Jump to content

Formulae spiritalis intelligentiae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Formulae spiritalis intelligentiae
Saeculo IV

editio: Migne 1846
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 50

EucLug.FoSpIn 50 Eucherius Lugdunensisc.380–c.449 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Praefatio.

Formulas spiritalis intelligentiae Latinorum nominum componendas, tibique mittendas pro studio paternae erga te sollicitudinis existimavi, quibus perceptis, in omnia scripta divina facillime ac intellectum reliquorum sensus intenderetur. Nam cum littera occidat, spiritus autem vivificet (II Cor. III, 6), necesse est ad illa spiritalium interiora sermonum spiritu vivificante penetrari. Universam porro Scripturam tam veteris Instrumenti quam novi, ad intellectum allegoricum esse sumendum, admonet nos vel illud quod in veteri Testamento legimus: Aperiam in parabolis os meum, loquar in aenigmate antiqua (Ps. LXXVII, 2). Vel illud quod item in novo Testamento scribitur: Haec omnia locutus est Jesus in parabolis ad turbas, et sine parabolis non loquebatur eis (Marc. IV, 16). Nec mirandum quod sermo divinus, prophetarum apostolorumque ore prolatus, ab usitato illo hominibus scribendi modo multum recesserit, facilia in promptu habens, magna in interioribus suis continens; quia et revera fuit congruum ut sacra Deo dicta a caeteris scripturis, sicut merito, ita et specie, discernerentur, ne illa coelestium arcanorum dignitas passim atque indiscrete cunctis patesceret, sanctumque canibus, et margaritas porcis exponeret (Matth. VII, 6); et consecrata vasa templi involuta promiscuus populus ferret nec videret (Num. IV, 15, 20), et ut vere ad illius columbae deargentatae (Ps. LXVII, 14) modum, cujus posteriora in specie auri splendentis irradiant, scripturae divinae prima quaeque argento fulgerent, et auro occultiora rutilarent. Recte itaque procuratum est ut eloquiorum illa castitas a promiscuis cunctorum oculis abdito suo quasi quodam velamine pudicitiae contegeretur; ac divina optime dispensatione provisum est ut scripta ipsa ita contegerentur, coelestibus obumbrata mysteriis, sicut secreto ipsa sua suo divinitas operiebatur. Igitur cum in libris sanctis oculi Domini, os Domini, uterus Domini, manus, pedes Domini, arma etiam Domini scripta reperiantur, longeque absit a catholica Ecclesiarum fide Deum corpore determinari, qui sit invisibilis, incomprehensibilis, incommutabilis et infinitus, requirendum est qualiter ista per Spiritum sanctum figurali expositione reserentur. Hic enim inveniuntur illa Dominici interiora templi (Ezech. XL); hic illa sancta sanctorum mysteria, aenigmatibus retectis. Corpus ergo Scripturae sacrae, sicut traditur, in littera sive historia: est anima in morali sensu, qui tropicus dicitur; spiritus in superiore intellectu, qui anagoge appellatur. Quam triplicem Scripturarum regulam convenienter observat confessio sanctae Trinitatis, sanctificans nos per omnia, ut integer spiritus noster, et anima et corpus sine querela in adventum Domini nostri Jesu Christi judiciumque servetur (I Thess. V, 24). Sapientia autem mundi hujus philosophiam suam in tres partes divisit, physicam, ethicam, logicam, id est, naturalem, moralem, rationalem. Sed naturalem illam pertinentem ad causas naturae, quae universa continet; moralem, quae respiciat ad mores; rationalem vero quae de sublimioribus disputans, Deum omnium patrem esse confirmet. Quam tripartitam doctrinae disputationem non adeo abhorret illa nostrorum in disputatione distinctio, qua docti quique hanc coelestem Scripturarum philosophiam secundum historiam, secundum tropologiam, secundum anagogen disserendam putarunt. Quapropter historia veritatem nobis factorum ac fidem relationis inculcat. Tropologia ad vitae emendationem mysticos intellectus refert. Anagoge ad sacratiora coelestium figurarum secreta perducit. Sunt etiam qui allegoriam in hoc scientiae genere quarto in loco adjiciendam putent, quam gestorum narrationem, futurorum umbram praetulisse confirment. Haec vero ipsa ut subjectis plenius manifestentur exemplis, coelum est secundum historiam hoc quod intuemur, secundum tropologiam vita coelestis; aquae secundum allegoriam baptismus, secundum anagogen angeli, unde est illud: Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Ps. CXLVIII, 4). Omnis autem disciplina nostrae religionis ex illo duplicis scientiae fonte manavit: cujus primam practicen, secundam theoricen vocaverunt, id est actualem, et contemplativam. Unam, quae actualem vitam morum emendatione consummet; aliam, quae in contemplatione coelestium et divinarum Scripturarum disputatione versetur. Ergo actualis scientia in diversa studia diffunditur, contemplativa in duas derivatur partes, id est in historica disputatione, et spiritalis intelligentiae interpretatione consistit. Sed his nunc remotis, formulas intelligentiae spiritalis quas spopondimus proponamus, currentes per singulorum nominum figuras, quibus ista in illo divinae lectionis inserta textu accipi solent. Oremus itaque Dominum ut revelet abscondita Scripturarum suarum, et proferamus quomodo secretiora intellectu sentiendum sit. I. De divinis nominibus. II. De his quae appellantur membra Domini, vel quae de eo significantur. III. De supernis creaturis. IV. De terrenis. V. De animantibus. VI. De variis nominum et rerum appellationibus. VII. De interiori homine. VIII. De his quae in usu atque in medio habentur. IX. De variis verborum vel nominum significationibus. X. De Jerusalem, vel adversis ejus. XI. De numeris, quorum significationes in allegoriam trahuntur.

Ergo ipsas jam nunc nominum atque verborum significantias, secundum quas vel maxime in allegoriam trahuntur, prout donum Dei suggesserit, explicemus.

CAPUT I. De divinis nominibus. Omnipotens Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus unus atque trinus. Unus videlicet exstat in natura, trinus in personis. Solus invisibilis, immensus atque incomprehensibilis. Solus incircumscriptus, immutabilis, incorporeus et immortalis; ubique praesens et latens; ubique totus et immensus.

Invisibilis est, quia in essentia sua omnino videri non potest, Apostolo testante, qui ait: Quem nullus hominum vidit, sed nec videri potest (I Tim. VI, 16). Et in Evangelio: Deum nemo vidit umquam (Joan. I, 18).

Incorporeus est, quia nullis membrorum lineamentis compositus sive compactus existit. Sic veritas in Evangelio dicit: Spiritus est Deus, et eos qui adorant eum, in spiritu et veritate oportet adorare (Joan. IV, 24).

Immensus est, quia quantitas ejus, vel qualitas a nullo ex creaturis metiri potest. Cui Salomon in suis orationibus supplicans ait: Si coelum et coeli coelorum non te capiunt, quanto magis domus ista, quam aedificavi (III Reg. VIII, 27).

Incircumscriptus est, quia circumscribi non potest.

Inlocalis est, quia de loco ad locum nequaquam transit, sed neque in loco quolibet retinetur, ipso de se per Isaiam testimonium perhibente ac dicente: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Et per Jeremiam: Nonne coelum et terram ego impleo (Jer. XXIII, 24)? Cujus immensitatem propheta in psalmo confitens ad ipsum Dominum ait: Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum ades (Ps. CXXXVIII, 8). De ejus immensitate in libro Job scriptum est: Excelsior coelo est, et quid facies? profundior abysso, et unde cognoscis? longior est terra mensura ejus, et latior mari (Job XI, 8): qui enim coelum et terram implet, proculdubio nullus est locus ab ejus essentia absens. Super omnia quippe est regendo atque imperando; subtus omnia est sustinendo atque portando, non pondere laboris, sed infatigabili virtute: quoniam nulla creatura ab eo condita per se subsistere valet, nisi ab eo sustentetur, qui eam creavit. Extra omnia, sed non exclusus.

Immutabilis est, quia ab eo quod est mutari omnino non potest, ipso dicente per Malachiam prophetam, Ego Dominus et non mutor (Malach. III, 6). Ideo Deus immutabilis dicitur, quia animae ejus, ira, furor, poenitentia, oblivio, recordatio, et alia his similia non accidunt. Simplex enim natura est, et immutabilis et imperturbata. Neque aliud est ipse et aliud quod habet, sed ipsum est quod habet et quod est.

Immortalis, quia mori nullo modo potest, Apostolo testante ac dicente: Qui solus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem, quem nullus hominum vidit, nec videri potest (I Tim. VI, 16). Ubicumque autem sacra Scriptura sparsim per divinos libros in Deo motus animae seu humana membra describit, id est, caput, capillos, oculos, palpebras, aures et caetera membra sive motus animae, id est, iram, furorem, oblivionem, poenitentiam, recordationem, et alia his similia, non carnaliter juxta historiam a recte intelligentibus scienda sunt, sicut a Judaeis et plerisque haereticis carnaliter sapientibus, qui Deum corporeum atque localem opinantur, sed spiritualia omnia de eo intelligenda et confitenda sunt. Si quis Deo humana membra seu motus animae more humano inesse credit, proculdubio idola fabricat in corde suo.

Igitur, ut dictum est, figuraliter in Deo caput esse legimus, ipsam essentiam divinitatis ejus, quae praecedit, et cui omnia sunt subjecta intelligere debemus (I Cor. XI, 3).

Capillos vero capitis ejus sanctos angelos, seu virtuosos electos typice accipi oportet; de quo in sacramento libri Danielis scriptum est: Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum ejus quasi nix candidum, et capilli capitis ejus quasi lana munda (Dan. VII, 9): hoc enim significat per vestimenta candida Dei, quod et per capillos capitis ejus, sanctos videlicet angelos et multitudinem sanctorum dealbatorum. Vel certe ideo capilli lanae mundae comparantur, ut per hoc Antiquus dierum credatur esse.

Oculos dicitur Deus habere, pro eo quod omnia videt, et nihil eum latet, in cujus conspectu, ut ait Apostolus, nulla creatura invisibilis est: omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus (Heb. IV, 13). Aliter vero respectus gratiae ejus intelliguntur: ut est illud in psalmo, Oculi Domini super justos (Ps. XXXIII, 16). Item aliter, Oculi Domini praecepta ejus, per quae nobis lumen scientiae subministratur, accipiuntur: ut est illud in psalmo, Praeceptum Domini lucidum illuminans oculos (Ps. XVIII, 9).

