigrescere, et nitore saeculari deposito, lamentationis habitum de peccati recordatione induere, ut pote adhuc exterioribus, hoc est carnalibus, non aperit intelligentiae spiritalis (0855D)profundiora mysteria: ne, dum audita non capiunt, prius incipiant contemnere quam venerari mandata coelestia. Aliter est agendum circa eos qui nostro committuntur regimini, si [sed] offendunt, atque aliter cum his qui nobis commissi non sunt. Qui si justi sunt, venerandi sunt; si vero delinquunt, pro sola charitate, ut locus est, corripiendi sunt, non tamen cum severitate, sicut hi qui nobis regendi sunt commissi. Prius docendi sunt seniores plebis, ut per eos infra positi facilius doceantur. Unde et Apostolus: Haec, inquit, commenda fidelibus hominibus, qui idonei sunt et alios docere (II Tim. II). Ingenium boni doctoris est incipere a laudibus eorum quos salubriter objurgatos corripere (0856A)cupit, sicut Apostolus ad Corinthios facit, quos a laudibus inchoat, et increpationibus probat. Sed erant apud Corinthios qui et laude et increpatione digni essent [ I Cor. I]. Ille vero indiscrete loquitur, qui sic utraque omnibus loquitur [sic discrete sic utraque omnibus loquitur, etc.], ut omnibus utraque convenire videantur.

CAPUT XXIV. (Gregorii in prologo l. III Pastor). Quia igitur [Gregorius qualiter praelati subjectos doceant, ac semetipsos discreta circonspectione praevideant, Quia igitur, etc.], qualis esse debeat pastor, superius ostendimus: nunc qualiter doceat, demonstremus. Ut enim longe ante nos reverendae memoriae Gregorius Nazianzenus edocuit [ut enim . . . edocuit. (0856B)Desunt haec omnia ], non una eademque cunctis exhortatio congruit, quia nec cunctos par morum qualitas astringit. Saepe namque aliis officiunt, quae aliis prosunt. Quia et plerumque herbae quae haec animalia nutriunt, alia occidunt. Et lenis sibilus equos mitigat, catulos instigat: et medicamentum quod hunc morbum imminuit, alteri vires jungit; et panis qui vitam fortium roborat, parvulorum necat. Pro qualitate igitur audientium, formari debet sermo doctorum: ut et ad sua singulis congruat, et tamen a communis aedificationis arte nunquam recedat. Quid enim sunt intentae mentes auditorum, nisi (ut ita dixerim) quaedam citharae tensiones tractae chordarum. Quas tangendi artifex, ut non sibimetipsi dissimile canticum faciat, dissimiliter pulsat: (0856C)et idcirco chordae consonam modulationem reddunt, quia uno quidem plectro, sed non uno impulsu, feriuntur. Doctor quisque, ut in una virtute charitatis cunctos aedificet, ex una doctrina, non una eademque exhortatione, tangere corda audientium debet. (Pastor. l. II, cap. 3.) Doctor etenim, qui loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat ostendendo adjuvat ut fiat. Hinc enim per prophetam Dominus dicit: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isa. XL). Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur, (0856D)tantoque facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per viae meritum de supernis clamat. Recte etiam sacerdos superhumerale ex auro, hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, et bysso retorta factum habere praecipitur, ut quanta virtutum diversitate clarescere debeat, demonstretur. In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. Cui hyacinthus, qui aethereo colore resplendet, adjungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat: ne, dum suis incautus laudibus capitur [canitur], ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. Auro quoque et hyacintho, ac purpurae, bis tinctus (0857A)coccus adjungitur, ut ante interni judicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur, et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. Quae scilicet charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat; vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat: qui unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum bis tinctum nescit. Caeterum cum rector se ad loquendum praeparat, sub quanto cautelae studio loquatur, attendat; ne, si inordinate ad loquendum rapitur, erroris vulnere audientium corda feriantur: et cum fortasse sapiens (0857B)videri desiderat, unitatis compagem insipienter abscindat. Hinc namque in Evangelio Veritas ait: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Matth. IX). Per sal quippe verbi sapientia designatur. Qui igitur loqui sapienter nititur, magnopere metuat ne in ejus eloquio audientium unitas confundatur. Hinc Paulus ait: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem (Rom. XII). Ne igitur rector incautus ad loquendum proruat, hoc quod jam praemisimus, per semetipsam discipuli Veritas clamat: Habete sal in vobis, et pacem habete inter vos (Marc. IX), ac si figurate per habitum sacerdotis dicat: Mala punica tintinnabulis jungite, ut per omnia quae dicitis, unitatem fidei cauta observatione teneatis. Sacerdos semper vocem praedicationis (0857C)habeat, ne superni spectatoris judicium ex silentio ostendat.Scriptum quippe est: Audiatur sonitus, quando ingreditur, aut egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur (Exod. XXVIII). Sacerdos in tabernaculum ingrediens vel egrediens moritur, si de eo sonitus non auditur: quia iram contra se occulti judicis exigit, si sine praedicationis sonitu incedit. Apte autem tintinnabula vestimentis pontificis describuntur inserta. Vestimenta etenim sacerdotis quid aliud quam recta opera debemus accipere, Propheta attestante qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam (Psal. CXXXI); vestimentis itaque illius tintinnabula inhaerent, vitae viam, cum linguae sonitu, ipsa quoque bona opera sacerdotis clament. Nos quia infirmi homines sumus, (0857D)cum Deo de hominibus loquimur, debemus primum meminisse quid sumus: ut ex propria infirmitate pensemus, quo docendi ordine infirmos fratres consolemur. Consideremus igitur, quia aut tales sumus, quales nonnullos corrigimus: aut tales aliquando fuimus, etsi jam divina gratia operante non sumus: ut tanto eos temperantius corde humili corrigamus, quanto nosmetipsos verius in his quos emendamus, agnoscimus. Si nos sacerdotes tales nec sumus, nec fuimus quales adhuc illi sunt quos emendare curamus: ne cor nostrum forte superbiat, et de ipsa innocentia in pejus ruat, quorum mala corrigimus, alia eorum bona nobis ante oculos (0858A)revocemus; quae si omnino nulla sunt, ad occulta Dei judicia recurramus. Quia sicut nos nullis meritis hoc ipsum bonum quod habemus, accipimus: ita illis quoque potest gratia supernae virtutis infundere, ut excitati posterius, etiam possint ipsa bona quae nos ante accepimus, praevenire. Quis enim crederet quod per apostolatus meritum Saulus lapidatum Stephanum praecursurus erat, qui in morte ejus lapidantium vestimenta servabat? His ergo primum cogitationibus humiliari cor debet, et tunc demum delinquentium iniquitates increpare.

CAPUT XXV. (Isidori l. III, Sent., c. 44.) [Isidori de doctorum silentio.] Pro malo merito plebis, aufertur doctrina (0858B)praedicationis; pro bono merito audientis, tribuitur sermo doctoris. In potestate divina consistit, cui velit Deus doctrinae verbum dare, vel cui auferre: et hoc aut pro dicentis, aut pro audientis fit merito, ut modo pro culpa plebis auferatur sermo doctoris, modo pro utilitate rectoris tribuatur. Nam et bonus docet bonum, et malus malum; et bonus malum, et malus bonum; quod tamen fit juxta meritum populorum. Non omnia tempora congruunt doctrinae, secundum Salomonis sententiam dicentis: Tempus tacendi et tempus loquendi (Eccl. III). Non quidem per timorem, sed per discretionem, propter malorum incorrigibilem iniquitatem, nonnunquam electos oportet a doctrina cessare. Interdum doctores Ecclesiae calore charitatis ardentes, conticescunt a (0858C)docendo, quia non est qui audiat, testante propheta: Civitates Austri clausae sunt, et non est qui aperiat (Jer. XIII). Qui docendi accipit officium, interdum ad tempus facta proxime taceat, quae statim corrigere nequaquam existimat. Nam si corrigere potest et dissimulat, verum est quod consensum erroris alieni habeat. Plerique sancti doctores pro mali pertinacia, quia iniquos emendare nequeunt, his tacere disponunt: sed calorem spiritus quo aguntur, ferre non sustinentes, iterum in increpationem prosiliunt impiorum.

CAPUT XXVI. (Prosperi, de Vita contemplat. l. I, c. 20.) Quod vero [Prosperi quod nihil prosit sacerdoti, etiamsi (0858D)bene vivat, si male viventes tacendo non arguit, Quod vero, etc.] dicit Apostolus (II Thess. III), ut nos formam debeamus exhibere fidelibus, quid valebit si is cui vel exhortandi bonos, vel castigandi malos, cura commissa est, bene vivendo se imitandum bonis exhibeat, et malos tacendo non arguat? Ad hoc enim (nisi me fallit opinio) sancte vivendum est sacerdoti, ne dicta sua repugnantibus factis evacuet. Si quod praedicat fieri debere, non faciat, aut si quod non facit, praedicare praesumpserit, nihil apud eos qui ejus vitam novere, proficiet. Quia ad hoc est Ecclesiae Dei praepositus, ut non solum bene vivendo alios exemplo suae conversationis instituat, sed etiam fiducialiter praedicando (0859A)singulis ante oculos peccata sua constituat: quae poena maneat duris, quae gloria obedientibus, ostendat, nullius salutem desperando contemnat, animas emendari nolentium plangat, imitatus Apostolum qui ait: Ut lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II. Cor. XI). Et iterum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI)? Quapropter sciens quod si quibuslibet divitibus ac potentibus male viventibus pareat, aut foveat eos, perdat simul et pereat, et sancte debet vivere propter exemplum, et pie docere propter suae administrationis officium; certus quod ei nihil sua justitia suffragetur: de cujus manu anima pereuntis exigitur. Quando quicunque alius perierit, quem nulla (0859B)docendi necessitas manet, solus poenas sui sceleris dabit. Ille autem cui dispensatio verbi commissa est, etiamsi sancte vivat, et tamen perdite viventes arguere aut erubescat, aut metuat, cum omnibus qui eo tacente perierint, perit. Et quid ei proderit non puniri suo, qui puniendus est alieno peccato? Mentior, nisi hoc Dominus per Ezechielem prophetam sub cujusdam terroris denuntiatione loquitur, dicens ad eum: Et tu, fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel (Ezech. III). Nec hoc transeunter debemus audire, quod sacerdotem speculatorem appellat; ut sicut speculatoris est de loco editiore prospicere, et plus omnibus contemplari, ita sacerdos debet esse propositi sublimitate celsior cunctis, ac majoris scientiae habere gratiam, qua possit sub (0859C)se viventes instruere. Videamus jam quid divinus sermo contineat. Audies, inquit, sermonem ex ore meo, et annuntiabis eis ex me (Ezech. III); ut hoc dicat sacerdos, quod ex divina lectione didicerit, quod illi Deus inspiraverit, non quod praesumptione humani sensus invenerit. Annuntiabis eis, inquit, ex me. Ex me, et non ex te, mea verba loqueris eis; non est quod ex eis tanquam de tuis infleris: ex me, inquit, eis annuntia. Sed jam quid annuntiet, audiamus. Si me dicente ad impium, Impie, morte morieris, non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur: sanguinem vero ejus de manu tua requiram. Quid expressius, quid apertius potest dici? Si impio, (0859D)inquit, locutus non fueris, ut se ab impietate custodiat, et ille perierit, sanguinem ejus de manu tua requiram. Hoc est dicere: Si ei peccata sua non annuntiaveris, si eum non argueris, ut ab impietate sua convertatur et vivat: et te qui non increpasti, et ipsum qui te tacente peccavit, flammis perennibus perdam. Quis, rogo, tam saxei pectoris, quis tam ferrcus erit, quem sententia ista non terreat? quis tam alienus a fide, qui sententiae isti non credat?

CAPUT XXVII. (Gregorii Pastor, l. I, c. 2.) Sunt nonnulli [Gregorius de pastoribus non recte gradientibus, Sunt nonnulli, etc.], qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant vivendo (0860A)conculcant. Repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt, et quod verbis praedicant moribus impugnant. Unde fit ut cum pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. Per prophetam Dominus contra contemptibilem pastorum scientiam queritur dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberitis, reliquam pedibus vestris conculcabatis [turbabatis]; et oves meae, quae conculcatoe pedibus vestris fuerant, pascebantur, et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. III). Aquam nempe limpidissimam pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt. Sed eamdem aquam perturbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. Aquam scilicet pastorum turbatam pedibus oves bibunt cum (0860B)subjecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae conspiciunt exempla pravitatis imitantur. Qui cum dicta sitiunt, et per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus, in potibus lutum sumunt. Nemo amplius nocet in Ecclesia quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. Delinquen tem namque hunc redarguere nullus praesumit: et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. Qui ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo, melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam [quem] sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent: qui nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni (0860C)poena cruciaret. (Greg., ibid. c. 4.) Saepe suscepta cura regiminis, cor per diversa intuendo diverberat; et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa. Unde quidam sapiens provide admonet, dicens: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli. XI). Quia videlicet nequaquam plene in uniuscujusque operis ratione colligitur, dum mens per diversa sparsa [ Deest sparsa] partitur: cumque foras per insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate vacuatur. Dum etiam mens in exteriorum fit dispositione sollicita, sui est solummodo ignara, et scit multa cogitare, se nesciens. Nam cum plus quam necesse est se exterioribus implicat, quasi occupata in itinere, obliviscitur quo (0860D)tendebat: ita ut ab studio suae inquisitionis alienata, ne ipsa quidem, quae patitur, damna consideret, et per quanta delinquat, ignoret. Ezechias rex peccare se minime credidit, cum venientibus ad se alienigenis, cellas aromatum ostendit: sed in damnationem secuturae prolis, ex eo iram judicis pertulit, quod se licenter facere existimavit (Isa. XXXIX). Saepe enim dum multa suppetunt, dumque agi possunt, subjecti quae acta sunt admirantur, in cogitatione se animus elevat, et plene in se iram judicis provocat, quamvis per iniqua foras opera non erumpat. Intus quippe est qui judicat, intus quod judicatur. Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quod apud nos agimus: sed tamen ipso judice teste peccamus. Haec proferentes, non potestatem (0861A)regiminis reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis infirmitatem munimus, ne imperfecti quippe culmen arripere regiminis audeant: et qui in planis stantes titubant, in praecipiti pedem ponant. (Greg., ibid. c. 11.) Caecus pastor est qui supernae lumen contemplationis ignorat, qui praesentis vitae tenebris pressus, dum venturam lucem nequaquam dirigendo conspicit, quo gressum operis [ Deest operis] ponat, nescit. Claudus vero rector est qui quidem, quo pergere debeat, aspicit, sed per infirmitatem mentis, vitae viam perfecte non valet tenere quam videt; quia ad virtutis statum dum fluxa consuetudine non erigitur, quo per desiderium innititur, illuc gressus operis efficaciter non sequuntur. Parvo autem naso est, qui ad tenendam mensuram discretionis (0861B)idoneus non est. Naso quippe odores fetoresque discernimus. Recte ergo per nasum discretio exprimitur, per quam virtutes eligimus, delicta reprobamus. Sed sunt nonnulli qui dum aestimari se hebetes nolunt, saepe se in quibusdam inquisitionibus, plus quam necesse est, exercentes, ex nimia subtilitate falluntur. Unde hic quoque subditur: Vel grandi et torto naso (Levit. XXI). Nasus etenim grandis et tortus, est discretionis subtilitas immoderata. Quae dum plus quam decet excreverit, actionis suae rectitudinem ipsa confundit. Fracto autem pede vel manu est qui viam Dei pergere omnino non valet, atque a bonis actibus funditus exsors vacat: quatenus haec non ut claudus saltem cum infirmitate teneat, sed ab his omnimodo alienus (0861C)existat. Gibbus vero est, quem terrenae sollicitudinis pondus deprimit, ne unquam ad superna respiciat, sed solis his quae in infimis calcantur intendat. Qui etsi aliquando aliquid ex bono patriae coelestis audierit, ad hoc nimirum perversae consuetudinis pondere praegravatus, cordis faciem non attollit: quia cogitationis statum erigere non valet, quem terrenae sollicitudinis usus curvum tenet. Lippus namque est, cujus quidem ingenium ad agnitionem veritatis emicat, sed tamen hoc carnalia opera obscurant. In lippis quippe oculis pupillae sanae sunt, sed humore defluente infirmatae palpebrae grossescunt. Quae quia infusione crebra atteruntur, acies pupillae vitiatur. Et sunt nonnulli quorum sensum (0861D)carnalis vitae operatio sauciat, qui videre recta subtiliter per ingenium poterant, sed usu pravorum actuum caligant. Lippus itaque est, cujus sensum natura exacuit, sed conversationis pravitas confundit. Cui bene per angelum dicitur: Collyrio inunge oculos tuos, ut videas (Apos. III). Collyrio quippe oculos, ut videamus, inungimus, cum ad cognoscendam veri luminis claritatem, intellectus nostri aciem medicamine bonae operationis adjuvamus. Albuginem tolerans, nihil videt: albuginem habet sacerdos in oculo, qui veritatis lucem videre non sinitur, quia arrogantia sapientiae, sive justitiae caecatur. Pupilla namque oculi nigra, videt: albuginem tolerans, nihil videt: quia videlicet sensus humanae cogitationis, si stultum se peccatoremque intelligit, (0862A)cognitionem intimae claritatis apprehendit; si autem candorem sibi justitiae, sive sapientiae tribuit, a luce se supernae cognitionis excludit, et eo claritatem veri luminis nequaquam penetrat quo se apud se per arrogantiam exaltat; sicut de quibusdam dicitur: Dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt (Rom. I). Jugem vero habet scabiem in corpore, cui carnis petulantia sine cessatione dominatur in mente. In scabie etenim fervor viscerum ad cutem trahitur, per quam recte luxuria designatur, quia si cordis tentatio usque ad operationem prosilit, nimirum fervor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit. Et foris jam corpus [scabies] sauciat, quia dum in cogitatione voluntas non reprimitur, etiam in actione dominatur. Quasi enim cutis pruriginem Paulus (0862B)curabat abstergere, cum dicebat: Tentatio vos non apprehendat, nisi humana (I Cor. X). Ac si aperte diceret: Humanum quidem est in corde tentationem perpeti; daemoniacum vero est tentationis certamine in operatione superari. Impetiginem quoque habet in corpore quisquis avaritia vastatur in mente. Quae si in parvis non compescitur, nimium sine mensura dilatatur. Impetigo quippe sine dolore corpus occupat, et absque occupati taedio excrescens, membrorum decorem foedat: quia et avaritia captivam animam, dum quasi delectat, exulcerat; dum adipiscenda quaeque cogitationi objicit, ad inimicitias accendit, et dolorem in vulnere non facit, quia aestuanti animo ex culpa abundantiam promittit. (0862C)Decor membrorum per impetiginem perditur, quia aliarum quoque virtutum per avaritiam pulchritudo depravatur. Et quasi totum corpus exasperat, quia per universa vitia animum supplantat, Paulo attestante qui ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI). Ponderosus est, qui turpitudinem non exercet opere, sed tamen ab hoc cogitatione continua sine moderamine gravatur in mente. Qui nequaquam usque ad opus quidem nefarium rapitur, sed ejus animus voluptate luxuriae, sine ullo repugnationis obstaculo [stimulo], delectatur. Vitium quippe est ponderis, cum humor viscerum ad virilia labitur, quae profecto cum molestia dedecoris intumescunt. Ponderosus ergo est, qui totis cogitationibus ad lasciviam defluens, pondus turpitudinis (0862D)gestat in corde. Et quamvis prava non exerceat opere, ab his tamen non evellitur mente: nec ad usum boni operis in aperto valet assurgere, quia gravat hunc in abditis pondus turpe. Quisquis ergo quolibet horum vitio subigitur, panes Domino offerre prohibetur, ne profecto diluere aliena delicta non valeatis, quem adhuc propria devastant. (Moral. XI, c. 9, 10). Cum sacerdos non agit bona quae loquitur, ei etiam sermo subtrahitur, ne loqui audeat quod non operatur, sicut per Prophetam dicitur: Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Psal. XLIX)? Unde etiam [et Psalmista] deprecatur, dicens: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque (Psal. CXVIII). Perpendit namque quod (0863A)omnipotens Deus veritatis verbum facientibus tribuit, et non facientibus tollit. Qui ergo hoc de ore suo non auferri petiit, quid aliud quam gratiam bonae operationis quaesivit? Ac si aperte diceret: (Moral. XI, c. 10.) A bono opere errare me non sinas, ne, dum amitto ordinem bene vivendi, rectitudinem perdam loquendi. Plerumque doctor qui docere audet quod negligit agere, cum desierit bona loqui quae operari contempsit, docere subjectos incipit prava quae agit: ut justo omnipotentis Dei judicio, in bono jam nec linguam habeat, qui habere bonam vitam recusat: quatenus dum mens ejus terreno amore incenditur, de terrenis rebus semper loquatur. Unde in Evangelio Veritas dicit: Ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono (0863B)thesauro profert bona, et malus homo de malo theosauro profert mala (Matth. XII). Hinc et Joannes ait: Ipsi de mundo sunt, ideo de mundo loquuntur (I Joan. IV).

CAPUT XXVIII. (Prosperi de Vita contempl. l. 1, c. 13.) Recolite ergo [Prosperi de negligentia sacerdotis, qui doctrinae suae negligens personam implere non potest doctoris, Recolite ergo, etc.] quanta et qualia, me audiente atque probante, dicere solebatis de administratione pontificis, qui, populi sibi commissi cura posthabita, ardentius bona praesentia desiderat, quam futura; et oblitus quod non solum de se, sed etiam de grege sibi credito, rationem pastori pastorum omnium reddet, sua suorumque detrimenta non (0863C)cogitat. Quem non delinquentium peccata contristant, nec proficientium bona laetificant, sed de se tantum, plerumque autem nec de se omnino sollicitus, quid a suis boni malive geratur, ignorat. Qui non praedicat perseverantiam justis, poenitentiam pravis, contemptum mundi conversis, futuras poenas aversis. Qui non potest dicere contemptoribus admonitionis suae, Futurum cogitate judicium, quod ipse forte non cogitat. Amatoribus mundi, Nolite diligere mundum, si eum mundi amor oblectat. Ambitiosis, Ambitioni jam finem imponite, si eum ambitio ruinosa praecipitat. Ebriosis, Ebrietatem cavete, si se mero usque ad alienationem mentis ingurgitat. Sumptuosis dapibus gravidus, non potest suis abstinentiam laudare, quam calcat. Vitio cupiditatis (0863D)addictus, cupidis amorem non potest dissuadere pecuniae. Inimicitiarum tenax, non valebit animos dissidentium sacerdotali tranquillitate componere. Justitiam praedicare judicibus erubescit, quam ipse personae potentis favore corrumpit: nec defendit oppressos, si personas aut honorat, aut despicit: et quidquid boni non facit, aut mali committit, nec jubebit fieri, nec vetabit: quia necessariam docendi auctoritatem, contrarietate suae actionis, aut amittit aut minuit.

CAPUT XXIX (Isidori l. III, Sent., c. 37.) [Isidori de his qui bene docent et male vivunt.] Interdum doctoris vita etiam ipsa verax doctrina vilescit; et qui non vivit sicut (0864A)docet, ipsam, quam praedicat, veritatem contemptibilem facit. Arcus perversus est lingua magistrorum docentium bene, et viventium male: et ideo quasi ex perverso arcu sagittam emittunt, dum suam pravam vitam propriae linguae ictu confodiunt. Qui bene docet, et male vivit, tanquam aes, aut cymbalum, sonitum facit aliis, ipse tamen sibi manet insensualis. Qui bene docet, et male vivit, quod docet, bene viventibus proficit: quod vero male vivit, seipsum occidit. Sicut sacerdos qui, si digne se agit ut sacerdotem decet, ministerium ejus et ipsi et aliis utile est. Indigne autem vivens, aliis quidem utilis est loquendo, se autem interficit prave vivendo. Ac per hoc quod in illo mortuum est, proprium ejus est; quod vero vivit in eo, id est sacrum (0864B)ministerium, alienum est. Qui bene docet, et male vivit, videtur ut cereus, qui aliis bonam novit lucem praestare, se vero in malis suis consumere atque exstinguere. Qui bene docet, et male vivit, videtur bonum malo conjungere, lucem tenebris miscere, veritatem mendacio mutare.

CAPUT XXX. (Ibid. c. 38.) Saepe per quos justitia [Item Isidori de exemplis malorum sacerdotum, Saepe per quos justitia, etc.] docetur, per ipsos peccati morbus irrepit, et mors ad plebes pertransit: scilicet vel dum mala docent, vel dum faciunt prava. Plerique sacerdotes et clerici prave viventes, forma caeteris in malum existunt, qui in bonis exemplum esse debuerunt. (0864C)Hi enim quoscunque exemplo malae conversationis suae perdunt, de illis rationem sine dubio reddituri sunt. Ex carnalium praepositorum exemplo, plerumque fit vita deterior subditorum; et plebis merito fiunt tales sacerdotes, qui exemplo deteriore populum destruant, non aedificent. Ex merito enim plebis nonnunquam episcopi depravantur, quatenus proclivius corruant qui sequuntur. Capite languescente, caetera corporis membra inficiuntur. Unde et scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor maerens, a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas (Isa. I). Caput enim languidum doctor est agens peccatum; cujus malum ad corpus pervenit, dum eo vel peccante, vel prave docente, pestifer languor ad plebes subditas transit. Deteriores sunt (0864D)qui sive doctrinis, sive exemplis, vitam moresque bonorum corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt. Hi enim ea quae extra nos, sed tamen quae nostra sunt, auferunt. Corruptores vero morum proprie non ipsos diripiunt, quoniam divitiae hominum justorum mores eorum sunt. Multum ergo distant damna morum a damnis temporalium rerum, dum ista extra nos sint, mores vero in nobis.

CAPUT XXXI. (Isid. ibid. c. 39.) Providentia [Item Isidori de praepositis carnalibus, Providentia, etc.] plerumque divini consilii ordinantur praepositi, mundana et exteriora sectantes, ut dum temporalibus rebus se totos impendunt, spiritales tutiorem vitam contemplationis (0865A)exerceant. Quia durae sunt quiete vivere volentibus sarcinae curarum episcopalium, providet saepe Deus curis deditos saecularibus ad susceptionem regiminis: ut dum hi exteriora sine taedio procurant, spiritales rebus interioribus sine impedimento rerum terrenarum deserviant. Dei ergo ordinem accusant, a quo instituuntur, qui episcopos condemnant, dum minus spiritualia, sed magis terrena sectantur. Ex divina enim constat tabernaculi dispositione, ob injurias mundi ferendas, et turbines quosdam institui episcopos, saecularibus curis insistentes: ut hi qui interius superna desiderant, nullo terreno obsistente negotio, liberius hoc quod amant, intendant. Non est itaque judicandus a plebe rector inordinatus, dum magis noverint populi, sui fuisse (0865B)meriti, perversi regimen suscepisse pontificis. Nam pro meritis plebium, disponitur a Deo vita rectorum. Exemplo David peccant [David peccantis], ad comparationem principum, qui ex merito plebis praevaricantur. Sententia damnantur Cham filii Noe, qui suorum praepositorum culpas in publico produnt, sicut Cham qui patris pudenda non operuit, sed deridenda monstravit. Habituri sunt Sem meritum et Japhet, qui reverenter operiunt quae patres suos excessisse cognoscunt, si tamen patrum facta non diligant, sed tantum operiant, nec imitentur. Nam sunt qui praepositos suos perverse judicant, dum terrenis studiis eos plus viderint esse intentos, si vel parum jam ipsi de spiritalibus cognoverint. Rectores ergo judicandi a Deo sunt, a suis autem subditis (0865C)nequaquam judicandi sunt, exemplo Domini, qui per se vendentes columbas et nummulariorum mensas proprio evertit flagello (Joan. II), et projecit a templo vel etiam sicut dicit Psalmista: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI). Quod si a fide exorbitaverit rector, tunc erit arguendus a subditis. Pro moribus vero reprobis tolerandus magis quam distringendus a plebe est.

CAPUT XXXII. (Prosperi de Vita contempl. l. I, c. 21.) Sed nos praesentibus [Prosperi luctuosa descriptio carnaliter viventium sacerdotum, Sed nos praesentibus, etc.] delectati, dum in hac vita commoda nostra et honores inquirimus, non ut meliores, sed ut ditiores, nec ut (0865D)sanctiores, sed ut honoratiores simus, caeteris praeesse festinamus. Nec gregem Domini, qui nobis pascendus tuendusque commissus est, sed nostras voluptates, dominationem, divitias, et caetera blandimenta carnaliter cogitamus. Pastores dici volumus, nec tamen esse contendimus. Officii nostri vitamus laborem, appetimus dignitatem. Immundorum spirituum feras a grege dilacerando non pellimus: et quod eis remanserit, ipsi consumimus, quando peccantes divites vel potentes, non solum non arguimus, sed etiam veneramur, ne nobis aut munera solita offensi non dirigant, aut obsequia desiderata subducant. Ac si muneribus eorum et obsequiis capti, imo per haec illis addicti [imo . . . addicti, desunt], loqui eis de peccato suo, aut de futuro judicio formidamus. Et (0866A)ideo minaciter superbiam nostram divinus sermo contundit, sed noster auditus nihil, unde proficiamus, admittit; quia praesentis vitae capti dulcedine, quae poena negligentiam: nostram maneat in aeternum, nolumus cogitare. In pastores ergo ista dicuntur, de quorum nobis inani appellatione blandimur: Haec dicit Dominus Deus: Vae pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos. Nonne greges pascuntur a pastoribus? Lac comedebatis, et lanis operiebamini. Quod crassum erat, occidebatis, gregem autem meum non pascebatis: quod infirmum fuit, non consolidastis: et quod aegrotum, non sanastis: quod fractum est, non alligastis: et quod abjectum, non reduxistis: quod perierat, non quaesistis: sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia: et dispersae sunt (0866B)oves meae, eo quod non esset pastor, et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri (Ezech. XXXIV). Et paulo post: Propterea pastores, audite verbum Domini: Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meae in devorationem omnium bestiarum agri, eo quod non esset pastor: neque enim quaesierunt pastores gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et gregem meum non pascebant. Propterea, pastores, audite verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos (Ibid.). Quis ad haec non contremiscat? Quis ista sine intolerabili metu futurae examinationis accipit, (0866C)nisi qui aut non intelligit, aut futura non credit? Sed quia omnia quae Deus observari voluit, tam aperta posuit, et ita sui nominis auctoritate firmavit, ut ea facilius (quod dictu quoque nefas est) contemnamus, quam nos non intelligere, vel non credere, tam aperta et divina fingamus, quando audimus, Haec dicit Dominus, quis non futurum esse credat quod dicit Dominus, nisi qui Deo non credit? Quod autem dicit, vae pastoribus, istud vae pro maledicto poni, et pastorum nomine nos significari, quis non intelligat, nisi qui futurum non cogitat? Greges Domini pascendos pastores facti suscipimus, et nos ipsos pascimus, quando non gregum utilitati prospicimus, sed quid foveat et augeat nostras voluptates, attendimus. Lac et lanas ovium Christi, videlicet oblationes (0866D)quotidianas ac decimas fidelium, gaudentes accipimus, et curam pascendorem gregum ac reficiendorum, a quibus perverso ordine volumus pasci, deponimus [negligimus]. Non sanamus spiritali consilio peccatis infirmum, non sacerdotali ope consolidamus aut reficimus diversis tribulationibus fractum; non ad viam salutis revocamus errantem, non requirimus sollicitudine pastorali veniae desperatione jam perditum: ad hoc tantum potentes effecti, ut nobis in subjectos dominationem tyrannicam vindicemus, non afflictos contra violentiam potentum, qui in eos ferarum more saeviunt, defendamus. Inde est quod non tam a potentibus hujus mundi quam a nobis (quod pejus est) nonnulli graviter fatigati depereunt, quos se de manu nostra (0867A)Dominus requisiturum terribiliter comminatur, dicens: Requiram oves meas de manu pastorum, et cessare eos faciam, ut ultra jam non pascant greges meos. Quod quid est aliud, quam pastores qui semetipsos, non greges meos, pascunt, sublimitate suae dignitatis exspoliabo, et inter reprobos, quia honorem suum noluerunt custodire, projiciam? Horum et his similium consideratione perterritus Propheta [ Deest Propheta]: Timor et tremor, inquit, venerunt super me, et contexerunt me peccatorum meorum tenebrae. Et dixi, Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam (Psal. LIV)? Et hoc est totum propter quod imperitiae meae ac futuri finis recordatus ingemui, et volui, sarcina episcopatus mei deposita, elongare fugiens, et manere in solitudine, (0867B)et ibi exspectare Dominum, qui salvum me faceret a pusillanimitate mea, et ab ipsa intolerabilium mihi sollicitudinum tempestate.

CAPUT XXXIII. (Isidori l. III, Sent., c. 40.) Iracundi doctores [Isidori de iracundis doctoribus, Iracundi doctores, etc.], per rabiem furoris, disciplinae modum ad immanitatem crudelitatis convertunt: et unde emendare subditos poterant, inde potius vulnerant. Ideo sine mensura ulciscitur culpas praepositus iracundus: quia cor ejus dispersum in rerum curis, non colligitur in amorem unius deitatis. Mens enim soluta in diversis, catena charitatis non astringitur: sed male laxata, male ad omnem occasionem movetur.

CAPUT XXXIV. (0867C) (Gregorii l. I super Ezech., hom. 22.) Omnis spiritalis [De zelo pastoris officii Gregorius, Omnis spiritalis, etc.] zelus doctoris, animum frigit: quia valde cruciatur, dum infirmos quosque aeterna deserere, et rebus temporalibus delectari conspicit. Nullum quippe omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum, sicut Psalmista ait: Zelus domus tuae comedit me (Psal. LXVIII). Paulus apostolus zelo animarum cruciatus, dicebat: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et et ego non uror (II Cor. XI)? Ipsum suum cor, quod animarum zelo succenderat, quid aliud quam quasi sartaginem fecerat, in qua amore virtutum contra (0867D)vitia ardebat (Cap. 4)? Quod enim urebatur, sartago enim et coquebatur, quia incendebatur amaritudine, sed virtutum alimenta praeparabat ex sua afflicta cogitatione. Sed quid est quod Ezechiel propheta eamdem sartaginem inter se et civitatem murum ferreum ponit, nisi quod idem fortis zelus, qui nunc in mente doctoris agitur, in die extremi judicii inter eum et animam quem a vitiis zelatur, testis est? ut et si audire is qui docetur noluerit, doctor tamen pro zelo quam exhibet, de auctoris negligentia reus non sit? Murum ergo ferreum propheta inter se et civitatem ponit, quia in ultionis tempore, inde doctor a damnationis periculo munitur, unde nunc per zelum custodiae cordis frixuram patitur. Quantum vero frixura cordis, quae (0868A)spiritali zelo agitur, omnipotenti Deo placeat, aperte ostenditur, cum offerri per legem simila in sacrificium jubetur. Scriptum quippe est: In sartagine oleo conspersa frigetur, offeretque eam calidam in odorem suavissimum domino sacerdos, qui patri jure successerit, et tota cremabitur in altari (Levit. VI). Tunc simila in sartagine frigitur, cum munda mens justi per zeli sancti ardorem crematur. Quae conspergi oleo praecipitur, id est charitatis misericordia misceri, quae in conspectu omnipotentis Dei ardet et lucet. Conspergatur ergo oleo mens, quae in sartagine frigitur, quia sancti zeli districtio necesse est ut ex misericordiae virtute et ardeat et clarescat. Amat enim eumdem ipsum quem insequi videtur. Unde et calida in odorem suavissimum Domino offerri (0868B)praecipitur, quia si amorem zelus non habet, ea quae de sartagine offertur, calorem simila amisit. Notandum valde est quis similam offerre praecipitur, videlicet sacerdos qui patri jure successerit. Ille enim sacerdos patri jure succedit, qui se esse omnipotentis Domini filium moribus demonstrat, atque a nobilitate intima operum suorum ignobilitate non discrepat. Quae in altari tota cremari praecipitur, ut videlicet holocaustum fiat. Simila itaque in sartagine, est munda mens justi in zeli spiritalis afflictione, quae per sollicitudinem animarum frigitur: et non solum sacrificium, sed etiam holocaustum Domino esse deputatur. Sumamus igitur sartaginem ferream, et ponamus eam murum ferreum inter nos et civitatem, id est, assumamus zelum fortem, ut inter (0868C)nos et auditoris nostri animum inveniamus hanc postmodum fortem munitionem. Tunc enim hunc murum ferreum inventuri sumus, si nunc eum fortiter tenemus, videlicet docendo, custodiendo, suadendo, increpando, mulcendo, terrendo, aliquando leniter, aliquando vero et severius agendo. De qua severitate per Ezechielem recte subditur: Et observabis faciem tuam ad eam, et erit in obsidionem (Ezech. IV). Quid est, obfirmare faciem ad Jerusalem in latere descriptam, nisi ut ei animae, cui coelestis pacis visionem doctor denuntiat, si adhuc eam infirmari in suis actibus conspicit, remissiorem et clementiorem se minime ostendat? Unde scriptum est: Filiae tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas (0868D)hilarem faciem tuam ad illas (Eccl. VIII). Infirmae quippe animae, atque appetitui mundi deditae, aliquando melius ex severitate servantur, ut obfirmata facies, id est, per severitatis custodiam ab omni spe frivolae remissionis abducta, inconstantem animam terreat, atque a delectatione vitiorum, districtionis vigore constringat. Quod cum a doctore agitur, semper necesse est, ut dulcedo et humilitas in corde teneatur; quatenus et multum amet, et nunquam contra eum per elationem superbiat: cui tamen amorem suum et humilitatem pro utilitate ejus prodere recusat. Sequitur: Et circumdabis eam. Circumdat doctor auditoris animam, cum in omne quod in hac vita agitur, tentationum laqueos apponi posse denuntiat; ut dum ubique fit mens pavida, (0869A)ubique circumspecta, quanto timidior, tanto vigilantior vivat. (Moral. l. LIX, c. 33.) Ipse namque zelus rectitudinis, dum inquietudine mentem agitat, ejus mox aciem obscurat, ut altiora in commotione non videat, quae bene prius tranquilla cernebat. Sed inde subtilius ad alta reducitur, unde ad tempus, ne videat, reverberatur. Nam ipsa recti aemulatio, aeterna [interna] post paululum in tranquillitate largius aperit, hic interim per commotionem claudit: et unde mens turbatur ne videat, inde proficit, ut ad videndum verius clarescat. Sicut infirmanti oculo cum collyrium immittitur, lux penitus negatur: sed inde eam post paululum veraciter recipit, unde hanc ad tempus salubriter amittit. Nunquam vero commotioni contemplatio jungitur; nec praevalet mens (0869B)perturbata conspicere, ad quod vix tranquilla valet inhiare: quia nec solis radius cernitur, cum commotae nubes coeli faciem obducunt, nec turbatus fons respicientis imaginem reddit, quam tranquillus proprie [propriam] ostendit, quia pro ejus unda palpitat, eo in se speciem similitudinis obscurat. Sed cum per zelum animus movetur, curandum summopere est, ne haec eadem, quae instrumento virtutis assumitur, menti ira dominetur: nec quasi domina praeeat, sed velut ancilla ad obsequium parata, a rationis tergo nunquam recedat. Tunc enim robustius contra vitia erigitur, cum subdita rationi famulatur. Nam quantumlibet ira ex zelo rectitudinis surgat, si immoderata mentem vicerit, rationi protinus servire contemnit. Et tanto se impudentius (0869C)dilatat, quanto impatientiae vitium virtutem putat. Unde necesse est ut hoc ante omnia, qui zelo rectitudinis movetur, attendat, ne ira extra mentis dominium transeat, sed in ultione peccati tempus modumque considerans, surgentem animi perturbationem subtilius retractando restringat, animositatem reprimat, et motus fervidos sub aequitate disponat: ut eo fiat justior ultor alienus, quo prius exstitit victor suus. Qui zelo rectitudinis movetur, sic culpas delinquentium corrigat, ut ante ipse qui corrigit, per patientiam crescat, ut fervorem suum transcendendo dijudicet, ne intemperanter excitatus, ipso zelo rectitudinis longe a rectitudine aberret.

CAPUT XXXV. (0869D) (Prosperi de Vita contempl. l. II, c. 9.) Expedit facultates [Prosperi quod sacerdotes nihil proprium habeant, et ecclesiae facultates, tanquam communes, ut pote Deo rationem reddituri, servare debeant, Expedit facultates, etc.] ecclesiae possideri et proprias perfectionis amore contemni. Non enim propriae sunt, sed communes, ecclesiae facultates: et ideo quisquis omnibus, quae habuit, dimissis aut venditis, fit rei suae contemptor, cum praepositus fuerit factus ecclesiae, omnium quae habet ecclesia efficitur dispensator. Denique sanctus Paulinus (ut ipsi melius nostis,) ingentia praedia quae fuerant sua, vendita pauperibus erogavit. Sed cum postea factus fuisset episcopus, non contempsit ecclesiae facultates, sed fidelissime (0870A)dispensavit. Quo facto satis ostendit, et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis, posse quae sunt communia ecclesiae possideri. Quid sanctus Hilarius? Nonne et ipse omnia sua, aut parentibus reliquit, aut vendita pauperibus erogavit? Is tamen, cum merito perfectionis suae fieret ecclesiae Arelatensis episcopus, quod illa tunc habebat ecclesia non solum possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis haereditatibus ampliavit. Isti ergo tam sancti, tamque perfecti pontifices, factis evidentibus clamant, posse et debere fieri quod fecerunt. Qui utique homines tam saecularium, quam divinarum litterarum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res ecclesiae debere contemni, nunquam eas haberent qui omnia sua reliquerant. (0870B)Unde datur intelligi, quod tales ac tanti viri, qui volentes fieri Christi discipuli, renuntiaverunt omnibus quae habebant, non ut possessores, sed ut procuratores, facultates ecclesiae possidebant. Et idcirco scientes nihil aliud esse res ecclesiae, nisi vota fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum, non eas vendicaverunt in usus suos, ut proprias; sed ut commendatas, pauperibus diviserunt. Hoc est enim possidendo contemnere, non sibi, sed aliis possidere, nec habendi cupiditate ecclesiae facultates ambire, sed eas pietate subveniendi suscipere. Quod habet ecclesia, cum omnibus nihil habentibus habet commune. Nec aliquid inde eis, qui sibi de suo sufficiunt, erogat: quando nihil aliud sit habentibus dare, quam perdere.

