Jump to content

Formula Concordiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Formula Concordiae, Solida Declaratio
1577
editio: incognita
fons: incognitus


Martinus Chemnitius, Iacobus Andreae, et al.

SOLIDA, PLANA, AC PERSPICUA REPETITIO ET DECLARATIO quorundam Articulorum Augustanae Confessionis, de quibus aliquandiu inter nonnullos Theologos eidem addictos disputatum fuit: continens earum controversiarum, ad normam et analogiam verbi Dei et compendiariam Christianae nostrae doctrinae formulam et rationem, decisionem atque conciliationem.

[1] Immensa Dei Optimi Maximi bonitate atque miseratione factum est: ut doctrina de praecipuis, Christianae nostrae religionis, articulis, quae opinionibus et traditionibus humanis, durante Papatu, horribiliter obscurata fuerat: opera D. Lutheri, piae sanctaeque memoriae, rursus secundum praescriptum et analogiam verbi Dei sincere explicaretur, et repurgaretur: Pontificii vero errores, abusus, et Idolomaniae graviter redarguerentur. [2] Hac pia Reformatione adversarii nova dogmata in Ecclesiam Dei introduci putaverunt: eam igitur, quasi verbo Dei prorsus repugnaret, et pias Ordinationes penitus everteret, vehementer, falso tamen, criminati sunt, et calumniis prope infinitis, quae nullo tamen vel probabili saltem colore fulcirentur, oppugnarunt. [3] Ea re moti Illustrissimi, pietateque religiosa praestantissimi Electores, Principes, et Ordines Imperii (qui tum sinceram Evangelii doctrinam amplexi fuerant, et Ecclesias suas ad verbi Dei normam pie reformaverant) in comitiis, frequentissimis et celeberrimis illis Augustae Vindelicorum, Anno post millesimum quingentesimum trigesimo habitis sedulo curarunt, ut Confessio pia, e sacris literis collecta, conscriberetur: eamque Confessionem Imperatori Carolo V. exhibuerunt. In ea perspicue et candide professi sunt, quid de praecipuis articulis (iis praesertim, qui inter ipsos et Pontificios in controversiam venerant) in Ecclesiis Evangelicis et reformatis crederetur, et publice doceretur. Eam Confessionem adversarii moleste quidem graviterque acceperunt: sed ad hunc usque diem neque refutare neque evertere potuerunt.

[4] Hanc piam atque e fundamentis verbi Dei solidissimis exstructam Augustanam Confessionem nos toto pectore amplecti, publice et solenniter etiamnum profitemur: et simplicem illius, sinceram et perspicuam sententiam, quam verba ipsa monstrant, retinemus. Eamque pium nostri temporis Symbolum esse, quod piae mentes, post invictam verbi Dei autoritatem recipere debeant, iudicamus: quemadmodum olim etiam in Ecclesia Dei, exortis gravissimis in Religionis negotio certaminibus, Confessiones et pia quaedam Symbola sunt conscripta: quae sinceri doctores et auditores toto animo amplectebantur et publice profitebantur. [5] Et quidem, bene iuvante nos gratia Dei Opt. Maximi, in illius Confessionis pia doctrina (quemadmodum ea Carolo V. Anno etc. 30. exhibita est) ad ultimos usque vitae nostrae spiritus constantes perseverabimus. Neque in animo habemus, hoc scripto aut quocunque alio, a commemorata iam Confessione vel transversum, ut aiunt, unguem discedere: vel aliam aut novam Confessionem condere.