Palpebrae Domini occulta et incomprehensibilia judicia ejus, sive spiritualis in divinis libris ejus locutio innuitur. De quibus occultis et incomprehensibilibus sacramentis atque judiciis in psalmo: Palpebrae ejus interrogant filios hominum (Ps. X, 5), id est, probant.

Aures habere dicitur Deus, propterea quod omnia audit, et nihil eum in silentio latet: de quo in libro Sapientiae scriptum, Auris coeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur (Sap. I, 10).

Nares Dei est inspiratio ejus in corda fidelium: ut illud in libro Regum: Ascendit fumus de naribus ejus (II Reg. XXII, 9), id est, lacrymosa compunctio poenitentium inspiratio ejus.

Facies Dei cognitio est divinitatis ejus ad omnes: de qua cognitione in psalmis scriptum est: Ostende nobis faciem tuam, et salvi erimus (Ps. LXXIX, 4), hoc est, dona nobis cognitionem tuam, quam cognitionem per Filium hominis hominibus innotuit: ipso dicente in Evangelio, Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27). Aliter vero facies Dei significat invisibilem essentiam divinitatis Filii Dei; de qua ipse Dominus ad Mosen per angelum respondens ait: Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 23); ac si diceret, divinitatem autem meam videre non poteris.

Os Dei Filius Patris, id est, Christus Dominus; pro quo Isaias propheta ex persona Judaeorum effatus est: Quia os ejus ad iracundiam provocavimus (Isai. I, 20). Aliter vero os ejus sermo ejus sive jussio accipitur; de quo sermone Domini praedictus propheta ait: Os Domini locutum est hoc.

Verbum Dei Filius Dei Patris, per quem omnia facta sunt; de quo in psalmo, Verbo Domini coeli firmati sunt (Ps. XXXII, 6). Et alibi: Misit Verbum suum, et sanavit eos (Ps. CVI, 26). Et in Evangelio secundum Joannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1).

Lingua Dei mystice significat Spiritum sanctum, per quem Deus Pater secretum suum manifestavit hominibus; unde in psalmo: Lingua mea calamus scribentis (Ps. XLIV, 2).

Labia Dei mystice utriusque testamenti consonantia intelliguntur: de quibus duobus testamentis in Proverbiis scriptum est: In judicio non erravit os ejus (Prov. XVI, 10).

Brachia Dei Patris Filius ejus et Spiritus sanctus intelliguntur; sicut est illud in Isaia: Et brachia mea populos judicabunt (Isai. LI, 5). Brachium Dei singulariter Filius accipitur: de quo Jeremias ad ipsum ait: Et nunc Dominus Deus qui eduxisti populum tuum de terra Aegypti in manu forti, in brachio extento (Jer. XXXII, 21). Idcirco autem Filius Dei Patris brachium dicitur, quia creatura electa ab ipso continetur.

Dextera Dei Patris unigenitus Filius accipitur; de quo in psalmo ex persona hominis assumpti: Dextera, inquit, Domini fecit virtutem (Ps. CXVII, 16). Aliter vero Domini dextera gloriam signat Patris et aeternam beatitudinem; de quo in psalmo ex persona Patris ad Filium. Sede a dextris meis (Psalm. CIX, 1). Dicitur autem et dextera Dei omnis electa creatura in coelo et in terra; sicut per sinistram ejus intelligitur reproba creatura, id est, daemones et impii omnes, qui ad laevam positi aeterna supplicia sustinebunt (Matth. XXV, 33).

Manus Dei Patris Filius ejus accipitur, pro eo quod per ipsum facta sunt omnia: sicut est illud in Isaia. Omnia haec manus mea fecit, et facta sunt omnia (Isai. LXVI, 2). Aliter vero manus Dei ejus potestas intelligitur de qua potestate in Jeremiae libro prophetae: Sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel (Jer. XVIII, 6). Item manus Domini flagellum accipitur; de cujus percussione in Sophonia propheta scriptum est: Extendam manum meam super Judam et super habitantes Israel, et disperdam de loco hoc reliquias Baal (Soph. I, 4), etc., pro qua Domini percussione beatus Job de semetipso ait: Manus Domini tetigit me (Job. XIX, 21).

Digitus Dei singulariter Spiritus sanctus accipitur, a quo Spiritu sancto, lex duabus in tabulis lapideis in monte Sinai scripta narratur (Exod. XXXII. 16). Ipse scripsit qui scribenda dictavit, id est Spiritus sanctus. De quo Dominus in Evangelio: Si ego, inquit, in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20). Sicut enim digitus cum manu vel brachio, manus vero vel brachium cum corpore unum sunt in natura, ita Pater, et Filius, et Spiritus sanctus tres quidem personae sunt, una autem substantia divinitatis.

Digiti Dei pluraliter sancti intelliguntur prophetae, per quos Spiritus sanctus libros legis ac prophetarum sua inspiratione describit; de quibus in psalmo scriptum est: Videbo coelos opera digitorum tuorum (Ps. VIII, 4): per coelos enim libros legis ac prophetarum, per digitos vero sanctos, ut dictum est, prophetas, mystice insinuari certum est.

Imago Dei Patris invisibilis, unigenitus Filius ejus est: de quo Apostolus: Imago Dei invisibilis (Col. I, 15). Aliter namque est imago Dei Patris in Filio suo, quem non aliunde, sed ex semetipso, hoc est, ex substantia sua per omnia sibi similem genuit et aequalem. Aliter vero anima hominis, quam non ex se, id est, de sua substantia, sicut plerique haeretici opinati sunt, genuit, sed ex nihilo creavit. Sicut aliter imago est cujuslibet regis in filio ejus quem ex semetipso sibi similem genuit, id est, homo hominem. Aliter vero in annullo ejus, sicut in cera imago ejus impressa, quae non est quod et ipsa: sicut filius qui naturaliter hoc est quod et pater.

Cor Dei Patris arcanum sapientiae ejus mystice innuit, ex quo Verbum, id est, Filium suum impassibiliter genuit sine initio; ipso dicente per prophetam: Eructavit cor meum verbum bonum (Ps. XLIV, 2).

Alas habere dicitur Deus, pro eo quod more avis electos suos tamquam pullos sub se colligit et fovet, et ab insidiis diaboli et malorum hominum protegit. Unde propheta ait, Sub umbra alarum protege me (Ps. XVI, 8).

Scapulas habere dicitur Deus, quia infirma membra Ecclesiae, quasi in scapulis suis portat. De quo in psalmo: Scapulis suis obumbrabit tibi (Ps. XC, 4).

Venter secreta origo substantiae ejus accipitur. Unde in psalmo: Ex utero ante lucem genui te (Ps. CIX, 3). Aliter: Uterus ejus incomprehensibilia judicia ejus, quae rimari nequeunt, mystice insinuantur; de quo occulto judicio ejus in libro beati Job scriptum est: De cujus utero egressa est glacies, et gelu de coelo quis genuit (Job XXXVIII, 29)?

Posteriora Filii Dei incarnatio accipitur; de qua posteriori parte Filius in monte Sinai ad Mosen, per angelum loquens ait: Posteriora mea videbis, faciem autem meam videre non potes (Exod. XXXIII, 23).

Pedes Dei stabilimentum virtutis ejus, eo quod ubique praesens, et universa illi sunt subjecta; ipso dicente per Isaiam: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Aliter pedes Filii Dei incarnatio intelligitur, quae divinitati subjecta est tamquam capiti pedes. Sicut per caput divinitas, ita per pedes humanitas ejus exprimitur: de qua humanitate in Exodo scriptum est: Videre Dominum Jesum: hic est Moses et Aaron, Nadab et Abiu, et septuaginta de senioribus sub pedibus quasi lapides sapphiri, et quasi coelum cum serenum est (Exod. XXIV, 10). Sicut autem per lapidem sapphirum coelestes creaturas, vel sanctos angelos, ita per coelum serenum, sanctam Ecclesiam electorum ex hominibus assumptam signaliter demonstrare voluit, super quas duas creaturas homo assumptus Filius Dei in perpetuum regnat: de quo in psalmo, omnia, inquit, subjecisti sub pedibus eorum (Ps. VIII, 8). Aliter autem pedes Domini, id est, Jesu Christi significant sanctos praedicatores, de quibus in Deuteronomio scriptum est: Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina ejus (Deut. XXXIII, 3).

Vestimentum Filii Dei aliquando caro ejus quae a divinitate assumpta est a divinis libris figuraliter accipitur, de quo indumento carnis Isaias vaticinans ait: Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra (Isai. LXIII, 1)? Rursus vestimentum ejusdem Domini sancta accipitur Ecclesia, quae per fidem et dilectionem ei conjuncta est: de quo in psalmo scriptum est: Dominus regnavit, decorem induit (Ps. XCII, 1). Et in alio psalmo ad ipsum Dominum: Confessionem et decorem induisti, amictus lumine sicut vestimento (Ps. CIII, 2).

Pallium Christi jam dicta Ecclesia intelligitur, de quo in libro Genesi scriptum est: Lavit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11), hoc est, in sanguine passionis carnem suam, et in sanguine uvae pallium suum, id est, Ecclesiam suam.

Calciamenta Domini Jesu Christi mystice signant incarnationem ejus, quam ex mortalitate humani generis assumere dignatus est. De qua incarnatione sua ipse per prophetam in psalmo ait: In Idumaeam extendam calceum meum (Ps. LIX, 10), id est, in plebem gentilium manifestabo incarnationem meam.

Gressus adventus Filii Dei in mundum, et regressio ejus ad Patrem: de quibus psalmus ait: Visi sunt gressus tui, Deus, gressus Dei mei, Regis mei qui est in sancto (Ps. LXVII, 25). De coelo venit in uterum Virginis, de utero vero nascendo positus in praesepio (Luc. II, 7). Postquam omnia implevit, pro quibus a Patre missus venerat, appensus est in ligno crucis; de cruce autem depositus (Act. XIII, 29), secundum corpus sepultus est, secundum vero animam ad inferna descendit; tertia autem die per potentiam suae divinitatis carnem suam de sepulcro suscitavit, et post diem resurrectionis suae quadragesimam videntibus Apostolis ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris (Act. I, 9; Marc. XVI, 19), id est, in gloria sua: sunt enim gressus Filii Dei, iste est descensus et ascensus ejus, qui frequenter in Scripturis sacris legitur.