CAPUT XXXVI. (0870C) (Isidori l. III Sent., c. 46.) Sacerdotes [De disciplina sacerdotum, de his qui delinquunt. Sacerdotes, etc.] pro populorum iniquitate damnantur, si eos aut ignorantes non erudiant, aut peccantes non arguant, testante Domino ad prophetam: Speculatorem domui Israel dedi te. Si non fueris locutus, ut se custodiat impius a via sua, ille in iniquitate sua morietur; sanguinem vero ejus de manu tua requiram (Ezech. III). Sic enim Heli sacerdos pro filiorum iniquitate damnatus est, licet eos delinquentes admonuit, sed tamen non ut oportebat redarguit (I Reg. II et IV). Sacerdotes exquirere debent peccata populorum, et sagaci sollicitudine unumquemque probare (0870D)juxta testimonium Domini ad Jeremiam loquentis: Probatorem, inquit, dedi te in populo meo robustum: et scies, et probabis vias eorum (Jer. VI). Sacerdotes studio corrigendi facta perscrutari debent subjectorum, ut emendatos lucrifacere possint. Sicut autem peccatorem convenit argui, ita justum non exulcerari. Sacerdotes curam debent habere de his qui pereunt, ut sacerdotali redargutione aut corrigantur a peccatis, aut si incorrigibiles existunt, ab ecclesia separentur. Atrociter arguuntur, qui decipiendo peccantes, non solum non arguunt pro peccato, sed etiam adulanter decipiunt, dicente propheta: Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes: et qui beatificantur, praecipitati (Isa. IX). Atrociter iterum arguuntur, qui peccantem non recipiunt, sed (0871A)despiciunt et spernunt, nec alterius delictum, tanquam proprium, ingemiscunt. De talibus per Isaiam Dominus comminans, dicit: Qui dicunt, Recede a me: non appropinques mihi, quia immundus es, isti fumus erunt in furore meo, ignis ardens tota die (Isa. LXV). Inde est quod et Apostolus omnibus omnia factus est (I Cor. IX), non imitatione erroris, sed compassionis miseratione, scilicet ut ita vitia aliena fleret, quemadmodum si tali et ipse implicaretur errore. Boni pastores populi debent delicta deflere, et totos se planctibus tradere, imitantes Jeremiam prophetam dicentem: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo die ac nocte interfectos populi mei (Jer. IX)? Tanquam propria igitur delicta, plebis peccata sacerdos flere debet: sed (0871B)affectu compatiendi, non actione commissi. Nonnulli praesules gregis, quosdam pro peccato a communione ejiciunt, ut poeniteant: sed quali sorte vivere debeant, ad melius exhortando non visitant. Quibus congrue increpans sermo divinus comminatur: Pastores qui pascunt populum meum, vos dispersistis gregem meum: ejecistis, et non visitastis eos. Ecce ego visitabo super vos malitiam studiorum vestrorum (Ibid.). Bonorum studia sacerdotum, multa diligentia etiam parva plebium facta perquirunt: ut dum in minimis subditorum peccatis se acerrimos praestant, de majoribus malis cautos sibi subditos, ac sollicitos faciant. Sicut medici morbos imminentes curandos suscipiunt, futuros vero, ne irrepant, medicinae objectu quadam praescientia antecedunt: ita (0871C)et doctores boni sic ea, quae male acta sunt, resecant, ut ea quae admitti possunt, ne perpetrentur, doctrina sua succurrente praeveniant. Qui blando sermone castigatus non corrigitur, acrius necesse est ut arguatur. Cum dolore enim abscindenda sunt, quae leniter sanari non possunt. Admonitus secretim si corrigi de peccato negligit, ut vulnus quod occulte sanari nescit, manifeste debeat emendari. Manifesta peccata non sunt occulta correctione purganda. Palam enim sunt arguendi, qui palam nocent, ut dum aperta objurgatione sanantur, hi qui eos imitando deliquerant, corrigantur. Dum unus corripitur, plurimi emendantur. Necesse est enim, ut pro multorum salvatione unus condemnetur, quam pro unius licentia multi periclitentur. Ita erga delinquentem (0871D)sermo est proferendus, sicut ejus qui corripitur expostulat salus. Quod si opus est aliquam medicamenti salutem verbo increpationis aspergere, lenitatem tamen corde opus est retinere. Doctores nonnunquam duris feriunt increpationibus subditos, qui tamen a charitate eorum quos corripiunt, non recedunt. Saepe ecclesiae censura arrogantibus videtur esse superbia [superba]: et quod a bonis pie fit, crudeliter fieri putatur a pravis: quia non discernunt recto oculo, quod a bonis recto fit animo. Notandum ab omni pontifice vehementer, ut tanto cautius erga commissos agat, quanto durius a Christo judicari formidat. Nam sicut scriptum est, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth. VII). (0872A)Quotidie namque omnes delinquimus (Jacob III), et in multis erroribus labimur. Qui enim in nostris delictis clementes sumus, in alieno peccato rigorem tenere nequaquam debemus. Multi aliorum vitia cernunt, sua non aspiciunt, et cum ipsi maximis criminibus obnoxii teneantur, minora peccata fratribus non dimittunt. Hypocritae trabem in oculo suo consistentem non sentiunt, et haerentem festucam in lumine fratris intendunt. Facilius reprehendimus vitia aliena quam nostra. Nam saepe quae perversa in aliis judicamus, in nobis nocibilia esse minus sentimus: et quod in aliis reprehendimus, agere ipsi non erubescimus. Facilius vitia uniuscujusque, quam virtutes, intendimus: nec quid boni quisque gesserit cupimus agnoscere, sed quid mali egerit, (0872B)perscrutamur.

CAPUT XXXVII. (Gregorii homil. 26, in Joan. XX.) Praedicatores sancti [Gregorius de collata Episcopis potestate ligandi atque solvendi, Praedicatores sancti, etc.], qui districtum Dei judicium metuunt, animarum judices fiunt: et alios damnant et liberant, qui semetipsos damnari metuebant. Horum profecto nunc in ecclesia episcopi locum tenent: solvendi atque ligandi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor pontificalis, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est, ut qui nescit tenere moderamina vitae suae, judex vitae fiat alienae. Plerumque contingit, ut ipse judicii locum teneat, cui ad locum vita minime concordat. Ac (0872C)proinde saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat. Saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem caussarum merita sequitur. Unde fit, ut ipsa et ligandi et solvendi potestate se privet, qui hanc pro suis voluntatibus [voluptatibus], et non pro subjectorum meritis, exercet. Saepe fit, ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur pastor. Judicare autem digne de subditis nequeunt, qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam sequuntur. Unde recte per prophetam dicitur: Mortificabant animas quae non moriuntur, et vivificabant animas quae non vivunt (Ezech. XXIII). Non morientem quippe mortificat, qui justum damnat: et non victurum vivificare nititur, qui reum a supplicio absolvere conatur. (0872D)(Moral. XIX, c. 14.) Deus omnipotens, ut nos a praecipitata sententiae prolatione compesceret, cum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare, qui ait: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbo, utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII). Omnipotens itaque Dominus, et omnia sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere, quam probare. Quid hoc exemplo nisi nos admonemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites esse debeamus, ne temere indiscussa (0873A)judicemus, ne quaelibet mala audita nos moveant, ne passim dicta sine probatione credamus? (Hom. 26 in Joan. XX.) Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda. Videndum est quae culpa praecessit, aut quae sit poenitentia secuta post culpam: ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat. Tunc enim vera est absolutio praesidentis, cum interni arbitrium sequitur judicis. Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat: quae videlicet demonstrat, quia prius mortuum Dominus vocavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras (Joan. XI); et postmodum is, qui vivus egressus fuerat, a discipulis est solutus, sicut scriptum est: Cumque egressus esset qui fuerat ligatus (0873B)institis, tunc dixit discipulis suis: Solvite eum, et sinite abire (Ibid.), scilicet ut pastores Ecclesiae ei poenam debeant amovere quam meruit, qui non erubuit confiteri quod fecit. Sub magno moderamine pastores Ecclesiae, vel solvere studeant, vel ligare. Sed utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, ne is qui subest, et cum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur. Pastor itaque quisque vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare. Is autem qui sub manu pastoris est, ligari timeat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere reprehendat, ne etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia, culpa quae non erat, fiat.

CAPUT XXXVIII. (0873C)(Ejusdem homil. 4, in Evang. Matth. X, Misit Dominus. Act. VIII.) Nonnulli episcoporum [Gregorius de episcopis qui pro ordinatione sacerdotis munera libenter accipiunt. Nonnulli episcoporum, etc.], donum accepti Spiritus in usum solent negotiationis inflectere, et miraculorum signa ad avaritiae obsequium declinare. Hinc est enim quod Simon per impositionem manus edita miracula conspiciens, percipere donum Spiritus sancti per pecuniam voluit: scilicet ut deterius venderet, quod male comparasset. Hinc redemptor noster flagello de resticulis facto, de templo turbas ejecit, cathedras vendentium columbas evertit (Joan. II). Columbas quippe vendere, est impositionem manus, qua Spiritus sanctus accipitur, (0873D)non ad vitae meritum, sed ad praemium dare. Sed sunt nonnulli, qui nummorum quidem praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt. Hi nimirum, quod gratis acceptum est, gratis non tribuunt: quia de impenso officio sanctitatis, nummum favoris expetunt. Unde bene, cum justum virum describeret Isaias propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isa. XXXIII). Neque enim dicit, Qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit, ab omni: quia aliud est munus ab obsequio, aliud munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio, est subjectio indebite impensa. Munus a manu, pecunia est. Munus a lingua, favor. Qui ergo (0874A)sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. Plerumque fit, ut quisque eorum vel bona corporalia ab hominibus accipere contemnat: sed quia haec non accipit, majores ab eis recipere laudes quaerat; et fortasse munus se accepisse non aestimat, qui bona corporalia accipere recusat. Sicut scriptum est superius, aliquando munus a manu, aliquando vero ab ore porrigitur. Nam qui nummum tribuit, munus ex manu dedit: qui autem verbum laudis impendit, munus ab ore protulit. Plerumque sacerdos, etsi exteriora dona, quae terrenae forsitan necessitati congruunt, pro impositione manuum accipere recusat, plus est quod sibi retribui appetit, cum ultra meritum (0874B)laudari desiderans, munus ab ore quaerit.

CAPUT XXXIX. (Ex concilio Nicaeno, can. 3, dist. 32.) Interdixit per omnia [Incipit canon ex Nicaeno concilio de subintroductis mulieribus, Interdixit per omnia, etc.] magna synodus, non episcopo, non presbytero, non diacono, nec alicui omnino qui in clero est, licere subintroductam habere mulierem: nisi forte aut matrem, aut sororem, aut amitam, vel eas tantum personas, quae suspiciones effugiunt.

CAPUT XL. (Ex eodem concilio, can. 17, 14, qu. 4, et dist. 47.) Quoniam multi [Item in eodem conc., cap. 17, de clericis usuras accipientibus, Quoniam multi, etc.] sub regula constituti, avaritiam et turpia lucra sectantur, (0874C)oblitique divinae Scripturae, dicentis: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, mutuum dantes, centesimas exigunt: juste censuit sancta et magna synodus, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipiens, aut ex adinventione aliqua, vel quolibet modo negotium transigens, aut hemiolia, id est sescupla, exigens, vel aliquid tale prorsus excogitans turpis lucri gratia, dejiciatur a clero, et alienus existat a regula.

CAPUT XLI. (Ex eodem concilio, can. 18, dist. 93.) Pervenit ad sanctum [Item de privilegiis presbyterorum, tit. XVIII, Pervenit ad sanctum, etc.] magnumque concilium, quod in quibusdam locis et civitatibus presbyteris (0874D)gratiam sacrae communionis diaconi porrigant, quod nec regula, nec consuetudo tradidit, ut ab his qui potestatem non habent offerendi, illi qui offerunt, Christi corpus accipiant. Necnon et illud innotuit, quod quidam diaconi ante episcopos sacra oblata contingant. Haec igitur omnia resecentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes quod episcoporum quidem ministri sint, inferiores autem presbyteris habeantur. Per ordinem ergo, post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo eis, aut presbytero porrigente. Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat: quia si hoc fiat, praeter regulam et ordinem probatur existere. Si quis autem etiam post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.

CAPUT XLII. (0875A) (Ex eodem concilio, can. 5, 21, q. 1.) De his qui communione [De excommunicatis in eodem concilio tit. V. De his qui communione, etc.] privantur, seu ex clero, seu ex laico ordine ab episcopis, per unamquamque provinciam sententia regularis obtineat, ut hi qui abjiciuntur, ab aliis non recipiantur. Requiratur autem, ne pusillanimitate, aut contentione, vel alio quolibet episcopi vitio, videatur a congregatione seclusus. Ut hoc ergo decentius inquiratur, bene placuit annis singulis per unamquamque provinciam bis in anno concilia celebrari, ut communiter omnibus simul episcopis provinciae congregatis discutiantur hujusmodi quaestiones: et sic, qui suo peccaverunt evidenter episcopo, excommunicati (0875B)rationabiliter ab omnibus aestimentur, usquequo vel in communi, vel episcopo placeat humaniorem pro talibus ferre sententiam. Coucilia vero celebrentur, unum quidem ante quadragesimam paschae, ut omni dissensione sublata munus offeratur Deo purissimum: secundum vero circa tempus autumni.

CAPUT XLIII. (Ex eodem concilio, can. 15, 7, q. 1.) Propter multam [In eodem concilio quod non oporteat demigrari, Propter multam, etc.] perturbationem et seditiones quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus videtur admissa, ita ut de civitate ad civitatem non episcopus, non presbyter, non diaconus transferatur. Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii, (0875C)tale quid agere tentaverit, et se hujuscemodi negotio manciparit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et restituatur ecclesiae, cujus fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus.

CAPUT XLIV. (Ex concilio Chalcedonensi.) De his qui transmigrant [In concilio Chalcedonensi tit. XV, non transmigrandum de civitate in civitatem; tit. V, de his qui transmigrant, etc.] de civitate in civitatem, episcopis aut clericis, placuit ut canones qui de hac re a sanctis Patribus statuti sunt, habeant propriam firmitatem.

CAPUT XLV. (Ex concilio Nicaeno, can. 16, 7, q. 1.) Quicunque temere ac periculose [In concilio Nicaeno, de his qui in ecclesiis in quibus profecti sunt minime perdurarunt, (0875D)tit. XVI, Quicunque temere ac periculose, etc.], neque timorem Dei prae oculis habentes, nec agnoscentes ecclesiasticam regulam, discedunt ab ecclesia sibi commissa [ Deest sibi commissa], presbyteri aut diaconi, vel quicunque sub regula prorsus existunt, hi nequaquam debent in aliam ecclesiam recipi, sed omnem necessitatem convenit illis imponi, ut ad suas parochias revertantur. Quod si non fecerint, oportet eos communione privari. Si quis autem ad alium pertinentem audacter invadere, et in sua ecclesia ordinare [audacter. . . . ordinare desunt ] tentaverit, non consentiente episcopo, a quo discessit is qui regulae mancipatur, ordinatio hujuscemodi irrita comprobetur.

CAPUT XLVI. (0876A) (Ex eodem concilio, can. 20.) Quoniam sunt [Item in eodem concilio de flectendo genu, tit. XX, Quoniam sunt, etc.] quidam in die Dominico genuflectentes, et in diebus Pentecostes, ut omnia in universis locis consonanter observentur, placuit sancto concilio, stantes Domino vota persolvere.

CAPUT XLVII. (Ex concilio Antiocheno, cap. 4, 11, q. 4, 3.) Si quis episcopus [In Antiocheno concilio de damnatis et ministrare tentantibus, tit. IV. Si quis episcopus, etc.] damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive presbyter, aut diaconus, nullo modo liceat ei nec in alia synodo restitutionis spem, (0876B)aut locum habere satisfactionis. Sed et communicantes ei omnes abjici de ecclesia, et maxime si postea quam didicerint adversus memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint.

CAPUT XLVIII. (Ex concilio Africano, can. 29.) Et illud petendum [In Africano concilio de clericis damnatis, tit. XXVIII, Et illud petendum, etc.] ut statuere dignetur [dignemini], ut si quis cujuslibet honoris clericus, judicio episcoporum quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum, sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipiant.

CAPUT XLIX. (0876C)(Ex concilio Antiocheno, can. 7.) Nullus peregrinorum [In Antiocheno concilio de peregrinorum susceptione tit. 7, Nullus peregrinorum, etc.] sine pacificis, id est, commendatitiis suscipiatur epistolis.

(Ex concilio Chalcedonensi, can. 10, 21, q. 1.) Non licere clericum [In Chalcedonensi concilio, quod non liceat clerico in duarum civitatum ecclesiis ministrare, tit. X, Non licere clericum, etc.] in duarum civitatum conscribi simul ecclesiis, sed in qua ab initio ordinatus est, non ad quam confugit, quasi ad potiorem, ob inanis gloriae cupiditatem. Hoc autem facientes revocari debere ad suam ecclesiam, in qua primitus ordinati sunt, et ibi tantummodo ministrare. Si vero quis jam translatus est ex alia in (0876D)aliam ecclesiam, prioris ecclesiae, vel martyriorum quae sub ea sunt, aut ptochodochiorum [ptochotrophiorum], aut xenodochiorum rebus in nullo communicet. Eos vero, qui ausi fuerint, post definitionem magnae et universalis hujus synodi, quidquam ex his quae sunt prohibita perpetrare, decrevit sancta synodus, a proprio hujusmodi gradu excidere.

CAPUT LI. (Ex eodem concilio, can. 13.) Peregrinos clericos [Item in eodem quod non oporteat peregrinos clericos sine commendatitiis ministrare, tit. XIII, Peregrinos clericos, etc.] et lectores in alia civitate, praeter commendatitias litteras sui episcopi, nusquam penitus ministrare debere.

CAPUT LII. (0877A) (Ex concilio Laodicensi, can. 41.) Quod non oporteat [In Laodicensi concilio quod non sine litteris sacro ministerio servientes proficisci debeant, tit. XVI, Quod non oporteat, etc.] sacerdotem, vel clericum, sine litteris proficisci canonicis.

CAPUT LIII. (Ex concilio Sardicensi, can. 16.) Osius episcopus [In concilio Sardicensi de clericis a communione submovendis ab alio non recipiendis episcopo, tit. XV, Osius episcopus, etc.] dixit: Hoc quoque omnibus placet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum ab episcopo suo communione fuerit privatus, et ad alterum perrexit episcopum, et scierit ille ad quem confugit eum ab episcopo suo fuisse (0877B)abjectum, non oportet ut ei communionem indulgeat. Quod si fecerit, sciat se convocatis episcopis causas esse dicturum. Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet.

CAPUT LIV. (Ex concilio Carthaginensi, can. 29.) Item placuit [In Carthaginensi concilio, tit. XXIX, Item placuit, etc.] universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus, sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communionem praesumpserit, ipse in se damnationis judicetur protulisse sententiam.

CAPUT LV. (Ex concilio Sardicensi, can. 18.) Januarius episcopus [In concilio Sardicensi de non sollicitandis (0877C)clericis alienis, tit. VIII, Januarius episcopus, etc.] dixit: illud quoque statuat sanctitas vestra, ut nulli episcopo liceat alterius episcopi civitatis ministrum ecclesiasticum sollicitare, et in suis parochiis ordinare. Universi dixerunt: Placet, quia ex his contentionibus solet nasci discordia, et ideo prohibet omnium sententia [et ideo. . . . sententia desunt ], ne quis hoc facere audeat.

CAPUT LVI. (Ex concilio Africano, can. 57.) Item placuit [In concilio Africano, de his qui semel legerint in ecclesia, ab aliis non posse promoveri, tit. 57, Item placuit, etc.], ut quicunque in ecclesia vel semel legerit, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur. Et subscripserunt. Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, (0877D)huic decreto consensi, et praelecto subscripsi. Similiter et caeteri episcopi subscripserunt.

CAPUT LVII. (Ex concilio Carthaginensi, can. 31.) Item placuit [In concilio Carthaginensi qui ex clericis ab episcopis suis promoti contempserint, nec illic maneant unde recedere noluerunt, tit. 31, Item placuit, etc.], ut quicunque clerici vel diaconi, pro necessitatibus ecclesiarum, non obtemperaverint episcopis suis volentibus eos ad honorem ampliorem in sua ecclesiae promovere, nec illic ministrent in gradu suo, unde recedere noluerunt.

CAPUT LVIII. (0878A) (Ex Leonis papae epist. 82, ad Anastasium Thess., c. 9, 19, q. 2.) Alienum clericum, invito episcopo ipsius, nemo suscipiat, nemo sollicitet, nisi forte ex placito charitatis id inter dantem accipientemque conveniat. Nam gravis injuriae reus est, qui de fratris ecclesia id, quod est utilius aut pretiosius, audet vel allicere, vel tenere. Itaque si intra provinciam res agatur, transfugam clericum ad suam ecclesiam, metropolitanus redire compellet. Si autem longius recessit, sui praecepti auctoritate revocabitur, ut nec cupiditati, nec ambitioni occasio relinquatur.

CAPUT LIX. (Ex concilio Africano, can. 9.) Ut nulli [In Africano concilio, tit. 9, Ut nulli, etc.] episcopi vel clerici (0878B)in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiant. Populi etiam ab hu jusmodi conviviis, quantum fieri potest, prohibeantur.

CAPUT LX. (Ex concilio Laodicensi, dist. 44.) Quod non oporteat [In Laodiceno concilio, tit. 24, Quod non oporteat, etc.] sacro ministerio deditos a presbyteris usque ad diaconos, et reliquum ecclesiasticum ordinem, id est, usque ad subdiaconos, lectores, cantores, exorcistas, et ostiarios, ex numero continentium et monachorum, ingredi tabernas.

CAPUT LXI. (Ex concilio Carthaginensi, can. 5.) Aurelius episcopus dixit: Avaritiae cupiditas, quam rerum omnium malarum matrem esse nemo est qui dubitet, (0878C)proinde inhibenda est, et ne quis alienos fines usurpet, aut per praemium terminos Patrum statutos transcendat. Nec omnino cuiquam clericorum liceat de qualibet re foenus accipere. Quod si et sanctitati tuae, et huic concilio videatur, praesenti placito designetur. (Carth. conc. 1, c. 13.) Gratus episcopus dixit: Novellae suggestiones, quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent, inspectae a nobis formam accipient. Caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit, non est differenda sententia, sed potius exsequenda. Proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis debet in clericis praedamnari. Universum concilium dixit: Nemo contra prophetas, nemo contra Evangelia facit sine periculo.

CAPUT LXII. (0878D)(Ex decretali I Leonis papae, 14, q. 4.) Nec hoc quoque praetereundum esse duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos, usurariam exercere pecuniam, et foenore velle ditescere, quod nos, non dicam in eos qui sunt in clericali officio constituti, sed in laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in eos qui fuerint confutati decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.

CAPUT LXIII. (Ex concilio Ancyritano, can. 13.) De his, qui in clero sunt presbyteri et diaconi, et a carnibus (0879A)abstinent, placuit eas quidem contingere, et ita si voluerint, continere. Quod si in tantum eas abominantur, ut nec olera, quae cum eis coquuntur, existiment comedenda, tanquam non consentientes regulae, ab ordine cessare debebunt.

CAPUT LXIV. (Ex concilio Neocaesariensi, tit. XIII, can. 14, dist. 93.) Diaconi septem esse debent juxta regulam, licet et valde magna sit civitas. Idipsum autem et Actuum apostolorum liber insinuat.

CAPUT LXV. (Ex concilio Gangrensi, can. 2, dist. 30.) Si quis carnes edentem, praeter sanguinem et idolis immolatum et suffocatum (Act. VI), cum religione et fide condemnat, velut spem propter hujusmodi perceptionem (0879B)non habentem, anathema sit.

CAPUT LXVI. (Ex eodem concilio, can. 8.) Si quis dederit vel acceperit oblata, praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit, anathema sit.

CAPUT LXVII. (Ex eodem concilio, can. 10, dist. 30.) Si quis ex his qui virginitatem propter Dominum servant, extollitur adversus conjugatos, anathema sit.

LXVIII. (Ex eodem concilio, tit. 19, can. 18, dist. 30.) Si quis propter continentiam quae putatur, aut contumaciam, in die Dominico jejunat, anathema sit.

CAPUT LXIX. (0879C)(Ex eodem concilio, dist. 30.) Si quis eorum qui continentiae student, absque necessitate corporea, tradita in commune jejunia et ab Ecclesia custodita, superbiendo dissolvit stimulo suae cogitationis impulsus, anathema sit.

CAPUT LXX. (Ex concilio Antiocheno, can. 2.) Omnes qui ingrediuntur ecclesiam Dei, et Scripturas sacras audiunt, nec communicant in oratione cum populo, sed pro quadam intemperantia se a perceptione sanctae communionis avertunt: hi de ecclesia removeantur, quandiu per confessionem poenitentiae fructus ostendant, et precibus indulgentiam consequantur.

CAPUT LXXI. (Ex eodem concilio, can. 3, 7, q. 1.) Si quis presbyter, (0879D)aut diaconus, et omnino quilibet ex clero, parochiam propriam deserens, ad aliam properavit, dein omnino demigrans, in alia parochia per multa tempora nititur immorari, ulterius ibidem non ministret: maxime si vocanti suo episcopo, et regredi ad propriam parochiam commonenti, obedire contempserit. Quod si in hac indisciplinatione perdurat, a ministerio modis omnibus removeatur, ita ut nequaquam locum restitutionis inveniat. Si vero pro hac causa damnatum alter episcopus suscipiat, hic etiam a communi coerceatur synodo, velut qui ecclesiastica constituta dissolvat.

CAPUT LXXII. (Ex eodem concilio, can. 6, 11, q. 3.) Si quis a (0880A)proprio episcopo communione privatus est, non ante suscipiatur ab aliis, quam suo reconcilietur episcopo: aut certe ad synodum, quae congregatur, occurrens, pro se satisfaciat.

CAPUT LXXIII. (Ex eodem concilio, can. 11, 13, q. 8.) Si quis episcopus, aut presbyter, aut quilibet regulae subjectus Ecclesiae, praeter consilium et litteras episcoporum provinciae, et praecipue metropolitani, adierit imperatorem, hunc reprobari et abjici oportere, non solum a communione, verum et ab honore cujus particeps videtur existere, quia venerandi principis auribus molestiam tentavit inferre contra leges Ecclesiae. Si igitur adire principem necessaria causa deposcit, hoc agatur cum tractatu et consilio metropolitani, (0880B)et caeterorum episcoporum qui in eadem provincia commorantur. Qui etiam proficiscentem suis prosequantur epistolis.

CAPUT LXXIV (Ex eodem concilio, can. 12, 21, q. 5.) Si quis a proprio episcopo presbyter aut diaconus, aut a synodo fuerit episcopus forte damnatus, et imperatoris auribus molestus exstiterit, oportet ad majus episcoporum converti concilium: et quae putaverint habere justa, plurimis episcopis suggerant, eorumque discussiones ac judicia praestolentur. Si vero haec parvipendentes, molesti fuerint imperatori, hos nulla venia dignos esse, nec locum satisfactionis habere, nec spem futurae restitutionis penitus opperiri dijudicamus.

CAPUT LXXV. (0880C) (Ex concilio Laodicensi, tit. V, can. 6, dist. 46.) Quod non oporteat sacerdotes et clericos fenerantes usuras, vel quae dicuntur sescupla, id est, et summam capitis et dimidium summae, percipere.

CAPUT LXXVI. (Ex eodem concilio, can. 15.) Quod non oporteat amplius praeter eos qui regulariter cantores existunt, qui et de codice canunt, alios in pulpitum conscendere, et in ecclesia psallere.

CAPUT LXXVII. (Ex eodem concilio, can. 20, dist. 93.) Quod non oporteat diaconum coram presbytero sedere, sed jussione presbyteri sedeat. Similiter autem et diaconus in honore habeatur ab obsequentibus, id est, (0880D)subdiaconis, et omnibus clericis.

CAPUT LXXVIII. (Ex eodem concilio, can. 25, dist. 93.) Quod non oporteat subdiaconos panem dare, vel calicem benedicere.

CAPUT LXXIX. (Ex eodem concilio, can. 26, dist. 60.) Quod hi qui non sunt ab episcopis ordinati, tam in ecclesiis, quam in domibus, exorcizare non possint

CAPUT LXXX. (Ex eodem concilio, can. 28, dist. 42.) Quod non oporteat in domiciliis divinis, id est, in Domini ecclesiis convivia, quae vocantur agapae, fieri, nec intra domum Dei comedere, vel accubitus sternere.

CAPUT LXXXI. (0881A) (Ex eodem concilio, can. 42.) Quod non oporteat sacerdotem, vel clericum praeter jussionem sui pontificis proficisci.

CAPUT LXXXII. (Ex eodem concilio, can. 44.) Quod non oporteat ingredi mulieres ad altare.

CAPUT LXXXIII. (Ex eodem concilio, can. 54, dist. 5.) Quod non oporteat sacerdotes, aut clericos, quibuscunque spectaculis in scenis, aut in nuptiis interesse: sed antequam thymelici ingrediantur, exsurgere eos convenit, atque inde discedere. Nec oporteat sacerdotes, aut clericos, ex collatis vel comessationibus convivia celebrare. Hoc autem nec laicis posse congruere.

CAPUT LXXXIV. (0881B) (Ex eodem concilio, can. 54, dist. 44.) Quod non oporteat in domibus oblationes celebrari ab episcopis vel presbyteris.

CAPUT LXXXV. (Ex concilio Chalcedonensi, tit. LVII, can. 7, qu. 3.) Qui semel in clero deputati sunt, aut monachorum vitam expetiverunt, statuimus, neque ad militiam neque ad dignitatem aliquam venire mundanam: aut hoc tentantes, et non agentes poenitentiam, quo minus redeant ad hoc quod propter Dominum primitus elegerunt, anathematizari.

CAPUT LXXXVI. (Ex eodem concilio, tit. IX, can. 9, 11, qu. 1.) Si (0881C)quis clericus adversus clericum habet negotium, non deserat episcopum proprium, et ad saecularia percurrat judicia: sed prius actio ventiletur apud episcopum proprium, vel certe consilio ejusdem episcopi, apud quos utraeque partes voluerint, judicium obtinebunt. Si quis autem praeter haec fecerit, canonicis correptionibus subjacebit. Quod si clericus habet causam adversus episcopum proprium, vel adversus alterum, apud synodum provinciae judicetur. Quod si adversus ejusdem provinciae metropolitanum episcopus vel clericus habet querelam, petat aut primatem dioeceseos, aut sedem regiae urbis Constantinopolitanae, et apud ipsum judicetur.

CAPUT LXXXVII. (Ex eodem concilio, can. 20, dist. 71.) Clericos in (0881D)ecclesia ministrantes, sicut jam constituimus, in alterius civitatis ecclesiam statutos fieri non oportet, sed contentos esse, in quibus ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis, qui proprias amittentes provincias, ex necessitate ad aliam ecclesiam transierunt.

CAPUT LXXXVIII. (Ex eodem concilio, can. 22, 12, q. 2.) Non licere clericis post obitum sui episcopi, res ad eum pertinentes diripere, sicut antiquis quoque est canonibus constitutum. Quod si hoc facere tentaverint, graduum suorum periculo subjacebunt.

CAPUT LXXXIX. (Ex concilio Carthag. can. 32.) Item placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus (0882A)vel clericatus sui agros, vel quaecunque praedia, nomine suo comparant, tanquam rerum Dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti in ecclesia eadem ipsa contulerint. Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus, vel successione cognationis obvenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit. Quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni, tanquam reprobi judicentur.

CAPUT XC. (Ex concilio Africano, can. 7, dist. 44.) Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

CAPUT XCI. (Ex eodem concilio, can. 21.) Epigonius episcopus (0882B)dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmandum est a vestra prudentia, beatissimi fratres, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat episcopus, praeter ejus arbitrium cujus fuerit clericus.

CAPUT XCII. (Ex decretali Leonis papae, epist. 1, c. 4.) Illud etiam duximus praemonendum, ut sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere fenus attentet. Indecens enim est crimen suum commodis alienis impendere. Fenus autem hoc solum aspicere et exercere debemus, ut quod hic misericorditer tribuimus, ab eo Domino, qui multipliciter et in perpetuum mansura retribuet, recipere valeamus.

CAPUT XCIII. (0882C)(Ex decretali Gelasii papae epist. I, c. 15, dist. 88.) Consequens fuit ut illa quoque quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nuntiavit, nec nunc praetereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, qua ipse Dominus noster negotiatores e templo verberatos flagellis asseritur expulisse (Matth. 21), nec Apostoli verba recolentes, quibus ait: Nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II); Psalmistam quoque David surda dissimulantes aure cantantem: Quoniam non cognovi negotiationes, introibo ad potentias Domini (Psal. LXX). Proinde hujuscemodi aut ab indignis post haec quaestibus noverint abstinendum, et ab omnibus cujuslibet negotiationis (0882D)ingeniis cupiditateque cessandum, aut in quocunque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abstinere cogantur, quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne officina negotiationis et spelunca potius sit latronum (Matth. XXI).

CAPUT XCIV. (Excerptum ex epistola S. Hieron. ad Nepotianum de Vita clericorum.) Petis a me, Nepotiane charissime, litteris transmarinis, et crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram praecepta bene vivendi; et qua ratione is qui, saeculi militia derelicta, vel monachus coeperit esse vel clericus, rectum Christi tramitem teneat, ne ad diversa vitiorum diverticula rapiatur. (Ibid. post multa.) Scio quidem ab avunculo (0883A)tuo B. Heliodoro, qui nunc pontifex Christi est, te et didicisse quae sancta sunt, et quotidie discere, normamque vitae ejus exemplum habere virtutum. Sed et nostra, qualiacunque sunt, suscipe; et libellum hunc libello illius copulato, ut cum ille te monachum erudierit, hic clericum doceat esse perfectum. Igitur clericus qui Christi servit Ecclesiae, interpretetur primo vocabulum suum, et nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur. Si enim cleros Graece, Latine sors appellatur, propterea vocantur clerici, vel quia de sorte sunt Domini, vel quia Dominus ipse sors, id est pars clericorum est. Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut ipse possideat Dominum, et ipse possideatur a Domino. Qui (0883B)possidet Dominum, et cum Propheta dicit, Pars mea Dominus (Psal. LXXII), nihil extra Dominum habere potest. Quod si quippiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus non erit Dominus. Verbi gratia: Si aurum, si argentum, si possessiones, si variam supellectilem, cum istis partibus Dominus pars ejus fieri non dignatur. Si autem ego pars Domini sum, et funiculus haereditatis ejus: nec accipio partem inter caeteras tribus, sed quasi levita et sacerdos, vivo de decimis; et altari serviens, altaris oblatione sustentor; habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar. Obsecro itaque te, et repetens iterum iterumque monebo, ne officium clericatus, genus antiquae militiae putes: id est, ne lucra saeculi in Christi quaeras militia; nec (0883C)plus habeas quam quando clericus esse coepisti, et dicatur tibi: Cleri eorum non proderunt eis (Jer. XII). Mensulam tuam pauperes et peregrini, et cum illis Christus conviva noverit. Negotiatorem clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quamdam pestem fuge. Corrumpunt mores bonos confabulationes pessimae (II Cor. XV). Tu aurum contemnis, alius diligit. Tu calcas opes, ille sectatur. Tibi cordi est mansuetudo, silentium, secretum: illi loquacitas, attrita frons, fora placent, et plateae, et medicorum tabernae. In tanta morum discordia quae potest esse concordia? Hospitiolum tuum aut raro, aut nunquam mulierum pedes terant. Omnes puellas et virgines Christi, aut aequaliter ignora, aut aequaliter dilige. Ne sub eodem tecto manseris, nec in (0883D)praeterita castitate confidas. Nec David sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper quod paradisi colonum de possessione sua mulier ejecerit (Gen. III). AEgrotanti tibi sanctus quilibet frater assistat, et germana, vel mater, aut probatae quaelibet apud omnes fidei. Quod si hujusmodi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebeant, et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat eleemosynae. Scio quosdam convaluisse corpore, et animo aegrotare coepisse. Periculose tibi ministrat, cujus vultum frequenter attendis. Si propter officium clericatus, aut vidua visitatur, aut virgo, nunquam domum (0884A)solus introeas, talesque habeto socios, quorum contubernio non infameris. Si lector, si acolytus, si psaltes te sequitur, non ornentur veste, sed moribus; nec calamistro crispent comas, sed pudicitiam habitu polliceantur. Solus cum sola secrete et absque arbitro vel teste non sedeas. Si familiarius est aliquid loquendum, habet nutricem majorem domus, virginem, viduam, maritatam: non est tam inhumana, ut nullum praeter te habeat cui se audeat credere. Caveto omnes suspiciones: et quidquid probabiliter fingi potest, ne fingatur, ante devita. Crebra munuscula, et sudariola, et fasciolas, et vestes ori applicitas, et oblatos ac degustatos cibos, blandasque ac dulces litterulas sanctus amor non habet. Mel meum, lumen meum, meumque desiderium, (0884B)Christus est. Natus in paupere domo, et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem satiare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio. Novi et genera et nomina piscium, in quo littore conchae lectae sint calleo, saporibus avium discerno provincias, et ciborum me raritas ac novissime damna ipsa delectant. Tu quidem divinas Scripturas saepius lege, imo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Disce quod doceas, obtine eum, qui secundum doctrinam est, fidelem sermonem, ut possis exhortari in doctrina sana, et contradicentes revincere. Permane in his quae didicisti ac credita sunt tibi, sciens a quo didiceris, paratus semper ad satisfactionem omni poscenti te rationem de ea, quae in te est, spe. Non confundant opera (0884C)sermonem tuum, ne cum in ecclesia loqueris, tacitus quilibet respondeat: Cur ergo haec quae dicis, ipse non facis? Delicatus magister est, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Accusare avaritiam et latro potest. Sacerdotis Christi os, mens, manusque concordent. Esto subjectus pontifici tuo, et quasi animae parentem suspice. Amare, filiorum; timere, servorum est. Si pater sum, inquit, ubi est honor meus? Si Dominus ego sum, ubi timor meus est (Malach. I)? Melius est, charissime, non habere quod tribuas, quam impudenter petere quod des. Sed et genus arrogantiae est clementiorem te velle videri quam pontifex Christi est. Non omnia possumus omnes. Alius in Ecclesia oculus est, alius lingua, alius manus, alius pes, auris, venter et (0884D)caetera. Lege Pauli Epistolam ad Corinthios (I Cor. XII), quomodo diversa membra unum corpus efficiunt. Nec rusticus tamen et simplex frater ideo se sanctum putet si nihil noverit, nec peritus et eloquens lingua aestimet sanctitatem: multoque melius est e duobus imperfectis rusticitatem habere sanctam quam eloquentiam peccatricem. Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae substruunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est. Nunc vero portemus crucem Christi, et divitias lutum putabimus. Quid miramur quod Christus vocat iniquum mammona (Luc. XVI)? quid suspicimus et amamus, quod Petrus se non habere testatur (Act. (0885A)III)? Convivia tibi detestanda sunt saecularium, maxime horum qui honoribus tument. Turpe est ante fores sacerdotis Christi crucifixi et pauperis, et qui cibo quoque vescebatur alieno, lictores consulum et milites excubare: judicemque provinciae melius apud te prandere quam in palatio. Quod si obtenderis facere te haec, ut roges pro miseris atque subjectis, judex saeculi plus defert clerico continenti quam diviti, et magis sanctitatem tuam venerabitur quam opes. Aut si talis est qui non audiat clericos nisi inter phialas, libenter carebo hujuscemodi beneficio, et Christum rogabo pro judice, qui magis potest et citius subvenire. Melius est enim confidere in Domino quam confidere in homine. Melius est sperare in Domino quam sperare in principibus. Nunquam (0885B)vinum redoleas, ne audias illud philosophi: Hoc non est osculum porrigere, sed vinum propinare. Vinolentos sacerdotes et Apostolus damnat (I Tim. V), et vetus lex prohibet. Qui altario serviunt, vinum et siceram non bibant (Levit. X). Sicera, Hebraeo sermone, omnis potio nuncupatur quae inebriare potest, sive illa quae frumento conficitur, sive pomorum succo, aut cum favi decoquuntur in dulcem et barbaram potionem, aut palmarum fructus exprimuntur in liquorem, coctisque frugibus, atque pinguior coloratur. Quidquid inebriat, et statum mentis evertit, fuge similiter ut vinum. Nec hoc dico quod Dei creatura a nobis damnetur. Si quidem et Dominus vini potator est appellatus (Matth. XI): et Timotheo dolenti stomachum vini modica sorbitio relaxata est (0885C)(I Tim. V). Sed modum pro aetatis et valetudinis, et corporum qualitate exigimus in potando. Quod si absque vino ardeo adolescentia, et inflammor calore sanguinis, et succulento validoque sum corpore, libenter carebo poculo, in quo suspicio veneni est. Pulchre dicitur apud Graecos, sed nescio utrum apud nos aeque resonet: Pinguis venter non gignit sensum tenuem. Tantum tibi jejuniorum impone, quantum ferre potes. Sint tibi jejunia pura, casta, simplicia, moderata, et non superstitiosa. Quid prodest oleo non vesci, et molestias quasdam difficultatesque ciborum quaerere, caricas, piper, nuces, palmarum fructus, similam, mel, pistacia? Tot hortorum cultura vexatur, ut cibario non vescamur pane. Audio praeterea quosdam contra rerum hominumque naturam, (0885D)aquam non bibere, nec vesci pane, sed sorbitiunculas delicatas, et contrita olera, betarumque succum non calice sorbere, sed concha. Fortissimum jejunium est aqua et panis. Sed quia gloriam non habet, et omnes pane et aqua vivimus, publicum et commune jejunium non putatur. Cave ne hominum rumusculos aucuperis, ne in offensam Dei populorum laudem commutes. Si adhuc, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem (Galat. I). Desiit placere hominibus, et servus factus est Christi. Per bonam et malam famam, a dextris et a sinistris Christi miles graditur: nec laude extollitur, nec vituperatione frangitur: non divitiis tumet, non contrahitur paupertate: et laeta contemnit et tristia. (0886A)Per diem sol non urit eum, neque luna per noctem. Nolo te orare in angulis platearum, ne rectum iter precum tuarum frangat aura popularis. Nolo te dilatare fimbrias, et ostentui habere phylacteria, et conscientia repugnante, pharisaica ambitione circumdari. Inde pendet Evangelium, inde lex et prophetae. Fidelis mecum lector intelligis quid taceam et quid magis tacendo loquar. Tot te regulae, quot species gloriarum percurrant. Quanto melius erat haec non in corpore, sed in corde gestare? Deum habere fautorem, non aspectus hominum? Vis scire quales Dominus quaerat ornatus? Habeto justitiam, prudentiam, temperantiam, fortitudinem. His coeli plagis includere, quae te quadriga velut aurigam Christi, ad metam concita ferat. Nihil hoc monili pretiosius, (0886B)nihil hac gemmarum varietate distinctius. Ex omni parte decoraris, cingeris atque protegeris: et ornamento tibi sunt et munimini: gemmae vertuntur in scuta. Cave quoque, aut linguam, aut aures habeas prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahas, aut alios audias detrahentes. Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris: et adversus filium matris tuae ponebas scandalum (Psal. XLIX), etc. Parce a detractione linguae, custodi sermones tuos, et scito quia cuncta quae de aliis loqueris, tua sententia judicaris: et in his ipse deprehendendus eris, quae in aliis arguebas. Neque vero illa justa est excusatio: Referentibus aliis injuriam facere non possum. Nemo invito auditori libenter refert. Officii ergo tui sit, charissime, non solum oculos castos servare, sed et (0886C)linguam. Nunquam de mulierum formis disputes, nec quid in cujusquam domo agatur, alia domus per te noverit. Omnium christianorum domos quasi proprias ama. Facilius contemnitur clericus, qui saepe vocatur ad prandium et non recusat. Nunquam petentes, raro accipiamus rogati. Beatius enim est magis dare quam accipere. Nescio enim quomodo etiam ipse qui deprecatur ut tribuat, cum acceperis, viliorem te judicat. Et mirum in modum, si eum rogantem contempseris, plus te posterius veneratur. Procuratores atque dispensatores domorum alienarum atque villarum, quomodo esse possunt clerici, qui proprias jubentur contemnere facultates? Amico rapere quippiam furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est. Accepisse pauperibus (0886D)erogandum, et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle vel timidum, aut (quod apertissimi sceleris est) aliquid exinde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat. Alter fame torquetur, et tu judicas, quantum ventri ejus satis sit. Aut divide statim quod acceperis: aut, si timidus dispensator es, dimitte largitorem, ut sua ipse distribuat. Nolo, sub occasione mea, sacculus tuus plenus sit. Nemo mea melius me servare potest. Ipse est optimus dispensator, qui nihil sibi reservat. Coegisti me, Nepotiane charissime, talia scribendo confodiendum me omnium linguis prodere. Aut enim nihil scribendum fuit, ne hominum judicium subiremus, quod tu facere prohibuisti: aut scribentes (0887A)nosse, adversum nos cunctorum maledicorum tela esse torquenda. Quos obsecro ut quiescant et desinant maledicere. Non enim ut adversariis, sed ut amicis scripsimus. Nec invecti sumus in eos qui peccant, sed ne peccent, monuimus: neque in illos tantum, sed in nos ipsos severi judices fuimus, volentesque festucam de oculo alterius tollere, nostram prius trabem ejecimus. Nullum laesi, nullius nomen mea scriptura designatum est. Neminem specialiter meus sermo pulsavit. Generalis de vitiis disputatio est. Qui mihi irasci voluerit, prius ipse de se, quod talis sit, confitebitur.