[6] Etsi autem pia Confessionis illius doctrina, magna ex parte (praeterquam quod a Pontificiis factitatum est) non fuit impugnata: fateri tamen oportet, nonnullos Theologos in praecipuis quibusdam, et magni momenti articulis, a doctrina illius Confessionis discessisse: veramque illius sententiam aut non assecutos esse, aut certe non constanter retinuisse, quosdam etiam ei alienam sententiam affingere conatos esse, qui nihilominus tamen Augustanam se Confessionem amplecti simularunt, et ex ea quasi gloriantes de eius professione, praetextus quaesiverunt. [7] Ex ea autem re gravia admodum et perniciosa in reformatis Ecclesiis dissidia sunt orta: quemadmodum olim etiam, vivis adhuc Apostolis, inter eos, qui Christiani haberi volebant, et de doctrina Christi gloriabantur, horribiles errores sunt exorti. Quidam enim per opera legis iustificationem et salutem quaerebant:[1] alii resurrectionem mortuorum negabant:[2] alii Christum verum et aeternum Deum esse, non credebant. His certe Apostoli sese et concionibus et scriptis severe opposuerunt: etsi non ignorabant, errores illos, et de rebus tantis acerrima certamina gravissimam offensionem, tam apud infideles, quam apud infirmos in fide, excitare: Perinde ac hodie nostri adversarii Pontificii propter dissidia illa, inter nos orta, exsultant: spem illam minime piam et quidem falsam foventes, fore, ut ex nostris mutuis concertationibus, sanae doctrinae ruina et interitus consequantur. [8] Infirmi vero interim valde offenduntur et perturbantur: quidam dubitant, an inter tot et tanta dissidia etiam vera apud nos doctrina reperiatur: quidam non vident, cui parti in articulis illis controversis subscribere debeant. [9] Mota enim illa certamina, non sunt λογομαχίαι, aut de verbis inanes et non necessariae disceptationes: quales oriri solent, cum altera pars alterius sententiam non satis assecuta est: ut quibusdam fortasse, in hoc religionis negotio, res habere videntur: qui existimant, disputari tantum de paucis quibusdam vocabulis, quae nullius pene, aut certe non magni sint momenti. Sed res gravissimae sunt, de quibus controvertitur, et prorsus tales, ut illius partis, quae a vero aberrat, sententia in Ecclesia Dei nec possit nec debeat ferri, nedum excusari, aut defendi.

[10] Quare necessitas exigit, ut controversi illi articuli e verbo Dei et probatis scriptis perspicue explicentur: quo omnes pii et intelligentes animadvertere possint, cuiusnam partis sententia, in controversiis illis motis, verbo Dei et Augustanae Confessioni orthodoxae, conformis sit, et quae probatis illis scriptis adversentur: ut bonae et piae mentes, quibus veritas cordi est, corruptelas et errores, qui exorti sunt, effugere et vitare queant.

DE COMPENDIARIA DOCTRINAE FORMA, FUNDAMENTO, NORMA ATQUE REGULA

[recensere]

ad quam omnia dogmata, iuxta analogiam verbi Dei, diiudicanda, et controversiae motae pie declarandae atque decidendae sunt.

[1] Primo, ad solidam, diuturnam et firmam concordiam in Ecclesia Dei constituendam, necessarium omnino est, ut certa compendiaria forma, et quasi typus, unanimi consensu approbatus, extet: in quo communis doctrina, quam Ecclesiae sincerioris et reformatae religionis profitentur, e verbo Dei collecta extet. Etenim ea in re exemplum primitivae Ecclesiae sequimur: quae in talem usum sua quaedam certa symbola semper habuit. [2] Cum vero compendiaria illa doctrinae forma non privatis, sed publicis scriptis niti debeat, quae confecta, approbata, et recepta sint earum Ecclesiarum nomine, quae sinceram doctrinam et religionem unanimi consensu profitentur: mentem nostram invicem corde et ore ita declaravimus, et iam declaramus, quod nullam novam aut singularem confessionem fidei nostrae conscribere aut recipere in animo habeamus. Quin potius publica illa et communia scripta amplectimur, quae in omnibus Ecclesiis Augustanae Confessionis pro symbolis et communibus confessionibus semper habita sunt: priusquam dissensiones inter eos, qui Augustanam Confessionem profitentur, ortae sunt: quae etiam scripta publicam autoritatem obtinuerunt, quamdiu magno consensu passim in omnibus articulis sincera verbi Dei doctrina, ut eam D. Lutherus proposuit, conservata, retenta, atque usurpata fuit.

[3] I. Primum igitur toto pectore Prophetica et Apostolica scripta Veteris et Novi Testamenti, ut limpidissimos purissimosque Israëlis fontes, recipimus et amplectimur: et sacras literas solas, unicam et certissimam illam regulam esse credimus, ad quam omnia dogmata exigere, et secundum quam de omnibus tum doctrinis tum doctoribus iudicare oporteat.