Ascendere dicitur Deus, cum Filius carnem ex nobis assumptam in coelum veluti captivam duxit captivitatem (Ps. LXVII, 19), quia naturam humani generis, quae diabolo in mundo captivo retinebatur, assumens secum in coelum, ubi numquam antea fuerat, tamquam captivam deportavit.

Abscondere Deus faciem legitur (Deut. XXXII, 20), cum quibusdam eorum ex gentibus culpis, cognitionem suam abscondit, sicut in populo Judaeorum nunc impletum esse videmus, quia negantes Filium Dei, scientiam veri Dei ita perdiderunt, ut similes forent gentibus, quae Dominum non noverunt.

Ostendere dicitur Deus faciem suam (Ps. LXXIX, 4), cum respectu gratiae suae, quibus vult, scilicet electis suis seipsum in corda eorum occulta inspiratione insinuat, et ad diligendum se amorem suum infundit.

Sedere dicitur non corporaliter humano more, sed potentialiter super omnem creaturam rationabiliter praesidere: ut est illud in psalmo: Regnavit Dominus super omnes gentes, Deus sedet super sedem sanctam suam (Ps. XLVI, 9). Sedere etiam Deus dicitur super Cherubin (Ps. XCVIII, 1). qui interpretatur multitudo seu plenitudo scientiae, per quod significantur sancti angeli sive mentes spiritualium virorum, in quibus Deus invisibiliter praesidet et regnat. In illis enim sedet qui scientia ejus et dilectione pleni sunt. In Proverbiis quippe Salomonis scriptum est, Anima ejus sedes sapientiae; sapientia vero Dei Patris Christus est (I Cor. I, 24), qui in animis sanctorum dicitur sedere.

Descendere Deus in mundum dicitur quando aliquid novum quod antea non fuerat in creatura humana operatur, sicut Filius Dei descendisse narratur, quando veram carnem ex Maria virgine propter redemptionem nostram suscepit, et verus homo fieri dignatus est, non amittendo quod erat, sed assumendo quod non erat. De cujus descensione, id est, incarnatione in psalmo scriptum est: Et inclinavit coelos et descendit, et caligo sub pedibus ejus (Ps. XVII, 10). Coelos inclinavit, qui ante adventum suum praenuntios angelos sive prophetas misit, quod ejus adventum hominibus annuntiarent. Caligo sub pedibus ejus fuit, quia impii homines ob suam malitiam incarnationem ejus agnoscere non potuerunt, sed neque adhuc possunt.

Stare dicitur Deus cum nos infirmos, id est, suam creaturam ad poenitentiam et conversionem patienter sustinet, ut est illud in Habacuc propheta: Stetit et mensus est terram, et dissolvit (Habac. III, 6): id est, stetit ad superveniendum, et dissolvit credentes in se a vinculis peccatorum.

Transire dicitur Deus, cum de cordibus quorumdam hominum, in quibus ante per fidem credebatur, postea subrepente perfidia, vel quolibet delicto ab eis recedit, et ad alios transit, quemadmodum de Judaeis ad gentes, de haereticis ad catholicos, seu de quibuslibet irreligiosis ad religiosos.

Recedere dicitur Deus et ad alios transire, quod non localiter aut visibiliter, sed invisibiliter occultoque judicio ac justo facere aliquid consuevit.

Ambulare dicitur Deus, non de loco ad locum transeundo, quia impium est ita credere, sed ambulatio ejus in cordibus sanctorum delectatio, sicut scriptum est: Et inhabitabo in eis, et ambulabo, et ero illorum Deus (II Cor. VI, 16). Vel certe ambulare Dei est in sanctis praedicatoribus suis de loco ad locum transire.

Loqui Dei invisibiliter sine sono vocis vel quolibet strepitu occulte mentibus sanctorum voluntatem suam atque rectum intellectum inspirare, seu futura, sicut in sanctis prophetis revelare. Quae locutio Dei, ut quidam volunt, tribus modis accipitur. Primo namque modo per subjectam creaturam, sicut ad Mosen in rubo apparuit (Exod. III, 2). Vel sicut ad Abraham (Gen. XVIII) atque Jacob (Gen. XXXII, 24), et caeteris sanctis, quibus in angelis apparere dignatus est. Secundo vero modo in somnis, sicut Jacob (Gen. XXVIII, 12) et Zachariae prophetae (Zach. IV, 1) et Joseph sponso Mariae (Matt. I, 20), et sanctis aliis, quibus secretum suum revelare voluit. Tertio autem modo neque per creaturam visibilem neque hominem, sed occulta tantum inspiratione invisibiliter corda suorum tangendo loquentes efficit, quemadmodum in libris prophetarum scriptum est, cum ipsi prophetae subito afflati spiritu divino exclamabant, haec dicit Dominus (Isai. VII, 7).

Videre Dei est acta bona approbare, sicut est illud in Genesi: Vidit Deus cuncta quae fecerat et erant valde bona (Gen. I, 31), id est, intelligentibus bona demonstravit. Aliter, Videre Dei est mala hominum sciendo reprobare, sicut est illud in Isaia propheta, Et vidit Deus, et malum apparuit in oculis ejus (Isai. LIX, 15). Item aliter videre Dei est, nos videntes facere, ut est illud in psalmo, Proba me, Deus, et scito cor meum (Ps. CXXXVIII, 23), et caetera: et vide si via iniquitatis in me est. Modus iste locutionis etiam in libro B. Job similiter reperitur, ubi de sapientia Dei Patris per quam plurima insignia locutus est, de Patre adjecit, Tunc vidit illam et enarravit, et investigavit, et praeparavit (Job XX, 27); id est, videntes fecit, et praedicantes, et investigantes, atque aliis annuntiantes.

Cognoscere Dei, est cognoscentes facere, sicut ait ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Dominum (Gen. XXII, 12). Neque enim in tempore novit, qui omnia scit antequam fiant. Sed cognoscere dicitur Deus cognoscentes facere; ut quod prius de se quales essent incogniti erant, per ejus interrogationem probatione sibimetipsi manifesti fierent. Tale est illud in lege Moysi de populo Israelitico, Ut tentem, inquit, eos, utrum custodiant mandata mea, an non (Exod. XVI, 4).

Nescire Dei, est quosdam reprobos reprobare, sicut est illud in Evangelio, Nescio vos unde sitis; recedite a me qui operaris iniquitatem (Luc. XIII, 27).

Zelare dicitur Deus, cum creaturam suam quam non vult perire, saepe castigat, corripit, atque flagellat, et flagellando ad se reducit. Vel zelare dicitur Deus, cum nullum peccatum impunitum vult relinquere. Justus est enim, et ideo omnis injustitia exsecrabilis est illi, quam, ut dictum est, nullo modo impunitam patitur.

Irasci dicitur Deus, non animi motu, vel qualibet perturbatione, quae illi omnino accidere non potest: sed creaturae delinquenti, id est, hominibus impiis, et peccatoribus, justam dicitur inferre ultionem, hoc est, reddere illis quod merentur: et haec ultio divina, furor ejus dicitur (Ps. VI, 1).

Poenitere dicitur Deus, non quod more hominum pro transactis operibus scilicet poeniteat; qui enim novit antequam fiant, pro perpetratis actibus poenitere non potest, sed poenitentia Dei, statuta mutare, et quod prius aliter fuerat, in aliud mutare, id est, aut de bonis exigentibus culpis in malum, sicut de Saul legitur poenituisse Dominum, quod constituisset eum regem (I Reg. XV, 12); vel sicut nunc videmus in populo Judaeorum actum, qui cum esset populus Dei, ob impietatem suam facti sunt synagoga Satanae (Apoc. II, 9). De malo vero in bonum, sicut accidit in populo gentium, qui ante non populus Dei, nunc autem per Christi gratiam, populus Dei factus est (Rom. IX, 26). Hoc quippe modo occulto Dei judicio, Judas proditor de apostolatus gradu lapsus (Act. I, 18), inferni baratro demersus est. Latro vero prius crimen rapacitatis operans, de cruce ad paradisum translatus est (Luc. XXIII, 43). Hanc quoque mutationem de bono ad melius, ut dictum est; sive de bono ad malum, seu de malo ad bonum, quae occulto Dei judicio, ac justo, per severitatem justitiae suae, sive per misericordiam ejus fiat, poenitentiam Dei dicimus: quod expressius in libro Jeremiae scriptum est (Jer. XVIII, 8).

Non poenitere Dei, statuta nullo modo mutare, ut est illud in psalmo: Juravit Deus, et non poenituit eum; id est, Pater ad Filium: Tu es Sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech (Ps. CIX, 4). Sacerdos tamen Patris dictus est Filius Dei, non secundum divinitatem, sed secundum humanitatem, in qua se pro nobis per passionem et mortem suam, acceptabile sacrificium Deo Patri obtulit, ut ipse esset sacrificium, qui sacerdos.

Oblivisci Deus dicitur, cum quibusdam impiis et peccatoribus non miseretur. Quod utique non facit per crudelitatem quae in Deo non est, sed per occultum justumque judicium suum.

Indurare Deus dicitur quorumdam malorum corda, sicut de Pharaone rege Aegypti scriptum est (Exod. VII, 3); non quod omnipotens Deus per potentiam suam eorum corda induret, quod impium est ita credere, sed exigentibus eorum culpis, cum duritiam cordis qua ipsi omnia mala perpetrando invertunt, non aufert: quasi illos induret, quos justo judicio indurari sinit.

Dormire Dei est, cum unigenitus Filius Patris in assumpta carne mori pro nobis dignatus est: cui mors recte dulcis praedictus est somnus, ipso dicente per Jeremiam prophetam, Ideo quasi de somno excitatus sum, et vidi, et somnus meus dulcis est mihi (Jerem. XXXI, 26). Aliter dormire dicitur Deus, cum fides ejus inter prosperitates hujus mundi et inter quorumdam corda fidelium non vigilat, sed dormit. Hanc dormitionem ipse Jesus significavit, cum in mari inter fluctus maris dormivit (Marc. IV, 38). Vel certe, dormire Dei, est anxiis tardius subvenire, sicut est illud in psalmo: Exsurge, quare obdormis, Domine (Ps. XLIII, 23), etc.

Vigilare Dei, est in defensione electorum suorum se manifestum demonstrare.

CAPUT II. De his quae appellantur membra Domini, vel quae de eo significantur. Oculi Domini intelliguntur inspectio divina. In psal.: Oculi Domini super justos (Ps. XXXIII, 16). Palpebrae Dei, sunt judicia ejus quae probant filios hominum; qui neque fatigantur rerum obscuritatibus, sed exercentur; neque inflantur cognitione, sed confirmantur. Aures Domini, cum exaudire dignatur. In psal.: Et aures ejus in preces eorum (Ibid.).