CAPUT XCV. (Excerptum beati Hieronymi de institutione clericorum. Ex epistola ad Paulinum presbyterum.) Obsecro (0887B)te, charissime, ut multitudines hominum, et officia, et salutationes, et convivia, veluti quasdam catenas fugias voluptatum. Sit vilis tibi et vespertinus cibus. Olera et legumina, interdumque pisciculos, pro summis ducas deliciis. Qui Christum desiderat, et illo pane vescitur, non quaerit magnopere, de quam pretiosis cibis stercus conficiat. Quidquid post gulam non sentitur, idem tibi sit quod panis et legumina. Semper in manu tua sacra lectio sit. Frequenter orandum, et flexo corpore mens erigenda ad Dominum. Crebrae vigiliae, et ventre vacuo saepius dormiendum. Rumusculos et gloriolas, et palpantes adulatores quasi hostes fuge. Pauperibus et fratribus refrigeria sumptuum manu propria distribue. Humilitatem vestium tumenti animo non appetas. Saecularium (0887C)et maxime potentium consortium devita. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis. Non multum distat in vitio, vel decipere posse, vel decipi posse Christianum. Templum verum Christi, anima credentis est: illam exorna, illam vesti, illi offer donaria, in illa Christum suscipe. Nescio enim quomodo plus placeat mundo, qui Christo displicet.

CAPUT XCVI. ( Ejusdem, ex epistola ad Rusticum, tit. XVI.) Dico autem, si clericatus titillat te desiderium, disce quod possis docere, et rationalem hostiam offer Christo. Ne sis miles antequam tiro: ne prius magister sis antequam discipulus. Non est humilitatis meae neque (0887D)mensurae judicare de clericis, et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere. Habeant illi ordinem et gradum suum. Quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit, editus ad Nepotianum liber docere poterit. Volo ergo ut sine intermissione oratio, et vigil tibi sit sensus, nec vagis cogitationibus patens, corpus pariter et animus tendatur ad Dominum. Iram vince patientia. Ama scientiam Scripturarum, et carnis vitia non amabis. Nec vacet mens tua variis perturbationibus: quae si pectori insederint, dominabuntur tui, et te deducent ad delictum maximum. Facito aliquid operis, ut semper te diabolus inveniat occupatum. Memento quia et apostoli Christi, habentes potestatem de Evangelio (0888A)vivere, laborabant manibus suis ne quem gravarent: et aliis tribuebant refrigeria, quorum pro spiritualibus debebant metere carnalia (Cor. IX). Ita ergo age, et vive in monasterio, ut clericus esse merearis, ut adolescentiam tuam nulla sorde commacules, ut ad altare Christi quasi de thalamo virgo procedas, et habeas deforis bonum testimonium. Feminae quae nomen tuum noverint, vultum nesciant. Cum ad perfectam aetatem veneris, si tamen vita comes fuerit, et te vel populus vel pontifex civitatis ad clericum adlegerint, agito quae clerici sunt, et inter ipsos sectare meliores, quia in omni conditione et gradu optimis mixta sunt pessima. Multo tempore disce quod doceas. Ne credas laudatoribus tuis, imo irrisoribus aurem ne libenter accommodes.

CAPUT XCVII. (0888B) ( Ejusdem, ex epistola ad Heliodorum. Quid distet inter clericum et monachum. ) Monachum autem perfectum esse nolle, delinquere est. Sed de hoc gradu pulsus, provocabis ad clericos. An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? Absit autem ut quidquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes, Christi corpus sacro ore conficiunt: per quos nos etiam Christiani sumus: qui claves regni coelorum habentes, ante judicii diem judicant, qui sponsam Domini sobria castitate conservant. Sed et alia, ut ante perstrinxi, monachorum causa est, alia clericorum. Clerici pascunt oves, ego pascor. Illi de altario vivunt: mihi quasi infructuosae arboris securis (0888C)ponitur ad radicem, si munus ad altare non defero (Matth. XVI et XVIII). Nec possum obtendere paupertatem, cum in Evangelio anum viduam duo, quae sibi sola supererant, aera mittentem laudaverit Dominus (Deut. XVII). Mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu. Et in veteri quidem lege, quicunque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo, aut gladio cervice subjecta, contemptum expiabat cruore. Nunc vero inobediens, spiritali mucrone truncatur: aut ejectus de ecclesia, rabido daemonum ore discerpitur.

CAPUT XCVIII. ( Ejusdem, ex epistola ad Oceanum, de Vita clericorum. ) (0888D)Deprecatus es, ut tibi breviter exponerem, qualiter clerici victitare debeant. Hinc me plerique e maledictis aemulis praestolantur, quia non sileo veritatem. Prima quidem tentamenta sunt clericorum, feminarum frequentes accessus. Iste sexus reprehensibiles exhibet clericos. Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare cum Domino fabularis? Te cuncti in publico, te in agro rustici aratores ac vinitores quotidie graviter lacerabunt, si contra dispositum fidei cum feminis habitare contendis. Et quia (ut arbitror) concupiscis irreprehensibilis inveniri, testimonio bono munire. Nunquid in choro apostolorum feminae affuerunt? Prohibe virgines tecum commorari, etiam quae de genere tuo sunt. Diligis (0889A)eas? exterius ordina, frequenter visita junctus obsequio clericorum, ne dum secretaliter ac solus ingrederis, macules testimonium tuum. Aliter namque conjugati, aliter continentes edocentur ecclesiasticum subire ministerium et onus. Feminarum cum clericis nullo pacto conjuncta praecipitur conversatio. Janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis percussio, nocivumque genus est femina. Cum proximat stipula, incendit ignem. Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis, exuritque fundamenta montium. Ego judico, si cum viris feminae habitent, viscarium non deerit diaboli, qui ex eis aucupatus est ab initio peccatum. Ferreas mentes libido domat: si alligaverit quis ignem in sinu suo, vestimenta ejus non comburentur? Aut si (0889B)quis ambulaverit super carbones ignis, pedes suos non comburet? Mihi crede, non potest toto corde habitare cum Domino, qui feminarum accessibus copulatur. Sed dicit: Qui ambulat, inquit, simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X). Bene et argute; sed oportet testimonium bonum habere ab his qui foris sunt. Licet coram Domino incedas, tamen coram hominibus bona providenda sunt: quia astutiores sunt filii tenebrarum super filios lucis. Cum a te hoc genus non amputatur, das reprehendentibus te locum. Ipse te detrahentium morsibus tradidisti, si agapetarum consortium non dimiseris. Benignus es? gaudeo. Pudicus? falsum est. Si pudicitiam quaeris, feminam, quam videris bene conversantem, mente dilige, non corporali frequentes ornatu. Non (0889C)vestis tenera clericum facit, aut sacerdotem, sed casta mentis intentio. Haec enim devotionem honoris in te custodit. Honorem quidem gloriosius boni operis fama conservat. Sacerdotes quippe decet, vel caeteros quidem clericorum gradus, ut supra dictum est, a feminis segregari. Si igitur generis gratia judicas easdem nullo pacto dimittere, memento quod Thamar ab Amnon fratre suo corrupta sit (I Reg. XIII). Idipsum persequor, dilectissime: ubi unius est tabernaculi conversatio, carnis non facile tollitur delectatio. De duobus enim, quod unus desiderat, si loqui non potest, vel tentatur. Remotio igitur viri castitatis collocat arma, construit in melioribus castra, pudoris honorem consolatur. Potuit enim et Maria mater Domini de choro apostolorum non (0889D)discedere, si liceret. Thecla post tentationem passionis Antiochiae a Paulo prohibetur pariter pergere. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. Non invideo charitati: sit tibi cum castis virginibus longaeva dilectio, tunc in bono meritum collocabis, et famam meliorabis. Sed de congregatione puellarum pulchre censeo, in hebdomada secunda visitatione ad benedicendam congregationem convenias, sed non solus, ne rumigeruli linguis te lacerantibus macerent. Alienam enim cupiunt vicini discutere vitam, non suam. Propterea digne accipe nostrorum praecepta verborum, et monita humilitatis, quae fraterno affectu calamo imperante expressimus, dulciter lege. Jam vero ut reprehensibilis divini altaris non sit sacerdos, (0890A)pauca de reliquis Apostoli testimoniis, quantum Dominus donat, exponam. Sufficiant superiores causae, quae dictae sunt. Verum ne aliquis minus intelligens ad episcopos sentiat Apostolum fuisse locutum, quid de diaconibus ad Timotheum praeceptum est, quid de presbyteris ad Titum, commemorare delectat. Sed praetereundum non est superiorem explanare sententiam. Unius uxoris virum et nova et vetus praeceptio sacerdotem censuit eligendum. Quia digamos ad ministerium plerique episcopi applicuerunt, sic asseruerunt: Concubina fuit illa, haec uxor. Quasi non haec eadem sint commercia foeditatis in illa, quae in hac exercentur, quae uxor asseritur, aut quia conjugii tabulas non fecit, concupiscentia alia non fuit. Nullo pacto digamos, (0890B)vel concubinarum catenis insertos, decet subire sacerdotii ministerium. In Levitico scriptum est ac praefinitum, quales eligi debeant sacerdotes. Si ergo clericus monogamus fuerit, et uxor ejus digama, noli eum ad ministerium applicare (Cap. XXI). Haec Tito praecepta idem Apostolus de ordinandis clericis dedit (Tit. I). Et quia liber finem exspectat, ad id redeamus unde digressi sumus. Nec si duae aut tres pariter Dei ancillae morentur, solum ad eas decet ingredi sacerdotem. Si quis haec praecepta non observaverit, hostis est animae suae. Quod si post nostra monita aliquis clericus agapetas amplius quaesierit amare quam Christum, secundum synodalem regulam conveniatur, et praecepta Patrum in Nicaea definita (Concilii Nicaeni can. 3) ei (0890C)legantur. Jam vero si conventus praedicta fugerit et reliquerit, consecuti sumus maximum lucrum. Alioquin talis ab Ecclesia anathematizandus est. Germinant enim feminae spinas cum viris habitantes, et arcana mentium acuto mucrone percutiunt. Proh nefas! dolor est dicere, sed praeterire non decet. Christo istae noverunt nubere, non clericis. Clericum solitudo facit, non publicum. Lege quia talis debet esse solitarius qualem Jeremias descripsit: Sedebit solitarius, et tacebit (Thren. III). Et quia Jesus, relictis apostolis, solus ibat orare (Matth. XIV). Mariam in penetralibus angelus solam invenit, non cum agapeta loquentem, et illa virilem introitum trepidavit. Hospitalem praecepit Apostolus clericum ordinandum (Tit. I). Hoc praecepto pater (0890D)Abraham et Loth angelos susceperunt, quia hospites dilexerunt (Gen. XVIII); sic et Onesiphorus Paulum doctrinae fontem suscepit. Haec imitationes sint vestrae, et ne sinatis incolam praeterire, qui apud vos non comederit panem. Sequitur: Non percussorem. Non enim pugilem describit Apostolus, sed qui conscientias non percutiat singulorum. Sit modestus, non infletur, non inebrietur, suae domui bene praesit: perquam erit horribile, si domui clerici detrahatur. Laedit sacerdotis opinionem in plebe, quando de proximis ejus male loquitur populus. Super omnia haec, praecipit Apostolus boni testimonii clerico fundamenta componere, ut bonorum operum testificatio casto confirmetur affectu.

CAPUT XCIX. (0891A) (Isidori, ex libro Officiorum. De clericis.) Itaque omnes qui in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati sunt, generaliter clerici nominantur. Cleros autem vel clericos hinc appellatos doctores nostri dicunt, quia Matthias sorte electus est, quem primum per apostolos legimus ordinatum (Act. I). Sic et omnes, quos illis temporibus ecclesiarum principes ordinabant, sorte eligebant. Nam cleros sors interpretatur. Unde et haereditas Graece cleronomia appellatur, et haeres cleronomos. Proinde ergo clericos vocari aiunt, eo quod in sorte haereditatis Domini dentur, vel pro eo quod ipse Dominus sors eorum sit, sicut de eis scriptum est, loquente Domino: Ego haereditas eorum (Num. XVIII). Unde (0891B)oportet, ut qui Deum haereditate possident, absque ullo impedimento saeculi Deo servire studeant, et pauperes spiritu esse contendant (Deut. XVIII), ut congrue illud Psalmistae dicere possint: Dominus pars haereditatis meae (Psal. XV).

(Ejusdem, De officiis lib. II, cap. 2.) His igitur lege Patrum cavetur, ut a vulgari vita seclusi, a mundi voluptatibus sese abstineant. Non spectaculis, non pompis intersint, convivia publica fugiant: privata non tantum pudica, sed et sobria colant. Usuris nequaquam incumbant, neque turpium occupationes lucrorum, fraudisve cujusquam studium appetant. Amorem pecuniae, quasi materiam cunctorum criminum fugiant, saecularia officia negotiaque (0891C)abjiciant, honorum gradus per ambitiones non subeant, pro beneficiis medicinae Dei, munera non accipiant. Dolos et conjurationes caveant, odium et aemulationem, obtrectationem atque invidiam fugiant: non vagis oculis, non infraeni lingua aut petulanti tumidoque gestu incedant, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendant, obscenitatem etiam verborum, sicut et operum, penitus exsecrentur: viduarum ac virginum visitationes frequentissimas fugiant. Contubernia extranearum feminarum nullatenus appetant. Castimoniam quoque inviolati corporis perpetuo conservare studeant, aut certe unius matrimonii vinculo foederentur. Senioribus quoque debitam praebeant obedientiam, neque ullo jactantiae studio semetipsos (0891D)attollant. Postremo in doctrina, in lectionibus, psalmis, hymnis, canticis, exercitio jugi incumbant. Tales enim esse debent quicunque divinis cultibus sese mancipandos student, scilicet ut dum scientiae operam dant, doctrinae gratiam populis administrent.

CAPUT CI. (Ejusdem, De officiis lib. II, c. 3.) Duo sunt genera clericorum, unum ecclesiasticorum sub regimine episcopali degentium, alterum acephalorum, id est sine capite, qui quem sequantur ignorant. Hos neque inter laicos saecularium officiorum studia, neque inter clericos religio retentat divina: sed solutos atque oberrantes sola turpis vita complectitur et vaga: quique dum nullum metuentes, (0892A)explendae voluptatis suae licentiam consectantur, quasi animalia bruta, libertate ac desiderio suo feruntur, habentes signum religionis, non religionis officium, hippocentauris similes, nec equi, nec homines, mixtumque, ut ait poeta (Aeneid. VI), genus, prolesque biformis: quorum quidem sordida atque infami numerositate, satis superque nostra pars occidua pollet [ Al. polluitur].

CAPUT CII. (Gregorii, Quales oporteat esse clericos.) Clericus admonendus est, quatenus sic vivat, ut bonum exemplum vitae suae saecularibus praebeat. Et in clerico, si quid juste reprehenditur, ex ejus vitio ipsa religionis nostrae aestimatio gravatur. Clerici discant, ut quae a senioribus suis jubentur, impleant, ut humiliter (0892B)eorum imperiis subjaceant, ut nec subjectio eos conterat, nec locus superior extollat. Clerici discant quomodo ante occulti Arbitri oculos per humilitatem et obedientiam sua interiora componant, quatenus non cum reprobis puniantur, sed cum electis aeterna praemia sortiantur. Admonendi sunt clerici, ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat. Dicendum est clericis ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident: ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt clerici, ne cum culpam suorum praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant: sed sic eorum (0892C)prava apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino timore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent: quia facta praepositorum, oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda judicantur. Plerosque clericos, impudentiae vitio, non nisi increpatio dura compescit: quia dum se delinquere nesciunt, necesse est ut a plurimis increpentur.

CAPUT CIII. (Ejusdem Pastor. lib. III, admon. 5.) Admonendi sunt subditi, ne praepositorum suorum vitam temere judicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident, ne unde recte mala redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur. Admonendi sunt subditi, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant: sed sic, (0892D)si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos dijudicent, ut tamen divino amore constricti, ferre sub eis jugum reverentiae non recusent. Quod melius ostendimus, si Davidis factum ad medium deducamus. Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui jam tam longo tempore persecutionis ejus mala tolerabat. Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos reprehensionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberent. Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis ejus abscidit (II Reg. XXIV). Quid per Saul, nisi mali rectores? quid per David, nisi boni subditi designantur? Saulem igitur (0893A)ventrem purgare est, pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris ostendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. David namque Saulem ferire metuit, quia piae subditorum mentes, ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Boni subditi, quando pro infirmitate sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter, loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelatae dignitati, saltem innoxie et latenter, derogant, quasi regis superpositi vestem secant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima (0893B)verbi laceratione reprehendunt. Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul (I Reg. XXIV). Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur, quatenus ad semetipsum redeat. Et cum quis praepositae potestati deliquerit, ejus contra se judicium, a quo sibi praelata est, perhorrescat. Nam cum in praepositos delinquis, ejus ordinationi, qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moses, cum contra se, et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (0893C)(Exod. XVI). Admonendi sunt benevoli subditi, ut sic alienis bonis congaudeant, quatenus habere et propria concupiscant: sic proximorum facta diligendo laudent, ut ea etiam imitando multiplicent: ne si in hoc praesentis vitae stadio ad certamen alium devoti fautores, sed pigri spectatores, adsistant, et post certamen sine bravio remaneant, qui nunc in certamine non laborant: et tunc eorum palmas afflicti respiciant, in quorum nunc laboribus otiosi perdurant. Valde quippe peccamus, si aliena bene gesta non diligimus: sed nihil mercedis agimus, si ea quae diligimus, in quantum possumus, non imitamur. Dicendum est benevolis subditis, quia si imitari bona minime festinant, quae laudantes approbant, sic eis virtutum sanctitas sicut stultis spectatoribus (0893D)ludicrarum artium vanitas placet. Illi namque aurigarum ac histrionum gesta favoribus efferunt: nec tamen tales esse desiderant, quales illos conspiciunt esse quos laudant. Mirantur eos placita egisse, sed tamen devitant similiter placere. Dicendum est benevolis subditis, ut cum proximorum facta conspiciunt, ad suum cor redeant: et de alienis actibus non praesumant, ne bona laudent et agere recusent. Gravius quippe extrema ultione feriendi sunt, quibus placuit quod imitari noluerunt.

CAPUT CIV. (Isidori lib. III Sentent., c. 17.) Propter peccatum primi hominis humano generi poena divinitus illata est servitutis, ita ut quibus aspicit non congruere (0894A)libertatem, his misericordius irroget servitutem. Et licet peccatum humanae originis, per baptismi gratiam cunctis fidelibus dimissum sit, tamen aequus Deus ideo discrevit hominibus vitam, alios servos constituens, alios dominos, ut licentia male agendi servorum potestate dominantium restringatur. Nam si omnes sine metu fuissent, quis esset qui a malis quempiam prohiberet? Inde et in gentibus reges principesque electi sunt, ut terrore suo populos a malo coercerent atque ad recte vivendum legibus subderent. Quantum attinet ad rationem, non est personarum acceptio apud Deum; qui mundi elegit ignobilia et contemptibilia, et quae non sunt, ut ea quae sunt destrueret, ne glorietur omnis caro, hoc est, carnalis potentia coram illo. Unus enim Dominus (0894B)aequaliter, et dominis fert consultum, et servis. Melior est subjecta servitus quam elata libertas. Multi enim inveniuntur Deo libere servientes, sub dominis constituti flagitiosis: qui etsi subjecti sunt illis corpore, praelati tamen sunt mente.

CAPUT CV. (Gregorii Pastor. p. III, admon. 9.) Plerumque subditi sub pastorali regimine constituti, dum valde de se elati praesumunt, exprobrando caeteros dedignantur, dum singulariter summa existimant cuncta quae agunt. Subtiliter itaque ab arguente discutienda sunt opera protervorum, ut in quo sibi placent, ostendantur quia Deo displicent. Tunc protervos melius corrigimus, cum ea quae bene egisse se credunt male acta monstramus: ut unde adepta gloria (0894C)creditur, inde utilis confusio subsequatur. Nonnunquam subditi, cum se vitium proterviae minime perpetrare cognoscunt, compendiosius ad correctionem veniunt, si alterius culpae manifestioris, et ex latere requisitae, improperio confundantur, ut ex eo quod defendere nequeunt, cognoscant se tenere improbe quod defendunt. Cum proterve Paulus Corinthios adversum se temere invicem videret inflatos, ut alius Apollo, alius Pauli, alius Cephae, alius Christi se esse diceret: incestus culpam in medium deduxit, quae apud eos et perpetrata, et incorrepta remanebat, dicens: Auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris quis habeat. Et vos inflati estis et non magis luctum habuistis, ut tolleretur de medio vestrum qui (0894D)hoc opus fecit (I Cor. V). Ac si aperte dicat. Quid vos per proterviam hujus vel illius dicitis, qui per dissolutionem negligentiae nullius vos esse monstratis? Admonendi sunt inviti subditi, ut perpendant quantae caecitatis sint, qui alieno profectu deficiunt, aliena exaltatione contabescunt: quantae infelicitatis sint, qui melioratione proximi deteriores fiunt: dumque augmenta alienae prosperitatis aspiciunt, apud semetipsos anxie afflicti, cordis sui peste moriuntur. Quid invidis infelicius, quos dum conspecta felicitas afficit, poena nequiores reddit? Aliorum vero bona, quae habere non possunt, si diligerent, sua fecissent (Ibid. et Morat. l. VI, c. 4). Nostra nimirum sunt bona aliorum. (0895A)quae etsi imitari non possumus, amamus in aliis: et amantium fiunt, quaecunque amantur in nobis. Hinc ergo pensent invidi, charitas quantae virtutis est, quae alieni laboris opera. nostra sine labore facit. Dum se invidi a livore minime custodiunt, in antiquam versuti hostis nequitiam demerguntur. De illo namque scriptum est: Invidia diaboli mors intravit in orbem terrarum (Sap. II). Quia enim ipse coelum perdidit, condito hoc homini invidit, et damnationem suam perditus adhuc alios perdendo cumulavit. Cognoscant invidi quantis lapsibus subcrescentis ruinae subjaceant: quia dum livorem a corde non projiciunt, ad apertas operum nequitias devolvuntur. Nisi enim Cain invidisset acceptam fratris hostiam, minime pervenisset ad ejus exstinguendam (0895B)vitam. Unde scriptum est: Et respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain vero et ad munera ejus non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus (Gen. IV). Itaque livor sacrificii, fratricidii seminarium fuit. Nam quem meliorem se esse doluit, ne utcunque esset, amputavit. Dicendum est invidis, quia dum se ista intrinsecus peste consumunt, etiam quidquid in se aliud boni habere videntur interimunt. Unde scriptum est: Vita carnium sanitas cordis: putredo ossium invidia (Prov. XIV). Per livoris vitium ante Dei oculos pereunt, etiam quae humanis oculis fortia videntur. Ossa quippe per invidiam putrescere est, quaedam etiam robusta deperire. Ille est vere humilis subjectus in bonis, qui non est defensor in malis. (0895C)Nam dum de malis suis subjectus arguitur, et contra verba arguentis accenditur, quando de bonis suis quasi humiliter titubat, per humilitatis vocem ornari appetit, non doceri.

CAPUT CVI. (Prosperi, de Vita contemplat., l. I, c. 22.) Ad haec quae praedicta sunt, ego tunc: Sic, inquam, ista invidiosis questibus jactas, et in suggillationem pontificum, vel certe ipsius pontificatus exaggeras, quasi non ubi ista legisti, quibus rationabiliter permoveris, ibi etiam illa sint, quae a vobis praetermissa, breviter in excusationem officii sacerdotalis attingemus. Post illa verba, quibus negligentium finis sacerdotum ostenditur, de pontifice officium suum curante. Propheta sic loquitur: Si (0895D)autem annuntiante te ad impium, ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus a via sua, ipse impius in iniquitate sua morietur, et tu animam tuam liberasti (Ezech. XXXIX). Hic certe satis evidenter ostenditur, quod sive proficiant, sive non proficiant auditores, tacere eis non debeant sacerdotes: nec ideo rei sint, si forte eorum verba populi non audiunt, vel audita contemnunt, sed si ab eis corrigendis absistunt. Quia si nec exemplo vitae praepositorum suorum, nec verbo doctrinae populi contumaces emendati proficiunt, ipsi sibi causa suae perditionis existunt, et doctores suos quorum exempla simul ac verba despiciunt, involvere criminibus suis omnino non poterunt. Quod idem propheta (0896A)evidentius alio loco prosequitur, dicens: Speculator cum viderit gladium venientem super terram et cecinerit buccina, et annuntiaverit populo: audiens autem, quisquis ille est, sonitum buccinae, et non se observaverit, veneritque gladius et tulerit eum, sanguis ipsius super caput ejus erit. Sonum buccinae audivit, et non se observavit, sanguis ejus in ipso erit. Si autem se custodierit, animam suam salvabit (Ezech. XXXIII). Hic quoque quid agere debeat, qui fungitur speculatoris officio, divinus sermo satis ostendit: scilicet ut quando viderit venientem gladium super terram, hoc est iram Dei super peccatores, operibus terrenis addictos, omnino non taceat, atque eis, quandiu inhaeserint iniquitatibus suis, imminere divinae indignationis interitum (0896B)denuntiare non desinat, sed clare ac publice arguat: quia hoc buccinae nomen insinuat, ut se a suis criminibus emendantes, supplicium futurae damnationis effugiant. Quod si corripientem, si iram futuram, quae contemptoribus jam imminet, nuntiantem homines terreni despiciunt, sanguis eorum in ipsis erit, et sacerdos, qui eis peccata eorum non tacuit, poenae, quae eos exspectat, particeps esse non poterit.

CAPUT CVII. (Ejusdem, de Vita contempl., l. II, c. 10.) Nec illi, qui sua possidentes, dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo, unde pauper victus erat, accipiunt. De clericis quidem Spiritus sanctus dicit: Peccata populi mei comedunt (Osee, IV). Sed sicut (0896C)nihil habentes proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere videntur, accipiunt, ita possessores non alimenta quibus abundant, sed aliena peccata suscipiunt. Ipsi quoque pauperes si se possint suis artificiis, aut laboribus expedire, non praesumant quod debet debilis et infirmus accipere: ne forte Ecclesia, quae potest omni solatio destitutis necessaria ministrare, si omnes etiam nihil indigentes accipiant, gravata, illis quibus debet subvenire non valeat. Qui autem Ecclesiae serviunt, et labori suo velut debita reddi oportere credentes, ea quibus opus non habent, aut accipiunt libenter, aut exigunt, nimis carnaliter sapiunt, si putant quod Ecclesiae fideliter servientes, stipendia terrena ac non potius praemia aeterna percipiant. Saecularis (0896D)quippe militia, quae coelestia non habet, terrena strenue militantibus praestat. Unde satis indignum est, si fidelis et operosa devotio clericorum, propter stipendium temporale praemia sempiterna contemnat. Quod si quilibet minister Ecclesiae non habeat unde vivat, non ei reddat hic, sed necessaria praestet Ecclesia, ut in futuro praemium laboris recipiat, quod in hac vita jam spe Dominicae promissionis exspectat. Illi quoque, qui velut idonei, nihil sibi quidem dari velut debitum poscunt, sed tamen Ecclesiae sumptibus vivunt; non est meum dicere, quali peccato cibos pauperum praesumendo suscipiant, qui Ecclesiam, quam juvare de propriis facultatibus debuerant, suis expensis insuper gravant: (0897A)propter hoc fortassis in congregationes viventes, ne aliquos pauperes pascant, ne advenientes excipiant, aut ne suum censum expensis quotidianis imminuant. Quod si aliquid de fructibus suis Ecclesiae velut pro ipsa expensa sua contulerint, non se praeferant inani jactantia illis quos nihil habentes pascit et vestit Ecclesia: quia perfectior est ille qui se mundi rebus exspoliat, aut qui cum nihil habuerit, nec habere desiderat, quam ille qui ex multis quae possidet, Ecclesiae aliquid praestat, ac se de eo quod praestiterit, forsitan jactat. Dura sunt quae dico, nec ego diffiteor; dura sunt, sed observare nolentibus. Caeterum si fiant ista, quae difficilia non facientibus sunt, statim facilia facientibus fiunt. Non ergo ea quae nolumus observare, impossibilitas (0897B)nobis facit dura, sed novitas. In usum veniant, et neminem frequentata conturbabunt. Nam quaero quid sit eorum quae dixi difficile? ut homo id quod opus non habet, ab Ecclesia non accipiat: an, ut quod opus non habet, sine causa contemnat? Si propter hoc non vult sua quisque relinquere, ut habeat unde vivat; ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid peccatis alienis sua multiplicat?

CAPUT CVIII. (Ejusdem, de Vita contempl., lib. II, c. 11.) Itaque sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis, accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, qui omnia sua aut reliquit, aut Ecclesiae rebus adjunxit, et se in numero pauperum paupertatis (0897C)amore constituit, ita ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat. Clerici quoque, quos pauperes aut voluntas, aut nativitas fecit, cum perfectione virtutis, vitae necessaria, sive in domibus suis, sive in congregatione viventes, accipiunt: quia ad ea accipienda non eos habendi cupiditas ducit, sed cogit vivendi necessitas.

CAPUT CIX. (Ejusdem, de Vita contempl., lib. II, c. 12.) Illi autem, qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis renuntiare non possint, si ea quae accepturi erant, dispensatori relinquant, nihil habentibus conferenda, sine peccato possident sua (I Cor. IX): quia et ipsi quodammodo sua relinquunt, quando propriis contenti (0897D)rebus, nihil eorum quae labori vel ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt. Quod si putant ideo accipi debere eorum quae conferuntur Ecclesiae, portionem, ne eam videantur abjicere, se vero non posse sua relinquere, quod eis deforme sit inter suos pauperes reddi, noverint esse deformius possessores de eleemosynis pauperum pasci.

CAPUT CX. (Ejusdem, de Vita contempl., lib. II, c. 13.) Heu quam subtiliter nos ille decipiendi artifex fallit! quanta caecitate oculos nostrae mentis obducit, ne discernamus gaudendi avidi, unde justius gaudeamus: aut ne cupientes augeri divitiis, noverimus quas quibus incomparabiliter praeferamus! Nam (0898A)gaudere quidem bonum est: sed qui gaudet, si non inde gaudet unde debet, non potest bonum esse quod gaudet. Siquidem gaudet et raptor, cum desiderata rapuerit: gaudet et ebriosus, cum exoptatae occasionem potationis invenerit: gaudet et adulter, cum ad delectationem fruendi corporis concupiti pervenerit. Sed cum sit gaudere bonum, de his atque de hujuscemodi gaudere, grande est malum. Haec et his similia sunt, unde nos gaudere vult mundus, cum suis amatoribus periturus. Haec sunt quae repudiare debemus, ut de bona conscientia, sanctitate morum, de acquisitione virtutum, de dono Dei et de promissione futuri regni, ineffabiliter gaudeamus. Ditari quoque divitiis, grande est bonum. Sed inde ditari unde non debeas, non est habenda (0898B)facultas, sed detestanda calamitas. Nihil est enim calamitosius, nihilque miserius eo qui iniquis acquisitionibus crescit, quem locupletem fraudes faciunt ac rapinae. Illae nobis sunt ambiendae divitiae, quae nos ornare possunt pariter et munire, quas nec acquirere possumus inviti, nec perdere: quae nos contra impetus hostiles armant, a mundo disterminant, Deo commendant, ditant animos nostros atque nobilitant: nobiscum sunt, intra nos sunt. Divitiae nostrae credendae sunt, pudicitia, quae nos pudicos; justitia, quae justos; pietas, quae pios; humilitas, quae humiles; mansuetudo, quae mansuetos; innocentia, quae innocentes; puritas, quae puros; prudentia, quae prudentes; temperantia, quae temperantes; et charitas, quae nos facit Deo et hominibus (0898C)charos, virtutum potentes, saeculi contemptores, ac bonorum omnium sectatores. Haec sunt non omnium, sed sanctorum sanctae virtutes: non divitum superborum, sed humilium pauperum facultates: patrimonium cordium, divitiae incorruptibiles morum: quibus non abundant, nisi qui illis carnalibus ex corde renuntiant. Quae quamvis et ipsa sint bona, utpote a bono Deo creata, tamen quia sunt bonis malisque communia, student ea spiritales viri contemnere, quo possint ad illa incomparabiliter meliora, quae sunt bonorum omnium propria, pervenire. Quoniam non est tale bonum quod habent et mali, quale illud est quod non habent nisi boni. Corporale bonum quando habent iniqui, ipsorum est praemium: quando habent justi, non est eorum (0898D)praemium, sed temporale solatium. Item boni temporalis amissio fit exercitium justi, et injusti supplicium: quia et justus desiderio coelestium captus, omnia temporalia, sive habeat, sive amittat, omnino non sentit: et iniquus id quod cum delectatione habuit, sine dolore non perdit. Propterea igitur eis qui militant Deo, fugiendae sunt ex toto corde divitiae. Quas qui habere volunt, sine labore non quaerunt, sine difficultate non inveniunt, sine cura non servant, sine anxia delectatione non possident, sine dolore non perdunt. Apostolus autem Christi militibus dicit: Volo vos sine sollicitudine esse (I Cor. VII): et Radix omnium malorum avaritia, quem quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se (0899A)doloribus multis (I Tim. VI). Ac sic census iste terrenus eis, a quibus vitiose diligitur, non est voluptatum materia, sed dolorum. Quapropter expedit facultates Ecclesiae possideri, ut inde vivant, qui non saeculo, cujus gaudia fugitiva repudiant, sed Deo deserviunt, cujus ineffabilia bona desiderant.

CXI. ( Prosperi. ) De talibus dicere videtur Apostolus: Qui in sacrario operantur, quae de sacrario sunt, edunt: et qui altario deserviunt, cum altari participant. Qui nisi hoc de contemptoribus facultatum suarum vellet intelligi, nunquam securus adjungeret: Ita et Dominus ordinavit his qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivere. De Evangelio vivunt, qui nihil proprium habere volunt: qui nec habent, (0899B)nec habere aliquid concupiscunt, non suorum, sed communium possessores. Quid est aliud de Evangelio vivere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria vitae percipere? Apostolus tamen, qui sic Evangelium praedicavit, ut nec de Evangelio viveret, sed necessaria sibi suis manibus ministraret, de se confidenter eloquitur: Ego autem nullo horum usus sum. Et quare hoc dixerit, securus aperuit, dicens: Expedit mihi mori, magis quam ut gloriam meam quis evacuet. Evacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus praedicabat, voluisset accipere vitae temporalis expensam. Nolebat quippe in praesenti laboris sui fructum, sed in futuro, recipere. Si ergo ille qui nihil habebat, noluit de Evangelio, ubi laborabat, sed suis manibus vivere, ne gloriam (0899C)suae mercedis amitteret: quid nos, qui propria nolumus, amore possidendi, non vivendi necessitate, relinquere et accipere insuper volumus, non unde vivamus, sed unde censum nostrum incrementis damnabilibus augeamus?

CAPUT CXII. ( Augustini, de Vita et moribus clericorum. ) Propter quod volui et rogavi hesterno die, ut hodie frequentius conveniretis, hoc est quod dicturus sum. Vobiscum hic vivimus, et intentio votumque nostrum est, ut apud Christum vobiscum sine fine vivamus.