[4] II. Et quia iam olim sincera Christi doctrina, in genuino et sano sensu, ex sacris literis collecta, et in articulos seu capita brevissima contra haereticorum corruptelas digesta est: amplectimur etiam tria illa Catholica, et generalia summae autoritatis symbola: Apostolicum, videlicet, Nicenum, et Athanasii. Haec enim agnoscimus esse breves quidem, sed easdem maxime pias, atque in verbo Dei solide fundatas, praeclaras confessiones fidei, quibus omnes haereses, quae iis temporibus Ecclesias Christi perturbarunt, perspicue et solide refutantur.

[5] III. Deinde, cum postremis hisce temporibus, Deus Optimus Maximus summa clementia puritatem verbi sui e tenebris horrendis, et plusquam Cimmeriis, quibus sub Papatu oppressa fuerat, fideli opera praestantissimi viri D. Lutheri viri Dei rursus in lucem produxerit: quae sincera doctrina non modo contra Papatum, sed etiam adversus aliarum Sectarum corruptelas, e verbo Dei in articulos et capita Augustanae Confessionis digesta est: etiam Augustanam, primam illam et non mutatam, Confessionem amplectimur. Idque non ea de causa facimus, quod a nostris Theologis sit conscripta: sed quia e verbo Domini est desumta, et ex fundamentis sacrarum literarum solide extructa, sicut ea Anno 1530. scripto comprehensa, et Imperatori Carolo V. per quosdam Electores, Principes, et ordines Romani Imperii, (ut communis pie reformatarum Ecclesiarum confessio) Augustae est exhibita. Hanc enim nostri temporis Symbolum esse iudicamus, quo reformatae nostrae Ecclesiae ab Romanensibus, aliisque reiectis et damnatis sectis et haeresibus seiunguntur. Et sane hoc ipsum olim usu in primitiva Ecclesia receptum est, ut subsequentes Synodi, pii item Episcopi et doctores, ad Nicaenum Symbolum provocarent, atque se id amplecti publice profiterentur.

[6] IV. Postea cum hoc etiam curandum esset, ut propria et genuina Confessionis Augustanae sententia conservaretur, atque adversus Pontificiorum calumnias plenius explicaretur, et praemuniretur, ne sub Augustanae Confessionis praetextu et patrocinio damnati errores sese in Ecclesiam Dei paulatim insinuarent: post exhibitam confessionem luculenta Apologia conscripta, et Anno 1531. typis vulgata est. Eam etiam unanimi consensu approbamus et amplectimur: quia in ea non modo Augustana Confessio perspicue explicatur, atque ab adversariorum calumniis vindicatur, verum etiam clarissimis et solidissimis sacrae scripturae testimoniis confirmatur.

[7] V. Praeterea etiam articulos illos toto pectore amplectimur, qui Smalcaldii, in frequentissimo Theologorum conventu, Anno salutis 1537. conscripti, approbati et recepti sunt. Eos autem articulos intelligimus, quales initio conscripti, postea typis in lucem editi sunt: in eum, videlicet, finem, ut Concilio, vel Mantuae vel alibi celebrando, nomine Illustrissimorum Electorum, Principum atque Ordinum Imperii (ut Augustanae Confessionis uberior declaratio: in qua, per Dei gratiam constantes perseverare decrevissent) publice proponi posset. In iis enim articulis doctrina Augustanae Confessionis repetita est, et in quibusdam articulis e verbo Dei amplius declarata: et insuper fundamenta monstrata et graves causae recitatae sunt, cur a Pontificiis erroribus et Idolomaniis secessionem fecerimus: cur etiam in iis rebus cum Pontifice Romano nobis convenire non possit, quodque cum eo in illis conciliari nequeamus.