Os Domini, sermo ad homines. In propheta: Os Domini locutum est (Isai. I, 20).

Verbum Domini, Filius. In psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum (Ps. XLIV, 2).

Brachium Domini, vel manus, Filius, per quem omnia operatus est. In propheta: Et brachium Domini cui revelatum est (Isai. LIII, 1). Dextera Domini, idem quod supra in psalmo: Dextera Domini fecit virtutem (Ps. CXVII, 16). Digitus Dei; dicitur Spiritus sanctus, propter partitionem bonorum quae ab eo dantur unicuique propria, sive hominum, sive angelorum. In nullis enim membris nostris sic apparet partitio quam in digitis. Nec te scandalizet membrorum diversitas, cum aedificet corporis unitas. Uterus Domini, secretum, ex quo Filium protulit. In psalm. Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3). Pedes Domini, stabilitas aeternitatis. In psalmo: Et caligo sub pedibus ejus (Ps. XVII, 10). Vestigia Domini, operum secretorum signa. In psalmo: Et vestigia tua non cognoscentur (Ps. LXXVI, 20). Gressus Domini, adventus, vel visitatio Domini. In psalmo: Visi sunt ingressus tui, Deus (Ps. LXVII, 25).

Arma Domini, adjutorium ejus in sanctos. In psalmo: Apprehende arma et scutum (Ps. XXXIV, 2). Scutum, protectio Domini. In psalmo: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Ps. V, 13). Framea, ultio divina in impios. In psalmo: Effunde frameam, et conclude (Ps. XXXIV, 3). Arcus, intentio comminationis divinae. In psalmo: Arcum suum tetendit, et paravit illum (Ps. VII, 13). Sagittae, praecepta divina, apostoli, vel prophetae. In psalmo: Misit sagittas suas, et dissipavit eos (Ps. XVII, 15). Item: Sagittae in manu potentis (Ps. CXXVI, 4; CXIX, 4). Gladius, vindicta, vel sermo Domini. In Apostolo: Vivus est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV, 12). Romphea, idem quod supra. Tuba Domini, vox manifesta Domini. In Apostolo: In jussu, et in voce archangeli, et tuba Dei (I Thess. IV, 15). Currus Dei, sedes Dei, vel quadriformitas Evangeliorum. In psalmo: Currus Dei decem millibus multiplex (Ps. LXVII, 18). Virga Domini, regni significatio, vel correptio disciplinae. In psalmo: Virga aequitatis, virga regni tui (Ps. XLIV, 7). Manus Domini, minae, vel vindictae ejus. Baculus Domini, sustentatio consolationis Domini. In psalmo: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4). Alias, baculus Domini, sanctam crucem, vel disciplinam sanctae Ecclesiae designat. Item baculus, sustentaculum est quodlibet, ut in libro Tobiae: Baculum senectutis nostrae (Tob. V, 23).

CAPUT III. De supernis creaturis. Carbones, ignis charitatis, aut exemplorum, aut poenitentiae. In psalmo: Cum carbonibus desolatoriis (Ps. CXIX, 4). Fumus, initia compunctionis futurae, vel ipsius comminationis Dei. In psalmo: Ascendit fumus in ira ejus (Ps. XVII, 9). Item in aliam partem, sicut fumus oculis noxius, id est vanitas. Ignis, Spiritus sanctus. In Actibus Apostolorum: Et apparuerunt illis dispertitae linguae, tamquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu sancto (Act. II, 3). Coelum, apostoli, sive sancti, ideo quod Dominus inhabitet in eis. Coeli enarrant gloriam Dei (Ps. XVIII, 2). Coeli in sancta Scriptura designant aliquando superiora mundi corpora, ignota nobis quibus modis distincta sint, et de queis satis difficile est disputare, sed non impossibile, cui dat Deus intelligere; ut dedit Apostolo, rapto usque ad tertium coelum (II Cor. XII, 2); exceptis illis materialibus coelis. Dicuntur coeli sancti apostoli, praedicatores verbi veritatis; per quos coelos tamquam pluvia irrigati sumus, ut per totum mundum seges Ecclesiae pullularet. Sunt etiam coeli omnes animae sanctae et justae, in quibus Deus habitat in templo fidei et operationis. Item coelum, sancta Scriptura; de qua nobis et sol sapientiae, et luna scientiae, et ex antiquis patribus stellae exemplorum et virtutum lucent: quod coelum sicut pellis extenditur (Ps. CIII, 2), quia per scriptores suos carnis lingua formatum ante oculos nostros per verba doctorum exponendo disputatur. Nubes, prophetae, sive sancti, qui pluant verbum Domini. In Isaia: Mandabo nubibus desuper ne pluant (Isai. V, 6). Nubes etiam in malam partem, tempora iniquorum significat: ut, Velut nubes pertransivit salus mea (Job. XXX, 15). Tonitrua, voces Evangelii: eo quod de coelo ex dictis Dei intonent. In Psalmo, Vox tonitrui tui in rota (Ps. LXXVI, 19); hoc est, in toto. Coruscationes, splendores Evangelii. In psalm.: Illuxerunt coruscationes tuae orbi terrae (Ibid.). Fulgura, virtutes, vel verba Jesu Christi. In psalm.: Et fulgura multiplicavit, et conturbavit eos: id est, inimicos, vel Judaeos.

Angelorum nomine in sancta Scriptura Dominus designatur, ut Isaias testatur: Et vocabitur nomen ejus magni consilii angelus. Aliquando ipse angelicus chorus: ut Petro Christus, An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum (Matt. XXVI, 53). Aliquando cives coelestis Jerusalem ex hominibus assumpti, ut Dominus in Evangelio, In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur, sed sunt sicut angeli Dei in coelo (Matt. XXII, 30). Aliquando fidelium populus, ut est illud, Statuit terminos gentium, secundum numerum filiorum Israel (Deut. XXXII, 8), vel angelorum Dei. Hoc nomine quilibet etiam justus designatur, ut de Joanne Baptista Dominus, Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam (Matth. XI, 10). Aliquando praedicatores, vel sacerdotes, ut scriptum est, Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est (Malach. II, 7). Et Apostolus: Mulier debet velare caput in ecclesia, propter angelos (I Cor. XI, 10); id est episcopos; et unusquisque fidelis, quod bona annuntiat, angeli nomen sibi vindicat, si bene vivat. Ad ultimum, diabolus et coapostatae ejus angeli mali nuncupantur; quo licet angelicam dignitatem amiserint, subtilitatem tamen angelicae naturae non amiserunt; per quos Angelos malos, immissiones (Ps. LXXVII, 49) adversitatum vel aegritudinum, permissione Dei fiunt, quando, et ubi voluerit. Throni, angeli, vel sancti, vel ipsa regnandi potestas. In psalmo, Thronus tuus Deus in saeculum saeculi (Ps. XLIV, 7). Item in aliam partem de diabolo: Ponam thronum meum ad aquilonem (Isai. XIV, 13). Sedes, idem quod supra, angeli vel sancti, eo quod in his Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. In psalmo, Deus sedet super sedem sanctam suam (Ps. XLVI, 9). Sol, Dominus Jesus Christus, qui fulgeat terris. In Salomone quod dicturi sunt reprobi in fine: Ergo sol justitiae non luxit nobis (Sap. V, 6). Alias persecutio, ut illud, Orto sole aruerunt (Matth. III, 6). Luna Ecclesia, eo quod in hac mundi nocte resplendeat. In psalmo: Fecit lunam in tempore (Ps. CIII, 19). Pro defectu etiam nostrae carnis ponitur, quia dum menstruis momentis decrescit, defectum nostrae mortalitatis designat. Stellae, sancti, sive docti, vel qui ad justitiam erudiunt. In Daniele: Docti tamquam stellae fulgebunt (Dan. XII, 3). Nebulae, velamentum mysteriorum Dei; interdum et angeli Dei. In propheta: Et nebulae pulvis pedum ejus (Nahum. I, 3). Alias abolitio peccatorum, ut Isaias, Delevi ut nubem iniquitatem tuam, et quasi nebulam peccata tua (Isai. XLIV, 22). Caligo, divinorum secretorum operimentum. In psal.: Et caligo sub pedibus ejus (Ps. XVII, 10). Abyssus profunditas Scripturarum. In psalm.: Abyssus abyssum invocat (Ps. XLI, 8). Item abyssus nomine profunditas veteris et novi Testamenti intelligitur; unde. Abyssus abyssum invocat; dum vetus Testamentum novum annuntiat. Sive abyssus est mens humana, quae semetipsam non potest comprehendere; unde propheta, Dedit abyssus vocem suam ab altitudine (Habac. III, 10) phantasiae suae: quia dum semetipsam mens humana non penetrat, ex comparatione sui, divinae naturae potentiam quam comprehendere non sufficit, humilius laudat. Vel certe, abyssus judicia Dei sunt; et abyssus abyssum invocat (Ps. XXXV, 7; XLI. 8), quando occulto Dei judicio de praesentibus malis transit peccator ad aeterna mala, et de ardore cupiditatum in flammas gehennarum. Ros, verbum Domini; ideo quod madefaciat hominum corda, ut, Rorate, coeli, desuper (Isai. XLV, 8). Et in psalm.: Sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion (Ps. CXXXII, 3). Pluvia praecepta vel mandata Domini; vel verba sanctorum apostolorum; eo quod terram, id est homines irriget. In psal.: Pluviam voluntariam segregabit Deus haereditati tuae (Ps. LXVII, 10). Nives, pro candore justitiae, et pro baptismo. In psalm.: Lavabis me, et super nivem dealbabor (Ps. L, 9). Grando, comminationes Domini, quibus contumaces everberat. In psalm.: Grando et carbones ignis (Ps. XVII, 13). Item in aliam partem: Et occidit in grandine vineas eorum (Ps. LXXVII, 46). In frigore vero nivis, et in duritia grandinis vita accipitur pravorum, quae et torpore frigescit, et per duritiae malitiam perit. Pruina, abstinentia, eo quod per hanc frigescat calor corporis. In psalm.: Factus sum sicut uter in pruina (Ps. CXVIII, 83). Tempestas, persecutionum vel tribulationum impetus. In psalm.: Qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate (Ps. LIV, 9). Glacies, durities peccatorum. In Salomone: Sicut in sereno glacies, ita solventur peccata tua (Eccl. III, 17). Venti, animae sanctorum. In psalm.: Volavit super pinnas ventorum (Ps. XVII, 11). Item in malam partem. In Matthaeo: Flaverunt venti (Matt. VII, 2). Aquilo, diabolus, vel homines infideles, aut mali, vel frigus peccatorum. In propheta: Ab aquilone exardescent mala super terram. Et alibi: Ab aquilone pandetur malum (Jerem. I, 14). Et alibi: Surge, aquilo (Cant. IV, 16); id est, recede. Dexter, idem quod supra. In Salomone: Aquilo durus ventus (Prov. XXV, 23). Nomine autem dexter vocatur, eo quod diabolus nomen sibi dextri praesumat, tamquam boni; sive quod occidentem, id est peccatum, respicientibus dexter fiat. Auster, calor fidei. In psal.: Sicut torrens in austro (Ps. CXXV, 4). Est et Spiritus sanctus, ut ibi, Surge, aquilo, et veni auster (Cant. IV, 6): id est, Recede, diabole, et veni, spiritus alme. Aer, inanitatis enuntiatio. In Apostolo: Sic pugno, non quasi aerem verberans (I Cor. IX, 26); id est, non inania consectans.