Credo autem ante oculos vestros esse conversationem nostram, ut et nos dicere fortassis audeamus, quamvis maltum illi impares, quod dixit Apostolus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV (0899D)et XI). Et ideo nolo, ut aliquis de nobis inveniat male vivendi occasionem. Providemus enim bona, ait idem Apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. III). Propter nos conscientia nostra sufficit nobis: propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis. Tenete quod dixi, atque distinguite. Duae res sunt, conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo est necessaria. Qui fidens conscientiae suae negligit famam suam, crudelis est, maxime in loco isto positus, de quo dicit Apostolus scribens ad discipulum suum: Circa omnes te ipsum bonorum operum praebe exemplum, (It. II). Ut ergo non vos diu teneam, praesertim quia ego sedens loquor, vos stando laboratis: (0900A)Nostis omnes, aut pene omnes, sic nos vivere in ea domo, quae dicitur domus episcopii, ut, quantum possumus, imitemur eos sanctos, de quibus loquitur liber Actuum apostolorum: Nemo dicebat aliquid proprium, sed erant illis omnia communia (Cap. II et IV). Quia forte aliqui vestrum non sunt tam diligentes vitae nostrae scrutatores, ut hoc sic noverint, quomodo volo vos nosse: dico quid sit, quod breviter dixi. Ego, quem Deo propitio videtis episcopum vestrum, juvenis veni ad istam civitatem, ut multi vestrum noverunt. Quaerebam ubi constituerem monasterium, et viverem cum fratribus meis. Spem quippe omnem saeculi reliqueram, et quod esse potui, nolui: non quaesivi tamen quod sum. Elegi in domo Dei abjectus esse magis quam habitare in (0900B)tabernaculis peccatorum. Ab eis qui diligunt saeculum, secrevi me: sed eis qui praesunt populis, non me coaequavi: nec in convivio Domini mei superiorem locum elegi, sed inferiorem et abjectum. Et placuit illi dicere mihi: Ascende sursum. Usque adeo autem timebam episcopatum, ut quoniam coeperat esse jam momenti inter Dei servos fama mea, in quo loco sciebam non esse episcopum, non illo accederem. Cavebam hoc et agebam, quantum poteram, ut in loco humili salvarer, ne in alto periclitarer. Sed, ut dixi, Domino servus contradicere non debet. Veni ad istam civitatem, propter videndum amicum, quem putabam me lucrari posse Deo, ut nobiscum esset in monasterio: quasi securus, quia locus habebat episcopum. Apprehensus, presbyter (0900C)factus sum, et per hunc gradum ad episcopatum perveni. Non attuli aliquid, non veni ad hanc ecclesiam nisi cum his indumentis quibus illo tempore vestiebar. Et quia hoc disponebam, esse in monasterio cum fratribus, cognito instituto et voluntate mea, beatae memoriae senex Valerius dedit mihi hortum illum, in quo nunc est monasterium. Coepi boni propositi fratres colligere compares meos, nihil habentes, sicut nihil habebam, et imitantes me, ut quomodo ego tenuem paupertatulam meam vendidi, et pauperibus erogavi, sic facerent et illi qui mecum esse voluissent, ut de communi viveremus: commune autem nobis esset magnum et uberrimum praedium ipse Deus. Perveni ad episcopatum: et vidi necesse habere episcopum, exhibere (0900D)humanitatem assiduam quibuscunque venientibus, sive transeuntibus: quod si non fecisset episcopus, inhumanus diceretur. Si autem ista consuetudo in monasterio permissa esset, indecens esset: et ideo volui habere in domo ista episcopii mecum monasterii clericorum. Ecce quomodo vivimus. Nulli licet in societate nostra habere aliquid proprium. Sed forte aliqui habent: nulli licet. Si qui habent, faciunt quod non licet. Bene autem sentio de fratribus meis, et semper bene credens, ab hac inquisitione dissimulavi, quia et ista quaerere, quasi male sentire videbatur. Noveram enim et novi, omnes qui mecum viverent, nosse propositum nostrum, nosse legem vitae nostrae. Venit ad nos etiam presbyter (0901A)Januarius, qui videbatur sua honeste erogando quasi consumpsisse, sed non consumpsit. Remansit illi quaedam pecunia, id est, argentum quod diceret esse filiae suae. Filia ipsius, Deo propitio, in monasterio feminarum, et bonae spei est: gubernet illam Dominus, ut impleat quod de illa speramus, in illius misericordia, non in ejus meritis. Et quia infra annos erat, et de sua pecunia nihil facere poterat: quamvis enim videremus fulgorem professionis, tamen lubricum timebamus aetatis: factum est ut ipsum argentum quasi puellae servaretur, ut cum ad legitimos annos veniret, faceret inde quod virginem Christi deceret, quando optime jam facere posset. Dum haec exspectantur, coepit ille morti propinquare. Qui diu tanquam de suo vivens, quia ipsius (0901B)erat, non filiae, testamentum fecit. Testamentum, inquam, fecit presbyter socius noster, nobiscum manens, de Ecclesia vivens, communem vitam profitens. Testamentum fecit, haeredes instituit. O dolor illius societatis, o fructus natus non de arbore quam plantavit Dominus! Sed Ecclesiam scripsit haeredem. Nolo munera ista, non amo amaritudinis fructum. Ego illum Deo quaerebam, societatem professus erat, hanc teneret, hanc exhiberet. Nihil habebat? testamentum non faceret. Habebat aliquid? non se nostrum socium, quasi Dei pauperem fingeret. Magnus mihi inde dolor est, fratres. Dico charitati vestrae: propter hunc dolorem statui haereditatem ipsam in Ecclesia non suscipere. Filiorum ipsius sit quod reliquit. Ipsi inde faciant quod voluerint. (0901C)Videtur enim mihi, quia si eam suscepero, in isto facto, quod mihi displicet, et quod doleo, ejus particeps ero. Hoc volui non latere charitatem vestram. Filia ipsius in monasterio et feminarum, et filius ipsius in monasterio virorum est: ambos exhaeredavit: illam cum laude, istum cum elogio, id est, cum vituperatione. Commendavi autem Ecclesiae, ut non accipiant ipsas portiunculas, quae pertinent ad exhaeredatos, nisi cum ad legitimam aetatem pervenerint. Hoc eis reservat Ecclesia. Deinde litem dimisit inter filios suos, in qua laboro. Puella dicit, Meum est, nostis quia hoc dicebat semper pater meus. Puer dicit, Credatur patri meo, quia moriens mentiri non potuit. Et ista contentio quale malum est? Sed si pueri ipsi servi Dei sunt, litem (0901D)hanc inter illos cito finimus. Audio illos ut pater, et forte melius quam pater ipsorum. Videbo quid sit juris. Sicut Dominus voluerit, cum paucis fratribus fidelibus honoratis, Deo propitio, de numero vestro, id est, de plebe ista, audio inter illos causam, et sicut Dominus donaverit, finio. Tamen rogo vos, nemo me reprehendat, quia ejus haereditatem nolo suscipiat Ecclesia. Primo, quia factum illius detestor. Deinde, quia institutum meum est. Multi laudant quod dicturus sum, sed aliqui et reprehendunt: utrisque facere satis valde difficile est. Audistis modo cum Evangelium legeretur: Cantavimus vobis, et non saltastis: planximus, et non luxistis. Venit Joannes Baptista non manducans neque bibens, et dicunt: Daemonium (0902A)habet. Venit filius hominis manducans et bibens, et dicunt: Ecce homo vorax, potator vini, et amicus publicanorum (Matth. XI). Quid ergo facio inter illos, qui parant me reprehendere, et dentes in me ducere, si suscepero haereditates eorum qui filios suos irati exhaeredant? Perum quid sum facturus eis, quibus canto, et nolunt saltare? qui dicunt, Ecce quare nemo donat Ecclesiae Hipponensi aliquid: Ecce quare non eam faciunt, qui moriuntur, haeredem: quia episcopus Augustinus de bonitate sua (laudando enim mordent, labiis mulcent, et dentem figunt) donat totum, non suscipit. Plane suscipio, profiteor me suscipere oblationes bonas, oblationes sanctas. Si quis autem irascitur in filio suo, et moriens exhaeredat eum; si viveret, non (0902B)eum placarem? non ei filium reconciliare deberem? Quomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cujus appeto haereditatem? Sed plane si faciat quod saepe hortatus sum. Unum filium habet? putet Christum alterum: duos habet? putet Christum tertium: decem habet? Christum undecimum faciat, et suscipio. Quia ergo feci hoc in quibusdam rebus, jam volunt bonitatem meam vel commendationem famae meae in aliud vertere, ut alio modo me reprehendant, quia oblationes devotorum hominum nolo suscipere. Considerent quam multa susceperim. Quid opus est ea numerare? Ecce unam dico, filii Juliani haereditatem suscepi. Quare? quia sine filiis defunctus est. Bonifacii haereditatem suscipere nolui, non misericordia, sed timore. Naviculariam (0902C)nolui esse Ecclesiam Christi. Multi sunt quidem, qui etiam de navibus acquirunt. Tamen una tentatio si esset, si iret navis, et naufragaret, homines ad tormenta daturi eramus: ut de submersione navis secundum consuetudinem quaereretur, et torquerentur a judice qui essent de fluctibus liberati. Sed non eos daremus, nullo pacto enim hoc facere deceret Ecclesiam. Onus ergo fiscale persolveret, sed unde persolveret? enthecam nobis habere non licet. Non est episcopi servare aurum, et revocare a se mendicantis manum. Quotidie tam multi petunt, tam multi gemunt, tam multi nos inopes interpellant, ut plures tristes relinquamus, quia ut possimus dare omnibus non habemus. Non habemus ergo enthecam. Propter naufragium ergo hoc vitandum feci, non donando. (0902D)Nemo ibi me laudet, sed nemo et vituperet. Plane, quando donavi filio quod iratus pater moriens abstulit, bene feci. Laudent, qui volunt: parcant, qui laudare nolunt. Quid pluribus, fratres mei? Quicunque vult, exhaeredato filio, haeredem facere Ecclesiam, quaerat alterum qui suscipiat, non Augustinum: imo, Deo propitio, neminem inveniat. Quam laudabile factum sancti et venerandi episcopi Aurelii Carthaginensis, quomodo implevit os omnium qui sciunt laudibus Dei? Quidam cum filios non haberet, neque speraret, res suas omnes, retento sibi usufructu, donavit Ecclesiae. Nati sunt illi filii, et reddidit episcopus nec opinanti, quae illi donaverat. In potestate habebat episcopus non reddere: sed (0903A)jure fori, non jure coeli. Sane etiam hoc noverit charitas vestra, dixisse me fratribus meis, qui mecum manent, ut quicunque habet aliquid, aut vendat, aut eroget, aut donet, aut commune illud faciat. Ecclesiam habet, per quam nos Deus pascit. Et dedi dilationem usque ad epiphaniam, propter eos qui vel cum fratribus suis non diviserunt, et dimiserunt quod habent apud fratres suos: vel nondum de re sua aliquid egerunt, quia exspectabatur aetas legitima. Faciant inde quod volunt, dum tamen sint pauperes mecum, simul exspectemus misericordiam Dei. Si autem nolunt, qui forte nolunt, certe ego sum, qui statueram, sicut nostis, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum vellet manere, ut si vellet discedere a proposito, recte illi tollerem (0903B)clericatum, quia desereret sanctae societatis promissum, coeptumque consortium. Ecce in conspectu Dei et vestro, muto consilium. Qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et Ecclesia ejus, maneant ubi volunt, et ubi possunt, non eis aufero clericatum. Nolo habere hypocritas. Malum est, quis nesciat? malum est, cadere a proposito: sed pejus est, simulare propositum. Ecce dico, audite: Qui societatem communis vitae jam susceptam, quae laudatur in apostolorum Actibus (Cap. II et IV), deserit, a voto suo cadit, a professione sancta decidit. Observet judicem, sed Deum, non me: ergo ei non aufero clericatum; quantum sit periculum, ante oculos ejus posui, faciat quod vult. Novi enim, quia si aliquem hoc facientem degradare voluero, (0903C)non ei deerunt patroni, non ei deerunt suffragatores, et hic, et apud episcopos, qui dicant: Quid mali fecit? non potest tecum tolerare vitam istam, extra episcopum vult manere, de proprio vivere: ideone debet perdere clericatum? Ego scio, quantum mali sit, profiteri sanctum aliquid, nec implere. Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro (Psal. LXXIII): et, Melius est non vovere, quam vovere et non reddere (Eccl. V). Virgo et si nunquam fuerit in monasterio, et virgo sacra est; nubere illi non licet, esse in monasterio non compellitur. Si autem coepit esse in monasterio, et deseruit, et tamen virgo est, dimidia ruit. Sic et clericus duas res professus est, et sanctitatem, et clericatum; interius sanctitatem. Nam clericatum propter populum suum (0903D)Deus imposuit cervicibus ipsius. Magis onus est, quam honor. Sed quis sapiens, et intelligit haec? Ergo professus est sanctitatem, professus est communiter vivendi societatem: professus est, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum. Si ab hoc proposito ceciderit et extra manens clericus fuerit, dimidius et ipse cecidit. Quid ad me? non eum judico. Si foris servat sanctitatem, dimidius cecidit. Si intus habuerit simulationem, totus cecidit. Nolo habeat necessitatem simulandi. Scio quomodo homines ament clericatum. Nemini eum tollo nolenti mecum communiter vivere: habet Deum qui mecum manere vult. Si paratus est pasci a Deo per ecclesiam ipsius, non habere aliquid proprium, (0904A)sed aut erogare pauperibus, aut in commune mittere, maneat mecum. Qui hoc non vult, habeat libertatem: sed videat, utrum habere possit felicitatis aeternitatem. Sufficiant haec nunc interim charitati vestrae: quod egero cum fratribus meis, annuntiabo vobis. Spero enim bona, quod omnes mihi libenter obediant, nec inventurus sum aliquos habere aliquid, nisi aliqua necessitate religionis, non occasione cupiditatis. Quod ergo egero, post epiphaniam charitati vestrae in Domini voluntate nuntiabo. Et quomodo litem finiero inter duos fratres, filios presbyteri Januarii, non vobis tacebo. Multa locutus sum, date veniam loquaci senectuti, sed timidae infirmitati. Ego, sicut videtis, per aetatem modo senui: sed per infirmitatem corporis, olim senex (0904B)fui, tamen si Deo placet quod dixi, modo ipse det vires, non vos desero. Orate pro me, ut quantum inest anima in hoc corpore, et qualescunque vires suppetunt, in verbo Dei serviam vobis. Amen.

CAPUT CXIII. (Ejusdem sermo 2, de Vita et moribus clericorum.) Charitati vestrae hodie de nobis ipsis sermo reddendus est. Quia enim, ut ait Apostolus, Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus (I Cor. IV), qui nos amant, quaerunt quod laudent in nobis: qui autem nos oderunt, detrahunt nobis. Nos autem in utroque medio constituti, adjuvante Domino Deo nostro, et vitam nostram, et famam nostram sic custodire debemus, ut non erubescant de detractoribus laudatores. Quomodo autem vivere (0904C)velimus, quomodo Deo propitio jam vivamus, quamvis de Scriptura sancta multi noveritis, tamen ad commemorandos vos, ipsa de libro Actuum apostolorum vobis lectio recitabitur, ut videatis ubi descripta sit forma, quam desideramus implere. Dum ergo recitatur, vos intentissimos esse volo, ut post ejus recitationem, quod constitui loquar, Domino donante, intentioni vestrae. Cumque diaconus Lazarus legeret: Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti sunt omnes Spiritu sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erat anima una et cor unum: et nemo eorum quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant testimonium apostoli resurrectionis (0904D)Domini Jesu, gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim agens quisquam fuit inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia illorum, et ponebant ante pedes apostolorum, distribuebatur autem singulis, prout cuique opus erat (Act. IV). Cumque Lazarus diaconus recitaret, et episcopo codicem tradidisset, August. episcopus dixit: Et ego legere volo: plus enim me delectat hujus verbi esse lectorem, quam verbi mei disputatorem. Cum orassent, motus est locus in quo erant congregati, et impleti omnes Spiritu sancto, loquebantur verbum Dei cum fiducia omni volenti. Multitudinis autem credentium erant anima una et cor unum: Et nemo eorum (0905A)quae possidebat, dicebat aliquid suum esse, sed erant illis omnia communia. Et virtute magna reddebant testimonium apostoli resurrectionis Domini Jesu, gratiaque magna erat super omnes illos. Neque enim egens quisquam fuit inter illos. Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ante pedes apostolorum, distribuebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Cumque episcopus legisset, dixit: Audistis quid velimus, orate ut possimus. Contigit autem quaedam necessitas, ut haec diligentius agerem. Quoniam sicut jam nostis, presbyter in nostra societate constitutus, quali societati perhibet testimonium lectio, quam modo cum recitaremus, audistis; moriens testamentum fecit, quia habuit unde faceret. (0905B)Erat quod diceret suum, cum in ea societate viveret, ubi nemini licebat dicere aliquid suum, sed esse illis omnia communia. Si quis dilector et laudator noster apud detractorem nostrum praedicaret istam societatem, et diceret, Cum episcopo Augustino sic vivunt omnes cohabitatores ejus, quomodo scriptum est in Actibus apostolorum, continuo ille detractor caput movens, dentem promovens, diceret: Ita vero, sic ibi vivitur quomodo dicis? Quare mentiris? quare falsa laude honoras indignos? Nonne ibi modo in eorum societate positus presbyter testamentum fecit, et quod habuit, quomodo voluit, disposuit et reliquit? Certe omnia ibi sunt communia, certe nemo dicit aliquid suum. Sub his verbis quid ageret laudator meus? Nonne os ejus quasi plumbo (0905C)oppilaret ille detractor? nonne illum laudasse poeniteret? nonne reverentia perfusus, et illius sermone confusus, vel nobis, vel testatori illi malediceret? Haec fuit necessitas, ut ad istam diligentiam veniremus. Nuntio ergo vobis unde gaudeatis. Omnes fratres et clericos meos, qui mecum habitant, presbyteros, diaconos, subdiaconos, et Patricium nepotem meum, tales inveni, quales desideravi. Sed sunt qui de sua qualicunque paupertate quod statuerant, nondum fecerunt. Hi sunt, Valens subdiaconus, et paulo ante dictus nepos meus subdiaconus, et matris vita impediebat, quia inde vivebat. Exspectabatur in illo etiam legitimae aetatis accessus, ut quod faceret firmissime faceret. Nondum autem fecit, quia ipsos agellos habet cum suo fratre communes, (0905D)et subindivisos eos possident. Sic autem eos cupit Ecclesiae conferre, ut inde alantur qui sunt in proposito sanctitatis, quousque in hac vita degunt. Scriptum est enim, et hoc Apostolus loquitur: Quisquis autem suis, et maxime domesticis, non providet, fidem denegat, et est infideli deterior (I Tim. V). Adhuc autem mancipia sunt ei similiter cum fratre communia, nondum divisa. Disponit ea manumittere: non potest antequam dividantur. Quid enim ad se pertineat, adhuc ignorat. Ad ipsum sane, quia major est, pertinet divisio et ad fratrem ejus electio: et ipse frater ejus Deo servit, et subdiaconus est cum sancto fratre meo, et coepiscopo Severo in ecclesia Milevitana. Hoc agitur, hoc sine dilatione peragendum (0906A)est, ut illi servuli dividantur, et manumittantur, et sic det Ecclesiae, ut eorum excipiat alimentum. Nepos autem meus, ex quo conversus est, et mecum esse coepit, impediebatur et ipse aliquid de agellulis suis agere invita usufructuaria matre sua, quae hoc anno defuncta est. Inter ipsum et sorores ejus sunt quaedam, in Christi adjutorio cito finienda, ut et ipse faciat quod Dei servum decet, et quod ipsa professio et ista exigit lectio. Diaconus Faustinus (sicut pene omnes nostis) hic de militia saeculi ad monasterium conversus est, hic baptizatus, inde diaconus ordinatur. Sed quia exiguum est quod videtur possidere, sicut juris periti loquuntur, jure, non corpore, reliquerat illud, et ab ejus fratribus tenebatur. Nunquam inde cogitavit, ex quo conversus (0906B)est, nec ipse aliquid quaesivit a fratribus suis, nec ab illo aliquid est quaesitum. Modo quia ventum est ad hunc articulum temporis, cum consilio meo divisit ipsam rem: et dimidiam donavit fratribus suis, dimidiam Ecclesiae pauperi in loco eodem constitutae. Diaconus Severus sub qua Dei disciplina et flagello sit, nostis: lumen tamen non perdidit mentis. Unam domum hic emerat propter matrem et sororem suam, quas de sua patria huc desiderabat adducere. Emerat autem, non sua pecunia, quam non habebat, sed ex consolatione religiosorum virorum, quos mihi quaerenti etiam nominans indicavit. De ipsa non possum dicere quid fecerit, aut quid disponet, nisi quia ipse totum in mea posuit voluntate, ut quidquid ipse vellem, hoc inde fieret. (0906C)Sed habet quasdam causas cum matre sua, quarum causarum me judicem poscit: cum illae causae fuerint terminatae, fiat de ipsa domo quod ego voluero. Quid autem velle potero, Deo regente, nisi quod justitia jubet et pietas postulat? Habet etiam in patria sua aliquos agellos: disponit eos sic distribuere, ut etiam illic in ipso loco positae pauperi largiatur ecclesiae. Diaconus Hipponensis homo pauper est: quid alicui conferat, non habet: tamen de laboribus suis, antequam esset clericus, emerat aliquos servulos, hodie illos in conspectu vestro manumissurus est episcopalibus gestis. Diaconus Eradius ante vestros oculos versatur; opera ejus lucent coram oculis nostris: de opere ejus et expensa pecunia memoriam sancti martyris habemus. De pecunia (0906D)sua emit etiam possessionem ex consilio meo. Nam ipsam pecuniam volebat per manus meas erogari, sicut mihi placeret: ego si pecuniae avidus essem, aut necessitates ipsas meas, quas pro pauperibus habeo, in hac causa plus curarem, pecuniam acciperem. Quare? dicit aliquis: quia possessio illa, quae ab illo empta, et ecclesiae donata est, adhuc nihil praestat ecclesiae. Minus enim habebat ad pretium. Et quia mutuatus fuerat, hoc de ejus adhuc fructibus redditur. Homo sum senex: quatenus mihi de illa possessione potest fructus accedere? Nunquid promitto mihi tot annos esse victurum, donec suum pretium illa persolvat? Quod ergo vix diu partibus reddit, de proximo haberem totum, si (0907A)accipere voluissem. Non feci, aliud attendi. Fateor enim vobis, et ipsa suspecta mihi adhuc ejus aetas fuit: ac verebar, ne forte, ut sunt homines, matri ejus hoc displiceret, et diceret inductum a me fuisse adolescentem, ut bona ejus paterna consumerem, et eum egentem relinquerem. Ideo volui ejus pecuniam in illa possessione servari, ut si aliquid (quod Deus avertat) aliter quam volumus evenisset, redderetur villa, ne culparetur episcopi fama. Scio enim quantum vobis sit necessaria fama mea. Nam mihi sufficit conscientia mea. Emit etiam spatium ab ista postea ecclesia, notum vobis; et sua pecunia aedificavit domum, et hoc nostis. Ante paucos dies, priusquam sermonem de hac re haberem vobiscum, eam donavit ecclesiae. Exspectabat enim ut eam perficeret, et (0907B)perfectam donaret. Fabricandi autem domum necessitas illi nulla erat, nisi quia cogitavit matrem suam huc esse venturam. Si ante venisset, in re filii sui habitaret: modo si venerit, in opere filii sui habitabit. Testimonium ei perhibeo: pauper remansit, sed in charitatis possessione permansit. Aliqui servuli ei reliqui fuerant, jam quidem in monasterio viventes, quos tamen gestis ecclesiasticis manumissurus est hodie. Nemo ergo dicat, Dives est, nemo existimet, nemo male loquatur, nemo seipsum et animam suam suis dentibus laniet. Pecuniam nullam habet servatam, utinam quam debet restituat. Caeteri, id est subdiacones, pauperes sunt; Deo propitio, misericordiam Dei exspectant. Unde ipsi faciant, non habent: nullas habentes facultates, finierunt mundi (0907C)cupiditates. Vivunt nobiscum in societate communi. Nemo eos distinguit ab eis qui aliquid attulerunt. Charitatis unitas praeponenda est terrenae commodo haereditatis. Restant presbyteri: sic enim ad eos gradatim ascendere volui. Cito dixerim, pauperes Dei sunt, nihil ad domum societatis nostrae attulerunt, nisi ipsam, qua nihil est charius, charitatem. Verumtamen quoniam scio natos fuisse rumores de divitiis ipsorum, non a me ad aliquid compellendi, sed vobis meo sermone purgandi sunt. Vobis dico, qui forte nescitis: nam et vestrum plurimi sciunt. Praesbyterum Leporium, quamvis saeculi natalibus clarum, et apud suos honestissimo loco natum, tamen jam Deo servientem, cunctis quae habebat relictis, inopem suscepi. Non quia nihil habuit, sed quia jam fecerat (0907D)quod lectio ista persuadet. Hic non fecit, sed nos scimus et ubi fecit. Unitas Christi est, ecclesia una est. Ubicunque fecit opus bonum, pertinet et ad nos, si congaudeamus. Hortus est unus, ubi nostis ibi monasterium suis constituit, quia et ipsi Deo serviunt. Ille hortus ad ecclesiam non pertinet, nec ad ipsum. Et ad quem? dixerit aliquis: ad illud, quod ibi est, monasterium. Sed quod verum est, usque ad hoc tempus curam pro illis ita gerebat, ut sumpticulos, quibus sustentantur, apud se haberet, et eis ipse (ut videbatur) impenderet. Sed ne propter hoc daretur locus hominibus suspiciones suas rodentibus, et ventrem non implentibus, hoc placuit et mihi et ipsi, ut sic se illi transigant, quasi iste jam de (0908A)saeculo exierit. Nunquid enim cum obierit ipse, illis dispensaturus est aliquid? Melius est ut videat illos bene versantes, et regente Deo, in disciplina Christi viventes, ut de illis tantummodo gaudeat, non eorum necessitatibus occupetur. Pecuniam non habet, quam suam dicere possit. Habebat xenodochium aedificandum, quod modo videtis aedificatum. Ego illi injunxi, ego jussi: obtemperavit mihi libentissi me, et sicut videtis, operatus est. Quomodo etiam meo jussu basilicam ad octo martyres fabricavit, de his quae per vos Deus donavit. Coepit enim de pecunia, quae data erat ecclesiae propter xenodochium. Et cum coepisset aedificare, ut sunt religiosi desiderantes opera sua in coelo scribi, adjuverunt prout quisque voluit et fabricavit. Opus ante oculos habemus. (0908B)Omnis homo quid factum sit, videt: de pecunia, quia non habet,mihi credant: dentem compescant, ne frangant. Emerat de ipsa pecunia xenodochii quamdam domum in carraria, quam sibi existimabat propter lapides profuturam. Sed lapides ejus domus, fabricae necessarii non fuerunt, quoniam aliunde provisi sunt. Domus ergo ipsa sic remansit. Pensionem praestat, sed ecclesiae, non presbytero. Nemo amplius dicat: In domum presbyteri, ad domum presbyteri, ante domum presbyteri. Ecce ubi est domus presbyteri. Alibi non habet domum, sed ubicunque habet Deum. Quid amplius quaeritis, nisi quia me illud memini etiam promisisse, ut ad vos perferrem quid egissem inter duos, fratrem videlicet et sororem, filios Januarii presbyteri: quia (0908C)orta inter illos fuerat controversia pecuniaria: sed tamen sicut inter fratres, salva Deo propitio charitate? Promiseram ergo audire, ut inter illos quidquid esset judicandum finirem. Paraveram me judicem, sed antequam judicarem, ipsi, quod judicaturus eram, finierunt. Non inveni unde judicarem, sed unde laetarer. Acquieverunt omnino concorditer voluntati meae et consilio meo, ut pares essent in pecunia, quam reliquit pater eorum, ecclesia renuntiante, post sermonem meum. Locuturi sunt homines. Sed et quodlibet homines loquantur, qualicunque aura flante perducetur inde aliquid ad aures meas: et si tale fuerit, ut sit iterum necesse nos purgare, respondebo maledicis, respondebo detractoribus, respondebo incredulis, non nobis credentibus (0908D)praepositis suis. Respondebo, ut potero, quod Dominus dederit. Interim modo non est necesse, quia nihil forte dicturi sunt. Qui nos amant, libere gaudebunt: qui nos oderunt, tacite dolebunt: tamen si linguas exercuerint [ Forte pro, exseruerint, Hard. ], audient Deo propitio vobiscum responsionem meam, non litem meam. Non enim homines nominaturus sum et dicturus, Ille hoc dixit, iste sic detraxit: cum fortasse etiam ad me falsa, quia et hoc potest fieri, perferantur. Verumtamen quaecunque perlata fuerint, si oportere videbitur, loquar inde charitati vestrae. Ante oculos vestros volo sit vita nostra. Scio quia quaerentes licentiam male faciendi, quaerunt sibi exempla male viventium et (0909A)multos infamant, ut socios invenisse videantur. Ideo quod nostram est fecimus, plus quid faciamus non habemus. Ante vestros oculos sumus, nullius aliquid desideramus, nisi bona opera vestra. Et vos exhortor, fratres mei, si aliquid vultis clericis dare, sciatis quia non debetis vitia eorum fovere contra me. Omne offerte quod vultis, offerte de voluntate vestra. Quod commune erit, distribuetur unicuique prout cuique opus erit. Gazophylacium attendite, et omnes habebimus. Valde me delectat, si ipsum fuerit praesepe nostrum, ut nos simus jumenta Dei, vos ager Dei. Nemo det birrum, vel lineam tunicam, seu aliquid, nisi in commune. De communi accipiam mihi ipsi, cum sciam commune me velle habere quidquid habeo. Nolo talia offerat sanctitas (0909B)vestra, quibus ego solus quasi decentius utar. Offeratur mihi, verbi gratia, birrum pretiosum. Forte decet episcopum, quamvis non deceat Augustinum, id est, hominem pauperem de pauperibus natum. Modo dicturi sunt homines, quia inveni pretiosas vestes, quas non potuissem habere vel in domo patris mei, vel in illa saeculari professione mea. Non decet. Talem debeo habere, qualem possum; si non habuerit, fratri meo dare; qualem potest habere presbyter, qualem potest habere decenter diaconus et subdiaconus, talem volo accipere, quia in commune accipio. Si quis meliorem dederit, vendo: quod et facere soleo, ut quando non potest vestis esse communis, pretium vestis sit commune, vendo et erogo pauperibus. Si hoc eum delectat, ut ego (0909C)habeam; talem det, de qua non erubescam. Fateor enim vobis, de pretiosa veste erubesco, quia non decet hanc professionem, non decet hanc admonitionem, non decet haec membra, non decet hos canos. Etiam illud dico, si forte in nostra domo, in nostra societate aeger est aliquis, vel post aegritudinem, ut necesse sit eum ante horam prandii reficere, non prohibeo religiosos vel religiosas mittere eis quod videtur ut mittant. Prandium tamen et coenam extra nemo habebit. Ecce dico auditis? audiunt. Qui habere voluerit proprium et de proprio vivere et contra ista praecepta nostra facere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit. Dixeram enim, et scio me dixisse, ut si nollent suscipere socialem vitam mecum, non illis tollerem (0909D)clericatum: sed seorsum manerent, et seorsum viverent, quomodo nossent, Deo viverent, et tamen ante oculos posui, quantum mali sit a proposito cadere. Malui enim habere caecos vel claudos, quam plangere mortuos. Qui enim hypocrita est, mortuus est. Quomodo ergo quicunque voluisset extra manere, et de suo vivere, non ei tollerem clericatum: ita modo, quia placuit illis, Deo propitio, socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto, ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum. Interpellet contra me mille concilia, naviget contra me quo voluerit, sit certe ubi potuerit. Adjuvabit me Dominus, ut ubi ego episcopus (0910A)sum, ille clericus esse non possit. Audistis? audierunt. Sed spero in Deum nostrum et misericordiam ejus, quia sicut dispositionem meam istam hilariter acceperunt, sic eam pure fideliterque servabunt. Dixi aliquid suum non habere presbyteros cohabitatores meos inter quos est et presbyter Barnabas. Sed et de illo audivi quaedam fuisse jactata. Ante omnia, quia emit villam a dilecto et honorabili filio meo Eleusino. Hoc falsum est. Monasterio donavit ille, non vendidit. Ego sum testis. Quid amplius quaeratis ignoro. Ego sum testis. Donavit ille, non vendidit. Sed dum non creditur donare potuisse, creditus est vendidisse. Beatus homo qui tam bonum opus fecit, ut non crederetur. Tamen vel modo credite, et detractores audire libenter desinite. (0910B)Jam dixi, ego sum testis. Dictum est de illo, quod anno praepositurae suae per industriam debita fecerit, ut dum volo ego reddi debita, dari illi licentiam poscendi fundum Victorianensem, tanquam dixisset mihi, Ut reddam debita mea, da mihi in decem annos fundum Victorianensem: et hoc falsum est; sed fuit unde rumor nasceretur. Fecit debita reddenda, a nobis reddita sunt partim, unde potuerunt. Remansit aliquid quod non debebatur etiam monasterio illi, quod per ipsum Deus instituit. Cum ergo remansisset, coepimus quaerere unde debitum redderemus. Ad conductionem ipsius fundi nullus accessit, nisi quadraginta solidorum offerens pensionem. Sed vidimus fundum amplius posse dare, ut celerius debitum redderetur, et commisi fidei ejus, ut de ipsa (0910C)conductione lucra non requirerent fratres: sed quidquid daret fundus, de ipsis fructibus imputarent ad debitum. Fide agitur. Paratus est presbyter, ut alium constituam qui de fructibus fratribus debitum reddat. Ex numero vestro sit aliquis cui hoc committam, ex numero ipsorum qui ad nos talia pertulerunt. Sunt enim in vobis homines religiosi, si qui eum rumorem falso reprehensum esse doluerunt, et tamen crediderunt factum. Ex ipsis ergo aliquis veniat ad nos, suscicipiat possessionem, omnes fructus pretiis suis fideliter vendat, ut reddi possit facilius quod debetur, et hodie recedat inde cura presbyteri. Locus etiam ipse, ubi monasterium constitutum est a memorato honorabili filio meo Eleusino, ipsi presbytero Barnabae donatus est. Antequam ordinaretur (0910D)presbyter, in ipso loco monasterium instituit. Sed tamen quia nomine ipsius donatus erat locus, mutavit instrumenta, ut nomine monasterii possideatur. De fundo Victorianensi ego rogo, ego hortor, ego peto, ut si quis religiosus est, fide agat, et exhibeat ecclesiae istam operam, ut cito debitum reddam. Quod si nemo de laicis fuerit inventus, ego propono alium, iste illuc non accedet. Quid vultis amplius? Nemo laceret servos Dei, quia non expedit lacerantibus. Servis Dei quidem merces falsis detractionibus crescit, sed crescit etiam poena detrahentibus. Non sine causa dictum est: Gaudete et exsultate, quando letrahunt de vobis dicentes falsa, quia merces vestra magna est in coelis (Matth. V). Nolumus (0911A)cum detrimento vestro magnam habere mercedem. Minus ibi habeamus, et tamen vobiscum ibi regnemus. Amen.

Explicit.

Quia ergo constat, sanctam Ecclesiam praedictorum Patrum exempla sequi debere, quorum noscitur documentis post apostolica instituta ubertim coruscare, debent non solum praelati imitando, verum etiam subditi obsequendo, usquequaque studere, qualiter eorum exemplis et doctrinis parentes, ad felicitatis gaudia, quo illi praecesserunt, valeant pervenire. Quoniam sicut hi qui eorum doctrinis et exemplis summa devotione obediunt, aeternis gaudiis inferuntur, ita nimirum ea sectari nolentes aeternis suppliciis mancipantur. Memoratas itaque sanctorum Patrum (0911B)sententias, quibus clericalis ordo ad bene vivendum instruitur, sedule perlegat et diligenter pertractet, quisquis canonicam professus est vitam. Quas cum bene perscrutatus fuerit, patenter inveniet, quod illi non enervate, sed religiose vivendum sit.

CAPUT CXIV. Quae praecepta specialiter monachis, quae generaliter caeteris conveniant Christianis. Propter quorumdam simplicium verba, qui religiosis et eruditis viris sese admonentibus ac redarguentibus plerumque objicere solent, solos monachos Scripturarum sanctarum praecepta observare debere, operae pretium duximus quaedam evangelica atque apostolica quam brevissime ad medium deducere (0911C)praecepta, ut haec hujuscemodi imperiti homines audientes, hisque aurem cordis accommodantes, intelligant quae sibi, quae monachis conveniant observare praecepta. Qui enim mente et corpore vult contemnere saeculum, et pauperem sequi Christum, audiat ipsum dicentem in Evangelio: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes, et da pauperibus: et veni, sequere me. Et iterum: Omnis qui reliquerit domum, aut fratres, aut patrem, aut matrem, aut agros propter me, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit. Ad discipulos autem: Vos, inquit, qui reliquistis omnia, et secuti estis me, sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX). Haec et hujusmodi praecepta solis specialiter congruunt monachis: et quanto (0911D)singularia, tanto et praecipua. Dicit etiam idem Salvator generaliter omnibus: Omnis qui venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV). Et terum: Qui amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Et: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X). Et iterum: Qui non renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus (Matth. VII). Et iterum: Omnia quaecunque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Et iterum: Attendite ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, et videamini ab eis: alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum (0912A)(Matth. VI). Item: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec aerugo, nec tinea demolitur (Matth. VI). Item: Attendite vobis, ne forte graventur cordavestra in crapula et ebrietate, et curis hujus vitae (Luc. XXI). Item: Dico autem vobis: Nolite resistere malo; et: Diligite inimicos vestros: benefacite his qui vos oderunt, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Item: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio. Qui autem dixerit Racha, reus erit concilio. Qui dixerit Fatue, reus erit gehennae ignis. Item: Nolite jurare, neque per coelum, neque per terram. Sit autem sermo vester, Est est, Non non (Matth. V). Item: Omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII). Item: Si quis te percusserit in dextera maxilla, (0912B)praebe illi et alteram (Luc. VI). Item: Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est (Matth. XVIII). Item: Si peccaverit in te frater tuus, dimitte ei septies: et non solum septies, sed usque septuagies septies. Item: Si non remiseritis hominibus de cordibus vestris, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra. Item: Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus: et haec omnia adjicientur vobis (Matth. VI). Et cuidam diviti: Si, inquit, vis ad vitam ingredi, serva mandata, id est, non homicidium facies, non adulterabis, non furtum facies, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui; honora patrem tuum et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum (Matth. XIX). Et cuidam legis doctori, se interroganti, quod esset mandatum (0912C)magnum in lege, ait: Diliges Dominum Deum tuum ex toto cordetuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua: hoc est maximum et primum mandatum. Secundum autem simile est huic, Diliges proximum tuum sicut teipsum. In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (Matth. XXII). Paulus quoque apostolus dicit: Qui diligit proximum, legem implevit. Nam, Non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Rom. XIII). Item idem: Patientes estote ad omnes, videte ne quis malum pro malo alicui reddat, sed semper quod bonum est sectamini invicem et in omnes. Haec enim est voluntas Dei. Omnia autem probate, (0912D)quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos (I Thess. V). Item idem: Morificate membra vestra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam, et avaritiam (Coloss. III). Item idem: Nunc autem deponite et vos iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, et turpis sermo de ore vestro non procedat. Item idem: Induite vos viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem. Item idem: Nolite mentiri invicem. Item idem: Si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite Item idem: Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis (Ephes. IV). Item idem: Omnis amaritudo, et ira, et (0913A)indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis, cum omni malitia (Ibid., v. 31). Item idem: Fornicatio, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas (Ephes. V). Item idem: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare, Deus non irridetur: quia neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces regnum Dei possidebunt (I Cor. VI). Item idem: Omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei (Eph. V). Item idem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. IV). Item idem: Pacem sequimini cum omnibus, (0913B)et sanctimoniam, sine qua nemo videbit Dominum (Heb. XII). Item idem ad Timotheum: Discedat, inquit, omnis ab iniquitate, qui nominat nomen Domini (II Tim. II). Apostolus quoque Joannes ait: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt: quia si quis diligit mundum, non est charitas Patris in eo (I Joan. II). Item idem: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (Idem., v. 6). Item ipse: Omnis qui odit fratrem suum, homicida est: et omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem (I Joan. III). Jacobus autem apostolus ait: Quicunque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituitur (Jac. IV.) Multa quidem et innumera legalia prophetica, et evangelica, atque apostolica poterant proferri (0913C)documenta, quibus infatigabiliter atque inexcusabiliter devotio famulari debet Christiana: sed propter eos quos supra memoravimus, haec pauca breviter annumerare studuimus, qui insipienter asserunt solos monachos arctam sectari debere viam, cum utique Dominus arctam et angustam viam dicat esse quae ducit ad vitam, et nemo nisi per eam in vitam ingredi possit aeternam. Non solum igitur monachis et clericis, verum etiam omnibus qui Christiano censentur vocabulo, per hanc arctam et angustam intrandum est viam. Quid ergo arctius, quam id quod praecipitur. Diligite inimicos vestros, et, nolite resistere malo, et, qui irascitur fratri suo, reus erit judico, et, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maechatus est eam in corde suo (Matth. V), et caetera (0913D)talia? Haec quippe arcta sunt, sed saluberrima: et quanto arctiora, tanto potiora et eminentiora. Oportet itaque omnes qui juxta Apostolum (Rom. VI) in Christo baptizati sumus, Christumque induimus, in novitate vitae ambulare, semperque ante oculos ponere pactum quod cum Deo in baptismate fecimus, ubi abrenuntiavimus Satanae, et omnibus pompis ejus, et omnibus operibus ejus. Quod pactum tunc irritum fit, cum in fide quis permanendo, vitiis, aut a fide exorbitando, idolorum cultibus, aut haeresum erroribus implicatur. Quia ergo, sicut scriptum est (Sap. IX), corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem, et fragilitas humana post baptismi gratiam (0914A)peccatorum sordidatur illecebris, eademque peccata baptismatis iteratione nequaquam deleri possunt: necesse est ut poenitentiae lamentis, et eleemosynarum largitionibus, et caeteris bonorum operum exsecutionibus, quam celerrime deleri procurentur. Et quia unus est pater noster, et magister et Dominus, una fides, unum baptisma, una mater sancta Ecclesia, instanter et vigilanter ab omnibus certandum est, quanquam diversorum donorum modis curratur, qualiter una ad sanctam et supernam Jerusalem matrem nostram tendamus, quo sine fine cum Domino vivere mereamur. Illud quoque sciendum quia quanto quisque se in praesenti saeculo pro Christi amore ab jectiorem fecerit, tanto magis in futuro feliciorem remunerationem percipiet.

CAPUT CXV. Quod canonica institutio, evangelica et apostolica auctoritate fulta, caeteris superemineat institutionibus. (0914B) Quia evidenti auctoritate liquet canonicam institutionem caeteris praestare institutionibus, debent, necesse est, qui hujus professionis censentur nomine, procurare, qualiter in semetipsis eamdem institutionem vita et moribus exornent potius quam dehonestent. Quoniam qui tantae auctoritatis institutione pollent, et se aliis imitabiles praebere debent, verendum est ne si (quod absit) a proposito exorbitaverint, regno Dei indigni fiant. Quanquam enim canonicis, quia in sacris canonibus illis prohibitum non legitur, liceat linum induere, carnibus vesci, dare et accipere, proprias res et ecclesiae cum humilitate (0914C)et justitia habere, quod monachis, qui secundum regularem institutionem arctiorem ducunt vitam, penitus inhibitum est, non tamen in cavendis vitiis et amplectendis virtutibus, eorum a monachorum distare debet vita. Monachi namque, qui evangelicum praeceptum sequentes, distractis atque renuntiatis patrimoniis, sua Christo dedere, merito de facultatibus Ecclesiae subsidium accipiunt temporale: ut quia toto mentis desiderio coelestia appetunt, sic in hac peregrinationis via sumptibus Dominicis sustententur, quatenus ad ea quae contempserunt minime redire qualibet necessitatis causa compellantur. Et quia nihil sibi proprium reliquerunt, manifestum est illos copiosioribus Ecclesiae sumptibus quam canonicos, qui suis et Ecclesiae (0914D)licite utuntur rebus, indigere. Unusquisque enim, ut ait Apostolus, proprium donum habet a Deo (I Cor. VII).

CAPUT CXVI. Quid sint res Ecclesiae. Res Ecclesiae, sicut a sanctis Patribus traditur, et in superioribus capitulis continetur, vota sunt fidelium, pretia peccatorum, et patrimonia pauperum. Fideles namque fidei ardore et Christi amore succensi ob animarum suarum remedium et coelestis patriae desiderium, suis propriis facultatibus sanctam locupletem fecerunt Ecclesiam, ut his et milites Christi alerentur et ecclesiae exornarentur, pauperes recrearentur et captivi pro temporum opportunitate (0915A)redimerentur. Quapropter vigilanti ac solerti cura providendum est his qui ejus facultates administrant, ne eas in suos solummodo usus convertant; sed magis, juxta possibilitatem rerum, Christo famulantium, imo eorum in quibus Christus pascitur et vestitur, curam gerere penitus non negligant. Sed et sententia beati Hieronymi, non solum praelatis, sed etiam caeteris, qui rebus utuntur Ecclesiae, vigilanter perpendenda est, qui ita in commentario Matthaei evangelistae ait: Omnes igitur qui stipendiis templi, et his quae conferuntur ad usus ecclesiae, abutuntur in aliis rebus, quibus suam expleant voluntatem, similes sunt scribarum et sacerdotum redimentium mendacium et Salvatoris sanguinem. Ergo res Ecclesiae pauperibus et (0915B)militibus Christi stipendiariae debent intelligi. Unde totis nisibus praelatis satagendum est ut sanctorum Patrum dictis et exemplis obsequentes, de rebus sibi commissis (ut praemissum est) et subditos gubernent, et pauperes foveant, cunctisque utilitatibus ac necessitatibus Ecclesiae fideliter administrando consulant, quatenus de fideli administratione ab ipso, cujus ministri esse noscuntur, ineffabiliter remunerari mereantur.

CAPUT CXVII. Quod diligenter munienda sint claustra canonicorum. Praepositorum officii est ut subditorum mentes sanctarum Scripturarum lectionibus assidue muniant, ne lupus invisibilis aditum inveniat, quo ovile (0915C)Domini ingredi et aliquam ovium subripere valeat. Et quanquam ab his hoc instantissime spiritaliter fieri oporteat, necesse est tamen, ut claustra in quibus clero sibi commisso canonice vivendum est, firmis undique circumdet munitionibus, ut nulli omnino intrandi aut exeundi, nisi per portam, pateat aditus. Sint etiam interius dormitoria, refectoria, cellaria, et caeterae habitationes, usibus fratrum in una societate viventium necessariae. Qui vero haec quae praemissa sunt, juxta quod possibilitas suppetit, agere renuerit, impar minusque idoneus ad caetera ecclesiastica officia peragenda habendus est. Et quanquam divina ultione sit dignus, synodali tamen est sententia feriendus.

CAPUT CXVIII. Ut in congregandis canonicis modus discretionis sit tenendus. (0915D) Cavendum summopere praepositis ecclesiarum est, ut in ecclesiis sibi commissis non plures admittant clericos quam ratio sinit et facultas ecclesiae suppetit: ne si indiscrete et extraordinarie plures aggregaverint, nec ipsos gubernare, nec caeteris ecclesiae necessitatibus, ut oportet, valeant adminiculari. Sunt namque nonnulli vanam gloriam ab hominibus captantes, qui numerosam cleri congregationem volunt habere, cui nec animae, nec corporis curant solatia exhibere. Hi namque taliter aggregati, dum a praelatis stipendia necessaria non accipiunt, neque canonicum servant ordinem, nec divinis officiis (0916A)insistunt: claustra societatemque caeterorum relinquentes, efficiuntur vagi et lascivi, gulae et ebrietati et caeteris suis voluptatibus dediti; quidquid sibi libitum est, licitum faciunt. Proinde praepositis solerter providendum est, ut in hoc negotio modum discretionis teneant, scilicet ut nec plusquam oportet et possibilitas ecclesiae suppetit in congregationem admittant, nec eos quos rationabiliter gubernare possunt causa avaritiae abjiciant.