[8] VI. Postremo, quando negotium religionis etiam ad salutem vulgi et Laicorum (quos vocant) pertinet, et illis etiam, ratione salutis, necessarium est, ut sinceram doctrinam a falsa discernant: amplectimur etiam minorem et maiorem D. Lutheri Catechismos: eos dicimus, quales illi ab ipso scripti et Tomis eius inserti sunt. Omnes enim Ecclesiae Augustanae Confessionis hos Catechismos approbarunt atque receperunt: ita ut passim in Ecclesiis et scholis publice, et in privatis etiam aedibus propositi fuerint. Et pia doctrina e verbo Dei desumpta, in iis quam maxime perspicue et simplicissime, in usum rudiorum et Laicorum, est comprehensa et dilucide declarata.

[9] Haec publica et ab omnibus piis approbata scripta in purioribus Ecclesiis et scholis semper habita fuere pro compendiaria hypotyposi, seu forma sanae doctrinae, quam D. Lutherus in suis scriptis e sacris literis, contra Papatum et alias sectas, deprompsit, luculenter declaravit, et solide fundavit. Et ad D. Lutheri explicationes praeclaras tam in polemicis, quam didacticis ipsius scriptis comprehensas provocamus: eo, videlicet, modo, quem D. Lutherus in Latina sua praefatione, Tomis operum eius praefixa, de scriptis suis, pia et necessaria admonitione, nobis ipse monstravit. Ibi enim hoc discrimen (inter divina et humana scripta) perspicue posuit: solas videlicet sacras literas pro unica regula et norma omnium dogmatum agnoscendas: iisque nullius omnino hominis scripta adaequanda, sed potius omnia subiicienda esse.

[10] Haec autem non ita accipi debent, quasi alia utilia et sincera scripta (verbi gratia, commentarios in sacras literas, errorum refutationes, articulorum praecipuorum explicationes) reiicere, aut ex hominum manibus excutere velimus. Ea enim scripta (quatenus commemoratae hypotyposi et compendiariae sanae doctrinae conformia sunt) tanquam explicationes atque declarationes utiles, retineri, et cum fructu legi possunt. Quicquid enim hactenus de compendiaria hypotyposi sanae doctrinae diximus, eo tantum referendum est, ut unanimi consensu approbatam certamque formam doctrinae habeamus, quam Evangelicae Ecclesiae nostrae simul omnes agnoscant et amplectantur: secundum quam, cum e verbo Dei sit desumta, omnia alia scripta iudicare et accommodare oportet, quatenus probanda sint et recipienda.

[11] Quod enim commemorata scripta, videlicet, Augustanam Confessionem, Apologiam, Smalcaldicos articulos, Minorem et Maiorem Catechismos Lutheri, illa doctrinae nostrae Christianae summa complecti voluerimus: eam ob causam factum est, quod in iis unanimem et communem Ecclesiarum nostrarum piam sententiam contineri, semper sit iudicatum: quippe quae a praecipuis iisque excellentissimis illius temporis Theologis subscriptione confirmata, et in Evangelicis Ecclesiis et scholis recepta fuere. [12] Et ea quidem (ut paulo ante monuimus) omnia conscripta atque edita sunt, priusquam controversiae illae inter Augustanae Confessionis Theologos orirentur: ideoque nihil in illis datum est affectibus: quare etiam ab iis, qui inter se disceptant, reprobari nullo iure possunt. Neque vero quisquam (modo sincere et sine fuco Augustanam Confessionem amplectatur) eorum autoritatem elevabit aut contemnet, sed ea (ut veritatis testes) recipiet. Quare nemo vitio nobis vertet, quod ad eorum scriptorum declarationem et decisionem, in obortis controversiis provocamus. [13] Ut enim verbum Dei, tanquam immotam veritatem pro fundamento ponimus: ita illa scripta, tanquam veritatis testes, et quae unanimem sinceramque maiorum nostrorum, qui in puriore doctrina constantes permansere, sententiam complectantur, in medium recte producimus.

DE ANTITHESI

[recensere]

seu reiectione falsae doctrinae in articulis controversis.

[14] Necessarium est ad conservandam in Ecclesia sinceram doctrinam, et ad solidam, firmam, Deoque probatam atque gratam concordiam, ut non tantum sana doctrina dextre proponatur, sed etiam contradicentes diversumque docentes redarguantur. Fidelium enim pastorum utrumque officium est (ut D. Lutherus dicere solet) et oviculas pascere, et lupum arcere: ut alienas voces vitare discant: et pretiosum a vili secernere possint.