Tempora, opportuna distributio voluntatis divinae. In Psalmo: Fecit lunam in tempora (Ps. CIII, 19). Ver vitae renovatio, vel per baptismum, vel per resurrectionem. In psalmo: Aestatem et ver tu fecisti ea (Ps. LXXIII, 17). Aestas venturae jucunditatis praefiguratio. In psalmo, ut supra. Hiems, praesens vita, persecutio, vel tribulatio. In Evangelio: Ut non fiat vestra fuga hieme, vel sabbato (Matt. XXIV, 20). Anni, aliquando pro aeternitate accipiuntur, ut ibi: Et anni tui non deficient (Ps. CI, 28). Interdum et pro brevitate hujus vitae, ut hic: Anni nostri tamquam aranea meditabuntur (Ps. LXXXIX, 3). Mensium nomine qui diebus coadunantur, collectiones animarum designantur, vel perfectio sanctorum, ut ibi: Erit mensis ex mense (Isai. LXVI, 23): videlicet eis in requie, quibus nunc perfectio fuerit in operatione. Dies et nox, justitia et iniquitas, fides et infidelitas, prospera et adversa. In psal.: In die mandavit Dominus misericordiam suam, et in nocte declaravit (Ps. XLI, 9). Dierum nomine intelligitur etiam illuminatio divinae gratiae per diversa dona virtutum. Item dies designat angelum apostatam: dum Job ita loquitur: Maledicant ei qui maledicunt diei (Job III, 8). Noctis autem nomine, vel error ignorantiae caecitas, vel etiam mortis acerbitas accipitur. Lumen et tenebrae, ita maxime accipiuntur ut dies et nox. In ep. Joan.: Qui diligit fratrem suum, in lumine manet: qui autem odit fratrem suum, in tenebris est (I Joan. II, 10). Per lumen etiam intentio cordis declaratur. Umbra, protectio divina. In ps.: Sub umbra alarum tuarum protege me (Ps. XVI, 8). Alias oblivio, vel peccata, ut ibi: Sedentes in tenebris et in umbra mortis (Ps. CVI, 10). Umbra est aliquando delectatio peccatorum, ut in Job: Sub umbra dormit in secreto (Job XL, 16). Rursus umbra oblivionem mentis, vel mortem carnis, vel imitationem diaboli significat. Lucis nomine, Dominus, vel quilibet justus intelligitur, ut in Evang.: Erat lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9). Et Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Eph. V, 8). Ponitur etiam pro illuminatione fidei, et pro vita. Hora, quingenti (ut putant quidam) anni: si quando dies pro toto mundi istius saeculo accipitur: in Epistola Jo.: Filioli mei, novissima hora est (I Joan. II, 18). Oriens, quia ab illa parte lux oritur, Salvator: maxime in Luca: Visitavit nos Oriens ex alto. Et in Zach.: Ecce vir Oriens nomen ejus (Luc. I, 78). Occidens, vitae melioris defectus. In propheta: Occidet vobis sol in meridie (Zach. VI, 12). Aquilonaris pars semper in adverso ponitur, ut proph. de diabolo: Ponam sedem meam ad Aquilonem (Amos VIII, 9); et alibi: Ab Aquilone pandetur malum (Jer. I, 14). Mane, lux actuum bonorum, vel baptismum, vel resurrectio Dominica. In psal.: Mane astabo tibi, et videbo (Ps. V, 5); et alibi: A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in Domino (Ps. CXXIX, 6), id est a resurrectione Domini spes nostra, usque in finem saeculi, id est diem judicii. Per mane etiam vel matutinum, praesentis vitae prosperitas significatur, ut illud: Vae tibi, terra, cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedunt (Eccl. X, 16); mane autem comedunt, qui de hujus mundi prosperitatibus extolluntur, dum in extremo ejus deberent praestolari, frui aeternis felicitatibus. Meridies, plana doctrinarum factorumque claritas. In Salom.: Ubi cubas in meridie (Cant. I, 6). Et in malam partem in psal.: A daemonio meridiano (Ps. XC, 6), id est manifesto. Vespere, finis vitae, vel saeculi, vel poena; in ps.: Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum laetitiae (Ps. XXIX, 6). Aurorae nomine mens justorum accipitur, quae peccati sui tenebras relinquens, ad lucem erupit, sole justitiae illuminata (Cant. VI, 9). Arcturi nomine, qui in coeli axe constitutus VII stellarum radiis fulget, Ecclesiae universalis exprimitur, quae in Apoc. Jo. per VII Eccles. et VII candelabra figuratur (Apocal. I, 20). Oriones in pondere hiemis orientes, sanctos designant martyres, quod pondus persequentium et hanc vitam amantium pertulerunt, et ad coeli faciem quasi in hieme venerunt. Hyades a Graeca littera υ nuncupatae, a cujus forma non discrepant visione, et ortae pluvias afferunt: sanctos praedicatores, quod verbis pluunt et corda hominum salubriter irrigant, significant: ὑετὸς namque Graece, imber Latine dicitur.