CAPUT CXIX. De his qui in congregatione sibi commissa solummodo ex familia ecclesiae clericos aggregant. Sunt nonnulli qui tantum ex familia ecclesiastica clericos in sibi commissis congregant ecclesiis, et hoc ideo facere videntur ut si quando eis aliquid incommodum (0916B)fecerint, aut stipendia opportuna subtraxerint, nihil querimoniae contra se objicere praesumant; timentes scilicet, ne aut severissimis verberibus afficiantur, aut humanae servituti denuo crudeliter addicantur. Hoc autem non ideo dicitur, ut ex familia ecclesiae probabilis vitae in congregatione non sint admittendi, praesertim cum apud Deum non sit personarum acceptio, sed potius ut propter quam intulimus occasionem, nullus praelatorum, seclusis nobilibus, viles tantum in sua congregatione admittant personas.

CAPUT CXX. Qui clerici in congregatione canonica constituti, ecclesiastica accipere debeant stipendia. Quia sanctorum Patrum supra notatae sententiae (0916C)docent, clericos non divitiarum sectatores esse, nec res ecclesiarum inofficiose accipere debere, non abs re putavimus nonnulla capitula libri Prosperi ad medium (De Vita contempl. l. II, c. 20) et exempli causa deducere, in quibus ita legitur: « Qui ecclesiae serviunt, et ea quibus opus non habent, aut libenter accipiunt, aut exigunt, nimis carnaliter sapiunt, » Item ibi: « Satis quippe indignum est, si fidelis et operosa devotio clericorum propter stipendium saeculare praemia sempiterna contemnat. » Item ibi: « Si propter hoc non vult sua quisque relinquere, ut habeat unde vivat: ut quid accipit, unde rationem reddat? ut quid peccatis alienis sua multiplicat? » His igitur et caeterorum sanctorum Patrum dictis diligenter animadversis, studeant necesse est (0916D)clerici in accipiendis ecclesiasticis sumptibus suum vitare periculum. Proinde qui et suas et ecclesiae habent facultates, et utilitatem ecclesiae, aut interius, aut exterius conferunt, accipiant in congregatione cibum et potum, et partes eleemosynarum, et his contenti sint, ne plus accipientes, pauperes gravare videantur: perpendentes sententiam Prosperi (Ibid., c. 11), qua dicitur: « Qui sua possident, et dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato suo, unde pauper victurus erat, non accipiunt. » Hi vero qui nec suis rebus abundant, nec ecclesiae habent possessiones, et magnam utilitatem ecclesiae conferunt, accipiant in canonica congregatione victum et vestitum, et eleemosynarum partes, quia de talibus (0917A)ita in libro Prosperi scribitur (Ibid., c. 12): « Clerici quos voluntas, aut nativitas pauperes fecit, in congregatione viventes, necessaria vitae accipiant, quia ad ea accipienda non eos habendi ducit cupiditas, sed cogit vivendi necessitas. » Porro si tales fuerint, qui nec suas, nec ecclesiae velint habere possessiones, horum necessitatibus providentissima gubernatione de facultatibus ecclesiae debent subvenire praelati, attendentes illud Prosperi (Ibid., c. 9): « quod habet, inquit, ecclesia, cum omnibus nihil habentibus commune habet. Sed et illorum curam nihilominus gerere debet quos aut infirmitas aut senectus aggravat, quos etiam constat olim in utilitatibus ecclesiae desudasse. »

CAPUT CXXI. Ut in congregatione canonica aequaliter cibus et potus accipiatur. (0917B) Solet in plerisque canonicorum congregationibus irrationabiliter atque indiscrete fieri, ut nonnulli clerici, qui et divitiis affluunt, et aut parum aut nihil utilitatis ecclesiae conferunt, majorem caeteris, divinum strenue peragentibus officium, annonam accipiant; cum hoc ita fieri debere nusquam nec in auctoritate Scripturarum, nec in traditionibus sanctorum Patrum possit quoquo modo sancitum reperiri. Sed quia hujuscemodi factum nulla auctoritate fulcitur, sed magis gulae, imo avaritiae causa constat esse inolitum, restat ut falce justitiae resecetur, et aequitatis censura ab eisdem locis in quibus fit prorsus abdicetur. Est nempe rationabile justumque (0917C)coram Deo et hominibus, ut in unaquaque canonica congregatione, a minimo usque ad maximum, cibum et potum omnes aequaliter accipiant, hi videlicet qui propter aliquam utilitatem in numero canonicorum fuerint admissi. Quanquam enim plerique subditorum a praelatis, rebus quibuslibet aliis plus caeteris merito soleant honorari; in hac tamen societate, seclusa personarum acceptione, una debet cibi et potus aequalitas esse.

CAPUT CXXII. De mensura cibi et potus. Illud quoque congruentissime et rationabiliter tenendum esse censuimus, ut in singulis locis in quibus socialiter canonice Domino militatur, panem, et pulmentum, et eleemosynarum partes aequaliter (0917D)canonici accipiant. Et quanquam decentissimum foret ut similiter aeque potum acciperent, non tamen id aequaliter in omnibus locis, nec ecclesiarum diversissimae facultates, nec terrarum qualitates, nec eventuum sinunt fieri posse varietates. Unde necessarium duximus ut in hoc negotio modum discretionis tenendum describeremus. Quapropter communi voto, communique consensu, sacro conventui statuere placuit ut in omnibus locis, majoribus scilice et minoribus, accipiant singuli canonici per singulos dies quatuor libras vini. In locis vero ubi majores facultates sunt ecclesiae, verbi gratia, tria aut quatuor, aut certe octo, et eo amplius millia mansi, si eadem regio vini ferax fuerit, accipiant per singulos (0918A)dies quinque libras vini, si tamen sterilitas impedimento non fuerit temporis. Si vero vinifera plene non fuerit, tres libras vini et tres cervisiae. Et si penitus vini ferax non fuerit, accipiant libram vini et quinque libras cervisiae. In mediocribus enim locis, mille aut mille quingentos, vel certe duo millia mansos habentibus, si regio (ut praemissum est) vini ferax fuerit, quatuor libras vini; et si plene vini ferax non fuerit, duas libras vini, et tres potus ex diversis materiis confecti. Quod si etiam vini ferax minime fuerit, quatuor libras memorati potus, et libram vini accipiant. Porro in minoribus locis, ducentos aut trecentos mansos habentibus, accipiant duas libras vini. Quod et si eadem regio (ut jam dictum est) vincis caruerit, tribuantur eis tres librae (0918B)cervisiae, et si facultas suppetit, libra vini. Licet enim in nonnullis provinciis copia desit vini, satagendum est tamen praelatis ut ex circumjacentibus viniferis provinciis vinum habeant. Quoniam quanquam in plerisque regionibus vineae non sint, abundat tamen sancta Dei Ecclesia, Domino attribuente, aliarum rerum copiis, e quibus industria praelatorum ex aliis provinciis vinum adipisci sibique subditis, juxta facultatem pocula conferre possunt. In locis igitur ubi permodicae sunt res ecclesiae, aut forte quorumdam abstractu valde attenuatae, pauci numero, magni tamen constituantur, officio, quibus saltem praemissa minor mensura sine difficultate dari possit. Diebus vero festis, sicut moris est Ecclesiae, juxta quod melius praelati possunt, fratribus (0918C)cibum potumque ministrent. In his itaque locis ubi forte nonnulli praelati, piorum praelatorum imitantes exemplum, magis subditis dare soliti sunt, nullatenus bonum quod faciunt omittant. Sed et si cui ob aeternam retributionem magis subditis supererogare libuerit, hilariter quod potuerit tribuat. Sin autem, nullatenus mensuram praedictam absque inevitabili causa eis subtrahat. Quando igitur tempus sterilitatis vini exstiterit, sicut crebro peccatis praepedientibus evenire solet, et praelati, quantum debent, dare vinum canonicis nequiverint, id quod dederint, sic discrete et temperate distribuant ut omnes communiter eo utantur. Non autem id murmurantes, sed magis cum gratiarum actione, quod dari potest, accipiant, et socialiter in sancto (0918D)proposito perseverent, idcirco prospicere sibi debent canonici ut vinum aut quemlibet alium potum in eleemosyna sibi datum, in communi recondant cellario, quatenus imminente hujuscemodi sterilitatis tempore, suis eo suffragentur communiter necessitatibus: non tamen eis propter hoc a praelatis potus debitus penitus subtrahatur, si est unde detur. Qui vero et suis et ecclesiae abundant rebus, instante sterilitatis tempore, eis, quos pauperes pascit ecclesia suis facultatibus, cum charitate et humilitate suffragari procurent, ut, juxta Apostolum: Frater fratrem adjuvet, et ambo consolentur (Rom. XV). Non tamen ob id se superbiendo extollant: quia, sicut in libro Prosperi legitur, non se (0919A)debent hujuscemodi inani jactantia praeferre his quos nihil habentes pascit ac vestit ecclesia. Illud interea semper caveant praelati, ne id quod dare debent aut possunt, qualibet dissimulatione aut tenacitate subditis subtrahant, ne paupertatis occasione compulsi, per diversa vagari ac turpibus se implicare negotiis cogantur: relictoque ecclesiastico officio, incipiant indisciplinate vivere, et propriis voluptatibus deservire; et praelati, qui eis necessaria largiendo, a Domino remunerari poterant, districte et severe judicentur. Dent quippe eis pulmentum, juxta quod vires suppetunt, et loca eis congrua attribuant: in quibus nutrimina fiant, unde necessaria pulmenta habeant, exceptis his quae de ecclesiae villis vel oblationibus fidelium accipiunt. (0919B)Habeant itaque iidem canonici hortos olerum, unde cum caeteris additamentis aliquod pulmentum quotidie in refectorio sibi vicissim ministrent. Propter diversitates namque et inaequalitates mensurarum, quae apud plerosque non aeque secundum Domini legem, sed secundum uniuscujusque provinciae usum habentur, mensuram cibi et potus ponderis ratione canonicis dandam esse censuimus, et hoc ideo, quia cum hujuscemodi mensurae diversissimae et inaequales soleant haberi, publicum tamen pondus provinciis, civitatibus, metallisque inditum, nihil diversitatis aut inaequalitatis pati debet, quatenus sicut idem pondus aequum permanet, ita etiam eadem mensura aeque illis tribuatur. Noverint tamen generaliter omnes libram non amplius quam duodecim (0919C)unciis constare debere.

CAPUT CXXIII. Quod a praelatis gemina pastio sit subditis impendenda Solerter praelatis satagendum est, ut eos quibus praesunt, verbis et exemplis ad bene vivendum informent: fixoque corde tenendum ne eos quasi proprios, sed ut Domini sui gregem, tractare meminerint, juxta illud quod Petro dicitur: Si diligis me, pasce oves meas (Joan. XXI). Meas, inquit, non tuas. Et hoc ideo dicimus, quia sunt nonnulli, qui oves Christi, non amore Christi, sed suae vel gloriae, vel dominationis, vel quaestus gratia pascunt. Sed et hoc vigilanter perpendere debent, quod eadem pastio gregis Dominici, non uniformi, sed multimoda (0919D)est sollicitudine gerenda: scilicet quia et terrena subsidia diligenter illis praebere, et exempla virtutis simul cum verbo praedicationis debent sollicite impendere. Quapropter studeat unusquisque praelatus, ut familiae Christi annonam spiritalem, carnalemque fideliter subministret, ut effici mereatur evangelicus servus, de quo dicitur: Fidelis servus et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV; Luc. XII). Ergo, sicut subditis necessaria corporis tribuunt, ita nihilominus studere debent, ut iidem religiosissime ordinem canonicum servent, et praelatis suis ac magistris honorem debitum humiliter impendant. Ut horis canonicis divinum officium (0920A)devotissime expleant, intus, forisque non solum habitu et actu, sed etiam ipso incessu irreprehensibiles existant. Ut non otio vacent, non vaniloquiis inserviant, non detractionibus et caeteris vitiorum illecebris incumbant, sed potius aut orationi, aut lectioni, aut quibuslibet ecclesiae, aut certe propriis utilitatibus vacent, aut etiam doctrinis sanis et diversarum artium erudiantur disciplinis: ita videlicet, ut nullus in congregatione inutilis, aut otiosus existens, stipendia ecclesiae inofficiose accipiat. Ut quotidie ad collationem veniant, ubi et hanc institutionem et aliarum Scripturarum sanctarum lectiones perlegant, et pro admissis veniam postulent, et sentent am pro qualitate admissi suscipiant: ubi etiam de communi profectu et utilitate Ecclesiae (0920B)pertractent. Ut omnes in dormitorio, nisi quem infirmitas aut senectus id facere prohibuerit, dormiant: in refectorio quotidie una reficiantur: nisi forte quem necessitas abesse compulerit, et hoc non sine licentia magistri fiat. Illis quoque comedentibus et silentium religiose tenentibus, continuatim legatur lectio, et ab his intentissime audiatur, vicissim in refectorio et caeteris communibus necessitatibus sibi fraternitatis officio serviant. Ut nullus foras, nisi per licentiam egrediatur, egressus quoque nullum de se detractioni locum det, sed magis imitabilem se cunctis exhibeat. Hanc igitur geminam pastionem praelati sibi commissis ovibus impendere instanter procurent, utpote pro animabus corum Domino rationem reddituri: quatenus videlicet eas (0920C)pastori omnium Christo, summo pontifici, secum in tremendi examinis die illaesas praesentantes, non cum reprobis et divina ultione feriendis damnentur, sed potius cum electis pastoribus perpetua felicitate a Domino remunerentur.

CAPUT CXXIV. Ut canonici, sicut in caeteris, ita etiam in cultu vestium modum teneant discretionis. Quaerere potius Deum cultum cordis quam corporis, evidentibus Scripturae sanctae patet indiciis. Proinde canonicis totis viribus elaborandum est, ut et indumenta virtutum habeant interius, et per immoderatum cultum caveant debonestare religionis dignitatem exterius. Quantum etiam a superfluo et immoderato cultu vestium se compescere debeant, (0920D)multis sanctorum Patrum documentis perdoceri potest. Dicit enim beatus Hieronymus in epistola ad Eustochium: Sunt quidam mei ordinis quibus omnis cura est de vestibus, si bene oleant, si pes laxa pelle non folleat: crines calamistri vestigio rotantur, digiti de annulis radiant, et ne plantas humidior via spargat, vix imprimunt summa vestigia: tales, inquit, cum videris, sponsos magis aestimato, quam clericos. Et beatus Gregorius (Homil. 6 in Evang.): Nemo, inquit, aestimet in luxu atque in studio pretiosarum vestium peccatum deesse: quia si hoc culpa non esset, nullo modo Joannem Dominus de vestimenti sui asperitate laudasset. Si cultus vestium culpa non esset, nequaquam (0921A)Paulus apostolus per epistolam feminas a pretiosarum vestium appetitu compesceret, dicens: Non in veste pretiosa (I Tim. II). Pensandum nobis summopere est de cultu vestium, quae culpa sit, hoc etiam viros appetere, a quo curavit pastor ecclesiae et feminas prohibere. Quapropter oportet canonicos sanctarum Scripturarum auctoritati parere, sanctorumque Patrum documenta vigilanter perpendere, ut humilitate, quam corde gestant, actu, habitu, incessu, ipsa etiam equitatione, religiosissime demonstrent, plusque velint sancta conversatione, eximiisque moribus, quam ornatu vestium fulgere. Si enim more conjugatorum in se ordinandis, nitore vestium, phaleris equorum, caeterisque humanae vanitatis rebus abusi fuerint, scilicet ut se similibus (0921B)uti debere contendant, in quo eorum conversatio a laicorum distare videbitur? Decet porro ut eorum talis sit vestium cultus, qui occasione vanitatis careat, et nihil novitatis, nihil superfluitatis redoleat, nihilque reprehensionis, aut detractionis habeat. Non enim specialiter praesumi debet ab aliquo, quod non generaliter teneatur ab omnibus, id est, nec plus justo cultior vestis, nec insolita atque deformis: quia in utroque illorum, aut elationis, aut certe simulationis noxa patescet. Inter utrumque enim virtus discretionis moderatissime tenenda est. Quae plenissime in Vita beati Augustini (Cap. 21), in laudem illius prolata, ita legitur: Vestis ejus et calceamenta, vel lectualia, ex moderato et competenti habitu erant, nec nitida nimium, (0921C)nec abjecta plurimum: quia his plerique vel jactare sese insolenter homines solent, vel abjicere, ex utroque non quae Jesu Christi, sed quae sua sunt, quaerentes. At iste, ut dixi, medium tenebat, neque ad dexteram, neque ad sinistram declinans.

CAPUT CXXV. Ut canonici cucullas monachorum non induant. Reprehensibilem et ecclesiastica emendatione dignum apud plerosque canonicos inolevisse comperimus usum, eo quod contra morem ecclesiasticum, cucullas, quibus solis monachis utendum est, induant: cum utique illorum habitum penitus usurpare non debeant, a quorum proposito quodam (0921D)modo distant: quia sicut indecens est, ut arma militaria more laicorum gestent, ita nimirum inhonestum et valde indecorum est, ut alterius propositi indumenta sibi imponant. Habitus namque singulorum ordinum idcirco in ecclesia ab invicem discreti sunt, ut his visis, cujus propositi sit gestans, vel in qua professione Domino militet, liquido cognoscatur. Nam et Domini lege (Deut. XXII) vir muliebrem, et mulier virilem prohibetur induere vestem, scilicet ut uterque sexus sibi convenienti veste indutus incedat. Sicut enim turpe est virum vestem muliebrem, et mulierem vestem virilem inducre, ita valde indecorum est canonicum vestem monasticum induere, nisi tamen cum veste etiam propositum voluerit assumere. Et quia hujuscemodi (0922A)usus nulla auctoritate approbatur, sed potius ab his qui sanum sapiunt, merito reprehenditur et repudiatur, oportet ut abhinc, ne fiat penitus, inhibitum sit.

CAPUT CXXVI. Qua auctoritate horae canonicae celebrentur, quas scire ac religiose observare canonicos oportet. (Excerptum ex libro Officiorum Isidori, l. I, c. 9.) Horam tertiam, sextam, et nonam, Daniel et tres pueri supplicationibus devoverunt (Dan. VI), scilicet ut ab ortu diei in tempus supplicationis tres horae porrectae. Trinitatis nobis reverentiam declararent: pariterque a tertia et sexta, usque inde ad nonam, per lucis intervalla latis dimensionibus terminata, Trinitas ter in die rogata coleretur. Illud etiam occurrit (0922B)ad probationem venerabilis Trinitatis, quod Spiritus sanctus hora tertia, hoc est, suo loco et numero et tempore descendit ad terras, impleturus gratiam quam Christus promisit. Nam et sexta hora Christus passus, in nonam patibuli cruciamenta porrexit. Tali enim sacramento legitimis ad precem temporibus per ternas horas Trinitatis perfectio, aut laudatur celebritatibus, aut precibus impetratur. Licet et si computetur diurna celebritas, per quaternarium usque in vespertinum officium, hoc est quater ternis significatur, quia mundus quadrifario divisus, in Trinitate salvatus. Siquidem et in nocte stationes vigiliae militaris in quatuor partes divisae, ternis horarum spatiis secernuntur, ut et in ipsis (0922C)nocturnis mundialibusque officiis Trinitatis mysterium veneretur.

CAPUT CXXVII. De vespertinis. Vespertinum diurni finis officium, et alternae lucis occasus est, cujus ex Veteri Testamento solemnis est celebratio. (Isid. ibid., c. 20.) Denique hoc tempore veterum sacrificia offerri, adolerique altario aromata et thura mos erat. Testis est hymnidicus ille, regio ac sacerdotali perfunctus officio, dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Exod. XX; Psal. CXL). In Novo quoque Testamento eo tempore Dominus et Salvator noster, coenan tibus apostolis, mysterium sui corporis et sanguinis (0922D)initio tradidit, ut tempus ipsum sacrificii, vesperum ostenderet saeculi. Proinde in honore ac memoria tantorum sacramentorum, his temporibus adesse nos decet Dei conspectibus, et personare in ejus cultibus, orationum nostrarum illi sacrificium offerentes, atque in ejus laudibus pariter exsultantes. Vesperum autem nominatum a sidere quod Vesper vocatur, et decidente sole exoritur. De quo propheta dicit: Et vesperum super filios hominum prodire facis (Job. XXXVIII).

CAPUT CXXVIII (Isid. ibid., c. 21.) De Completis autem celebrandis, id etiam in Patrum invenitur exemplis, David propheta dicente: Si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem, (0923A)et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob (Psal. CXXXI). Quis non stupeat tantam in Dei amore animi devotionem, ut somnum sibi, sine quo utique corpora humana deficiunt, penitus interdixerit, donec locum ac templum Domino fabricandum in pectore suo rex et propheta reperiret? Quae res nos debet fortiter admonere, ut si ipsi locus Domini esse volumus, et tabernaculum ejus aut templum cupimus haberi, in quantum possumus, exempla sanctorum imitemur, ne de nobis dicatur quod legitur: Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV).

CAPUT CXXIX. (0923B)Antiqua est vigiliarum devotio, familiare bonum omnibus sanctis (Isid. ibid., c. 22). Isaias denique propheta exclamat ad Dominum, dicens: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Deus, quia lux praecepta tua sunt super terram (Isai. XXVI). Item David, et regio et prophetico sanctificatus unguento, ita canit: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justitiae tuae (Psal. CXVIII). Hoc namque tempore vastator angelus transiens, primogenita Aegyptiorum perculsit (Exod. XII). Unde et nos vigilare oportet, ne periculo Aegyptiorum admisceamur. Iisdem etiam horis venturum se esse in Evangelio Salvator asseruit. Unde ad vigilandum auditores suos exsuscitans, dicit: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Et si vespertina, (0923C)inquit, hora venerit, et si media nocte, et si galli cantu, et invenerit eos vigilantes, beati sunt servi illi: itaque et vos estote parati, quia nescitis qua hora Filius hominis venturus est (Matth. XXIV; Luc. XII). Siquidem nec verbis solum docuit vigilias, sed etiam confirmavit exemplo. Nam testatur Evangelium, quia erat Jesus pernoctans in oratione Dei (Luc. VI). Paulus quoque et Silas in custodia publica, circa medium noctis orantes, hymnum audientibus cunctis dixisse memorantur, ubi repente terrae motu facto, et concussis carceris fundamentis, et januae sponte apertae, et omnium vincula sunt soluta (Act. XIV). Unde oportet his horis psallendi orandique frequentiam nos in sanctis habere officiis, finemque nostrum, vel si advenerit, sub tali actu exspectare (0923D)securi. Est autem quoddam genus haereticorum superfluas aestimantium sacras vigilias, et spiritali operi infructuosas, dicentium jura temerari divina, qui noctem fecit ad requiem, sicut diem ad laborem. Qui haeretici Graeco sermone Nyctages, Hoc est, somniculosi vocantur.

CAPUT CXXX. (Isid., ibid., c. 23) De matutinorum antiquitate et auctoritate testis est idem David propheta, dicens: In matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus (Psal. LXII): et alibi: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua (Psal. CXVIII). Cassianus autem dicit (De institut. caenob., l. III, cap. 4), matutinae solemnitatis officium, novo adhuc (0924A)tempore institutum, primitus in Bethleem monasterio ubi Dominus noster Jesus Christus pro redemptione humanae salutis ex Virgine nasci dignatus est: sicque ex illo per universum mundum ejusdem celebrationis invaluit consuetudo. Diluculo autem proinde oratur, quod resurrectio Christi celebretur. Matutina autem luce radiante, Dominus et Salvator noster ab inferis resurrexit, quando coepit oriri fidelibus lux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. Siquidem et eodem tempore cunctis spes futurae resurrectionis creditur, cum omnes justi ab hac temporali morte, quasi a sopore somni resurgentes, evigilabunt.

CAPUT CXXXI. Studeant summopere canonici praedictas horas (0924B)vigilantissima cura custodire, et in his divinum officium humiliter ac devote persolvere. Mox enim ut auditum fuerit signum, festinato omnes ad ecclesiam conveniant, quam non pompatice, aut inhoneste, vel incomposite, sed cum reverentia et Dei timore ingrediantur. Nec cum baculis in choro, exceptis debilibus, sed religiosissime illis standum et psallendum est. Sunt etenim quidam clericorum, qui in saecularibus negotiis et disceptationibus pene totum infatigabiliter deducunt diem, et mox ut ecclesiam ad divinum officium peragendum intraverint, ita fatigati videntur, ut nec orationi vacare, nec ad psallendum stare queant: sed potius sedentes, non divinis, sed vanis solent instare loquelis, ac saecularia verba, et (quod dictu nefas est) turpia et obscena (0924C)invicem proferunt. Oportet itaque ut ab his qui faciunt, et ab illis qui eos forte imitari volunt, iste exsecrabilis usus radicitus evellatur: quia secun dum Domini sententiam, domus ejus domus orationis vocanda est (Matth. III). Omnes igitur ab otiosis sermocinationibus auditum pariter castigent, et lin guam, et in ecclesia cum timore et veneratione stan tes, aut orent, aut cantent, aut legant, aut audiant. Verba vero turpia, et livida, ac saecularia nec ipsi proferant, nec alios proferre sinant. Quinimo laudes Deo in commune persolventes, pro suis populorumque, quorum oblationibus vivunt, delictis Dominum exorent. Debent quoque juxta Apostolum (I Tim. II), primo omnium ab his fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, (0924D)pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt constituti, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate. Hoc enim, inquit Apostolus, bonum est et acceptum coram salvatore nostro Deo. Caveant etiam, ne pro requie sibi in locis divino cultui mancipatis concessa, otio torpeant: sed magis in persolvendis divinis laudibus promptiores ac devotiores existant: ut per hanc quietem bene operantes, ad eam quae fine caret, pervenire valeant. Qui vero has horas frequentare, et in his, ut dignum est, coeleste neglexerit officium persolvere, digna invectione corripiatur, ut et ipse emendetur, et caeteri timorem habentes hujuscemodi negligentiam caveant. Sed quoniam aliud est ex toto (0925A)omittere, aliud pigre occurrere; qui segniter aut tarde ad matutinum, aut aliud quodlibet divinum obsequium peragendum occurrerit, dignum, ut non cum aliis in choro, sed omnium ultimus, aut certe, ut erubescere discat, in loco hujuscemodi negligentibus a praelatis constituto stet: foris vero nullatenus remanere praesumat, ne otio et fabulis vacet, et a Dei laudibus penitus alienus existat. Custodes praeterea ecclesiae harum horarum distinctiones bene norint, ut scilicet signa certis temporibus pulsent. Luminaria vero cum omni diligentia concinnanda provideant, sitque eorum studii, ut nihil de sibi commissis rebus ecclesiae pereat.

CAPUT CXXXII. Quod cantantibus et psallentibus Domino, angelorum adsit praesentia. (0925B) Psallentium in ecclesia Domino mens concordare debetcum voce, ut impleat illud Apostoli: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV). Quoniam quamvis ubique Dominum per potentiam divinitatis noverimus esse, praecipue tamen eum, cum divino assistimus officio, per gratiam nobis credimus adesse. De qua re Beda Venerabilis presbyter, in expositione Evangelii Lucae ita dicit: Non latet angelos crebro electis invisibili adesse praesentia, ut eos ab hostis callidi defendant insidiis, vel majori coelestis desiderii, gratia sustollant, Apostolo attestante, qui ait: Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem capiunt salutis? Maxime tamen angelici nobis spiritus adesse (0925C)credendi sunt, cum divinis specialiter mancipamur obsequiis, id est, cum ecclesiam ingressi, vel lectionibus sacris aurem accommodamus, vel psalmodiae operam damus, vel orationi incumbimus, vel etiam missarum solemnia celebramus. Unde ait Propheta: In conspectu angelorum psallam tibi (Psal. CXXXVII). Nec dubitari licet, ubi corporis et sanguinis Dominici geruntur mysteria, supernorum civium adesse conventus. Unde studendum solerter est, ut cum ecclesiam vel ad divinae laudis debita solvenda, vel ad agenda missarum solemnia intramus, semper angelicae praesentiae memores, cum timore et veneratione competenti, coeleste compleamus officium: ne si (quod absit) id negligenter, aut inhoneste, vel tepide expleverimus, et ad perficiendum pigri (0925D)advenerimus, in sententiam qua dicitur, Maledictus homo qui opus Dei fecerit negligenter, miserabiliter labamur. Ergo solerti industria nobis observandum est, ne quid in ecclesia Dei ineptum, ne quid perversum, ne quid indecens, aut cogitatione, aut verbis, aut actibus perpetremus, quatenus, et conspectu angelorum digni efficiamur, et Dominus ad nos veniens, non quod condemnet in nobis, sed potius quod remuneret, inveniat.

CAPUT CXXXIII. Quales ad legendum et cantandum in ecclesia constituendi sint. Tales ad legendum, cantandum et psallendum in ecclesia constituantur, qui non superbe, sed humiliter (0926A)debitas Domino laudes persolvant; et suavitate lectionis ac melodiae et doctos demulceant, et minus doctos erudiant; plusque velint in lectione vel cantu populi aedificationem, quam popularem vanissimam adulationem. Qui vero haec docte peragere nequeunt, erudiantur prius a magistris: et instructi, haec adimplere studeant, ut audientes aedificent.

CAPUT CXXXIV. Qui modus sit correptionis. Quanquam contemptores canonicarum institutionum episcopali praecipue judicio plectendi sint, qua poena (ut ait beatus Augustinus) in Ecclesia nulla major esse potest, demonstrandum tamen est qualem caeteri praelati, qui illis dignitate inferiores esse noscuntur, (0926B)in locis sibi commissis, in quibus canonice vivitur, erga subjectos quosque delinquentes, et ea quae proprie ad eorum propositum pertinent, observare nolentes, adhibere debeant correptionis modum. Sed quia omnis aetas, vel uniuscujusque intelligentiae capacitas, proprias debet habere mensuras, et juxta modum culparum mensura extendenda est correptionum, et haec omnia jure in praelatorum pendent judicio, quo et discretissime temperanda sunt: necesse est ut iidem praelati circa delinquentes medici peritissimi imitentur factum: scilicet ut adhibita magnae discretionis cura, quid cuique congruat, quidve conveniat, adhibeant: hoc summopere perpendentes ut, juxta quantitatem vulnerum, exhibeant fomenta curationum, quatenus nec alteri dent (0926C)quod noceat, nec alteri subtrahant quod juvat. Omissis igitur his, quorum aetati delinquenti parcendum non est, sed potius, juxta Salomonem, eorum latera, ne indurescant, virgis assidue tundenda sunt; qualiter erga caeteros delinquentes, juxta auctoritatem divinam, et sanctorum Patrum exempla traditionesque id fieri oporteat, strictim breviterque ostendatur. Si quis frater in congregatione canonica constitutus, horas canonicas frequentare neglexerit, ecclesiamque non religiose, sed pompatice vel incomposite intraverit, et opus Dei negligenter exsecutus fuerit, ad collationem venire distulerit, obedientiam a magistris sibi injunctam agere recusaverit, in legendo vel cantando, vel in caeteris ecclesiasticis disciplinis, juxta vires studium non exhibuerit, (0926D)ad mensam non necessitate, sed vitio tarde occurrerit, e claustris sine licentia exierit, per licentiam vero egressus, contra constitutum sibi placitum moras fecerit, in plateas ire, aut in biviis residere tentaverit, in dormitorio aliquid indecens, aut inhonestum, verbis aut actibus perpetraverit, aliubi nisi in dormitorio cum caeteris absque causa inevitabili dormire praesumpserit, fratribus charitatis officio obedienter servire neglexerit, discordiam quam, dicente Scriptura (Prov. VI), Dei anima detestatur, inter fratres seminaverit, et huic institutioni contumax, aut superbus, seu murmurans, aut in aliquo contrarius exstiterit, et caetera hujuscemodi agere tentaverit, hic primo secundum Dei praeceptum, (0927A)non solum semel, et secundo ac tertio, quinimo crebrius admoneatur: et si his admonitionibus non cesserit, publica objurgatione corripiatur. Quod si et his renisus fuerit, caeteris sibi alimentis interdictis, pane tantum usque ad dignam satisfactionem utatur et aqua. Si vero nec sic se correxerit, separetur a mensa, et a societate fratrum in choro psallentium removeatur, et seorsum, in loco hujuscemodi negligentibus a praelatis constituto, stare cogatur, ut saltem rubore sequestrationis emendetur. Dein si his modis correptus incorrigibilis exstiterit, et aetas permiserit, quia juxta Salomonis vocem (Prov. XVIII), stultus verbis non corrigitur, congrua ei verberum adhibeatur castigatio, quibus utpote filius verberetur, quatenus secundum (0927B)beati Gregorii sententiam, qui jubentis verba non audiunt, verberibus admoneantur, ut ad bona desideria poenae trahant quos praemia non invitant. Caeterum si talis fuerit, quem aut aetas, aut qualitas personae verberari non siverit, publica objurgatione, et jejuniorum continua afflictione, et sequestrationis rubore hujusmodi corripiatur, usque dum digna poenitentiae satisfactione veniam consequatur. Si vero uterque, et qui flagellatur, et quem flagellari aetas, aut qualitas personae prohibent, adhuc incorrigibiles exstiterint, si locus intra claustra canonicorum, sicut multis in locis noscitur esse, quo ad tempus retrudantur, et secundum modum culpae castigentur, ut juxta Apostolum traditi Satanae in interitum carnis, spiritus salvus sit in die Domini (II Cor. V). (0927C)Quod si etiam tot saluberrimis admonitionibus et castigationibus necdum paruerint, fiat pro eis ab omni congregatione communis oratio, ut a Domino sanentur. Postremo, si prorsus inemendabiles et incorrigibiles apparuerint, ne per plures eorum dira serpant contagia, necesse est ut a caeterorum societate, utpote oves morbidae, secreti, ante praesentiam deducantur episcopi, ut ab eo canonica auctoritate publice damnentur. Si vero quis in collegio canonicorum culpam criminalem admiserit, huic nulla est danda dilatio, quin aut sponte poenitentiam pro admisso crimine gerat, aut si id agere refutaverit, coram episcopo deducatur, ut ab eo publica mulctetur poenitentia. Meminisse enim oportet rectores, quia columba est in divinis Scripturis Ecclesia appellata, (0927D)quae non unguibus lacerat, sed alis pie percutit (Cant. VI). Unde etiam illis summopere observandum est, ut sicut praemissum est, juxta modum culparum, et personarum atque aetatum, omnino ipsa temperata sit correptio, ut nec vitiam desidiae inolescat, nec correptio mansuetudinis modum excedat, ne, ut ait beatus Maximus, aut solutior lenitas conniventiam praebeat peccanti, aut immoderata severitas a lapsu non revocet delinquentem. Sed et hoc illis nihilominus cavendum est, ne errata delinquentium alicujus rei livore feriant, sed potius, ut ait beatus Augustinus, sint criminum persecutores et hominum liberatores. Oderint vitia, diligant homines. Oderint quod instinctu diaboli ingestum (0928A)est, diligant quod Dei bonitate creatum est. Teneant in manu baculum et virgam; baculum videlicet, quo aliorum virium imbecillitates spiraliter sustentent: virgam vero, qua vitia delinquentium zelo rectitudinis feriant. Delinquentibus interea et excommunicatis fratribus, nequaquam caeteri fratres debeat favere, aut eos suis adulationibus decipere, aut eorum errata defendere, sed potius opem ferre, ut aequitatis censura districte corrigantur.

CAPUT CXXXV. Solerter rectores ecclesiarum vigilare oportet, ut pueri et adolescentes, qui in congregatione sibi commissa nutriuntur vel erudiuntur, ita jugibus ecclesiasticis disciplinis constringantur, ut eorum lasciva (0928B)aetas, et ad peccandum valde proclivis, nullum possit reperire locum, quo in peccati facinus proruat. Quapropter in hujuscemodi custodiendis, et spiraliter erudiendis, talis a praelatis constituendus est vitae probabilis frater, qui eorum curam summa gerat industria, eosque ita arctissime constringat, qualiter ecclesiasticis doctrinis imbuti, et armis spiritalibus induti, et ecclesiae utilitatibus decenter parere, et ad gradus ecclesiasticos quandoque digne possint promoveri. Libuit praeterea, ob aedificationem congruam, et instructionem negotii de quo agitur, quamdam sanctorum Patrum sententiam huic operi inserere, quae ita se habet: Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum. Nihil incertius quam vita adolescentium (Gen. VIII). Ob hoc constituendum (0928C)oportuit, ut si quis in clero puer est, aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii commorentur, ut lubricae aetatis annos, non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum doctrinae, et testem vitae habeant, etc. His ita praemissis: oportet ut probatissimo seniori pueri ad custodiendum, licet ab alio erudiantur, deputentur. Frater vero, cui haec cura committitur, si eorum curam parvipenderit, et aliud quam oportet docuerit, aut eis in aliquo cujuslibet laesionis maculam ingesserit, severissime correptus ab officio amoveatur, et fratri alii id committatur, qui eos et innocentis vitae exemplis informet, et ad opus bonum peragendum excitet.

CAPUT CXXXVI. (0928D) Expletis, religiosissimo obsequio horis competentibus, diurnis officiis, ab omnibus canonicis, dato signo, devotissime ad completorium celebrandum veniendum est. Quo completo, oportet ut non epulis et potationibus, vanisque inserviant loquelis, sed his penitus postpositis, humiliter et honeste dormitorium petant: et nequaquam duo in uno, sed singuli in singulis lectis quiescant. Lucerna quoque in eodem dormitorio noctis tempore jugiter ardeat. Nihil denique inhonestum, aut indecens in dormitorio geratur ab aliquo, nec quispiam aliquem inquietare praesumat, nec ad verba inutilia et otiosa prorumpere (0929A)cogat. Hujus vero capituli contemptor specialiter a praelatis et magistris severissime corripiatur.

CAPUT CXXXVII. Studendum summopere cantoribus est, ne donum sibi divinitus collatum vitiis foedent, sed potius illud humilitate, castitate, et sobrietate, et caeteris sanctarum virtutum ornamentis exornent: quorum melodia animos populi circumstantis ad memoriam amoremque coelestium, non solum sublimitate verborum, sed etiam suavitate tonorum, quae dicuntur, erigat. Cantorem autem, sicut traditum est a sanctis Patribus, et voce et arte praeclarum, illustremque esse oportet, ita ut per oblectamenta dulcedinis, animos incitet audientium, etc. Cantores itaque non propter donum sibi collatum se caeteris superbiendo (0929B)praeferant, sed humiliter socios exhibeant. Et providendum est illis, quando temperate, quandoque submisse divinum agatur officium: scilicet ut secundum numerum clericorum, et officii qualitatem, et temporis prolixitatem, cantum protendant, et voce moderentur caeterorum. Sonum etiam vocalium litterarum bene atque ornate perstrepant. His vero, qui hujus artis minus capaces sunt, donec erudiantur, melius convenit ut sileant, quam cantare volendo quod nesciunt, aliorum voces dissonare compellant. Psalmi namque in ecclesia non cursim, et excelsis atque inordinatis, seu intemperatis vocibus, sed plane ac dilucide, et cum compunctione cordis recitentur: ut et recitantium mens illorum dulcedine (0929C)pascatur, et audientium aures illorum pronuntiatione demulceantur, quoniam quamvis cantilenae sonus in aliis officiis excelsa soleat edi voce, in recitandis tamen psalmis hujusmodi vitanda est vox. Constituantur interea seniores fratres, probabilioris scilicet vitae, qui tempore statuto vicissim cum cantorum schola sint, ne hi qui discere debent, aut otio vacent, aut inanibus et supervacuis fabulis instent. Si vero cantores superbi exstiterint, et artem, quam divinitus adjuti didicerint, aliis insinuare renuerint, graviter ac severe judicentur, ut emendati atque correcti, talentum sibi a Deo collatum aliis erogare procurent. Hujuscemodi autem correptionis modus erga eos qui quarumlibet artium disciplinis eruditi sunt, et de talento sibi divinitus collato, (0929D)magis se aliis superbiendo praeferre, quam id cum charitate insinuare gestiunt, a praelatis obnixe tenendus est.

CAPUT CXXXVIII. Oportet ecclesiae praelatos, ut de congregatione sibi commissa tales eligant boni testimonii fratres, in quibus onera regiminis secure possint partiri. Quibus etiam talem conferant potestatem, ut vice illorum fungentes, et inobedientes canonica censura corripere, et obedientes hortando ad meliora valeant provocare. Non enim constituendi sunt personaliter, aut eo ordine, quo in collegio fratrum admissi sunt, sed secundum vitae meritum, et spiritalium donorum praerogativam, qui et in congregatione assidui sint, et fratrum curam pervigili studio gerant: et sicut (0930A)alios praecedunt magisterio, ita nimirum innocentis vitae informent exemplo, ut juxta Apostolum, exemplo sint caeteris in verbo, in conversatione, in charitate, in fide, in castitate. Qui etiam, si prioratus sui causa intumescere coeperint, et curam fratrum nihili penderint, si crebro admoniti incorrigibiles exstiterint, a ministerio propellantur, aliique in loco illorum, qui id strenue peragere possint, substituantur.

CAPUT CXXXIX. Quamvis omnes qui praesunt praepositis rite dicantur, usus tamen obtinuit eos vocari praepositos, qui quamdam prioratus curam sub aliis praelatis gerunt. Hi tamen qui juxta hunc morem praepositi vocantur, tales et tam strenui constituendi sunt, qui (0930B)et vitae probabilis sint, et ea quae sibi injuncta sunt, fideliter humiliterque expleant, et pro eo quod aliis praelati sunt, nequaquam parvipendant canonica instituta; sed quanto plus implicantur in fratrum curis, tanto magis studeant coelestibus obtemperare monitis. Debent igitur cunctae congregationi utiles esse, et de ministerio sibi commisso fideliter prodesse. Ea vero quae fratribus dare debent, cum charitate tempore opportuno incunctanter praebeant, quatenus a Domino de fideli administratione gradum bonum acquirant. Erga hujuscemodi vero delinquentes et obedientiam sibi commissam non bene administrantes, modus superius comprehensus tenendus est.