[15] Quare in hac etiam parte mentem nostram invicem declaravimus, et perspicue declaramus: quod, videlicet, discrimen sit habendum inter non necessarias atque inutiles contentiones (quae plus destruunt quam aedificant: ne iis Ecclesia perturbetur: et inter necessaria certamina: quando tales controversiae incidunt, ubi de articulis fidei aut praecipuis partibus Christianae doctrinae agitur: tum enim ad veritatis defensionem, necessario contraria et falsa doctrina est refutanda.

[16] Etsi autem paulo ante commemorata scripta pio lectori, qui veritatis coelestis amore flagrat, in omnibus et singulis articulis Christianae nostrae Religionis perspicue et dilucide commonstrant, quidnam, iuxta verbi Dei, Propheticorum et Apostolicorum scriptorum normam verum sit, et amplectendum: et quid falsum, et reiiciendum atque fugiendum sit: tamen de praecipuis et summis articulis singulis, qui hisce temporibus in controversiam venerunt, sententiam nostram perspicue et sine omni ambiguitate proponere voluimus. Idque eo consilio, ut veritas magis elucescat clariusque agnoscatur, et ab erroribus facilius discernatur: ne quicquam, quod veritati officiat, sub nimis generalibus verbis aut phrasibus occultari possit: Tum etiam, ut publicum solidumque testimonium, non modo ad eos, qui nunc vivunt, sed etiam ad omnem posteritatem extaret: ostendens, quaenam Ecclesiarum nostrarum de controversis articulis unanimis fuerit, esseque perpetuo debeat, decisio atque sententia, videlicet:

[17] I. Primo reiicimus atque damnamus omnes haereses et errores, qui in primitiva (recte credentium) Ecclesia, ex solidis verbi Dei fundamentis reiecti sunt et damnati.

[18] II. Deinde reprobamus et damnamus omnes sectas atque haereses, quae in scriptis paulo ante commemoratis reprobatae sunt.

[19] III. Praeterea, cum intra triginta annos partim ex interreligionis, quam Interim vocant, formula, partim aliis occasionibus dissidia inter Theologos quosdam Augustanae Confessionis orta sint, de illis omnibus et singulis fidem et confessionem nostram, non modo in thesi, verum etiam in antithesi (veram videlicet, et falsam contrariam doctrinam) diserte, categorice, et perspicue proponere et declarare voluimus. Idque ea de causa a nobis factum est, ut solida coelestis doctrinae in omnibus articulis fundamenta rectius conspicerentur: et omnia falsa, ambigua, suspecta et damnata dogmata (quibuscunque libris contineantur, et a quocunque tandem vel conscripta sint, vel hodie etiamnum defendantur) diserte repudientur: ut omnes, ad cavendos errores (hinc inde in quorundam Theologorum libris sparsos) fideliter praemoneantur et excitentur: ne in rebus tantis ullius hominis autoritate seducantur. [20] Hanc nostram controversiarum explicationem si pius lector sedulo perpenderit, eamque cum scriptis illis aliquoties commemoratis contulerit: liquido intelliget, ea, quae de unoquoque articulo (in compendiaria illa doctrina nostrae religionis et fidei) initio maiores nostri senserunt atque publice professi sunt, easque declarationes, quae diversis temporibus, per intervalla, sunt consecutae, et eam doctrinam, quam nunc hoc scripto repetimus, haudquaquam inter se discrepare: sed esse simplicem, immotam, ac certissimam veritatem. Et agnoscet lector candidus, nos non de uno dogmate ad aliud (levitate quadam, ut adversarii nos criminantur) transilire: sed potius nos in eo elaborare, ut semel exhibitam illam Augustanam Confessionem, eiusque unanimem, piam, et veram sententiam firmiter retineamus, atque in ea doctrina per gratiam Dei (adversus omnes, quae inciderunt, corruptelas) constantes perseveremus.

  1. Actor. 15.
  2. 1. Cor. 15.