CAPUT IV. De Terrenis. Terra, homo ipse. In Evang.: Aliud cecidit in terram bonam (Marc. IV, 8). Item: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Item in malam partem, de peccatore: Terram edes omnibus diebus vitae tuae (Gen. III, 14). Aliter, terra intelliguntur qui terrenis actibus occupati, per eleemosynas et lacrymas ad vitam aeternam perveniunt: unde psal.: Advocavit coelum desursum, et terram discernere populum suum (Ps. XLIX, 4). Arida, infructuosi homines: in Salo: Cooperire aridam malitia et dolositate (Eccl. XXXVII, 3). Pulvis, peccatores, vel carnis vanitas: in psalm.: Sicut pulvis quem projicit ventus (Ps. I, 4). Lutum, peccatorum glutinum: in ps.: Eripe me de luto ut non infigar (Ps. LXVIII, 15). Item in aliam partem. In Joan.: Lutum fecit, et linivit oculos meos (Joan. IX, 11). Montes Dominus, Ecclesia, apostoli, sive sancti, a celsitudine virtutum: in ps.: Qui descendit super montem Sion (Ps. CXXXII, 3). Item propheta: Erit mons domus Domini super verticem montium (Isa. II, 2). Item in aliam proph.: Ne quando offendant pedes vestri ad montes caliginosos (Jer. XIII, 16), id est, haereticos. Colles, sancti, sed minoris meriti: in psal.: Montes et omnes colles (Ps. CXLVIII, 9). Item in aliam partem: in Evang.: Omnis mons et collis humiliabitur (Luc. III, 5). Valles, contritiones cordis humilis: in psalm.: Et convalles abundabunt frumento (Ps. LXIV, 14). Item in aliam partem: in proph.: Vallem filiorum Ennon (Jer. XIX, 2). Petra, Christus, a firmitate: in apostolo: Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Lapides, interdum Christus, aut sancti: in psal.: Lapis quem reprobaverunt aedificantes (Ps. CXVII, 22). Item: Abscissus est de monte lapis sine manibus et implevit universam terram (Dan. II, 35). Item: Et vos tamquam lapides vivi superaedificamini (II Petr. II, 5). Item in aliam partem, de insipientibus et duro corde: Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae (Matth. III, 9). Et alibi: Auferam cor lapideum de carne vestra (Ezech. XXXVI, 26). Ager, hic mundus: in Evangel.: Ager est hic mundus (Matt. XIII, 38). Alias ager est disciplina coelestis studii, in quo thesaurus absconditur (Ibid., 44), id est coeleste desiderium. Campi, sancti, sive Scripturae divinae: eo quod pastum animarum praebeant: in psalm.: Et campi tui replebuntur ubertate (Ps. LXIV, 12). Item in malam partem: In campo Taneos (Ps. LXXVII, 43). Item campi propter aequalitatem dicuntur populi justi. Pascua, refectio Spiritalis: in psal.: In loco pascuae ibi me collocavit (Ps. XXII, 2). Cultura, sancti qui excoluntur a Deo: in Apostolo: Dei cultura estis (I Cor. III, 8). Agricola, Deus: in Evang.: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est (Joan. XV, 1). Sulci, corda sanctorum: in ps.: Sulcos ejus inebrians (Ps. LXIV, 11). Semen divina praedicatio: in Evang.: Exiit qui seminat seminare semen suum (Luc. VIII, 5). Messis, ubertas, vel copia fidelium: in Evang.: Levate oculos vestros, et videte regiones, quia albae sunt ad messem (Joan. IV, 35); et aliter: Messis consummatio saeculi, sicut messores angeli (Matth. XIII, 39). Manipuli, fructus justitiae: in ps.: Portantes manipulos suos (Ps. CXXV, 6). Stipula, aridi ad fidem, vel inanes: in Apostolo: Ligna, fenum, stipulam (I Cor. III, 13); et in proph.: Hei mei, quia factus sum, sicut qui colligit stipulam in messe (Mich. VII, 1): hoc est, nullos boni operis fructus inveni. Et alibi: Stipula collecta synagoga peccantium (Eccl. XXI, 10). Area, Ecclesia: in Evang.: Et permundabit aream suam (Matth. III, 12). Ventilabrum, examen justitiae Dei: in Evang.: Cujus ventilabrum, in manu sua (Ibid.). Triticum, Dei verbum, sancti vel electi Dei: in Evang.: Congregabit triticum suum in horreum (Ibid.). Hordeum, legis littera: in Evang.: Est puer unus hic, qui habet V panes hordeaceos (Joan. III, 10), id est litteram, V libros Moysi. Palea, peccatores: in Evangel.: Paleas autem comburet igni inexstinguibili (Matth. III, 10); et Hier.: Quid paleas ad triticum, dicit Dominus (Jer. XXIII, 28). Zizania, scandala, vel male viventes: in Evang.: Venit inimicus, et superseminavit zizania in medio tritici (Matth. XIII, 25). Vinea, Ecclesia. vel populus Israel: in ps.: Vineam de Aegypto transtulisti (Ps. LXXXIX, 9). Item in malam partem: Ex vinea enim Sodomorum vitis eorum (Deut. XXXII, 52). Vitis, Christus: in Evang.: Ego sum vitis vera (Joan. XV, 1). Item in aliam partem: in Cantico Deuteron., hoc quod supra. Palmites, apostoli, vel sancti: in Evang.: Ego sum vitis vera, vos palmites. Et in malam partem: ubi supra: Et palmes eorum ex Gomorrha. Uvae; fructus justitiae: in Esa.: Exspectavi ut faceret uvam (Isa. V, 4). Item in malam partem: ubi supra: Uva eorum, uva fellis (Deut. XXXII, 32). Botrus, Ecclesia, sive corpus Domini. In Num.: Eo quod botrum inde portassent filii Israel (Num. XIII, 24). Vindemia, consummatio saeculi, vel vindicta in populum: in psalm.: Vindemiant eam omnes qui transgrediuntur viam (Ps. LXXIX, 13); et Joel.: Mittite falces, et vindemiate vineam terrae, quia maturae sunt uvae ejus (Joel. III, 13). Torcular, altare, ab eo quod ibi oblationes tamquam fructus conferantur: ut in Isaia, Et torcular fodi in ea (Isai. V, 2). Et aliter, torcular, tribulationum pressura in Ecclesia sancta, in qua fideles probantur. In titulo psalmi. In finem pro torcularibus (Psal. VIII, 1). Fenum, populus, caro, vel vana gloria. In Esa.: Omnis caro fenum, et omnis gloria ejus sicut flos feni (Isai. XL, 6). Herba, jucunditas, vel quaedam rudimenta proficientis animae. In Gen.: Producat terra herbam virentem (Gen. I, 11). Item in malam partem: Mane sicut herba transeat (Ps. LXXXIX, 6). Flores Christus, vel specimen justitiae aut inchoatio bene operantium: ut in Cantico canticorum sponsus: Fulcite me floribus (Cant. II, 1). Lilium Christus, vel angeli candore justitiae. In Salom.: Ego flos campi et lilium convallium (Ibid.). Rosae, martyres, a rubore sanguinis: in Salom.: Sicut rosa germinat super humida fluenta. Violae confessores, ob similitudinem lividorum corporum. In Cantico cant.: Flores in terra visi sunt (Cant. II, 12). Silvae, gentes. In psal.: Invenimus eam in campis sylvae (Ps. CXXXI, 6). De his silvis egressi sunt duo ursi, Vespasianus scilicet, et Titus, reges Romanorum, ad praeceptum figurati Helisaei, et post XLII annos ascensionis ejus ad coelos Judaicos pueros comederunt (IV Reg. II, 24). Condensa, opaca, vel contecta Scripturae divinae. In psal.: Et revelavit condensa (Ps XXVIII, 9). Ligna, peccatores igni deputandi In Ecclesiaste: Qui scindit ligna, periclitabitur in eis (Eccl. X, 9). Item in bonam partem: Et erit tamquam lignum quod plantatum est (Ps. I, 3). Alias ligni nomine sancta crux designatur: ut propheta: Mittamus lignum in pane ejus (Jer. XI, 19); id est, in carne Christum cruce suspendamus. Item: En colligo duo ligna (III Reg. XVII, 12). Item lignum significat justos ac peccatores: ut Salom.: Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, ubicumque conciderit, ibi erit (Eccl. XI, 3): quia in die mortis, justus ad austrum cadit, peccator ad Aquilonem: qui justus per fervorem spiritus ad gaudium ducitur: peccator ad Aquilonem: qui justus per fervorem spiritus ad gaudium ducitur: peccator cum apostata angelo in frigido corde reprobatur. Radix, origo: in Apostolo: Quod si radix sancta et rami (Rom. XI, 6); et in malam partem, in psal.: Evellet radicem tuam de terra viventium (Ps. LI, 7). Arbor, homo, a fructu operum: in Evang.: Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum (Matth. XII, 33); et in malam partem: Aut facite arborem malam, et fructum ejus malum. Quidam in hoc testimonio, arborem hanc, voluntatem hominis magis quam ipsum hominem accipiendum putant. Arbor etiam fuit Christus cum resurrexit, qui cum moreretur granum fuit. Ramus, successio: in Apostolo: Quod si radix sancta, et rami (Rom. XI, 6). Item in aliam partem: in Daniel.: Praecidite ramos ejus (Dan. IV, 11). Item rami sunt sententiae sanctorum Patrum: in Evang.: Alii caedebant ramos de arboribus (Matt. XXI, 8). Folium, sermo doctrinae: in psal.: Et folium ejus non defluet (Ps. I, 3). Et aliter, folium, vestitus et decor cum protectione divinae gratiae; et in malam partem: Non invenit in ea fructum propter folia (Matt. XXI, 19), id est, verba sine fructu: unde monet Apostolus, ut diligamus non verbo neque lingua, sed opere et veritate (I Joan. III, 18). Comparatur etiam homo folio, qui ab arbore cecidit in paradiso. Poma, sanctorum in virtutibus fructus: in Cantico cant.: Et manducet fructum pomorum suorum (Cant. V, 1). Palma, perfectio vel victoria: in psal.: Justus ut palma florebit (Ps. XCI, 13). Palma enim tarde proficit, sed diu in viriditate persistit: ita sancta Ecclesia cum multis difficultatibus ad fidei statum venit, et pro collectione plurimorum in ejusdem fidei gloria diutius stare concupiscit. Palma inferius corticum suarum involutionibus angustatur, sed superius amplitudine pulchrae viriditatis expanditur: sic electorum vita inferius est despecta, sed superius pulchra. Habet quiddam et aliud palma, quo a cunctis arborum generibus differt: omnis enim arbor quae in suo robore juxta terram vaste subsistit, crescendo superius angustatur; et quantum paulisper sublimior, tantum in altum redditur subtilior: palma vero ab imis inchoat, et juxta ramos ac fructus ampliori robore exsurgit: et quae tenuis ab imis proficit, vastior ad summam succrescit. Quibus itaque talia arbusta, nisi terrenis mentibus inveniuntur esse similia, inferius vasta, superius angusta: quia nimirum omnes hujus saeculi dilectiones, in terrenis rebus sunt fortes, in coelestibus debiles: pro temporali gloria usque ad mortem desudare appetunt, et pro spe perpetua ne parum quidem in labore subsistunt: pro terrenis lucris quaslibet injurias tolerant, et pro coelesti mercede vel tenuissimas unius verbi contumelias ferre recusant. Nam ut terreno judici totos dies assistant, fortes sunt: in oratione vero coram Domino, vel unius horae momento lassantur. Saepe nuditatem, vigilias, famem, pro acquirendis divitiis et honoribus tolerant, et multa se abstinentia cruciant. At contra ex aequalitate palmarum designatur proficiens vita justorum, qui nequaquam in terrenis studiis sunt fortes, et in coelestibus debiles; sed longius atque distantius studiosos se Deo exhibent, quam saeculo fuisse meminerunt. Scriptum est itaque recte, ut admonui: Justus ut palma florebit; et caetera. Cedri, excelsioris potentiae viri: In ps.: Ut cedrus Libani multiplicabitur (Ps. XCI, 15); et in malam partem, superbi, elati: ut in psal.: Et confringet Dominus cedros Libani (Ps. XXVIII, 5). Olea, sanctus misericordiae abundans fructibus: in ps.: Ego autem sicut oliva fructifera in domo Domini (Ps. LI, 10). Oleaster, homo sine fructu, vel gentilis: in Apostolo: Si autem tu ex naturali excisus es oleastro (Rom. XI, 24). Ficus, synagoga interdum: in Evang.: Et arefacta est continuo ficulnea (Matt. XXI, 19); et in Habacuc: Ficus non afferet fructum (Hab. III, 17). Ficus et in bono et in malo accipitur: ut Esaias: Et ostendit mihi ficus bonas valde, et malas valde (Jer. XXIV, 3); et Dominus Nathanaeli: Cum esses sub ficu (id est, sub peccato originali), vidi te redempturus (Joan. I, 48). Ficus etiam intelligitur humana natura, vel incredula synagoga; quae bene condita propria sponte est lapsa, et fructum praecepti Dei, vel bonae operationis non protulit: unde in ea fructum Dominus tribus annis exquisivit, nec invenit: quia eam sub tribus temporibus (Luc. XIII, 7), id est, ante legem, sub lege, sub gratia admonendo, visitando requisivit. Ante legem parcendo sustinuit; sub gratia, quia incarnationis suae praesentiam exhibendo monstravit; in lege, quia praecipiendo docuit: quibus tamen tribus temporibus infructuosa remansit, et a radicibus aruit. Sycomorus, ficus fatua dicitur: quam pusillus Zachaeus subiit (Luc. XIX, 4), et Dominum vidit: quia qui mundi sapientiam humiliter eligunt, ipsi Dei sapientiam subtiliter aspiciunt. Prudenter sycomorum ascendimus, si provide eam quae divinitus praecipitur, laudabilem et sapientem fatuitatem tenemus. Quid enim in hoc mundo insipientius quam amissa non quaerere: possessa largiri, rapientibus relaxare, nullam pro acceptis injuriis injuriam reddere: sed juxta praeceptum Dominicum, in omnibus patientiam praebere? Hyssopus, herba humilis, et lapidi in quo nascitur astricta, cujus radices saxum penetrare dicuntur: ipsa vero praecipue pulmones curat. In pulmone notatur superbia: illic inflatio, illic anhelitus. In hyssopo igitur designatur humilitas et patientia. Rhamnus, urticae, cardui, sentes, paliuri, herbae aculeis refertae: significant immites, dolosos, superbos, et omnes improbos, quos nullus bonorum vel mansuetorum potest contingere, vel castigare sine doloris compunctione. Item significant vitia, et tentationum inflictiones: ut in Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. III, 18). Malagranata, Ecclesia de multis gentibus sive diversas gratias habens: in Canticis canticorum: Emissiones tuae paradisus malagranatorum cum fructu pomorum (Cant. IV, 3). Alias mala intelliguntur fructus bonae operationis cum bono odore, id est, gratia bonae famae, et morum fructibus. Arundo, peccator, vel fragilis in fide, vel in aliqua tentatione: in Evangelio: Arundinem quassatam non confringet (Matth. XII, 20). Item arundo, infirmum auxilium: in Esaia: Quid confidis in baculo isto arundineo Aegyptio? cui si quis incubuerit, conquassabitur, et perforabit manum ejus . . . (Isai. XXXVI, 6). Rubus, ut quidam opinantur, Mariae virginis praefiguratio: eo quod quasi de humani corporis rubo, Salvatorem tamquam rosam emiserit; aut quod vim divini fulgoris, sine viri assumptione pertulerit. In Exodo: Apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi, et videbat quod rubus arderet, et non combureretur (Exod. III, 2). Alias rubus ardens nec consumptus Judaicum populum signavit, quod et legis Dei flammam praecepit, et tamen peccati poenam nequaquam vitavit. Spinae, interdum noxiae divitiarum curae, animum suffocantes, et hujus mundi sollicitudines: in Evangelio: Aliud cecidit in spinas (Luc. VIII, 6); et iterum: Qui a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus suffocantur (Ibid., 14). Tribuli, aculei vitiorum vel tentationum: in Genesi: Spinas et tribulos germinabit tibi (Gen. XIII, 18). Fontes, baptismum: in psalmo: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Ps. XLI, 2). Fons etiam est Christus, ut psalmo: Sitivit anima mea ad Deum fontem vivum (Ibid.); et Esaias: In die illa erit fons patens domus David (Zach. XIII, 1), et caetera. Item in malam partem: ut Apostolus: Fontes sine aqua (II Petr. II, 17). Aquae, tentationes: in psal.: Forsitan ut aqua absorbuisset nos (Ps. XXIII, 4). Item: Intraverunt aquae usque ad animam meam (Ps. LXVIII, 2). Item in bonam partem: in Jeremia: Me dereliquerunt fontem aquae vivae (Jerem. II, 13); et in Esaia: Qui sititis, ite ad aquam (Isai. LV, 1), id est, ad doctrinam. Aquae nomine in Scriptura sancta aliquando Spiritus sanctus significatur. Sic enim Spiritus sancti infusio designatur: ut in Evangel.: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Item per aquam angelicus chorus exprimitur: ut in psalmo; Et aquae quae super coelos sunt laudent nomen Domini (Ps. CXLVIII, 4). Item scientia sacra: ut in libro Sapientiae: Aqua sapientiae potabit eos (Eccl. XV, 3). Et iterum: Aqua profunda verba ex ore viri (Prov. XVIII, 4). Prava quoque scientia per aquam appellatur. Sicut per Salomonem, mulier quae typum haereseos tenet, callidis persuasionibus blanditur dicens; Aquae furtivae dulciores sunt (Prov. IX, 17). Aqua etiam hujus mundi prosperitatem significat: ut in psalmo: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium (Ps. LXV, 12). Ignis et aqua utrumque periculosum: ut in Evangelio: Frequenter eum et in ignem et in aquam misit, ut eum perderet (Marc. IX, 21). Quando res sunt angustae, et aliquae infelicitates sunt in hoc mundo, quasi ignis est. Quando res sunt prosperae, et abundantia saeculi circumfluit, quasi jam aqua est. Per aquam etiam populi designantur, ut in Apocalypsi: Aquae multae populi sunt multi (Apocal. XVII, 15). Per aquam quoque non solum cursus discurrentium populorum, sed etiam bonorum mentes, fidei praedicamenta sequentes ostenduntur: sicut apud Esaiam est: Beati qui seminatis super omnes aquas (Isai. XXXII, 20). Aqua etiam baptismum indicat: ut ait Joannes Evangelista: Tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis (I Joan. V, 8). Spiritus enim, nos per adoptionem filios Dei fecit. Sacri fontis unda nos abluit. Sanguis Domini nos redemit. Torrens, persecutionis incursus, vel mortis dilapsus. In psalmo: De torrente in via bibit (Ps. CIX, 7). Item: Torrentem pertransivit anima mea (Ps. CXXIII, 5). Et in bonam partem: Et torrente voluptatis tuae potabis eos (Ps. XXXV, 9). Torrentes etiam sancti appellantur praedicatores, qui dum in praesenti vita divinis nobis eloquiis influunt, aquarum multitudine, quasi in hieme colliguntur: quia et aestivo sole adveniente se subtrahunt, quia cum aeternae patriae lux emicuerit, praedicare cessabunt. Flumina, infidelium populi. In psalmo: Super flumina Babylonis (Ps. CXXXVI, 1). Item in bonam partem: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38); id est, diversae gratiae spiritus. Sic in psalmo: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Ps. XLV, 5). Lacus, infernum. In psalmo: Posuerunt me in lacu inferiore (Ps. LXXXVII, 7): id est, illo inferni loco, in quo peccatores soli poenali custodia detinentur. Mare, saeculum, sive populi. In psalmo: Hoc mare magnum et spatiosum (Ps. CII, 25). Per mare etiam intelliguntur sacrae Scripturae, ut in Ezechiele: Aspectus rotarum, et opus earum, quasi visio maris (Ezech. I, 16). Recte itaque sacra eloquia visioni maris conferuntur, quia sententiae locutionis sacramento baptismatis confirmantur. Pisces, sancti, interdum peccatores. In Evangelio: Et traxerunt plenum rete piscibus magnis (Joan. XXI, 11). Item in malam partem: Malos autem foras miserunt (Matth. XIII, 48). Rursus piscium nomine, fides non ficta exprimitur; quemadmodum enim piscis sub tegumento aquarum nascitur, vivit, et alitur: sic et fides quae in Deum est, quae alterius vitae gaudia, per lamenta praesentia, fletusque irrequietos, in corde gignit; invisibili gratia spiritus per aquam baptismatis consecratur; invisibili auxilio divinae protectionis, ne deficiat, nutritur; invisibili praemiorum intuitu, quaecumque valet, bona operatur: memor illius Apostolici: Quia quae videntur temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna (II Cor. IV, 18). Piscis autem assus, passionem significat; fluctus, tentationes. In psal.: Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt (Ps. XLI, 8). Significant etiam fluctus, timorem Dei ut in libro Job: Sicut tumentes fluctus super me sic semper timui Dominum (Job XXXI, 23). Unde, idem quod supra in Cantico: Gelaverunt undae in medio mari (Exod. XV, 8). Insulae, animae, vel Ecclesiae Dei, quae diversis tentationum tunduntur fluctibus. In psal.: Laetentur insulae multae (Ps. XCVI, 1). Littus, finis saeculi. In Evangel.: Et secus littus sedentes elegerunt bonos in vasa (Matth. XIII, 48). Arena maris, innumerae gentium multitudines. In Genesi: Et multiplicabo semen tuum (id est, sanctos) sicut stellas coeli, et sicut arenam (peccatores) quae est ad oram maris (Gen. XXII, 17).