CAPUT CXL. (0930C) Debet procurare praelatus, ut fratribus cellararium, non vinolentum, non superbum, non tardum, non prodigum, sed moribus honestum ac Deum timentem constituat, qui et stipendia fratrum fideliter servet, et diligenti cura administrando nullatenus fratres contristet. Cui etiam pistrinum fratrum committendum est, ut illud ita vigilantissima cura custodiat, ne ministri ibidem deputati, annonam fratrum aut furtim subripiendo, aut alio quolibet modo negligenter vivendo dissipent. Hi vero famuli eligantur de fidelissima ecclesiae familia, et his officiis diligenter erudiantur, ut scilicet et pistoria arte, et fidei puritate necessitatibus fratrum opportunissime valeant suffragari. Eadem quoque forma de cocis (0930D)servanda est. Inutiles denique atque inobedientes cellararii secundum superius comprehensam sententiam judicentur.

CAPUT CXLI. Evangelicis atque apostolicis instruimur documentis, in colligendis hospitibus ante omnia operam dare debere, ut merito de nobis dicatur a Domino: Hospes fui, et collegistis me (Matth. XXV), etc. Proinde oportet, ut praelati ecclesiae praecedentium Patrum exempla sectantes, aliquod praeparent receptaculum, ubi pauperes colligantur, et de rebus ecclesiae tantum ibidem deputent, unde sumptus necessarios juxta possibilitatem rerum habere valeant, exceptis decimis, quae de ecclesiae villis ibidem conferuntur. Sed et canonici, tam de frugibus, quam (0931A)etiam de omnibus eleemosynarum oblationibus, in usus pauperum decimas libentissime ad ipsum conferant hospitale. Et boni testimonii de ipsa congregatione frater constituatur, qui hospites et peregrinos adventantes, utpote Christum in membris suis, suscipiat, eisque necessaria libenter pro viribus administret; qui etiam ea quae in usus pauperum cedere debent, nequaquam in suos usus reflectat, ne cum Juda loculos Domini furante sententiam damnationis excipiat. Sed et praelatorum debet vigilare industria, ne eum cui hospitale pauperum committitur, res pauperibus deputatas in aliquo minuere, aut his quasi beneficiario munere concessis sinant uti, quod a praelatis quibusdam, curam pauperum parvipendentibus, fieri comperimus. Clerici namque (0931B)si aliis temporibus nequeunt, saltem quadragesimae tempore pedes pauperum in competenti lavent hospitali, juxta illud evangelicum: Si ego Dominus et magister lavi vobis pedes, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. XIII)? etc. Quapropter expedit, ut in competenti loco hospitale sit pauperum, ubi perfacilis ad illud veniendi conventus possit fieri fratrum. Quod si is, cui hospitale commissum est, curam pauperum neglexerit, eorumque res in suos usus retorserit, quanquam divina ultione dignus sit, severius tamen quam caeteri delinquentes a praepositis judicandus, et a ministerio removendus est. Nec immerito: quippe qui et pretia peccatorum, et alimenta pauperum, et thesaurum coelo recondendum, suis (quod fas non fuit) aptavit (0931C)usibus.

CAPUT CXLII. Quamvis canonicis proprias licitum sit habere mansiones, debet tamen a praelato mansio infirmorum et senum intra claustra canonicorum fieri; ut qui suam forte non habent, in eadem suam aptissime possit tolerare imbecillitatem, quatenus ibidem et subsidiis ecclesiasticis quibus indigent, et fratrum adminiculis misericorditer sustententur. Erga quos oportet ut caeteri fratres magnam exhibeant charitatem; scilicet ut eis compatiendo subveniant, et assiduis visitationibus, et Scripturarum sanctarum consolationibus, nec non et propriam rerum facultatibus, adminicula necessaria praebeant, ut impleatur in eis illud evangelicum: Infirmus fui et visitastis (0931D)me (Matth. XXV).

CAPUT CXLIII. Eligatur necesse est a praelato, ex congregatione sibi commissa frater probabilis vitae, cui officii sit portam canonicorum cum summa obedientia et humilitate competenti tempore claudere ac reserare, ut nulli per eam nisi per licentiam aditus pateat intrandi aut exeundi. Cui etiam observandum est, ne eis quibus cordi est plus otiis vacare quam divinis obsequiis incubare, foras evagandi locum praebeat, et eorum nugarum, quod nefas est, particeps fiat. Debet praeterea advenientes quosque cum charitate suscipere, et priori adventum eorum causamque nuntiare. Expleto namque vespertino et (0932A)completorio officio, obseratisque portis, claves earum idem portarius ei qui vicem praelati tenet, ferat, ut nulli horis incompetentibus intrandi aut exeundi maneat facultas: quas etiam ab eodem in crastinum tempore accipiat constituto. Si vero inobediens atque protervus idem repertus fuerit portarius, sicut de aliis ministris negligentibus superius dictum est, judicetur.

CAPUT CXLIV. Oportet claustra canonicorum ita diligenter custodiri, ut grex Dominicus fraterna concorditer fruatur pace: et si quemlibet praelatus, aut qui ejus vice fungitur, aut forte quilibet alius spiritalis frater, intra claustra quempiam inhoneste agentem, aut extra in biviis et plateis otio vanisque confabulationibus (0932B)vacantem, repererit, primo secreta admonitione eum corripiat, et post, si necesse fuerit, coram fratribus idem negligens acrius judicetur, ut deinceps emendatus in melius proficiat. Feminis namque non solum in mansionibus et claustris canonicorum prandendum aut requiescendum non est, quin potius nec in ea intrandi, excepto in ecclesiam, ulla tribuenda facultas, quia valde hoc a sanctis patribus legitur inhibitum. Si quid vero charitatis officio illis attribuendum est, extra claustra constituatur locus, in quo id accipiant: nullus tamen fratrum cum ipsis, nisi testes coram fuerint, loquatur. Qui vero secus, quam praemissum est, agere tentaverit, ita severiter a praelatis et magistris corrigatur, ut caeteris, ne quid tale agere pertentent, (0932C)exemplo correptionis sibi exhibitae terrorem incutiant.

CAPUT CXLV. Quanquam a sanctis Patribus in superioribus hujus libelli partibus satis sit dilucidatum, qualiter clerici vivere debeant, adeo ut qui haec, quae superius comprehensa sunt, sedula meditatione perlegerit, perspicue in his reperire valeat qualis ejus debeat esse fidei devotio, actuum morumque exornatio, ac divinorum cultuum exsecutio: propter plerosque tamen simplices, minusque capaces, haec strictim breviterque replicanda pernecessarium duximus: ut qui haec aut legere, aut forte ab aliis lecta plene intelligere nequiverint, utantur hac defloratiuncula, utpote calatho diversorum florum (0932D)vernantium nectare referto, et discant quid illis agendum, quidve vitandum sit. Legalibus interea institutis et evangelicis saluberrimis monemur praeceptis, ut Dominum Deum nostrum totis praecordiis diligamus, et proximum tanquam nosmetipsos, etc. Si igitur ab omnibus fidelibus, his salutiferis praeceptis totis nisibus est favendum, quanto magis ab his qui divinis cultibus mancipati sunt et aliis exemplo virtutum condimentum esse debent. Proinde oportet, ut primo omnium Dominum Deum diligant ex toto corde, ex tota anima, tota virtute, et proximos tanquam seipsos: et nosse quia in his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae. Non occidant, neque fratrem oderint, quia (ut ait Apostolus) qui (0933A)fratrem suum odit, homicida est (I Joan. III). Non adulterent, non furtum faciant, non concupiscant rem alienam, non falsum testimonium dicant, et quod sibi nolunt fieri, alteri ne faciant. Non sint superbia tumidi, non detractionibus assueti, non ebrietati servientes, non luxuria enervati, non iracundia turbidi, non quibuslibet aliis vitiis substrati, non vaniloqui, non invidi, non somnolenti, non pigri, non murmuratores, non susurrones, non vinolenti, non multum edaces. Fraudes et dolositates caveant, usuris nequaquam inserviant, non jurent, ne forte perjurent, malum pro malo non reddant. Cum in se aliquid boni viderint, Deo; et malum cum viderint, sibi deputent. Discordiam fugiant, et quos discordantes invenerint, ad charitatis concordiam revocent, (0933B)et juxta vocem Psalmistae (Psal. XXXIII), declinent a malo et faciant bonum. Attendant et Apostolum prohibentem: Non, inquit, in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et impudicitiis, non in contentione et aemulatione, sed induimini Dominum Jesum Christum. Animadvertant etiam, quod ab his vitiis ab Apostolo prohibitis omnium vitiorum seges emergat: et quod horum morborum mater superbia sit. Oportet ut animam corpusque suum ab omni inquinamento carnis et spiritus custodiant, ut juxta Apostolum, integer spiritus eorum et anima et corpus, sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. Sobrie, juste et pie vivant, saecularia negotia prorsus abjiciant, quia juxta eumdem Apostolum, Nemo militans Deo, implicat (0933C)se negotiis saecularibus, ut ei placeat cui se probavit. Jejunium ament, hospites colligant, pauperes recreent, nudos vestiant, infirmos visitent, mortuos sepeliant, in tribulatione positis opem ferant, dolentes consolentur. Amori Christi nihil praeponant, charitatem non derelinquant: pacem, si fieri potest, cum omnibus hominibus habeant: diem judicii timeant, vitam aeternam spiritaliter concupiscant. Spem suam Deo committant, proprio episcopo in omnibus secundum canonicam institutionem obtemperent, magistros suos non temere reprehendant. Postremo in doctrinis spiritalibus operam dent. Lectionibus, psalmis, hymnis, canticis, et caeterorum bonorum operum exercitiis jugiter incumbant. In dormitorio, nisi quem infirmitas detinuerit, omnes dormiant: (0933D)in refectorio pariter reficiantur, quotidie ad collationem veniant; mox ut signum datum fuerit, ad ecclesiam omnes festinato veniant, et horas canonicas non negligenter, sed cum omni religione pariter celebrent. Ecclesiam non pompatice, sed reverenter ingrediantur. In choro non cum baculis (0934A)stent, vaniloquiis nequaquam insistant, sed cum omni devotione et veneratione divinae servitutis opus peragant, scientes angelorum praesentiam semper illic adesse. E claustris non nisi per licentiam egrediantur: egressi, irreprehensibiliter vivant, ut ab his qui foris sunt, bonum testimonium habeant, et religionem ac propositum suum actibus illicitis nequaquam maculent, sed potius omnes quibus se conjunxerint, sale sapientiae et bonorum operum exemplis condiant. Contubernia feminarum nullatenus appetant, non vanis oculis, aut petulanti tumidoque gestu, ac dissolutis renibus incedant: non spectaculis, non pompis saecularibus intersint, non aleae, non quibuslibet venationibus serviant. Apostoli namque instructi documento, quo ait: (0934B)Non in veste pretiosa (I Tim. VIII), nequaquam pretiosis delectentur vestibus. Caveant summopere, ne extra claustra moras faciant, nisi prout sibi a priore constitutum fuerit, et opportunitas temporis dictaverit. Intra claustra positi, non otio vacent, sed aut divinis officiis, aut propriis utilitatibus, aut certe magistrorum jussionibus pareant: ne otio torpentes, ab Apostolo audiant: Qui non vult operari, nec manducet (II Thes. III). Seniores spiritaliter juniores diligant: juniores senioribus obsequium dignum exhibeant. Doctiores minus doctis nequaquam se praeferant, sed magis eos cum charitate aedificent: neque hi qui nobilitate generis, aut virtutum donis pollent, caeteris se timide superextollant. Omnes in congregatione vicissim sibi charitatis (0934C)officio serviant, quibus etiam in refectorio comedentibus, et religiose silentium tenentibus continuatim legatur lectio. Delinquentes zelo rectitudinis pariter arguant et castigent, pueros et adolescentes negligentes verborum disciplinis corripiant. Singuli juxta capacitatem suam diversarum artium erudiantur disciplinis, ut nullus in collegio canonico inutilis appareat, nec vota fidelium otiosus comedat. Tales quippe esse, imo et taliter conversari decet omnes, qui divinis officiis se manciparunt. Quapropter studeant haec breviter collecta sedula meditatione perlegere, et memoriae commendare, et divina adjuvante gratia, juxta vires adimplere; quo facilius et liberius majora a sanctis Patribus edita exsequi valeant. Vocatione ergo qua vocati (0934D)sunt; nec ad dexteram, nec ad sinistram declinantes, ambulent: quatenus divinis jussionibus obtem perantes, ad Christum, in cujus sorte esse noscuntur, qui via, veritas et vita est, eo opitulante, pervenire mereantur.

LIBER SECUNDUS. QUI EST DE INSTITUTIONE SANCTIMONIALIUM. PRAEFATIO. (0935A)Hanc constitutionem sacer conventus anno incarnationis Domini 816, indictione 10, anno siquidem gloriosissimi Ludovici imperatoris tertio, in Aquisgrani palatio, eodem monente principe, ob animarum sanctimonialium canonice degentium salutem, (0936A)divina inspirante gratia et sanctorum Patrum auctoritatibus, velut ex pratis vernantibus, quosdam flosculos collegit et in unum congessit, atque communi voto, communique consensu, sanctimonialibus tenendam observandamque percensuit. INDEX CAPITUM LIBRI II. (0935) Excerptum ex epistola Hieronymi ad Eustochium. Ejusdem ad Demetriadem excerptum. Item ejusdem ex epistola ad Furiam. Excerptum ex epistola Cypriam de habitu virginum. Ex sermone sancti Caesarii episcopi sanctimonialibus directo. Sancti Athanasii ad sponsas Christi. Quales in monasteriis puellaribus debeant esse abbatissae. (0935B) De congregandis in monasteriis sanctimonialibus. Qualiter his, quae monasterium expetunt, de rebus propriis agendum sit. Qualiter in monasterio sanctimonialibus conversandum sit. Ut monasteria puellarum undique muniantur, et necessariae habitationes interius praeparentur. Ut sanctimoniales in una societate viventes aequaliter cibum et potum accipiant. Qualiter sanctimoniales stipendia accipere debeant necessaria. Quod gemina abbatissis sanctimonialibus impendenda sit pastio. (0936A)Ut sanctimoniales erga famulas sibi servientes Ut ad horas canonicas celebrandas incunctanter conveniant sanctimonia es. De instantia orationis. Ut completorium pariter sanctimoniales celebrent. Qui modus correptionis erga sanctimoniales delinquentes adhibuendus sit. Ut abbatissae virorum frequentias vitent. Ut sanctimoniales virorum caveant frequentias. (0936B)I pervigilem adhibeant custodiam. II. Ut erga puellas in monasteriis erudiendas magna adhibeatur diligentia. III Ut in monasteriis puellaribus domus propter anus et infirmas sit. IV. Quales sint praepositae constituendae. V Qualis constituenda sit cellararia. VI. De portaria monasterii constituenda. VII. Ut non nisi statuto tempore presbyteri eorumque ministri monasteria puellarum ingrediantur. VIII. Ut hospitale pauperum extra monasterium sit puellarum. MANSI IN SEQUENTEM MONIALIUM REGULAM PRAEMONITIO. (0935) Concilii Aquisgranensis Regula pro sanctimonialibus exstat in vetustissimo codice membranaceo saeculo IX, eodem scilicet quo et concilium est habitum scripto, qui sane Codex servatur Romae in bibliotheca PP. Cisterciensium monasterii Sanctae Crucis in Hierusalem. In eo vero omnia cum editis concordare monuit me per litteras P. D. Darius Marinoni ejusdem ordinis monachus eruditus et ejusdem monasterii bibliothecarius, nisi quod ante exordium capitis primi praemitti animadvertit sermonem quemdam S. Augustino tributum, cujus apographum ad me humanissime transit. Hunc igitur sermonem ex Codicis hujus auctoritate Regulae sanctimonialibus datae hic ego primus praemitto.

INCIPIT SERMO S. AUGUSTINI AD VIRGINES. (0935C) Dilige Dominum, et amabit te; servi illi, et illuminabit cor tuum. Honora matrem tuam, sicut Matrem Christi, et ne despexeris canitiem ejus, quae peperit te. Dilige sorores tuas, sicut filias matris tuae, et non derelinquas vias pacis. Oriens sol videat codicem in manu tua, et post secundam horam operare opus tuum. Ora sine intermissione, et memento Christi, qui genuit te. Conventus virorum devita, ut non fiat idolum in tua anima, et erit tibi offendiculum in tempore orationis. Christum habes dilectum; projice viros omnes, et non vives exprobrabilem vitam. Animositatem etiam longe facito a te, et memoria malitiae non demoretur apud te. Ne dicas hodie Comedo, et cras non comedam, quoniam (0936C)non in sapientia facis hoc; erit enim nocella corpori tuo, et cruciatus stomacho tuo. Edere carnem non est bonum, et bibere vinum non est optimum; offerri autem oportet infirmantibus. Virgo turbulenta non salvabitur, et quae in deliciis est non videbit sponsum suum. Ne dicas, Contristavit me famula, et retribuam illi propter quod non est servitus in filiabus Dei. Non des auditum tuum verbis vanis, et narrationes malorum fuge. Circumvenientium ferias ebriosas fuge, et ad nuptias alienas ne ieris; immunda enim virgo faciens haec. Aperi os tuum verbo Dei, et cohibe a multiloquio linguam tuam. Coram Domino humilia te ipsam, et exaltabit te de terra ejus. Ne avertaris a paupere in tempore tribulationis, et non deficiet oleum lampadi tuae. Omnia fac propter Dominum, et noli quaerere (0937A)ab hominibus gloriam, quoniam gloria hominis sicut flos feni; gloria autem Domini manet in aeternum; virginem mansuetam diligit Dominus, virgo autem iracunda odibilis erit; obediens virgo misericordiam consequetur, contradicens autem valde insipiens est. Murmuratricem virginem disperdit Dominus, gratiosam autem liberat a morte; turpis risus, et exprobrabilis impudentia; omnis enim insipiens talibus implicabitur; quae exornat vestimenta sua, et castitate extrinsecus erit. Non commoreris saecularibus, et avertent tuum cor, et irrita facient consilia justa; lacrymis in nocte roga Dominum, et nemo sentiat rogantem te, et invenies gratiam. Concupiscentiam deambulationum alienarum ne imiteris; donum, et desiderium avertit statum (0937B)animi, et corrumpit promptam voluntatem ejus. Fidelis virgo non formidabit, quae autem infidelis est, fugiet etiam umbram suam. Invidia consumit animam, et livor devorat eam. Quae contemnit sorerem infirmam, a Christo longe erit; ne dicas meum est hoc, et illud est tuum; in Christo enim Jesu omnia communia sunt. Non inquiras vitam alterius, et in ruina sororis tuae ne congaudeas. Subministra autem diligentibus virginibus, et in nobilitate tua ne extollaris; non proferas verbum de ore tuo in ecclesia Domini, et non extollas oculos tuos; Dominus enim cognoscit tuum cor et omnes cogitationes tuas inspicit; omnem malam concupiscentiam repelle a te, et non contristabunt te inimici tui. Psalle de corde puro, et non tantum moveas (0937C)linguam in ore tuo; insipiens Virgo amavit argentum, prudens autem apponit et panem suum; sicut impetus igni difficile compescitur, sic annona virginis vix sanabilis; ne dederis animam cogitationibus malis, ut non polluant tuum cor, et immundam orationem longe facito a te. Gravis tristitia, et intolerabilis accidia, lacrymae autem a Domino validiores utroque; fames et sitis marcescere facit concupiscentias malas, vigilia autem bona purificat sensum. Iram et animositatem malitiae confundunt munera; quae detrahit occulte sorori suae, foris stabit a thalamo Sponsi, et clamabit ad januas ejus, et non exaudietur; virginis immisericordis exstinguetur lampada, et non videbit advenientem sponsum suum; vitrum cadens saxo (0937D)comminuitur, et virgo adjuncta viro innocens non erit. Melior mulier mansueta, quam virgo animosa et iracunda. Quae attrahit in risu sermones viri similis est circummittenti laqueum in collo suo; sicut margarita in fundibulo aureo, sic virginitas cooperta reverentia. Cantica daemonum et tibiae resolvunt animam et disperdunt fortitudinem ejus, quam custodi per omnia, ut non exprobrabilis fias; non delecteris in risu, et in vituperantibus non laeteris, quoniam Dominus derelinquit eas. Non exprobrabis sororem tuam edentem, et in abstinentia tua ne exalteris; non enim scis quid cogitabit Dominus, aut quis stabit in conspectu ejus. Quae miseretur (0938A)videntibus oculis suis, et tabescentibus casibus suis; super impossibilitatem animi gravis abstinentia, et vix dirigibilis castitas. Nihil dulcius coelesti Sponso; animae virginum illuminabuntur, animae autem immundorum videbunt tenebras. Vidi viros corrumpentes virgines in doctrinis suis, et vanam facientes virginitatem earum. Tu autem audi, filia, doctrinas Ecclesiae Dei, et nemo alienus persuadeat tibi. Deus fundavit coelum et terram, et laetatur in eis. Non est angelus non capax malitiae, non est daemon natura malus. Utrumque enim liberi arbitrii sicut homo, et corpore corruptibili, et anima substitit rationali; sic et Dominus noster natus est sine peccato; manducavit et crucifixus est, et non erat visio ficta in oculis hominum: sic erit (0938B)resurrectio mortuorum. Mundus transit iste, et nos spolia accipiemus. Corpora justorum haereditabunt lumen, impii autem habitabunt in tenebris. Virginis oculi videbunt Dominum, et aures virginis audient recte. Amen.

CAPUT PRIMUM. (Excerptum ex epist. 21 Hieronymi ad Eustochium.) Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum, in quadragesimo quarto psalmo Deus ad animam loquitur humanam, ut secundum exemplum Abrahae exiens de terra sua et de cognatione sua, relinquat Chaldaeos, qui quasi daemonia interpretantur, et habitet in regione viventium, quam alibi Propheta suspirat dicens: (0938C)Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI). Verum non sufficit tibi exire de patria tua, nisi et obliviscaris populi et domus patris tui. ITEM IBI. Non expedit, apprehenso aratro, respicere post tergum, nec de agro reverti domum; nec post Christi tunicam ad tollendum aliud vestimentum tecta descendere. Grande miraculum. Pater filiam cohortatur, ne meminerit patris. Vos de patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere (Joan. VIII), dicitur ad Judaeos: et alibi: Qui facit peccatum, ex diabolo est (I Joan. III). Tali primum parente generati nigri sumus, et post poenitentiam nec dum culmine virtutis ascenso dicimus: Nigra sum, sed et formosa, filiae Jerusalem (Cant. I). Exivi de domo infantiae meae, oblitus sum patris, renascor (0938D)in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio? Sequitur: Et concupiscet rex decorem tuum (Psal. XLIV). Hoc ergo illud magnum est sacramentum. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt ambo, jam non, ut ibi, in una carne, sed in uno spiritu. Non est sponsus tuus arrogans, non superbus, Aethiopissam duxit uxorem. Statim ut volueris sapientiam veri audire Salomonis, et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta quae novit; et inducet te rex in cubiculum suum: et mirum in modum, colore mutato, sermo tibi ille conveniet: Quae est ista quae ascendit dealbata? ITEM IBI. Nolo tibi venire superbiam (0939A)de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus; hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Et inebriatus est, inquit Dominus, gladius meus in coelo (Isa. XXXIV); et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit? Non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, sed adversus principatus, et potestates hujus mundi, et rectores tenebrarum harum. adversus spiritalia nequitiae in coelestibus. Magnis inimicorum circumdamur agminibus: hostium plena sunt omnia. Caro fragilis, et cinis futura post modicum; pugnat sola cum pluribus: cum autem fuerit dissoluta, et venerit princeps mundi istius, (0939B)et invenerit in ea nihil, tunc secura audiet per Prophetam: Non timebis a timore nocturno, et a sagitta volante per diem, et a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabunt (Psal. XC). Quod si eorum te multitudo turbaverit, et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare, et dixerit tibi cogitatio tua, Quid faciemus? respondebit tibi Elisaeus: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis (IV Reg. VI). SEQUITUR IN EADEM. Quandiu hoc fragili corpusculo detinemur, quandiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et concupiscit spiritus adversus carnem, et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria. Adversarius (0939C)noster diabolus, tanquam leo rugiens, aliquem devorare quaerens circuit. Non quaerit diabolus homines infideles, non eos qui foris sunt, et quorum carnes rex Assyrius in olla succendit; sed de Ecclesia Christi rapere festinat. Non venit Salvator pacem mittere super terram, sed gladium. ITEM POST PAUCA. Si post nuditatem, jejunia, famem, carcerem, flagella, supplicia, in semet reversus Apostolus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII)? tu te putas securam esse debere? Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam (Amos. V). Audenter loquar. Cum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam. Valet quidem liberare de poena, sed non vult (0939D)coronare corruptam. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam compleatur: Virgines bonae deficient. Observa quid dicat: Virgines bonae deficient (Ibid. VIII), quia sunt et virgines malae. Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V). Perit ergo et mente virginitas. Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu, virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur a sponso. Si autem et illae, quae virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum sancti Spiritus in lupanar? Illico audient: Descende, sede in terra, virgo filia Babylonis: sede (0940A)in terra, non est thronus filiae Chaldaeorum: non vocaberis ultra mollis et delicata (Isa. XLVII). Rectius fuerat subiisse conjugium, ambulasse per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. ITEM POST PAUCA. Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, et blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem: Dominus auxiliator meus, non timebo quid faciat mihi caro. Et cum paululum interior homo inter vitia atque virtutes coeperit fluctuare, dicito: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Spera in Deo, quia confitebor illi salutare vultus mei et Deus meus. Nolo sinas cogitationem crescere: nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum parvus (0940B)est hostis, interfice: nequitia, ne zizania crescant, elidatur in semine. Audi Psalmistam loquentem: Filia Babylonis misera, beatus qui retribuet tibi retributionem tuam, quam retribuisti nobis! Beatus qui tenebit et allidet parvulos tuos ad petram (Psal. CXXXVI)! Quia enim impossibile est in sensum hominis non irruere innatum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur beatus, qui statim ut coeperit cogitare sordida, statim interficit cogitatus, et elidit eos ad petram: petra autem erat Christus. ITEM IBI. Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur? Nempe illud apostoli: Vivens mortua est (I Tim. V). Si quid itaque in me potest esse consilii, si experto creditur; hoc (0940C)primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Christi vinum fugiat pro veneno. Haec adversus adolescentiam prima arma sunt daemonum. Nec sic avaritia quatit, inflat superbia, delectat ambitio. Facile aliis caremus vitiis, hic hostis intus inclusus est: quocunque pergimus, nobiscum portamus inimicum. Vinum et adolescentia, duplex incendium voluptatis. Quid ardenti corpusculo fomenta ignium ministramus? Paulus ad Timotheum: Jam noli, inquit, aquam bibere, sed vino modico utere, propter stomachum et frequentes tuas infirmitates (Ibidem). Vide quibus causis vini potio concedatur: ut ex hoc stomachi dolor, et frequens medeatur infirmitas. Et ne nobis forsitan de aegrotationibus blandiremur, modicum praecepit esse sumendum, medici potius (0940D)consilio, quam Apostoli. Alioquin idem Apostolus alibi se dixisse meminerat: Et vinum in quo est luxuria (Ephes. V): et, Bonum est homini vinum non bibere, et carnem non manducare (Rom. XIV). Noe vinum bibit et inebriatus est (Gen. IX): rudi adhuc saeculo, tunc primo plantata vinea, inebriare vinum forsitan nesciebat. Et ut intelligas Scripturae in omnibus sacramentum (margaritum quippe est sermo Dei, et ex omni parte forari potest) post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est, libido juncta luxuriae: prius enim venter extenditur, et sic caetera membra concitantur. Manducavit enim populus, et bibit, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII). Loth amicus Dei in monte salvatus, et de tot millibus populi (0941A)solus justus inventus, inebriatur a filiabus suis (Genes. XIX). Et licet illae putarent genus humanum defecisse, et hoc facerent liberorum magis desiderio quam libidinis, tamen sciebant virum justum hoc nisi ebrium non esse facturum. Denique quid fecerit ignoravit. Et quanquam voluntas non sit in crimine, error in culpa est. ITEM IN EADEM. Innumerabilia sunt de scripturis responsa divina, quae gulam damnent, et simplices cibos praebeant. Verum quia nunc non est propositum de jejuniis disputare, et universa exsequi sui est tituli et voluminis, haec sufficiant pauca de pluribus. Alioquin ad exemplum horum poteris tibi ipsa colligere, quomodo et primus de paradiso homo, ventri magis obediens quam Deo, in hanc lacrymarum dejectus (0941B)est vallem: et ipsum Dominum Satanas fame tentaverit in deserto; et Apostolus clamitet: Esca ventri, et venter escis: Deus autem et hunc, et illas destruet (I Cor. VI); et de luxuriosis: Quorum Deus venter est (Philipp. III). Id enim colit unusquisque quod diligit. Ex quo sollicite providendum est, ut quos saturitas de paradiso expulit, reducat esuries. Quod si volueris respondere, te nobili stirpe generatam, semper in deliciis, semper in plumis, non posse a vino et esculentioribus cibis abstinere, nec his legibus vivere districtus, respondebo: Vive ergo lege tua, quae Dei non potes. Non quod Deus universitatis creator et Dominus, intestinorum nostrorum rugitu, et inanitate ventris, pulmonumque delectetur ardore: sed quod aliter pudicitia tuta (0941C)esse non possit. Job Deo charus, et testimonio ipsius immaculatus et simplex, audi quid de diabolo suspicetur: Virtus ejus in lumbis, et potestas in umbilico (Job. XL). Omnis igitur adversus viros diaboli virtus in lumbis est: omnis in umbilico contra feminas fortitudo. Vis scire ita esse ut dicimus? Arripe exempla. Samson leone fortior, et saxo durior, et qui unus et nudus mille persecutus est armatos, in Dalilae mollescit amplexibus (Judic. XVI). SEQUITUR POST PAUCA. Piget dicere quot quotidie virgines ruant, quantas de suo gremio mater perdat Ecclesia, super quot sidera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet, et habitet coluber in foraminibus earum. Videas plerasque viduas, antequam nuptas, infelicem conscientiam (0941D)mentita tantum veste protegere, quas nisi tumor uteri, et infantum prodiderit vagitus, sanctas et castas se esse gloriantur, et erecta cervice, et ludentibus pedibus incedunt. Aliae vero sterilitatem praebibunt, et necdum sati hominis homicidium faciunt. Nonnullae cum se senserint concepisse de scelere, abortii venena meditantur, et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, nec dum nati filii parricidae. Istae sunt quae solent dicere: Omnia munda mundis, sufficit mihi conscientia mea. Cor mundum desiderat Deus: cur me abstineam a cibis, quos creavit Deus ad utendum? Et si quando lepide et festive volunt vivere, ubi se mero ingurgitaverint, (0942A)ebrietati sacrilegium copulantes, aiunt: Absit ut ego a Christi sanguine me abstineam. Hae sunt, quae per publicum notabiliter incedunt, et furtivis oculorum nutibus adolescentium greges post se trahunt: quae semper audiunt per prophetam: Facies meretricis facta est tibi (Jer. III). Nolo habeas consortium matronarum; nolo ad nobilium domos accedas; nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti. Neque vero earum te tantum cupio declinare congressus, quae maritorum inflantur honoribus; quas eunuchorum greges sepiunt, et in quarum vestibus attenuata in filum auri metalla texuntur: sed etiam eas fuge, quas viduas necessitas fecit. Sint tibi sociae, quas jejunia tenuant, quibus pallor in facie est, quas probavit et vita; quae (0942B)quotidie in cordibus suis canunt: Ubi pascis, ubi cubas in meridie? quae ex affectu dicunt: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Sit itaque tibi moderatus cibus, et nunquam venter expletus. Plures quippe sunt, quae cum vino sint sobriae, ciborum largitate sunt ebriae. Ad orationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum faciat, sed inanitas. Crebrius lege, disce quamplurima. Tenenti codicem somnus obrepat, et cadentem faciem pagina sancta suscipiat. Sint tibi quotidiana jejunia, et refectio satietatem fugiens. Nihil prodest biduo, triduoque transmisso vacuum portare ventrem, si pariter obruatur, si compensetur saturitate jejunium. Illico mens repleta torpescit, et irrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando senseris exteriorem (0942C)hominem florem adolescentiae suspirare, et accepto cibo, cum te in lectulo compositam dulcis libidinum pompa concusserit, arripe scutum fidei, in quo ignitae diaboli exstinguuntur sagittae. Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum. SEQUITUR IN EADEM. Difficile est humanam animam aliquid non amare; et necesse est ut in quoscunque mens nostra trahatur affectus, carnis amor spiritus amore superetur. Desiderium desiderio restinguitur, quidquid inde minuitur, hic crescit. Quin potius semper ingemina: Super lectulum meum in noctibus quaesivi quem dilexit anima mea (Cant. III). Mortificate igitur, ait Apostolus, membra vestra quae sunt super terram (Coloss. III); unde et ipse confidenter aiebat: Vivo autem, jam non ego, vivit vero in me Christus (Galat. II). (0942D)Esto cicada noctium. Lava per singulas noctes lectum tuum, lacrymis stratum tuum riga. Vigila, et fias sicut passer in solitudine. Psalle spiritu, psalle et sensu. Benedic, anima, Domino; et ne obliviscaris omnes retributiones ejus qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas, et redimit ex corruptione vitam tuam. Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardore capiaris. Quomodo, inquit Jesus, potestis credere gloriam ab hominibus accipientes (Joan. V)? Vide quale malum sit, quod qui habuerit, non potest credere. Nos vero dicamus: Quoniam gloriatio mea tu es (Psal. III); et, Qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor. X); et, Si adhuc hominibus (0943A)placerem, Christi servus non essem (Galat. I): et, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Galat. VI); et illud, In te laudabimur tota die; In Domino laudabitur anima mea (Psal. XLIII). Cum facis eleemosynam, Deus solus videat, cum jejunas laeta sit facies tua. Vestis nec satis munda, nec sordida. ET MOX. Nec satis religiosa velis videri, nec plus humilis quam necesse est, ne gloriam fugiendo quaeras. Plures enim paupertatis, misericordiae atque jejunii arbitros declinantes, hoc ipso cupiunt placere, quod placere contemnunt, et mirum in modum laus dum vitatur appetitur. Sunt quippe nonnullae exterminantes facies suas, ut pareant hominibus jejunantes, (0943B)quae statim ut aliquem viderint, ingemiscunt, demittunt supercilium, et operta facie, vix unum oculum liberant ad videndum: vestis pulla, cingulum sacceum et sordidis manibus pedibusque, venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo. His quotidie psalmus ille canitur: Dominus dissipabit ossa hominum sibi placentium (Psal. LII). ITEM IBI. Post haec quanquam Apostolus semper orare nos jubeat, et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen diversas orandi horas debemus habere, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat. Horam tertiam, sextam, nonam, diluculum quoque et vesperam, nemo est. qui nesciat. Nec cibi sumantur, nisi oratione praemissa: nec recedatur a mensa, nisi referatur Creatori gratia. (0943C)Noctibus bis terque surgendum, revolvenda quae de Scripturis memoriter retinemus. Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem. Nulli detrahas, nec adversus filium matris tuae ponas scandalum. Nec si biduo jejunaveris, putes te non jejunantibus esse meliorem. Tu jejunas et irasceris: ille comedit, et fronte blanditur. Tu vexationem mentis, et ventris esuriem rixando digeris: ille moderatius alitur, et Deo gratias agit. Unde quotidie clamat Isaias: Non tale jejunium elegit, dicit Dominus. In diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae (Isa. LVIII). Nec illarum tibi exempla proponas, quae carnis curam facientes, possessionum reditus et quotidianas domus impensas supputant. Nec dicas. Illa et illa suis rebus fruitur, honoratur ab (0943D)hominibus; fratres ad eam conveniunt, et sorores: nunquid ideo virgo esse desiit? Primum dubium est an virgo sit talis: non enim quomodo videt homo, videt Deus: homo videt in facie; Deus autem in corde. Dehinc etiamsi corpore virgo est, an spiritu virgo sit nescio. Apostolus autem ita virginem definivit, ut sit sancta corpore et spiritu (I Cor. VII). Haec omnia, quae digessimus, dura videbuntur ei, quae non amat Christum. Qui autem omnem saeculi pompam pro purgamento habuerit, et vana duxerit universa sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui commortuus est Domino suo, et consurrexit, et crucifixit carnem cum vitiis, et concupiscentiis, libere proclamabit: Quis nos separabit a charitate (0944A)Christi? An tribulatio? an angustia? an persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? Et iterum: Certus sum quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque potestates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque excelsum, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro. Habeto in mente quomodo in Apocalypsi in virginitate permanentes laudantur. Virgines, inquit Joannes, permanserunt. Hi sunt qui sequuntur agnum quocunque vadit (Apoc. IV). Quotiescunque te vana saeculi delectaverit ambitio, quoties in mundo aliquid videris gloriosum, ad paradisum mente transgredere. Esse incipe quod futura es, et audies a sponso tuo: Pone me sicut (0944B)umbraculum in corde tuo, sicut signaculum in brachio tuo, et opere pariter, ac mente munita, clamabis et dices: Aquae multae non potuerunt exstinguere charitatem, et flumina non operiant illam (Cant. VIII).

CAPUT II. ( Ejusdem Hieronymi ad Demetriadem. ) Unum illud tibi, nata Deo, praeque omnibus unum praedicam, et repetens iterumque, iterumque monebo, ut animum tuum sacrae lectionis amore occupes, nec in bona terra pectoris tui sementem lolii, avenarumque suscipias, ne dormiente patrefamilias, inimicus homo zizania superseminet; sed semper loquaris: In noctibus quaesivi quem diligit anima mea; et, adhaesit post te anima mea, me suscepit dextera tua. Quando eras in saeculo, ea quae erant saeculi diligebas: nunc autem (0944C)quia saeculum reliquisti, et secundo post baptismum gradu inisti pactum cum adversario tuo, dicens ei, Renuntio tibi, diabole, et saeculo tuo, et pompae tuae, et operibus tuis: serva foedus quod pepigisti, et esto consentiens, pactumque custodiens cum adversario tuo, dum es in via hujus saeculi, ne forte tradat te judici, tradarisque ministro; et non inde exeas, nisi solvas novissimum quadrantem, id est minimum quodque delictum: quia et pro otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii. Haec dicta sint non infausto contra te vaticinio, sed pavidi, cautique monitoris officio, ea quoque in te, quae tuta sunt, formidantis. Si spiritus, inquit, potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Vult nos loco movere hostis, et de gradu excedere: (0944D)sed solidanda sunt vestigia, et dicendum: Statuit supra petram pedes meos, etc. Si in cogitationes tuas coluber ascenderit, serva cor tuum, et cum David canito: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Claude cubiculum pectoris, et crebro signaculo crucis munias frontem tuam, ne exterminator Aegypti in te locum reperiat. Post cogitationum diligentissimam cautionem, jejuniorum tibi arma sumenda sunt, et canendum cum David: Humiliavi in jejunio animam meam, et cinerem tanquam panem manducavi: et, Cum molesti essent mihi, induebar cilicio (Psal. XXXIV). Salvator generis humani, qui virtutum et conversationis suae nobis reliquit exemplum, post baptismum statim assumitur (0945A)a spiritu, ut pugnet contra diabolum; et oppressum eum atque contritum tradidit discipulis conculcandum. Unde et Apostolus loquitur: Deus autem conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI). Et tamen hostis antiquus post quadraginta dierum jejunium, per cibum molitur insidias, et dicit: Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV). In Job scriptum est de dracone: Virtus ejus in lumbis ejus, et fortitudo illius super umbilicum ventris ejus (Job IV). Adversum juvenes et puellas aetatis ardore hostis noster abutitur, et inflammat rotam nativitatis nostrae; et implet illud Oseae: Omnes adulterantes, quasi clibanus corda eorum (Oseae VII): quae Dei misericordia et jejuniorum frigore restinguuntur. Haec sunt ignita diaboli (0945B)jacula, quae simul et vulnerant, et inflammant. Sic quoque debes jejunare, ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in psalmis, nec in vigiliis solito quid minus facias. Jejunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum fundamentum est: et sanctificatio atque pudicitia, sine qua nemo videbit Deum, gradus praebet ad summa scandentibus. Legamus evangelium sapientum et stultarum virginum (Matth. XXV), quarum aliae cubiculum ingrediuntur sponsi, aliae bonorum operum oleum non habentes, exstinctis lampadibus excluduntur. Disce quid boni habeat continentia, et quid e contrario mali saturitas. Scurrilitas atque lascivia te praesente non habeant locum. Nunquam verbum inhonestum audias, aut si audieris, non inesceris. Perditae mentis homines uno (0945C)frequenter, levique sermone tentant claustra pudicitiae. Ridere et rideri saecularibus derelinque, gravitas tuam personam decet. Superfluum reor te monere contra avaritiam, cum Apostolus doceat avaritiam esse idolorum cultum (Ephes. V). Laudent te esurientium viscera, non ructantium opulenta convivia. Christum vestire in pauperibus, pascere in esurientibus, et praeter psalmorum, et orationis ordinem, quod tibi hora tertia, sexta, nona, ad vesperum, media nocte, et mane semper est exercendum, statue quot horis sacram Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem et instructionem animae. Cumque haec finieris spatia, et frequenter te ad figenda genua sollicitudo animae suscitaverit; habeto lanam semper (0945D)in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda subtegmina in alveolis fusa vertantur, aliarumque neta, aut in globum collige, aut texenda compone. Si tantis operum varietatibus fueris occupata, nunquam tibi dies longi erunt. Haec observans, et te ipsam salvabis, et alias, et eris magistra sanctae conversationis, multarumque castitatem lucrum tuum facies, Scriptura dicente: In desideriis est omnis anima otiosi. Ideo enim tibi cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis nihil aliud cogites, nisi quod ad Domini pertinet servitutem. Simpliciter loquar. Quamvis omnem censum tuum in pauperes distribuas, nihil apud Christum erit (0946A)pretiosius, nisi quod manibus tuis ipsa confeceris, vel in usus proprios, vel in exemplum virginum caeterarum. Bonum est igitur obedire majoribus, parere perfectis; et post regulas Scripturarum, vitae suae tramitem ab aliis discere, nec praeceptore uti pessimo, scilicet praesumptione sua. Matronarum maritis ac saeculo servientium tibi consortia declinentur, ne sollicitetur animus, et audias quid vel maritus uxori, vel uxor locuta sit viro. Venenatae sunt hujusmodi confabulationes, super quarum damnatione saecularem versum assumens Apostolus, facit ecclesiasticum: Corrumpunt mores bonos confabulationes malae (I Cor. XV). Graves feminae tibi comites eligantur, quarum probata est conversatio, sermo moderatus, sancta verecundia. Fuge lasciviam puellarum, (0946B)quae ornant capita, crines a fronte demittunt. Illa sit tibi pulchra, illa amabilis, illa habenda inter socias, quae se nescit esse pulchram. Felix illa conscientia, et beata virginitas, in cujus corde praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, patientia, atque justitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor, nec ad recordationem hominis aliquando suspirat, nec videre desiderat, quem cum viderit, nolit dimittere. Sanctarum virginum propositum et coelestium consimilem gloriam quarumdam non bene se agentium nomen infamat. Finem jungo principio, nec semel monuisse contentus sum. Ama scripturas sanctas, et amabit te sapientia: dilige eam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te. Haec monilia in pectore et in auribus (0946C)tuis haereant. Nihil aliud noverit lingua nisi Christum, nihil possit sonare nisi quod sanctum est.

CAPUT III. ( Ejusdem, ex epistola ad Furiam. ) Arripe, quaeso, occasionem, et fac de necessitate virtutem. Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male coepit, sed bene finivit. Judae laudantur exordia, sed finis proditione damnatur. Meretrix illa in Evangelio baptizata, lacrymis suis et crine, quo multos ante deceperat, pedes Domini tergens salvata est. Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos, nec orbes stibio fuliginatos, quanto foedior, tanto pulchrior. Vidua quae marito placere desivit, et juxta Apostolum vere vidua est, nihil habet necessarium, nisi perseverantiam. Ardentes (0946D)diaboli sagittae jejuniorum et vigiliarum rigore restinguendae sunt. Aut loquendum nobis est ut vestiti sumus, aut vestiendum ut loquimur. Quid aliud pollicemur, et aliud ostendimus? Lingua personat castitatem, et totum corpus profert impudicitiam. Hoc quantum ad habitum pertinet et ornatum. Caeterum vidua quae in deliciis est (non est meum, sed Apostoli), vivens mortua est (I Tim. V). Quid sibi vult hoc quod ait, vivens mortua est? Vivere quidem videtur ignorantibus, et non esse peccato mortua: sed Christo, quem secreta non fallunt, mortua est. Apostolus macerat corpus suum, et animae subjicit imperio, ne quod aliis praecipit, ipse non servet: et (0947A)adolescentula fervente cibis corpore, de castitate secura est? Neque vero haec dicens condemno cibos, quos Dominus creavit ad utendum cum gratiarum actione, sed juvenibus, et puellis incentiva assero esse voluptatum. Non Aetnaei ignes, non Vulcania tellus, non Vesuvius et Olympus tantis ardoribus aestuant, ut juveniles medullae vino plenae, et dapibus inflammatae. Grandis ergo virtutis est, et sollicitae diligentiae superare quod nata sis, in carne non carnaliter vivere, tecum pugnare quotidie, et inclusum hostem Argi, ut fabulae ferunt, centum oculis observare. Primum igitur, si stomachi firmitas patitur, donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, quae natura frigidissima est: aut si hoc imbecillitas prohibet, audi cum Timotheo: Vino modico (0947B)utere propter stomachum, et frequentes tuas infirmitates (I Tim. V). Deinde in ipsis cibis calida quaeque devita. Non solum de carnibus loquor, super quibus vas electionis profert sententiam: Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum (Rom. XIV): sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque et gravida declinanda sunt. Nihil ita scias conducere Christianis adolescentibus, ut esum olerum. Unde et in alio loco: Qui infirmus est, ait, olera manducet (Rom. XIV): ardorque corporum frigidioribus epulis temperandus est. Nihil sic inflammat corpora, aut titillat membra genitalia, sicut indigestus cibus ructusque convulsus. Malo apud te, filia, verecundia parumper, quam causa periclitari. Quidquid seminarium voluptatis est venenum puta. Parcus (0947C)cibus et venter semper esuriens triduanis jejuniis praeferatur. Et multo melius est quotidie parum, quam raro satis sumere. Pluvia illa optima est quae sensim descendit in terram: subitus et nimius imber in praeceps arva subvertit. Quando comedis, cogita quod statim tibi orandum, illico et legendum sit. De Scripturis sanctis habeto fixum versuum numerum: istud pensum Domino tuo redde. Nec ante quieti membra concedas, quam calathum pectoris tui hoc subtegmine impleveris. Post Scripturas sanctas, doctorum hominum tractatus lege eorum duntaxat, quorum fides nota est. Amorem monilium, atque gemmarum, sericarumque vestium transfer ad scientiam Scripturarum. Fac tibi amicos de inimico mammona, qui te recipiant in aeterna tabernacula. Juvenum fuge (0947D)consortia: comatulos, comptos atque lascivos domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur, ut noxius. Fidicinas, et psaltrias, et istiusmodi chorum diaboli, quasi mortifera sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli in publicum subinde procedere. Pessimae consuetudinis est, cum fragilis sexus et imbecilla aetas suo abutitur arbitrio, et putat licere quod libet. Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt.

CAPUT IV. ( Excerptum ex epistola Caecilii Cypriani, de Habitu virginum. ) Nunc nobis, inquit, ad virgines sermo est, quarum quo sublimior gloria est, major et cura est. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum gratiae spiritalis, laeta indoles, laudis (0948A)et honoris opus integrum et incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam Domini, illustrior portio gregis Christi. Gaudet per illas, atque in illis largiter floret ecclesiae matris gloriosa fecunditas: quantoque plus copiosa virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium matris augescit. Ad has loquimur, has adhortamur affectione potius quam potestate. Ut quae se Christo dicaverint, et a carnali concupiscentia recedentes, tam carne quam mente se Deo voverint, consumment opus suum magno praemio destinatum: nec ornari jam aut placere cuiquam nisi Domino suo studeant, a quo et mercedem virginitatis exspectant. SEQUITUR. Quod si Christum continentia sequitur, et regno Dei virginitas destinatur, quid est illis cum terreno cultu, et cum ornamentis, quibus dum hominibus (0948B)placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum: Qui hominibus placent, confusi sunt, quoniam Deus nihili fecit illos (Psal. LII)? et Paulum quoque gloriose et sublimiter praedicasse: Si hominibus placere vellem, Christi servus non essem (Galat. I)? Continentia vero et pudicitia non in sola carnis integritate consistit, sed etiam in cultus et ornatus honore pariter ac pudore, ut secundum Apostolum, quae innupta est, sancta sit et corpore, et spiritu. SEQUITUR. Virgo non esse tantum, sed et intelligi debet, et credi, ut nemo cum virginem videt, dubitet an virgo sit. Parem se integritas in omnibus praestet, nec bonum corporis cultus infamet. Quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat, aut quaerat? Timeat potius (0948C)placere si virgo est, nec periculum sui appetat, quae ad meliora et divina se servat. Quae virum non habent cui placere se simulent, integrae et purae, non tantum corpore, sed etiam spiritu perseverent. Neque enim fas est virginem ad speciem formae suae comi, aut de carne, et de ejus pulchritudine gloriari, cum nulla sit illi magis quam adversus carnem colluctatio, et vincendi corporis ac domandi obstinata certatio. SEQUITUR. Neminem Christianum decet, et maxime virginem non decet, claritatem ullam computare carnis et honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura complecti. SEQUITUR. Scriptum est, et legitur, et in exemplum nostri ecclesiae ore celebratur: Qui dicit se in Christo manere, debet quomodo ille ambulavit et ipse ambulare (0948D)(I Joan. II). Ambulandum est vestigiis paribus, aemula ingressione nitendum est. Tunc respondet ad fidem nominis sectatio veritatis, et credenti praemium datur, si quod creditur et geratur. Locupletem te dicis, et divitem, sed divitiis tuis Paulus occurrit, et ad cultum atque ornatum tuum justo fine moderandum sua voce praescribit. Sint, inquit, mulieres cum verecundia et pudicitia componentes se, non intortis crinibus, neque auro, neque margaritis, aut veste pretiosa, sed ut decet mulieres promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II). Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit et dicit: Sit in muliere non exterior ornamenti, aut auri, aut vestis cultus, sed cultus cordis (I Petr. III). Quod si illi (0949A)mulieres quoque admonent coercendas, et ad ecclesiasticam disciplinam religiosa observatione moderandas, quae excusare cultus suos soleant per maritum, quanto id magis observare virginem fas est, cui nulla ornatus sui competat venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpae, sed sola ipsa remaneat in crimine! Locupletem te dicis et divitem: sed non omne quod potest, debet et fieri; cum scriptum sit: Omnia licent, sed non omnia expediunt: omnia licent, sed non omnia aedificant (I Cor. VI). Caeterum si tu te sumptuosius comas, et per publicum notabiliter incedas, oculos in te juventutis illicias, suspiria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, sperandi fomenta succendas, ut etsi ipsa non pereas, alios tamen perdas, et (0949B)velut gladium te, et venenum videntibus praebeas; excusari non potes, quasi mente casta sis et pudica: redarguit te cultus improbus, et impudicus ornatus: nec computari jam poteris inter puellas et virgines Christi, quae sic vivis ut possis adamari. Ornamentorum ac vestium insignia et lenocinia formarum non nisi prostitutis et impudicis feminis congruunt. Fugiant castae virgines et pudicae incestarum cultus, habitus impudicarum, lupanarium insignia, ornamenta meretricum. Hoc Deus culpat, hoc denotat. Sericum et purpuram indutae, Christum induere non possunt: auro et margaritis, et monilibus adornatae ornamenta cordis ac pectoris perdiderunt. Virgines certe, quibus hic sermo nunc consulit, quae se ejusmodi artibus compserint, inter virgines se non putent (0949C)debere numerari. Audite itaque virgines ut parentem, audite, quaeso vos, docentem pariter ac monentem, audite utilitatibus et commodis vestris fideliter consulentem. Estote tales, quales vos Deus artifex fecit: estote tales quales vos manus patris instituit. Maneat in vobis facies incorrupta, cervix pura, forma sincera. Vince vestem, quae virgo es, quae Deo servis; vince aurum, quae carnem vincis, et saeculum. Arcta et angusta est via, quae ducit ad vitam: durus et arctus est limes, qui tendit ad gloriam. Lata et spatiosa itinera vitae lethalis: illic illecebrae, et mortiferae voluptates; illic diabolus blanditur ut fallat, arridet ut noceat, illicit ut occidat. Servate virgines, servate quod esse coepistis, servate quod eritis. Magna vos merces manet, praemium (0949D)grande virtutis, munus maximum castitatis. Quod futuri sumus, jam vos esse coepistis: vos resurrectionis gloriam in isto saeculo jam tenetis: per saeculum sine saeculi contagione transitis: cum castae perseveratis et virgines, angelis Dei estis aequales. Tantum maneat et duret solida et illaesa virginitas, et ut coepit fortiter, jugiter perseveret, nec monilium aut vestium quaerat ornamenta, sed morum. Deum spectet et coelum: neque oculos ad sublime porrectos ad carnis et mundi concupiscentiam deprimat, aut ad terrena deponat, etc. Primus homo, inquit, de terrae limo; secundus homo de coelo. Qualis ille de limo, tales et qui de limo: et qualis coelestis, tales et coelestes. Quomodo portavimus imaginem ejus (0950A)qui de limo est, portemus et imaginem ejus qui de coelo est (I Cor. XI). Hanc imaginem virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat et veritas: portant discipulae Dei memores justitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles in timore, ad omnem tolerantiam fortes, ad sustinendan injuriam mites, ad faciendam misericordiam faciles, fraterna pace unanimes, atque concordes. Quae vos singula, o bonae virgines, observare, dirigere, implere debetis, quae Deo et Christo vacantes, ad Dominum, cui vos dicatis, et majore et meliore parte praeceditis. Provectae aetatis junioribus facite magisterium. Minores natu praebete majoribus ministerium, comparibus incitamentum. Hortamentis vos mutuis excitate; aemulis de virtute documentis ad (0950B)gloriam provocate; durate fortiter, spiritaliter pergite, pervenite feliciter.

( De sermone sancti Caesarii episcopi sanctimonialibus directo. ) Gaudete et exsultate in Domino, venerabiles filiae, et gratias illi jugiter uberes agite, qui vos de tenebrosa saeculi hujus conversatione ad portum quietis et religionis attrahere et provocare dignatus est. Cogitate jugiter unde exiistis, et ubi pervenire meruistis. Reliquistis fideliter mundi tenebras, et lucem Christi feliciter videre coepistis. Contempsistis libidinis incendium, et ad castitatis refrigerium pervenistis. Respuistis gulam, et abstinentiam elegistis. Respuistis avaritiam atque luxuriam, et castitatem vel misericordiam tenuistis. Et quamvis (0950C)vobis usque ad exitum vitae non desit pugna, tamen, Deo donante, securi sumus de vestra victoria. Sed rogo vos, venerabiles filiae, ut quanto estis securae de praeteritis, tanto sitis sollicitae de futuris. Omnia enim crimina vel peccata cito ad nos revertuntur, si non quotidie bonis operibus expugnentur. Audite apostolum Petrum dicentem: Sobriae estote, et vigilate, quia adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens, aliquid devorare quaerens circuit (I Petr. V). Quandiu in hoc corpore vivimus, die nocteque, Christo adjutore vel duce, contra diabolum repugnemus. Sunt enim aliquae, quod pejus est, negligentes et tepidae, quae de solo Christianitatis vocabule gloriantur, et putant quod illis sufficiat vestem mutasse, et (0950D)religionis tantum habitum suscepisse: nescientes illud propheticum: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem (Eccli. II). Nec sententiam Psalmistae considerantes: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI). Et illud quod Apostolus dixit: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum coelorum (Act. XIV). Vestes enim saeculares deponere et religiosas assumere unius horae momento possumus; mores vero bonos jugiter retinere, vel contra malas dulcesque voluptates saeculi hujus, quandiu vivimus, Christo adjutore, laborare debemus: quia non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit. In primis ergo omnis anima, quae religionem servare desiderat, (0951A)gulae concupiscentiam vincere, et ebrietatem vitare, tota fidei virtute contendat: et ita temperatum convivium, mensamque mediocrem habere studeat, ut caro illius nec nimietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum abundantiam ad luxuriam provocetur. Deinde abjecta superbia, cui Deus resistit, profundae humilitatis jaciat fundamentum: invidiam velut vipereum venenum detestetur ac fugiat, linguam refraenet, detractionem quasi venenum respuat, verba otiosa nec ipsa proferat, nec ab aliis prolata auribus suis libenter admittat. Vestimentorum habitum nec nimis abjectum, nec notabiliter pomposum, aut periculose elegantem habere consuescat. Lectionem aut ipsa frequentius legat, aut legentis verba tota pectoris aviditate suscipiat. De (0951B)divinis Scripturarum fontibus jugiter aquam salutis hauriat: illam utique, de qua Dominus dicit: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII). De paradisi etiam floribus, hoc est sanctarum Scripturarum sensibus, anima sancta se jugiter ornare contendat. Ex ipsis pretiosas margaritas auribus suis indesinenter appendat: ex ipsis annulos, et dextralia, dum exercet opera bona, sibi componat. Ibi vulnerum medicamenta, ibi castitatis aromata, ibi compunctionis holocausta requirat. Quae vero religionem immaculato corde et puro corpore conservare desiderat, aut nunquam in publicum, aut certe non nisi pro grandi et ineffabili necessitate procedat. Nolite, quaeso vos, nolite quibuscunque aut occasionem dare, aut familiaritatem tribuere. Quae (0951C)vero libidinem, Christo adjuvante, desiderat vincere, familiaritatem debet refugere: et quae indignam familiaritatem non spreverit, aut se aut alium cito perdet. Sed forte dicit aliqua, ideo familiaritatem non fugio, quia volo habere quod vincam, et adversarium meum cupio tenere captivum. Vide ne contra te adversarius incipiat rebellare, vide ne te ducat captivitas ista captivam. Audi Apostolum dicentem: Fugite fornicationem (I Cor. V). Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere: contra libidinem vero, non expedit repugnare, sed fugere. Esto ergo libidinis fugitiva, si vis esse castitatis pugnatrix egregia. Sed quod dixi diligenter attendite. Quando sola aliqua libidinis stimulis incitatur, Christo adjuvante, repugnet quantum praevalet contra (0951D)se, quia non habet quo possit fugere. Quando vero per alterius sodalitatem, opportunitatem voluptatis diabolus subministrat, ipsam familiaritatem, quantum praevalet, ut diximus, anima sancta refugiat. Sed ut haec omnia servare possimus, abstinentiam rationabilem teneamus, quia vera est illius sanctissimi viri sententia: Prout continueris ventrem, ita et venenosos motus ejus. Humilitatem etiam veram quantum possumus conservemus. Non enim diu carnis integritas servatur, ubi animus superbiae tumore corrumpitur, praecipue si iracundiae flamma frequentius surgit, castitatis et virginitatis flores cito consumit. Casta enim et Deo devota anima, non solum extraneorum, sed etiam parentum (0952A)suorum familiaritatem habere non debet. Si enim vasa, quae ecclesiae offeruntur, ut in sacrosanctis altaribus ponantur, sancta ab omnibus appellantur, et nefas est ut de ecclesia postmodum in domum laicam revocentur, aut usibus humanis aptentur: putas qualem dignitatem apud Deum habet anima ad ejus imaginem procreata? Sicut ergo vasa sancta humanis usibus servitura nec possunt, nec debent de ecclesia revocari, sic religiosam quampiam non oportet, non decet, non expedit, parentum suorum multis obligationibus implicari, aut quorumcunque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante omnia admoneo, ut aemulationis malum, quasi venenum vipereum fugiatis, et ita inter vos charitatis dulcedinem conservetis, ut vobis invicem (0952B)per sancta colloquia medicamenta spiritalia praeparetis. Sunt enim, quod pejus est, aliquae quae quando se pariter jungunt, magis sibi detrahendo vel contra praepositas murmurando, vulnera faciunt, quam spiritalia medicamenta componunt. Vos vero, sanctae ac venerabiles filiae, si aliquam videtis pusillanimem, consolationem impendite: si superbientem, humilitatis medicamentum apponite: si iracundam videritis, refrigerium patientiae ministrate. Si nobiles natae estis, magis de religionis humilitate, quam de saeculi dignitate gaudete. Tenete ergo firmiter manus in aratro, et nolite respicere retro. Memento te uxoris Loth, quae retro respiciens versa est in statuam salis. Nunquam juramentum, nunquam maledictum de virginis ore procedat. Non solum (0952C)enim corpora, sed etiam corda vestra omni sollicitudine custodite, propter illud quod scriptum est: Omni custodia serva cor tuum (Prov. IV). Et illud quod Dominus in Evangelio dixit: De corde exeunt cogitationes malae (Matth. XV). Si enim in corde nihil male cogitatur, quidquid sanctum est, ex ore profertur, quia sicut scriptum est: Ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XV). Hoc enim lingua proferre consuevit, quod ex officina cordis conscientia ministraverit. Et ideo si ex ore vultis bona proferre, semper in corde quae sancta sunt cogitate. Sic lectioni et orationi debetis incumbere, ut ante omnia etiam manibus possitis aliquid exercere, secundum illud quod Apostolus ait: Qui non operatur, nec (0952D)manducet (II Thes. III). Meliorem quoque diei partem sancto operi dedicate: lectioni vacare consuescite. Oratio vestra ita cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in ore. Nam qui alta voce orare voluerit, et sibi, et alteri multum nocet, dum per suam garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta et secreta suspendit. Pomposa indumenta, quae non utilitati, sed vanitati serviunt, fastidite atque omnia contemnite. Multae enim quod in moribus diligunt, hoc etiam in operibus suis ostendunt, praeparant sibi ornamenta saecularia saeculum diligentes, et voluptati servientes vel luxuriae. Vobis vero nihil sit commune cum talibus, sed omnia ornamenta, quibus ad luxuriam caro componitur, velut inimica et contraria a vestro proposito respuantur. (0953A)Sunt enim, quod pejus est, quae pro vanitate saeculi istius plus student terrenis cupiditatibus operam dare, quam lectioni divinae justitiae, dum volunt stragula pulchra, et picta tapetia, plumaria etiam et reliqua his similia, cum ingenti sumptu et superflua expensa, ad oculorum libidinem praeparare, nescientes illud quod Dominus per Joannem Evangelistam clamat, et dicit: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt; quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi est (II Joan. II). Quid prodest virgini integritatem corporis custodire, si oculorum concupiscentias noluerit evitare? Vos vero, sanctae et Deo dignae animae, totum spiritaliter agite. Sequimini Christum tenendo perseveranter quod voluistis ardenter. (0953B)Iterum atque iterum, sanctae et Deo dicatae animae, rogo, et cum omni humilitate pro conservando virginitatis praemio consilium do, ut familiaritatem incongruam a vobis vel a vestris animis totis viribus repellere laboretis. Nam ad conservandam sanctae religionis dignitatem singularitas testis sanctissima est. Familiaritas enim cujuslibet si frequens esse coeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, libidinem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat, lasciviam pascit, petulantiam nutrit, casus exaltat, ruinas aedificat, confusionem mercatur, thesaurizat opprobrium, criminationes exaggerat, excusationes inflammat, et catervatim simul in fascem conglomerat. Nam si anima sancta secretum suum custodire voluerit, et assiduae familiaritatis (0953C)malum tota animi virtute fugerit, ipsa sancta singularitas munimen illi invictum est sanctimoniae, expugnatio fortis infamiae, exercitium continentiae, evacuatio luxuriae, pax secura virtutum, et impugnatio inquieta bellorum, puritatis culmen et libidinis carcer, honestatis portus et ignominiae naufragium, virginitatis mater et hostis immunditiae, integritatis dignitas et fornicationis abdicatio, voluntas bonorum operum et afflictio vitiorum, refrigerium pudicitiae et poena petulantiae, acquisitio triumphorum et facinorum detrimentum, requies salutis et perditionis exsilium, vita spiritus et carnis interitus. Haec omnia mala fortiter, Deo adjuvante, repellentur, et illa quae diximus bona feliciter acquirentur, si ab animabus sanctis familiaritas (0953D)inordinata respuatur. Attendite vos, o animae sanctae, quia inter omnia certamina, quibus semper comes est Christiana militia, sola duriora sunt praelia castitatis, ubi quotidiana pugna est et rara victoria. Castitatis dura sunt praelia, sed majora sunt praemia. Castitatis palmam nemo securus accipit, cui quantum duri sunt exitus, tantum gloriosi sunt fructus. Ut ergo castitatis praemia, et virginitatis coronam feliciter, Deo remunerante, possitis accipere, periculosam familiaritatem a vobis semper excludite. Currite fideliter, ut possitis pervenire feliciter, adjuvante Domino nostro (0954A)Jesu Christo, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT VI. ( S. Athanasii ad sponsas Christi. )Quanta in coelestibus beatitudinem virginitas sancta possideat, praeter Scripturarum testimonia, Ecclesiae etiam consuetudine edocemur, qua addiscimus peculiare illi subsistere meritum, cujus specialis est consecratio. Nam cum universa turba credentium paria gratiae dona percipiat, et iisdem omnes sacramentorum benedictionibus glorientur, ista ad proprium aliquid prae caeteris habendum, de illo sancto et immaculato Ecclesiae grege, quasi sanctiores, purioresque hostiae, et pro voluntatis suae meritis a sancto Spiritu eliguntur, et per summum sacerdotem (0954B)Dei offeruntur altario. Possidet ergo virginitas, et quod alii habent, et quod alii non habent, dum communem, et peculiarem obtinet gratiam, et proprio, ut ita dixerim, consecrationis privilegio gaudet. Nam et Christi sponsas virgines dicere ecclesiastica nobis permittit auctoritas, dum in sponsarum modum quas consecrat Domino velat, ostendens eas vel maxime habituras spiritale connubium, quae subterfugerint carnale consortium. Et digne Deo per matrimonii comparationem spiritaliter copulantur, quae ejus dilectionis causa humana connubia spreverunt. In his quam maxime illud impletur Apostoli: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est (II Cor. VI). Et quoniam multa sunt quae bono proprio carent, nisi aliarum rerum juventur (0954C)auxilio, attentius praevidendum est ne forte et virginitati aliqua sint necessaria, sine quibus nequaquam fructum afferre sufficiat: et tantus nihil proderit labor, dum vane prodesse creditur, quod absque rebus necessariis possidetur. Aeternam vero vitam non nisi per omnem divinorum praeceptorum custodiam promereri posse Scriptura testatur. Si vis, inquit, ad vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX). Vitam ergo non habet, nisi qui legis mandata servaverit; et qui vitam non habuerit, coelestis regni non potest esse possessor. Ergo pudicitiam integritatemque servantibus, et ejus remunerationem a Dei aequitate sperantibus, ante omnia mandatorum sunt custodienda praecepta, ne gloriosae castitatis et continentiae labor in irritum deducatur. (0954D)Cupiens divinum implere consilium, ante omnia serva mandatum: volens virginitatis praemium consequi, vitae amplectere merita, ut sit cujus remunerari castitas possit. Nam ut vitam praestat observatio mandatorum, ita eorum e contrario generat praevaricatio mortem. Et qui per praevaricationem in morte fuerit, virginitatis coronam sperare non poterit, neque pudicitiae praemium exspectare constitutus in poena. Nolo enim putes in hoc constare justitiam ut malum non facias, cum et bonum non facere malum sit, et in utroque legis praevaricatio committatur, quoniam qui dixit: Recede a malo, (0955A)ipse dixit, et fac bonum (Psal. XXXIII). Si a malo recesseris, et non feceris bonum, transgressor legis, quae non tantum in malorum actuum abominatione, sed etiam in bonorum operum perfectione completur. Nolo enim tibi in hoc blandiaris, si aliqua non feceris, cum scriptum sit: Qui universam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacob II). Adam enim semel peccavit, et mortuus est, et tu te vivere posse existimas, illud saepe committens, quod alium, dum semel perpetrasset, occidit? Memento Adam et Evam virgines deliquisse, nec integritatem corporis profuisse peccantibus. Licitum quippe est matrimonii inire consortium, nam quae connubia deserunt, non illicita, sed licita spernunt. Ejusmodi autem si jurent, si (0955B)maledicant, si detrahant, si detrahentes patiantur audire, si malum pro malo reddant, si cupiditatis in alienis, aut avaritiae in propriis crimen incurrant; si zeli aut livoris venena possideant, si contra legalia et apostolica instituta indecens aliquid aut loquantur, aut cogitent; si in carne placendi studio comptae et ornatae procedant, si alia ut assolet illicita faciant, quid proderit eis sprevisse quod licuit, et exercere quod non licet? Si vis prodesse tibi quod licite contempsisti, vide ne quid eorum quae non licent facias. Stultum est enim timuisse quod minus est, et non timere quod majus est. Dicit enim Apostolus: Innupta cogitat quae Domini sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore, et spiritu: quae autem nupta est, cogitat quae sunt mundi, quomodo (0955C)placeat viro (I Cor. VII). Dicat ergo mihi quae virum non habet, et tamen quae mundi sunt cogitat, cui placere desiderat? nonne incipiat illi nupta praeponi? Quia illa cogitando quae mundi sunt, complacet vel marito: ista vero nec marito, quem non habet, potest placere, nec Deo. Sed nec illud silentio praeterire nos convenit, quod dixerit: Innupta cogitat quae Dei sunt, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore, et spiritu. Quae sunt ergo Domini, dicat Apostolus: Quaecunque sunt sancta, quaecunque sunt justa, quaecunque amabilia, quaecunque bonae famae: si qua virtus, si qua laus disciplinae. Ista sanctae, verae, et apostolicae virgines diu noctuque sine ullo temporis intervallo meditantur. Sequitur quae Dei sunt, quomodo placeat Deo. Deo, inquam, non hominibus, (0955D)ut sit sancta corpore, et spiritu; non dixit, ut sit sancta membro, aut corpore tantum, sed, ut sit sancta corpore, et spiritu. Membrum enim una corporis pars est, corpus vero omnium compago membrorum est. Cum ergo dicit ut sit sancta corpore, omnibus membris eam debere sanctificari testatur. Quia non proderit caeterorum sanctificatio membrorum, si inveniatur vel in uno corruptio; et jam non erit sancta corpore, quod ex omnibus constat membris, quae vel unius fuerit coinquinatione polluta. Unde, quaeso te, virgo, neque in sola tibi pudicitia blandiaris, ne in unius membri integritate confundaris, sed secundum Apostolum soli Deo conserva corporis sanctitatem. Munda ab omni inquinamento (0956A)caput, quia crimen est, illud post chrismatis sanctificationem, cujuslibet pigmenti fuco, vel pulvere sordidari, aut auro, vel gemmis, vel qualibet alia terrena specie componi. Munda frontem, ut humana, non divina opera erubescat, et illam confusionem recipiat, quae non peccatum, sed Dei gloriam parit. Munda collum, ut non aurea ex capillis portet suspensa monilia, sed illa potius ornamenta circumferat, de quibus Scriptura dicit: Misericordia et veritas non deficiant a te: suspende autem illa in collo tuo (Prov. III). Munda oculos, dum eos ab omni concupiscentia retrahis, et ab intuitu pauperum nunquam avertis. Munda linguam a mendacio, quia, Os quod mentitur occidit animam, a detractione, a juramento, a perjurio: Cohibe linguam (0956B)tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Et memor esto Apostolum dicentem: Benedicite, et nolite maledicere (Rom. XII). Nefas est enim ut labia illa quibus Dominum confiteris, rogas, benedicis, et laudas, alicujus polluantur sorde peccati. Nescio qua conscientia ea lingua quis Dominum rogat, qua aut mentitur, aut detrahit. Labia enim sancta exaudit Deus, et ipsis annuit cito precibus, quas lingua immaculata pronuntiat. Munda aures, ut non nisi sermonibus sanctis auditum praebeant: ut nunquam obscena aut turpia, aut saecularia verba suscipiant, aut aliquem de altero audiant derogantem, propter illud quod scriptum est: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam (Eccli. XVIII). Manus nec porrectae ad accipiendum sint, (0956C)nec ad feriendum paratae, sed ad omnia misericordiae et pietatis opera satis promptae. Munda pedes, ne latam et spatiosam pergant viam, quae ducit ad splendida saeculi et pretiosa convivia, sed arduum magis, et angustum gradiantur iter quod tendit ad coelum. Agnosce tibi a Deo artifice non ad vitia, sed ad virtutem membra formata; et cum universos artus mundaveris ab omni sorde peccati, et toto fueris sanctificata corpore, tunc tibi castitatem intelligas profuturam, et cum omni fiducia palmam virginitatis exspecta. O virgo, serva propositum tibi magno praemio destinatum: agnosce statum tuum, agnosce locum, agnosce propositum. Christi sponsa diceris, vide ne quid indignum eo cui desponsata (0956D)videris, admittas. Christum sponsum habes, a domesticis et familiaribus ejus interroga, et strenue ac solerter inquire in quibus praecipue delectetur: qualem compositionem in te vestium diligat, cujusmodi concupiscat ornatum. Dicat tibi ejus familiarissimus Petrus, qui nec nuptis quidem corporalem permittit ornatum, sicut in Epistola sua scripsit: Mulieres similiter subjectae sint suis viris, ut et si qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant, considerantes in timore Dei castam conversationem vestram. Quarum sit non extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus, sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples (I (0957A)Petr. III). Dicat et alius apostolus beatus Paulus: Mulieres similiter in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se, non in tortis crinibus, aut auro, aut margaritis, vel veste pretiosa, sed quod decet mulieres, promittentes castitatem per bonam conversationem (I Tim. II). Sed tu forsitan dicis: Cur haec iidem apostoli non jusserunt? Quia non necessarium judicabant, ne talis virginibus commonitio potius injuria quam emendatio videretur. Sed neceas unquam tantae temeritatis fore credidissent, ut nec nuptae concessa carnalia ornamenta et terrena praesumerent. Revera ornare se et componere virgo debet: nam quomodo sponso suo placere poterit, nisi composita, et ornata processerit? Ornetur plane, sed interioribus ornamentis, et spiritaliter, (0957B)non carnaliter componatur, quia Deus non corporis, sed animae decorem in illa considerat. Ergo et tu, quaecunque animam tuam a Deo diligi, et inhabitari concupiscis, omni eam diligentia compone, et spiritalibus indumentis exorna. Nihil in ea dedecorum, nihil foedum appareat. Resplendeat auro justitiae, gemmis refulgeat sanctitatis, ac pretiosissimo pudicitiae margarito coruscet. Pro bysso et serico, misericordiae et pietatis tunica vestiatur, secundum quod scriptum est: Induite ergo vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, etc. (Coloss. III). Hujusmodi Deus quaerit ornamentum, et animam taliter compositam concupiscit. Memento te Dei filiam dici, secundum quod ait: Audi, filia, et vide (0957C)(Psal. XLIV). Sed et tu ipsa, quotiescunque Dominum Patrem nominas, Dei te filiam esse testaris. Ergo si Dei filia es, vide ne quid eorum facias quae Deo Patri incongrua sunt; sed age omnia quasi filia Dei. Originem tuam respice, genus intuere, gloriam nobilitatis adverte. Agnosce te non hominibus, sed Dei divinitatis nobilitate decoratam. Ita te exhibe, ut in te coelestis nativitas pareat, ut ingenuitas divina clarescat. Sit in te nova gravitas, honestas admirabilis, stupenda verecundia, mira patientia, virginalis incessus, et vere pudicitiae habitus, et sermo semper modestus, et suo in tempore proferendus, ut quisquis te viderit admiretur, et dicat: Quae haec novae inter homines gravitatis patientia est? quae pudoris verecundia? quae honestatis (0957D)modestia? quae maturitas sapientiae? Non est ista humana institutio, nec disciplina mortalis: coeleste mihi aliquid in terreno corpore redolet. Puto enim quod habitat in quibusdam hominibus Deus. Et cum te Christi famulam esse cognoverit, majore stupore teneatur, et cogitet qualis sit ille Dominus cujus talis et ancilla est. Si vis esse cum Christo, et cum Christo partem habere, Christi tibi exemplo vivendum est, qui ab omni malitia fuit extraneus. Nemo te circumveniat; nemo te fallaci sermone seducat. Non nisi sanctos, et simplices, et innocentes, et puros coelestis aula suscipit, et nullum apud Deum habet malitia locum. Ab omni nequitia et dolo mundum esse necesse est, qui cupis regnare (0958A)cum Christo. Nolo enim illas respicias, quae saeculi, non Christi sunt virgines: quae propositi sui, et professionis immemores, gaudent in deliciis, in opibus delectantur. Tu autem, quaecunque Christi, non saeculi virgo es, omnem praesentis vitae gloriam fuge, ut eam, quae in futuro promittitur, consequaris. Contentionum verba, et animositatis causas, et litium occasiones subterfuge. Nam si juxta Apostoli doctrinam (II Tim. II) servum Domini litigare non oportet, quanto magis Dei ancillam, cujus quo verecundior est sexus, animus debet esse modestior? Linguam a maliloquio cohibe, et ori tuo frenum legis impone; ut tunc forte loquaris, quando tacere peccatum sit, secundum id quod Apostolus dicit: Omnis sermo malus ex ore vestro (0958B)non procedat (Ephes. IV). Semper linguam tuam de bonis loqui assuesce, et auditum tuum ad laudem bonorum magis, quam ad malorum vituperationem commoda. Vide ut omnia quaecunque bene facis propter Dominum facias, sciens ejus rei tantum te a Domino recepturam esse mercedis, quantum ejus timoris et dilectionis causa perfeceris. Sancta magis esse quam videri stude. In jejuniis vero magis quam in epulis delectare, illius viduae memor quae non discedebat de templo, jejuniis et obsecrationibus serviens Domino nocte ac die. Divinae magis lectionis convivium dilige, et spiritalibus te saturari dapibus concupisce: et illos potius quaere cibos quibus anima quam corpus reficiatur. Carnis et vini species, quasi caloris fomenta et libidinis (0958C)incitamenta fuge. Iracundiam vince, animositatem cohibe, et quidquid illud est quod post factum poenitentiam ingerit, velut proximi criminis abominationem declina.Satis tranquillam et quietam convenit esse mentem, et ab omni perturbatione furoris alienam, quae Dei habitaculum esse desiderat. Cum orationem celebrare desideras, talem te exhibe, quasi quae sis cum Domino locutura. Cum psalmum dicis, cujus verba dicis agnosce: et in compunctione magis animi, quam in tinnulae vocis dulcedine delectare. Lacrymas enim psallentis Deus magis quam vocis gratiam comprobat. Omnium operum et cogitationum tuarum speculatorem Deum crede, et cave ne quid quod divinis oculis indignum sit aut opereris aut cogites. Crescat in te cum annis gratia, (0958D)crescat cum aetate justitia. Omne tempus in quo te non meliorem senseris, hoc te existima perdidisse. Coeptum virginitatis propositum, ad finem usque conserva, quia non inchoasse tantum, sed perfecisse virtutis est. Esto ergo omnibus vivendi forma, esto exemplum. Virginem te in omnibus exhibe. Sit et inviolabilis conversatio: ut quisquis vitam tuam audire saltem contigerit, in tantum sibi intelligat gratiam ex tua conversatione transfundi, ut dum te imitari concupiscit Dei sacrificio et ipse sit dignus.

Ecce quibus saluberrimis documentis sanctissimi et eruditissimi viri Deo dicatas ad castimoniale propositum servandum instituunt. Ecce quibus insignium (0959A)virtutum indumentis eas exornant, ut illius sponsi, cui se dicaverunt, amplexibus dignae fiant. Unde solerter sanctimonialibus vigilandum est, ut tantorum Patrem obedienter obtemperent monitis: ne scilicet his resultando, cum fatuis virginibus reprobentur, sed potius parendo cum prudentibus Christi thalamo admittantur. Diligenter itaque eorumdem sanctorum Patrum sententiis praelibatis, dignum et necessarium judicavimus, per singula capita distinguere quid praelatis, quidve subditis observandum sit. Et quoniam subditarum vita praelatarum est exemplis informanda, primum quales debeant abbatissae constitui, qualiter eis vivendum, qualiter subditas gubernandum, qualiterve in monasteriis residendum, et instanter Domino (0959B)tota mentis et corporis devotione serviendum; dein quid subjectis specialiter observandum sit, ponendum censuimus.

CAPUT VII. Tales abbatissae regendarum animarum curam suscipere debent, quae subditis verbis et exemplis ducatum praebeant sanctae religionis: quae non propriis voluntatibus deserviant, sed magis subditarum solertissimam curam gerant: quae se etiam, illasque, ut pote vasa sancta, in quibus instanter incensum orationis Deo digne offerri possit, ab omni labe vitiorum custodire norint: et ita eas secum in sancto proposito pervigiles reddant, ut una ad vitam tendentes aeternam, societate supernorum (0959C)civium mereantur perfrui. Qua igitur auctoritate, aut quibus sanctorum Patrum documentis, sibi attribuunt licentiam foras vagandi, aut per villas residendi, aut sericas vestes induendi, aut pompis vanis inserviendi? Sed quia hoc nulla auctoritate sibi licitum facere possunt, praesertim cum a sanctis Patribus in superioribus capitulis id penitus sanctimonialibus legatur inhibitum, restat ut abhinc hujuscemodi usus ab his modis omnibus, quantum Dominus posse dederit, caveatur. Quia quamvis in saeculari dignitate positae multigenis deliciis voluptuose hujuscemodi soleant uti, in monasteriis tamen, in quibus Christi sponsae sumptibus Dominicis communiter sunt gubernandae, prorsus est hoc censura aequitatis inhibendum. Nosse (0959D)etenim eas oportet, quia non ideo praelatae sunt, ut se solummodo, sed potius ut se, subditasque pascant, carnaliter videlicet, et spiritaliter: nec ut praesint tantum, sed ut prosint, a Domino sunt aliis praelatae. Ergo necesse est ut se sibique subditas in proposito sanctae religionis solerter constringant. Et sicut alias praecedunt prioratus honore, praecedant etiam piae conversationis exemplo; et quae aliis facere prohibent, nullatenus perpetrent. Recte enim, ut habet beatus Gregorius, aliorum errata corrigit, qui ea quae reprehendit minime agit. Sed quia pastoris absentia ovium solet fieri praeda, necesse est ut abbatissae in monasteriis consistant assidue, et ovium sibi subditarum vigilantissimam (0960A)curam gerant, ne illis absentibus praedae fiant subditae invisibilis lupi. Quales etiam esse debeant ductrices animarum, sanctus Caesarius in epistola quam ad Oratoriam abbatissam scripsit, plenissime docet: ex qua quaedam capitula ob instructionem abbatissarum excerpere, et huic capitulo annectere curavimus. Dicit enim ita: Audi ergo me, dulcissima soror, et filia. Tu quantumcunque semper in studiis spiritalibus occupari desideras, propter sorores tamen aliquando etiam exteriora tibi erunt negotia dirimenda. Curandum ergo tibi summopere est ut si temporalia quasi pro tempore agas; at semper tenacius in spiritali devotione et amore inhaereas, ut cum temporalia citius dispensaveris, ad orationem illico vel lectionem, quasi ad (0960B)matris sinum, recurras. Optare quippe debes ut, abjecta sollicitudine mundi, semper cogites de servitio Christi, propter illud quod dicitur: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus (II Tim. II), et caetera. In omnibus, juxta Apostolum (Tit. II), temetipsam praebe exemplum bonorum operum, vitaque tua velut pennatum animal ad alta semper per desiderium evolet, per verbum resonet, luceat per exemplum. Cum vero ad annuntiandum verbum Dei te sororibus affectaveris, prius cauta consideratione pensa, ut quod ore promis, factis impleas, et quod aliis praedicas, operibus praebeas. Prior in ecclesia inveniaris, postrema exeas. Par sis in communi cibo cum quibus pari uteris in mensa consessu. Abstinentiam, quam lingua praedicat, (0960C)proximae fauces, vel vicinus stomachus sentiat, ne forsitan subditae audientes tacitis cogitationibus dicant: O quam pulchre nobis abstinentiam praedicat plenus venter! Et in his omnibus caeterisque hoc tibi noveris convenire, ut angusti callis itinera, per quae socias admones gradiendum, prior ipsa gradiaris. Non sis vestibus ornatior caeteris, sed moribus: non quae tibi vultu intuituque placuerit, non quam tibi ad oculum cognoveris, vel cujus blandiori obsequio fueris delinita, sed quam amor Christi et religiosior demonstraverit vita praeponas. Oportet enim te propter quasdam cultrum nonnunquam habere in gutture, cauterium in lingua gestare, virgam tibi et baculum in manu ferre: ut per cultrum deseces vitia, per cauterium vero ad sanitatem secta reducas, (0960D)per virgae disciplinam corrigas, per baculum vero disciplinatam sustentes. Si quando vero cum saecularibus ad colloquendum fueris evocata, prius arma frontem tropaeo crucis, vexillo Christi pectus ingemina, ut cum sua virguncula Christus comitari dignetur. Confabulatio vero tua semper sit mixta gravitate atque dulcedine, et tantum loquaris quantum opportunitas flagitaverit rei ac temporis. Si quid vero ab eis petitum fuerit quod praestare deliberas, cum vultu hilari praesta. Si quid vero praestare non convenit, petitionem illorum saltem honestate sermonis mollifica. Nomen tuum plures noverint, beneficia tua in quantum praevales plures sentiant, vultum rari cognoscant. Si quando autem (0961A)tibi pro necessitate monasterii seorsum fuerit colloquendum, cum duabus, vel certe cum tribus electis sororibus facito. Quia opinio bonae famae, sicut etiam perfectae vitae custodia, tibi necessaria est: et tunc primum despicienda humana detractio cum Christus in causa est. Omnis quoque actio tua semper sit propter Deum, semper de Deo cogitatio in Deum. Et exceptis vitiis, quibus non compassio, sed rectitudo debetur, omnibus te cupio esse compassibilem, omnibus gratam, omnibus te praefectam piam. Ut videlicet juxta Paulum (I Cor. VII) sis sancta, corpore et spiritu, ipso sponso, et Domino tuo mentem tuam regente, et vias tuas sanctas disponente, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

CAPUT VIII. (0961B) Studendum summopere abbatissis est ut tot talesque in monasteriis admittant sanctimoniales, quae et morum probitate commendentur, et ecclesiasticis possint rationabiliter sustentari stipendiis. Quae vero adhuc carnalibus delectationibus irretiuntur, nequaquam sunt in monasteriis admittendae, quia satius est illis, juxta Paulum apostolum (I Cor. VII), foris nubere, tantum in Domino, quam in monasteriis admitti, et sub imagine simulatae sanctitatis dissolute vivere. Cum igitur hujusmodi religionis gratia monasteria expetiverint, non eis facilis tribuatur ingressus, donec prius eis haec legantur capitula: ut his perlectis noverint quid eis in castimoniali proposito observandum, quidve vitandum sit. (0961C)Quia postquam se Domino in hac militia devinxerint, nequaquam sibi licitum erit propriis uti consiliis, nec secularibus penitus implicari posse negotiis: nec frequentiam virorum, aut collocutionem familiarem absque causa inevitabili habere debent. Proinde scrutentur prius arcana cordis sui, simulque super adnotatas sanctorum Patrum sententias assidua meditatione perlegant, ne inconsulte, et minus caute vinculum continentiae et virginitatis arripientes, redeant post Satan, et fiant sicut canis reversus ad vomitum.