CAPUT V. De Animantibus. Aves, sancti, quod ad superiora corde evolent. In Evangel.: Et fecit ramos magnos, ita ut possent sub umbra ejus aves coeli habitare (Marc. IV, 32). Intelliguntur etiam per aves superfluae cogitationes, quod monstratur per Abraham, qui cum sacrificium Deo offerret, insistentes aves perferebat, quas abigebat (Gen. XV, 11): quod enim in orationis sacrificio se importunae cogitationes ingerunt, et subortae, corda justorum polluunt: sed dum citius manu discretionis abiguntur, festive agitur, ne cordis faciem caligo tentationis operiat, quae ante jam ex illicita delectatione tangebat. Volatus, sanctorum excessus in Deum, vel in Scripturis intellectus. In Psal.: Et volabo et requiescam (Ps. LIV, 7). Volucres, in bono accipiuntur, ut de avibus diximus. In malo autem, superba daemonia designant, ut in Evangel. Dominus: Aliud semen cecidit secus viam, et volucres coeli comederunt illud (Luc. VIII, 5): quia maligni spiritus humanas mentes obsidentes, dum cogitationes noxias ingerunt, verbum vitae e memoria evellunt. Alae, duo Testamenta. In Ezechiele: Unumquodque duabus alis velabat corpus suum (Ezech. I, 23). Sunt etiam alae, virtutes sanctorum, per quas ad contemplationem vel ad coelestia evolant: vel protectio divina. Pennae Scripturae. In psalmo: Pennae columbae argentatae (Ps. LXVII, 14). Nidus, Ecclesia, aut requies excelsa sanctis. In psal.: Et turtur nidum sibi, ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4). Et aliter, nidus, bona conscientia, in qua bonarum cogitationum fetus foventur, atque in opere pariuntur, ut postea filii appellentur. In psalmo: Filii tui, sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae (Ps. CXXVII, 3). Pulli, sancti. In psal. ut supra. Sicut in libro Job: Pulli ejus lambent sanguinem (Job XXXIX, 30): quod de filiis sanctae Ecclesiae dicitur, qui sanguinem Christi bibunt. Et in malam partem. In Salomone: Et pulli aquilarum devorent eum (Prov. XXX, 17). Aquilae, sancti. In Evangelio: Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur aquilae (Matth. XXIV, 28): quia egredientes sanctae animae de corpore ad Christum, qui pro illis moriendo cadaver factus est, aggregantur. Aquila, Christum etiam significat, ut Salomon: Via aquilae in coelo (Prov. XXX, 19), id est, Christi ascensio. Et in malam partem: Pulli aquilarum devorent eum. Ut in Hieremia, de malignis spiritibus: Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis (Thren. IV, 19). Per aquilam designatur etiam terrena tempestas. Struthio, quilibet haereticus, vel philosophus, vel hypocrita, qui quasi cum pennis sapientiae est, tamen non evolat. In Isaia: Erit cubile draconum, et pascua struthionum (Isa. XXXIV, 13). Et struthio ova parit, sed pullos inde non nutrit: quia hypocrita quamvis recte praedicet, tamen per exemplum bonae vitae nullos filios generat, ut in libro Job: Struthio in terra relinquit ova sua, et obliviscitur quod pes conculcet ea (Job. XXXIX, 14). Pelicanus, Dominus Christus in Passione, aut vir sanctus solitudini deditus. In psal.: Similis factus sum pelicano solitudinis (Ps. CI, 7). Corvus, nigredo peccatorum, vel daemones. In Salomone: Effodiant eum corvi de torrente vel de rupibus (Prov. XXX, 17). Item in bonam partem. In Canticis canticorum de sponso: Crines ejus ut abietes, nigri sicut corvi (Cant. V, 11). Perdix, diabolus. In propheta: Clamavit perdix, congregavit quae non peperit (Jer. XVII, 11). Columba, Spiritus sanctus. In Evangelio: Et vidi Spiritum Dei descendentem sicut columbam (Joan. I, 32). Item in malam partem, ut in propheta: Et factus Ephraim quasi columba sine sensu, non habens cor (Ezech. VII, 11). Turtur, Spiritus sanctus, aut vir sanctus, aut intelligentia spiritalis. In Canticis canticorum: Vox turturis audita est in terra nostra (Cant. II, 12). Sed tunc columba Spiritus sanctus dicitur quando Scripturae sacrae manifesta dissertio est. Tunc vero turtur Spiritus sanctus intelligitur, cum Scripturae altis atque obscuris mysteriis elevantur. Columba etiam simplicitatem, turtur indicat castitatem, quia, amisso primo conjuge, ultra socium non requirit. Milvus significat, ut puto, rapacem, vel elatum. In psalmo, secundum Hebraeos: Milvi abies domus est. Accipiter, interdum sanctus, ut puto, rapiens regnum Dei: qui mutata veteri penna renovatur, et projiciens inveterata studia dolosae actionis, simplices actus assumit bene vivendi. In Job: Numquid in sapientia tua plumescit accipiter? Nycticorax Christus, vel vir sanctus infidelibus despicabilis. In psalmo: Factus sum sicut nycticorax in domicilio (Ps. CI, 7). Passer, nonnumquam Dominus, aut vir sanctus. In psalmo: Etenim passer invenit sibi domum (Ps. LXXXIII, 4). Et alibi, quilibet Christianus, cui ab haereticis dicitur, qui Christum, qui in Scripturis mons nominatur, sese solummodo putant habere: Transmigra in montem sicut passer (Ps. X, 2). Gallus, Dominus, ut puto, aut sanctus. In Salomone: Et gallus ambulans inter gallinas laetus (Pr. XXX, 31). Et in Job: Quis dedit gallo intelligentiam (Job XXXVIII, 36). Et in alteram partem: Et asportari te faciam sicut asportatur gallus gallinaceus (Isa. XXII, 17). Galli nomine designantur praedicatores sancti qui, inter tenebras vitae praesentis, student venturam lucem praedicando quasi cantando nuntiare: dicunt enim: Nox praecessit, dies autem appropinquabit. Gallus etiam succinctis lumbis incedere scribitur (Prov. XXX, 31), quia ipsi praedicatores sancti inter hujus noctis tenebras verum mane nuntiantes, in membris suis luxuriae fluxa restringunt, quibus a Domino dicitur, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Gallo etiam intelligentia desuper tribuitur, quia doctori veritatis discretionis virtus, ut noverit, quibus, quid, quando, vel quomodo inserat, divinitus ministratur. Non enim una eademque cunctis exhortatio convenit, quia nec cunctos par morum qualitas constringit. Gallina, sapientia, sive Ecclesia, sive anima. In Evangelio: Sicut gallina congregat pullos suos sub alis suis (Matth. XXIII, 37). Vespertiliones, idolorum monstra tenebris dedita. In propheta: Ut adoretis talpas et vespertiliones (Isai. II, 20). Sunt etiam cogitationes immundae, quae per daemones intrant. Scarabaeus, propheta: Et scarabaeus de ligno clamabit, ut putant quidam, de Domino. Locustae, populi. In Evangelio: Esca autem ejus erat locusta (Matth. III, 4). Locustarum nomine aliquando Judaeorum populus, aliquando conversa gentilitas, aliquando adulantium lingua, aliquando per comparationem resurrectio Dominica designatur, aliquando vita praedicatorum significatur. Apis forma virginitatis, sive sapientiae. In Salomone: Vade ad apem et disce quam operatrix sit (Prov. VI, 6). Et in malam partem: in propheta: Et apis quae est in Assur (Isai. VII, 18). Et circumdederunt me sicut apes (Ps. CXVII, 12), id est, malitiosi et iracundi. Apes etiam quae mel in ore habent, et in occulto caudae vulnus, suo nomine significant omnes qui lingua blandiuntur, sed latenter ex malitia feriunt: quia loquendo dulcedinem mellis propinant, sed feriendo vulnus inferunt. Possunt etiam hoc nomine prudentium dicta signari, ut est illud: Favus mellis sermones boni (Prov. XVI, 24). Musca, diabolus, vel minister ejus, vel spurcitiae idololatriae. In Salomone: Muscae moriturae exterminant olei suavitatem (Eccl. X, 1). Bestiae, diabolus, vel homines feri. In psalmo: Ne tradas bestiis animas confitentes tibi (Ps. LXXIII, 19). Leo, Dominus, ut Apostolus: Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Item in malam partem: Ne quando rapiat ut leo animam meam (Ps. VII, 3). Item: Adversarius noster diabolus quasi leo circuit (I Petr. V, 8). Leaena significat superbos vel praecipites. Pardus, diabolus, vel peccator moribus variis: in propheta: Sicut Aethiops non mutabit pellem, et pardus varietatem (Jer. XIII, 23). Elephas peccator immanis. In Regum: Et adducebant ad Salomonem simias et elephantos (III Reg. X, 22). Ursus, diabolus, aut duces saevi, vel insidiatores. In Regnorum: Et egressi sunt duo ursi, et comederunt eos (IV Reg. II, 24), quia Vespasianus et Titus Romani imperatores Judaeos deleverunt. Cervus, Christus, vel sancti. In psalmo: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum (Ps. XLI, 2). Et rursus in psalm.: Montes excelsi cervis, petra refugium erinaceis (Ps. CIII, 18): nam hic vitae contemplativae dediti significantur. Lupus, diabolus vel haereticus. In Evangelio: Intrinsecus autem sunt lupi rapaces (Matth. VII, 15). Item in bonam partem: Benjamin lupus rapax (Gen. XLIX, 27), apostolum Paulum significans. Aper, diabolus. In psalmo: Exterminabit eam aper de silva (Ps. LXXIX, 14). Tigris, feminea interdum arrogantia. In libro Job secundum Hebraeum: Tigris periit, eo quod non habuerit praedam (Job IV, 11). Monoceron, hoc est unicornis. In psalmo: Et dilectus quemadmodum filius unicornium (Ps. XXVIII, 6), id est, singularis potentiae, vel sanctorum qui teneant unicum Dei verbum. Et in aliam partem: Et a cornibus unicornium humilitatem meam (Psalm. XXI, 22). In malam partem ponitur pro quolibet superbo violento, vel unum testamentum tenente, ut Psalmista in persona passuri Domini: Libera me, Domine, a cornibus unicornium. Rhinoceron, fortis quique: vel in bonam vel in malam partem. In libro Job, secundum Hebraeum: Numquid volet rhinoceros servire tibi (Job XXXIX, 9).