CAPUT IX. Providendum est his quae ob amorem Christi castimoniae se dicaverint, et in collegio sanctimonialium (0961D)se admitti postulaverint, ut res suas, antequam monasterium ingrediantur, ita sapienter prudenterque deliberent atque disponant, ut ad vitam tendentes aeternam, nullam earum occasione patiantur perturbationem. Proinde si aliqua sanctimonialium res suas proprias ecclesiae ita contulerit, ut nihil ex his sibi proprium vindicare, sed tantum rebus sustentari velit ecclesiae, huic sufficienter in congregatione stipendia largiantur necessaria. Si autem ecclesiae eas tradiderit, et usufructuario habere voluerit, quaestor ecclesiae eas, ut pote ecclesiae, defendat. Quod si eas ecclesiae conferre noluerit, abbatissa, et caeteris sanctimonialibus conniventiam adhibentibus, committat eas per scriptum publice roboratum, aut propinquo, aut alio cuilibet bonae (0962A)fidei amico, qui eas jure fori defendat. Secundum hanc igitur constitutionis formam, sanctimoniales suas proprias res deliberent et disponant, et aut servis, aut certe aliis, quibus illis libuerit, eas ad procurandum, sibique fideliter earum fructus administrandum, commendent, quoniam ante ingressum monasterii, cuncta, ut praemissum est, rationabiliter illis disponenda sunt, ut remota quarumlibet forensium rerum occupatione, suum liberius, et quietius possint custodire propositum. Sed et de adolescentulis, et de his quarum conversatione simultates et dissentiones plerumque pati solent monasteria, cavendum abbatissis est, ne incaute et indiscrete eas in congregatione admittant, ne forte earum admissio aliquod in posterum generet scandalum.

CAPUT X (0962B) Meminisse debent quae se castimonialis nominis professione Domino devinxerunt, in monasteriis jugiter residere, et Domino tota mentis et corporis intentione instanter deservire debere, nec solum velamentum corporis sine ornamento mentis sibi prodesse posse. Quoniam nihil prodest corpus velare, et mentis vitiorum portentis maculare. Quid enim prodest corpus velare, et animum habere venenatum? Quid prodest nigris vestibus indui, et a detractione linguam non cohibere? cum Apostolus dicat: Si quis putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio (Jac. I). Nunquid enim velamentum corporis celare potest cupiditatem mentis? Quia igitur (0962C)oculis Dei cuncta opera filiorum Adam nuda et aperta sunt, et humilitas vestium nihil valet sine humilitate mentium, et quia non nisi corde mundo Deus videri potest; necesse est quod habitu demonstrant, opere perficiant, et humilitas, quam in corpore gestant, in mente potissimum resplendeat. Nam si, quemadmodum apud Salomonem legitur, in domo patris positae, instanter sunt monitis paternis erudiendae; et nexu conjugali devinctae, juxta Apostolum, debent viris esse subditae: quanto magis in domo Dei, quae se religiose vivere devoverunt, divinis sunt erudiendae disciplinis, et sponso suo Christo Domino cum omni humilitate et castitate subditae esse? Illud namque quod in domo patris et in vinculo conjugali constitutis prorsus (0962D)fuit illicitum, qua auctoritate, imo qua dementia, in monasteriis positae sibi, nisi ob suam perniciem, facere poterunt licitum? praesertim cum beatus Hieronymus dicat, pessimae esse consuetudinis, cum fragilis sexus, et imbecillis aetas suo arbitrio abutitur, et putat licere quod non licet. Quapropter oportet ut sibi illicita nequaquam faciant licita, sed earum voluntas Domini voluntati, imo servituti, succumbat. In monasteriis quoque positae non otio torpeant, non detractionibus et obscenis confabulationibus incumbant: sed aut psalmorum modulationibus, aut manuum operationibus insistant, aut certe divinis lectionibus aurem accommodent. Frequentias et familiaritates, atque confabulationes virorum, (0963A)sicut a sanctis Patribus inhibetur, modis omnibus caveant. Omnes in dormitorio dormiant, singulae scilicet in singulis lectis. In refectorio quotidie pariter reficiantur, nisi quam infirmitas, aut aetatis imbecillitas id facere prohibuerit. Omnes sibi charitatis officio vicissim serviant. Illis namque in refectorio comedentibus, et religiose silentium tenentibus, continuatim legatur lectio et intensissime ab his audiatur. Ad collationem quotidie veniant, et hanc institutionem, sive aliarum divinarum Scripturarum lectiones perlegant, et de animae suae salute pertractent. Ubi etiam delinquentes juxta modum delicti corripiantur. Horas canonicas cum omni devotione custodiant, et his divinum officium honeste expleant. Honorem sibi invicem humiliter deferant. Minores (0963B)natu eas quae provectae sunt aetatis obsequio sanctitatis venerentur. Provectae quoque annis juniores dictis et exemplis ad bene vivendum informent. Nobiles genere nequaquam ignobilioribus se praeferant, scientes quia personarum acceptor non est Deus. Neque enim quae castitate et caeterorum bonorum operum praerogativis, aut scientiae doctrinis pollent, se caeteris praeferant: sed potius de muneribus sibi divinitus collatis Deo gratias agentes, caeterarum imbecillitatibus charitatis officio humiliter condescendant, semper illud Apostoli perpendentes, quo dicitur: Qui se putat stare, videat ne cadat (I Cor. X). Et illud Hieronymi: Timendum, inquit, et cavendum est, ne veterem gloriam, et solidam firmitatem unius horae procella subvertat.

CAPUT XI. (0963C) Summa intensione abbatissis satagendum est ut monasteria puellarum ita undique firmissimis circumdent munitionibus, ut nulli intrandi, aut exeundi, nisi per portam pateat aditus: quatenus nec viri quiddam quod non decet in earum claustris agendi, nec sanctimoniales foras vagandi habeant facultatem. Habeant itaque interius sanctimoniales refectoria, cellaria, dormitoria, et caeteras suis usibus habitationes necessarias praeparatas, uti quae Domino devoverunt, postposita omni excusatione, inviolabiliter custodire valeant.

CAPUT XII Usum reprehensibilem et emendatione dignum in nonnullis monasteriis puellaribus esse comperimus, (0963D)eo quod sanctimoniales stipendia ecclesiastica non aequaliter accipiant, cum utique hoc ita fieri debere nusquam sancitum possit reperiri. Sed quia hoc nulla auctoritate fulcitur, sed magis avaritiae causa aut personarum acceptione constat esse insolitum, necesse est ut aequitatis censura ab eisdem locis in quibus sit prorsus abdicetur. Dignum namque justumque est coram Deo et hominibus, ut omnes quae ob amorem Christi in castimoniali proposito, in una videlicet societate, se vivere proposuerunt, seclusa causa avaritiae et personarum acceptione cibum et potum aequaliter accipiant.

CAPUT XIII. Quia perspicue compertum est, nonnullas abbatissas (0964A)negligenter et tepide subditis stipendia necessaria conferre, opportunissime, imo rationabiliter statutum est, ut in omnibus monasteriis puellaribus, in quibus canonice vivitur, singulae sanctimoniales per dies singulos tres libras panis accipiant, et in his regionibus, quae viniferae sunt, tres libras vini, si sterilitas temporis non impedierit; si autem plene eadem regio vini ferax non fuerit, duas libras vini, et duas cervisiae: et si minime vini ferax fuerit, tres libras cervisiae, et si facultas permiserit, libram vini. In locis vero minoribus, accipiant duas libras vini; et si eadem regio, ut praemissum est, vini ferax non fuerit, duas libras cervisiae, et si facultas suppetit, libram vini. Licet enim in nonnullis provinciis copia desit vini, abundat tamen sancta (0964B)Dei Ecclesia, Domino attribuente, aliarum rerum copiis, e quibus industria praelatarum ex aliis provinciis vinum adipisci, sibique subditis juxta facultatem pocula conferre possunt. In locis igitur ubi permodicae sunt res Ecclesiae, aut forte quorumdam abstractu valde attenuatae, tot talesque admittantur quibus saltem praemissa minor mensura potus sine difficultate dari possit. In his itaque locis, ubi forte nonnullae praelatae, piarum praelatarum imitantes exemplum, magis subditis dare solitae sunt, nullatenus bonum quod faciunt omittant. Sed et si cui ob aeternam retributionem magis subditis supererogare libuerit, hilariter quod poterit tribuat; sin autem, nullatenus mensuram praedictam eis subtrahat. Diebus vero festis, et sicut moris est Ecclesiae, prout (0964C)melius possunt, sanctimonialibus stipendia administrent. In pulmentis namque eis dandis nihilominus solertissime vigilare debet abbatissarum industria, ut juxta possibilitatem eis carnem, pisces, legumina, et olera, ligna, et caetera necessaria attribuant, ut his adminiculatae promptiores in Dei consistant servitio. Nam et talia eis debent constituere loca, in quibus aptissime nutriant pecora, et horti olerum possint fieri, unde pulmenta habeant, exceptis his quae de villis ecclesiae et de eleemosynarum oblationibus accipiant. Caveant siquidem ne propter earum incuriam et insolentiam aliquam in monasteriis patiantur inopiam, ut nec sibi in peccatum, nec sanctimonialibus proveniat in murmurationis lapsum. Sint quoque eis in refectorio convivae, quatenus (0964D)sanctimonialibus alimenta uberius administrentur, et quae forte minus habentur, aequiori animo communiter tolerentur. Quoniam si earum societatem curamque parvipendentes, lautiores sibi cibos privatim domi praeparaverint, excepta causa infirmitatis aut hospitum, procul dubio in detractionis aut murmurationis noxam sibi subditas corruere compellent. Dent etiam eis annis singulis Ianam et linum, e quibus sibi conficiant necessaria indumenta, exceptis infirmis et debilibus, quae propter corporis incommoditatem haec sibi conficere nequeunt, et his quae nihil proprium habere velint, quibus misericorditer studeant necessaria quaeque praebere. Eleemosynarum vero oblationes aequaliter accipiant.

CAPUT XIV. (0965A) Sicut ea quae superius praemissa sunt abbatissis ob necessitates corporum impendenda sunt sanctimonialibus, ita necesse est ut in agro mentium sibi subditarum studeant plantare documenta virtutum, seque in omnibus illis, vita, moribus, actu, habitu, ipso etiam incessu irreprehensibiliter vivendo imitabiles exhibeant, ne per earum exempla perversitatum in lapsum occurrant voraginum. Doceant ergo eas qualiter vitent superbiam, quae radix est omnium malorum, avaritiam, invidiam, odium, detractionem, susurrationem, murmurationem, scurrilitates, bilinguitates, dissensiones, simulationes, vanas verborum confabulationes, et caetera his similia, quae suos sectatores ad interitum pertrahunt. (0965B)Curiositates etiam nihilominus vitent, quibus femineus sexus potissimum implicatur. Defleant propria, aliena curiose non interrogent, attendentes illud Hieronymi: Sufficit, inquit, unicuique sua plangere, non aliena carpere. Instruant etiam eas ad sectandas bonorum operum virtutes, videlicet charitatem, humilitatem, patientiam, castitatem, continentiam, sobrietatem, benignitatem, obedientiam, mansuetudinem, et caeteras virtutes quibus animus Christianus ad aeternam patriam tendens jugiter famulari debet. Provideant etiam ut otio vacare non possint, sed potius aut orationi, aut lectioni, aut manuum operationi insistant, aut certe divinis lectionibus aurem accommodent, quatenus sibi subditis hanc geminam pastionem tribuentes, quae cavenda sunt (0965C)vitare, quaeve facienda sectari eas docentes, non de infideli, et negligenti administratione condemnari, sed potius de fideli a Domino mereantur feliciter remunerari. Meminisse itaque et ante oculos ponere eas oportet, quod de sibi commissis Domino procul dubio redditurae sunt rationes.

CAPUT XV. Oportet ut, remoto totius excusationis obstaculo, expedite atque honeste sanctimoniales Dei exsequantur ministerium, sitque earum vigilantissima cura ut ad horas canonicas, mox ut signum datum fuerit, impigre occurrant, ecclesiamque cum Dei timore et reverentia ingredientes, divinae potentiae famulatui religiosissime inserviant. Illudque semper caveant ut in domo Dei nihil inhonestatis corde, aut lingua, (0965D)vel opere perpetrent, sed potius aut orent, aut legant, aut audiant. Si vero fuerit aliqua, exceptis his quae aut quadam incommoditate corporis, aut obedientia sibi injuncta detineatur, quae praefatas horas canonicas frequentare, diligenterque custodire, et in his, ut dignum est, coeleste neglexerit officium persolvere, digna invectione corripiatur. Custodes namque ecclesiae harum horarum spatia bene norint, ut scilicet signa certis temporibus pulsent, quibus etiam sit studii ut nihil de sibi commissis rebus ecclesiae pereat.

CAPUT XVI. Ad imploranda divinae pietatis solatia, haec Domini verba petentium animum informant: Petite, inquit, (0966A)et dabitur vobis; quaerite, et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Matth. VII). Sed si nobis pulsantibus aperiri gestimus, oportet ut Domino ad nos venienti, et ostium mentium nostrarum pulsanti, aditum dignum pandamus, ut impleatur illud: Si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et coenabo cum illo, et ipse mecum (Apoc. III). Quia ergo constat assiduitate orationum remissionem adipisci posse peccatorum, si tamen labia cordi non discrepaverint, studeant sanctimoniales mentem noxiis cogitationibus mundare, et Deum jugiter orando placare: scientes quia tunc mens bene Deum orando contemplatur, quando nullis terrenarum rerum curis, aut vitiorum illecebris implicatur. Quoniam, ut ait Isidorus, necesse est, ut cum ad impetranda muneribus suffragia assistitur, (0966B)munda simplexque acies cordis ad Dominum dirigatur: quatenus illuc dirigatur deprecantis oratio, quo Propheta suam dirigi optabat dicens: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo, Domine (Psal. CXL). Oratio namque, ut ait beatus Gregorius, cordis debet esse, non labiorum, quia nequaquam Deus verba deprecantis intendit, sed orantis cor aspicit.

CAPUT XVII. Vespertinis officiis devotissimo obsequio celebratis, et collatione divinarum Scripturarum solemniter habita, dato signo ad completorium celebrandum, sanctimoniales pariter devotissime occurrant. Quo expleto, non ad epulandum et bibendum, et supervacuis loquelis instandum se convertant, sed his (0966C)postpositis honeste dormitorium petant. Caveatur etiam ab illis ut nihil inhonestum aut indecens in dormitorio geratur, nec aliquam inquietare praesumat, nec ad verba inutilia et otiosa prorumpere cogat. Si qua vero id fecerit, severissima invectione corripiatur. Lucerna quoque noctis tempore in eodem dormitorio jugiter ardeat.

CAPUT XVIII. Studendum vigilanter abbatissis est ut subditarum vitia nullatenus dissimulent, sed mox ut oriri coeperint, ea radicitus evellant, ne per earum scilicet desidiam atque incuriam animae illarum laqueis irretiantur diaboli. Quanto enim idem sexus fragilior esse dignoscitur, tanto necesse est majorem erga eum custodiam adhiberi. Modus vero correptionis (0966D)circa delinquentes sanctimoniales, omissis his quarum latera, juxta Salomonem (Eccli. XXX), ne indurescant, virgis tundenda sunt, iste obnixe ab abbatissis teneatur. Si aliqua in congregatione sanctimonialium horas canonicas frequentare neglexerit, et opus Dei negligenter exsecuta fuerit, ad collationem venire distulerit, obedientiam sibi injunctam agere recusaverit, in discendis bonorum operum instrumentis juxta vires operam non dederit, in dormitorio aliquid indecens aut inhonestum verbis aut actibus perpetraverit, alibi quam in dormitorio absque causa inevitabili dormire praesumpserit, sororibus charitatis officio servire neglexerit; irae, detractioni, susurrationi, scurrilitati, bilinguitati, (0967A)verbositati, dissensioni, simulationi, curiositati vanisque verborum confabulationibus inservierit; discordiam inter sorores seminaverit, huic institutioni contumax, aut superba, aut murmurans, seu in aliquo contraria exstiterit, et caetera hujusmodi agere tentaverit: primo, secundum Domini praeceptum, non solum semel, et secundo, ac tertio, quin etiam crebrius admoneatur, et si his admonitionibus non paruerit, publica objurgatione corripiatur. Quod si et huic renisa fuerit, caeteris alimentis sibi interdictis, pane tantum usque ad dignam poenitentiae satisfactionem utatur et aqua. Si vero nec sic se correxerit, separetur a mensa, et a caeterarum sanctimonialium in choro psallentium societate, et seorsum in loco hujuscemodi negligentibus (0967B)ab abbatissis constituto stare cogatur, ut statim rubore sequestrationis emendetur. Si autem his modis admonita atque castigata, incorrigibilis adhuc exstiterit, congrue, si tamen aetas permiserit, verberum adhibeatur castigatio. Verum si talis fuerit, quam aut aetas, aut qualitas personae verberari non siverit, haec et publica objurgatione, et jejuniorum continuatione, et sequestrationis rubore tandiu corripiatur, donec digna poenitentiae satisfactione veniam consequi posse videatur. Si igitur ea quae flagellatur, et ea quam flagellari aut aetas, aut qualitas personae prohibet, incorrigibiles apparuerint; sit locus intra claustra quo ad tempus retrudantur, et secundum modum culpae castigentur. Quod si etiam aliqua in tantam insaniam devenerit, quae (0967C)post tot saluberrimas admonitiones et castigationes necdum se correxerit, deprecetur pro ea communi voto ab omni congregatione, ut ab illo, cui nihil est impossibile, sanetur. Postremo, si his omnibus exhibitis inemendabilis atque incorrigibilis apparuerit, quia nullatenus huic saeculum repetere fas est, advocetur, si necesse est, episcopus, et illius sapientissimo ac discretissimo judicio, ita ejusdem vita, quae se tot vitiis foedando, et in pertinacia permanendo, a collegio sanctimonialium quodammodo secrevit, intra septa monasterii moderetur, quatenus et poenitentiam sibi ab eo injunctam salubriter gerat, et caeteris nullius contagionis morbum inferre valeat. Quae autem criminale peccatum commiserit, huic nullatenus differenda est correptionis utilitas, (0967D)quin aut sponte peccati sui facinus poenitendo abluat, aut si id agere renuerit, ab episcopo, ut praemissum est, juxta modum taxatum sententiam excommunicationis, et modum poenitentiae excipiat. In castigandis namque atque corrigendis delinquentibus, opem ferre non desistant abbatissis caeterae sanctimoniales.

CAPUT XIX. Scripturarum sanctarum doctrinis demonstratur, quod subditarum vita praelatarum sit exemplis informanda. Et quia sanctimoniales, secundum Patrum documenta, virorum debent vitare familiaritates et sermocinationes, decet ut abbatissae, sicut in caeteris, ita quoque et in virorum confabulationibus (0968A)bonum sibi subditis exemplum praebeant. Si quando autem eis sermocinandi necessitas incubuerit, juxta supra notatam sententiam beati Caesarii, adhibitis secum sanctimonialibus quas et aetas, et morum probitas, et vitae innocentia commendant, id faciant, et quod deliberandum est, prudenter deliberent; et quod disponendum, utiliter disponant: quia si earum consilio et praesentia usae fuerint, et morsum detractionis vitabunt, et exemplum sibi subditis salubrius praebebunt. Licet enim hujuscemodi sanctimoniales talium negotiorum experientiam non habeant, earum tamen praesentia capaces boni consilii castique factae sunt.

CAPUT XX. Quia virorum frequentias sanctimoniales, juxta (0968B)superiorum Patrum sententias, penitus vitare debeant, satis liquido patet: restat ut imminente inevitabili necessitate, qualiter id facere debeant, demonstretur. Decet porro ut abbatissae tres aut quatuor sanctimoniales vitae probabilis constituant, coram quibus caeterae sanctimoniales, aut cum propriis equis, aut eum propriis servis res sibi necessarias deferentibus, tempore competenti, in loco videlicet ad hoc negotium constituto loquantur, et id quod delatum fuerit recipiant. Ut videlicet hujuscemodi confabulatio nullam possit in quoquam sinistrae opinionis afferre suspicionem. Sed et tempore novarum frugum, coram memoratis sanctimonialibus, quidquid eis recipiendum aut recondendum est, recipiant, et recondant. Similiter quoque, quando eis in propriis mansiunculis (0968C)aliquid operis agendum est, quod non sine virorum labore perfici potest, hae sanctimoniales coram sint, ut nullus in his negotiis possit oriri detrahendi aut peccandi locus. Sed et hoc abbatissae, non solum praepositarum suarum cura, et memoratarum sanctimonialium instantissima procuratione, verum etiam suo studio, imo saepissima investigatione, scrutari atque solerter inquirere debent, ne quid inhonestatis in mansiunculis sanctimonialium aut in earum claustris quispiam quolibet modo perpetrare, aut ab aliqua alicujus familiaritatis occasione suscipi, aut clanculo abscondi possit. Tanta igitur sanctimonialibus in confabulando cum viris pudicitiae fiducia inesse debet, ut aliis aspicientibus minime erubescant. Ut enim beatus Hieronymus dicit (0968D)( in epist. ad Furiam ): Speculum mentis est facies, et taciti oculi cordis fatentur arcana. Unde ait et quidam: Frons hominis propriae mentis depromit amictum: qualis vultus erit, talia corda gerit. Si qua vero inventa fuerit his confabulationibus dedita, ita juxta superiorem modum corripiatur, ut et ipsa emendetur, et caeterae timorem habentes nihil tale agere pertentent

CAPUT XXI. Quia licitum est Deo dicatis canonice viventibus vernulas secum famulandi gratia in monasteriis habere, cavendum est illis ut in eis animae potius salutem quam commodum terrenum quaerant. Solent enim hujuscemodi effrenes et impudicae effectae, (0969A)cultu meretricio ornatae incedere, et turpia quaeque et obscena, quae foris vagando viderint aut audierint, auribus dominarum suarum impudenter ingerere, et animos earum a rigore divinae servitutis emollire. Quapropter necesse est ut in talibus congregandis modum adhibeant discretionis: ut non amplius quam necessitas exigit, sibi ad serviendum congregent, et erga congregatas curam adhibeant, ne illis quolibet peccato ruentibus, illarum ruinae participes existant. Si vero hae famulae, aut abbatissarum, aut certe sanctimonialium, in claustris monasterii quippiam indecens admiserint, et crebro admonitae atque correptae, non se correxerint, extra claustra monasterii procul ejiciendae atque eliminandae sunt.

CAPUT XXII. (0969B) Religio ecclesiastica docet ut puellae quae in monasteriis erudiuntur, cum omni pietatis affectu et vigilantissimae curae studio nutriantur; ne si lubricae aetatis annos indisciplinate vivendo transegerint, aut vix aut nullatenus corrigi postea possint. Quapropter praeferantur eis ex sanctimonialibus tales magistrae quae utique et probabilis sint vitae, et erga eas talem exhibeant curam ut nequaquam huc atque illuc possint habere progressum, et aut desidiae, aut lasciviae vitio maculentur; quin potius sacris imbuantur disciplinis, quatenus his mancipatae vagandi otio careant. Sed qui modus hujuscemodi erudiendis tenendus sit, beatus Hieronymus in epistola, quam ad Laetam de institutione filiae scripsit, plenissime docet, (0969C)dicens: Igitur quae de repromissione nata est, dignam habeat ortu suo institutionem parentum. Samuel enim in templo nutritus est: Joannes in solitudine praeparatur, locustis alitur, et melle silvestri, et in typum poenitentiae praedicandae tortuosissimi animalis vestitur exuviis. Sic erudienda est anima, quae futura est templum Domini. Nihil aliud discat audire, nihil loqui, nisi quod ad timorem Dei pertinet, turpia verba non intelligat, cantica mundi ignoret. Adhuc tenera lingua psalmis dulcibus imbuatur, procul sit aetas lasciva puerorum, habeat modestam gerulam, nutricem gravem. Discat in pueritia cui imperatori tiruncula nutriatur. Ipse habitus et vestitus doceat eam, cui promissa sit. Aures ejus non perforentur, nec ora Christo consecrata cerussa (0969D)et purpurisso depingantur: nec aurum, et margaritae collum ejus deprimant; nec caput sacratum gemmis oneretur: sed habeat alias margaritas, quibus postea venditis emptura est pretiosissimum margaritum.Sit nutrix ejus sollicita et prudens, ut ea, quae nutritur, ne percutiatur a vipera. Ne bibat de aureo calice Babylonis; nec cum Dina egrediatur videre filias regionis; ne ludat pedibus, et trahat tunicas: quia venena non dantur nisi melle circumlita, et vitia non decipiunt, nisi sub specie virtutum. Postquam grandiuscula fuerit et in exemplum sponsi sui, sapientia, aetate et gratia apud (0970A)Deum et homines crescere coeperit, pergat ad templum veri Patris cum parentibus suis: sed cum illis non egrediatur e templo, et nusquam ab eis inveniatur, nisi in auditu sanctarum scripturarum. Nusquam exeat foras, ne inveniant eam qui circumeunt civitatem, et vulnerent pudicitiam ejus auferentes theristrum, et nudam in sanguine derelinquant. Non vescatur in publico, ne videat cibos quos desideret. Discat jam nunc vinum non bibere, in quo est luxuria: usque ad perfectam tamen aetatem propter indulgentiam modico utatur vino, et carnium edulio sustentetur. Nullus ei juvenis, nullus cincinnatus arrideat. Vigiliarum dies et solemnes pernoctationes sic celebret, ut ne transversum quidem unguem a nutrice discedat. Non cum ancillis in auribus susurret, (0970B)sed quod uni loquitur omnes intelligant. Sit ei comes non compta, atque formosa, quae gutture carmen dulce moduletur: sed gravis, pallens, subtristis, et pudicitiae veterana, quae illam doceat, et assuescat exemplo, ad orationes et psalmos nocte consurgere, mane hymnos canere et stare in acie quasi bellatricem Christi. Horarum diei cursu peracto, accensaque lucernula, reddat sacrificium vespertinum. Sic dies transeat, sic nox inveniat laborantem. Cibus ejus olusculum sit, et simila, raroque pisciculi. Sic comedat ut semper esuriat, ut statim post cibum possit legere, orare et psallere. Non habeat colloquia saecularium puellarum, et malarum virginum contuberniis non misceatur. Balnearum vero fomitibus sopitos non suscitet ignes. Pro gemmis (0970C)et serico, divinos codices amet. Discat primo Psalterium, erudiatur in Proverbiis Salomonis ad vitam, consuescat in Ecclesiaste calcare quae mundi sunt. Sectetur in Job virtutis et patientiae exempla. Ad Evangelia transeat, nunquam ea positura de manibus. Apostolorum Acta et Epistolas tota cordis imbibat voluntate. Et sic per ordinem seriem Novi Veterisque Testamenti. Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletaverit, tunc virtutum floribus adornata, soli sponso coelesti, cui commissa est, calcatis cunctis quae mundi sunt, placere studeat.

CAPUT XXIII. Quanquam intra claustra monasteri sanctimoniales canonice viventes proprias solitae sint habere (0970D)mansiunculas, propter anus tamen et infirmas debet intra claustra ab abbatissis mansio fieri, ubi earum quae forte suas non habent imbecellitatibus atque infirmitatibus misericordissime possit opitulari. Quarum curam abbatissae, ut pote spiritales matres, ante omnia gerere debent, ut his ea quibus opus habent misericorditer administrent. Sed et caeterae sanctimoniales, accessu eas frequenti visitantes, divinarum Scripturarum collocutionibus demulceant, et suis facultatibus eis adminiculum prae beant, earumque imbecillitates et infirmitates cum charitate aequanimiter portent, ut merito a Domino (0971A)eis dicatur: Infirmus fui, et visitastis me, etc. (Matth. XXV).

CAPUT XXIV. Quia constat abbatissas exteriorum et interiorum pondere gravatas, adeo ut praepediente ignorantia fragilitatis humanae multa nesciant quae in monasteriis negligenter fiunt, necesse est ut tales sub se constituant, cum quibus secure possint partiri onera regiminis. Quibus etiam talem conferent potestatem, ut vice sua fungentes, et bene agentes in melius proficere dictis et exemplis exhortentur, et delinquentium errata districtissima invectione corripiant: et quae in monasteriis ab abbatissis, ob diversarum curarum occupationes, perfici minime possunt, ab his digne et utiliter perficiantur. Quibus etiam expedit ut se imitabiles caeteris praebeant, (0971B)quatenus irreprehensibiliter vivendo, et sanctarum virtutum exempla praebendo, coetibus sanctarum feminarum mereantur adscisci. Quod si negligenter vixerint, et his quibus bene vivendo prodesse debuerant exemplo suae perversitatis aliquam laesionis maculam ingesserint, juxta modum praemissum judicentur, et si inemendabiles exstiterint, a ministerio amoveantur, aliaeque in loca earum probabilis vitae constituantur.

CAPUT XXV. Expedit abbatissis ut de congregatione sibi commissa tales eligant quibus alimenta sanctimonialium committant, quae non sint criminatrices, non vinolentae, non prodigae, et caeteris vitiorum illecebris mancipatae, sed magis quae vitae sint probabilis, et (0971C)inviolabiliter congregata conservent, et fideliter ea atque humiliter sanctimonialibus administrent, ut de fideli administratione a remuneratore omnium bonorum Deo fideliter remunerentur. Erga hujuscemodi vero delinquentes et inobedientes modus praemissus obnixe tenendus est.

CAPUT XXVI. Oportet ad portam monasterii talis constituatur sanctimonialis, quae aetate et morum probitate caeteris emineat: ut neque propter personarum acceptionem, neque propter alicujus adulationem aut timorem porta monasterii nisi horis statutis reseretur. Quia nisi talis ad portam constituta fuerit, magnum procul dubio in monasteriis degentibus poterit (0971D)provenire periculum. Quod si alicujus gratia contra hanc institutionem facere tentaverit, et admonita non se correxerit, digna invectione correpta ministerio amoveatur.

CAPUT XXVII. Presbyteris qui in monasteriis puellaribus missarum solemnia celebrare debent, extra monasterium sit locus et ecclesia ubi cum ministris suis habitent et divinae servitutis obsequium expleant: et non nisi (0972A)statuto tempore monasterium ingrediantur puellarum, et cum eis diaconus tantum et subdiaconus, qui scilicet et vitae honestate clarescant, et non se, sed Christum amare cupiant; nec sua quaerant, sed quae Jesu Christi, et non amplius ibi immorentur, nisi in missarum celebrationibus ad sanctimoniales publice faciendis. Quibus rite ac devote celebratis, illico foras egrediantur. Sanctimoniales namque velo ante posito, ut moris est, horas canonicas et missarum solemnia celebrent. Sed et hoc caveant ut nulla illarum cum eisdem presbyteris eorumque ministris aliquam sermocinationem familiarem habeat. Si qua igitur peccata sua sacerdoti confiteri voluerit, id in ecclesia faciat, ut ab aliis videatur, sicut in dictis sanctorum Patrum continetur, exceptis infirmis, (0972B)quibus in domibus id facere necesse est. Nam presbyter diaconum et subdiaconum, qui utique boni sint testimonii, ob detractionem vitandam secum habeat, a quibus scilicet videatur, et suae innocentiae bonum testimonium exhibeatur.

CAPUT XXVIII. Quia sanctarum Scripturarum auctoritatibus liquido demonstratur quod hospitalitas modis omnibus sit diligenda, et res ecclesiae oblationes sint fidelium, pretia peccatorum, patrimonia pauperum; quanquam ad portam monasterii locus talis sit rite habendus, in quo adventantes quique suscipiantur; oportet tamen ut extra, juxta ecclesiam scilicet, in qua presbyteri cum ministris suis divinum explent officium, sit hospitale pauperum, cui etiam (0972C)praesit talis qui et avaritiam oderit et hospitalitatem diligat. Et exceptis decimis quae de ecclesiae villis ibidem conferuntur, de rebus ecclesiae, prout facultas suppetit, eidem deputetur hospitali, unde pauperes ibidem recreentur, et foveantur. Sed et de oblationibus quae fidelibus sanctimonialibus deferuntur, decimae dentur ad eorumdem sustentationem pauperum. Is namque cui hospitale committitur, nequaquam res pauperum in suos usus retorqueat, ne cum Juda loculos Domini furante sententiam damnationis excipiat. Sit etiam intra monasterium receptaculum ubi viduae et pauperculae tantummodo recipiantur et alantur; et si non possunt alio, saltem Quadragesimae tempore, sanctimoniales, Domini implentes praeceptum, earum lavent (0972D)pedes, juxta illud: Si ego Dominus et magister vester lavi vobis pedes, quanto magis vos debetis alter alterius lavare pedes (Joan. XIII)!

EPISTOLA LUDOVICI PII AD SICHARIUM ARCHIEPISCOPUM BURDIGALENSEM. Mittit exemplum statutorum concilii Aquisgranensis, ut ea in provincia sua diligenter transcribi et observari faciat. Ludovicus divina ordinante providentia imperator (0973A)Augustus, venerabili in Christo Sichario archiepiscopo in Domino salutem.

Sacrum et venerabile concilium, divino nutu nostroque studio in Aquisgrani palatio nuper aggregatum, in quo multa ob propagandam ecclesiasticam dignitatem, praecedente et subsequente gratia Christi, diligenter tractata atque instituta sunt, tuam nullatenus credimus latere sanctitatem. Sed quia contingit eidem sancto et venerabili concilio tuam non interfuisse paternitatem, ad tuam destinare decrevimus beatitudinem, per praesentem missum nostrum, nomine Adalelmum, formulam canonicae institutionis, ab eodem sacro conventu ex sanctorum Patrum sparsim digestis sententiis collectam atque in unum congestam. Quam etiam idcirco penes palatium (0973B)nostrum diligenter scribi fecimus, ut nihil in se scriptorum vitio depravationis aut detruncationis habens, ad te usque incolumis perferretur. Quapropter volumus atque decernimus ut juxta metropolitanae sedis tibi canonice collatam dignitatem, nostraeque auctoritatis sanctionem, dioeceseos tuae episcopos, et caeteros Ecclesiae praelatos, tempore et loco congruenti ad te accersere facias, et his coram capitulatim memoratam institutionis formulam praelegi jubeas, et quod ob exaltandum ecclesiastici culminis fastigium, et animarum salutem, idem sacer conventus eam ediderit, liquido demonstres; sed et his qui in uno collegio canonice degunt, tenendam observandamque coram memorato misso nostro conferas: ac si alicujus cordis obtusio eam intelligere (0973C)nequiverit, huic sive abs te, sive ab aliis episcopis, comprovincialibus scilicet tuis, doctrinae fulgore renitentibus sobrie tradatur. Sed et in hoc nihilominus circumspectam monemus esse tuam prudentiam, ut ab his qui eam transcripturi sunt, ita transcribatur, ut nec depravata vitio scriptoris, nec detruncata ab aliquo fiat: sed sicut a praedicto misso nostro eis demonstratum fuerit, absque aliqua depravatione vel detruncatione transcribatur. Noveris etiam, quia ideo illius exemplum apud armarium palatii nostri detentum est, ut eo probari patenter possit quis eam incuriose transcripserit, vel quis aliquam ejus partem detruncarit. Ut enim comperimus, dum in eodem sacro concilio perlegeretur, antequam coram nobis ab eodem concilio prolata, (0973D)et necdum mensura cibi ac potus statuta fuisset, quidam magna ex parte illam detruncantes, quaedam capitula inconsulte ex ea transcripserunt. Unde necesse (0974A)est ut si aliquem in tua dioecesi tale fecisse repereris, hujusmodi factum coram provincialium tuorum episcoporum conventu, et coram praescripto misse nostro frustreris, et hanc authenticam, ut praemisimus, diligenter, sicut missus noster eis insinuaverit, transcribi percenseas. Omnes ergo tuae dioeceseos episcopi et caeteri praelati eam vigilanti cura transcribere, solerti studio intelligere, instantissimae assiduitatis exercitio divinitus adjuti operibus complere decertent: ut cum nos hujus rei gratia inquirendae venturis Kalendis Septembribus, (sicut eidem sacro et memorabili concilio meminimus nos dixisse facturos) missos nostros per imperium a Deo nobis collatum destinaverimus, remota cujuslibet difficultatis oppositione, ejusdem salutiferae (0974B)institutionis praelati et subditi, prout Dominus posse eis dederit, strenui inveniantur operatores. Quoniam diligenti indagine, vita comite, perquirere jubebimus quis praelatorum injunctum sibi officium strenue peregerit, vel quis in claustris canonicorum et caeterishabitationibus construendis, et in necessariis stipendiis eis tribuendis, et in domibus ad receptacula pauperum reparandis, sanctioni nostrae paruerit, quisve clerum suum eadem institutione et caeteris spiritalibus documentis instruere curaverit, vel quis causa avaritiae eos quos Christi militia rationabiliter alere poterat, propulerit: quia unius anni spatium dedimus, ut ea quae promissa sunt absque ullius difficultatis excusatione perfici, ubi necdum facta erant, facillime possent. Proinde qui (0974C)hoc anni tempore in hoc negotio nostrae admodum jussioni pro viribus obedire neglexerit, caeteris sine dubio terrori erit, ne tale admittere praesumant. Direximus sane tibi institutionis formulam, quam ejusdem sacri concilii par consensus parque studium ex sanctorum Patrum dictis enucleatim excerpsit, et castimoniae dicatis in una societate canonice degentibus observandam statuit. Quam volumus a te, sive a tuis comprovincialibus episcopis, studiose jubere transcribi, et monasteriis puellaribus in tua dioecesi consistentibus, in quibus scilicet canonice vivitur, tenendam conferri, qualiterque ab abbatissis et caeteris sanctimonialibus religiosissime ac devotissime observari debeat, apertissime perdoceri. Quoniam, nisi quando nos aliquam abbatissarum (0974D)nostram adire jusserimus praesentiam, alio tempore volumus in monasteriis resideant, et secundum ejusdem institutionis formam vitam ducant, sibique (0975A)subditas in sancto religionis proposito constringant. Et nulla illarum foras evagandi, aut occasione qualibet accepta per villas residendi, suisque voluptatibus deserviendi licentiam sibi attribuat. Quanquam enim nonnulli clerici monasteria puellarum, et nonnulli laici monasteria virorum etiam et puellarum habeant, tua tamen debet praevidere solertissima industria, ut in omnibus locis sub tua dioecesi constitutis, ubicunque congregationes clericorum et sanctimonialium sunt, juxta possibilitatem et facultatem rerum secundum hujus institutionis formam vivant. Quia nulla est omnino ecclesia quae facultates habeat, ubi non possint tot talesque gubernari, qui divinum expleant officium, et ubi hospitalitas juxta vires non possit diligi. Nos quoque praefatum missum (0975B)nostrum ad tuam sanctitatem ideo direximus ut tuum caeterorumque ecclesiasticorum in tua dioecesi existentium diligenter atque subtiliter in hoc negotio intueretur studium, et tibi opem in caeteris commonendis ferret: qui etiam nobis referret qualiter praelati et praelatae eas formulas libenter susceperint, diligenter transcribere studuerint, et devote adimplere juxta vires curaverint. Quoniam tandiu illum in tua vel comprovincialium tuorum dioecesi immorari et discurrere una cum misso tuo jussimus, donec ab omnibus memoratae formulae transcriberentur. Ut videlicet cuncta procurans, diligenterque perficiens, cum ad nos illum redire opere expleto tempus permiserit, cuncta quae acta sunt vestro (0976A)utrorumque scripto notentur, atque per ipsum tuumque commissum nostrae dignoscentiae intimentur, ut sciamus quibus gratiarum actiones referre, quosque etiam dignis correptionibus corrigere debeamus. Si vero aliquis tuae dioeceseos eidem institutioni vestraeque admonitioni procaciter reniti voluerit, et eam quae ab eodem sacro conventu constituta atque decreta est, pro viribus observare neglexerit, et subinde admonitus non se correxerit, quicunque ille est, ante praesentiam nostram, tua vel missi nostri admonitione, venire festinet, quatenus a nobis juxta quantitatem culpae digne corrigatur. Direximus praeterea tibi pondus et mensuram secundum quae clericis et sanctimonialibus panis et potus aequaliter tribuenda sunt. Quae ab omnibus firmissime atque (0976B)inviolabiliter teneantur decernimus, et ne quid incrementi aut detrimenti a quoquam patiantur, modis omnibus inhibemus. Tuam igitur in calce epistolae admonemus sanctitatem, ut secundum ministerium tibi divino munere collatum, nostrae in hoc negotio saluberrimae admonitioni obedienter atque inexcusabiliter pareas, et caeteris in parendo bonum exemplum tribuas. Dignum quippe justumque est ut quanto sublimius sacerdotii dignitate aliis superemines, et a nobis venerabiliter diligeris, tanto magis ad Dei nostramque voluntatem exsequendam devotiorem te atque promptiorem exhibeas. Vale in Domino, et ora pro nobis.