Onager, eremita, vel qui remoti a turbis popularibus versantur. In Job: Quis dimittet onagrum liberum (Job XXXIX, 5)? Potest et populus ille Judaeorum onager dici, quia sequitur in eodem libro: Et vincula ejus quis solvit vincula utique praeceptorum. Hinnulus, Christus, aut sancti, pro gratiarum varietate. In Salomone: Similis es tu, fratruelis meus, damulae, aut hinnulo cervorum (Cant. II, 9). Dama, idem quod supra. Lepus, timens Deum. In psalmo: Petra refugium leporibus et erinaciis (Ps. CIII, 18). Erinacius, idem quod supra: et erinacii gens invalida, qui fecerunt in petris domos sibi.

Vulpes, haereticus vel diabolus, vel peccator callidus. In Evangelio: Ite, dicite vulpi illi (Luc. XIII, 32). Animal, homo carnalis. In Apostolo: Animalis autem homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei (I Cor. II, 14). Jumentum, intellectu vel eloquio carens, interdum obedientes. In psalmo: Ut jumentum factus sum apud te (Ps. LXXII, 73), interdum luxuriosi, ut illud: Computruerunt jumenta in stercore suo (Joel. IV, 17). Equus, vir sanctus. In Abacuc: Qui ascendens super equos tuos (Abac. III, 8). Et in malam partem: Fallax equus ad salutem (Ps. XXXII, 1), irrationalis quisque. In psalmo: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus (Ps. XXXI, 9). Asinus, corpus humanum, vel populus gentilium. In Evangelio: Et adduxerunt ad Jesum asinam et pullum ejus, et eum desuper sedere fecerunt (Matth. XXI, 7). Asinorum nomine stultorum pigritia significatur, dum Moyses testatur. Non arabis in bove simul et asino (Deut. XXII, 10), hoc est, in praedicatione non conjungas prudentem cum fatuo: simplicitas enim fidelium hoc nomine exprimitur, quam Christus regendo et praesidendo ad Hierusalem, id est, visionem pacis deducit. Unde dicitur: Agnovit et asinus praesepe domini sui (Isai. I, 3): rursus asino designatur immoderata petulantium luxuria, ut propheta: Quorum carnes sunt ut carnes asinorum (Ezech. XXIII, 20).

Asina, caro vel plebs carens Dei notitia. In Evangelio, idem quod supra. Camelus, divites rebus saeculi onusti, vel moribus distorti. In Evangelio: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regna coelorum (Matth. XIX, 24). Cameli nomine etiam ipse Dominus significatur, ut: Liquantes culicem: camelum autem deglutientes (Matth. XXIII, 24): hoc in loco Dominus aperte designatur, qui sponte humiliatus, infirmitatis nostrae onera sustulit, et acum punctionis, angustiasque foraminis in dolore suae passionis. Culex susurrando vulnerat, camelus autem sponte se ad suscipienda onera inclinat: liquaverunt ergo Judaei culicem, quia seditiosum latronem dimitti petierunt: camelum autem glutierunt, quia eum qui ad suscipienda nostrae mortalitatis onera sponte descenderat, exstinguere clamando conati sunt. Tauri, principes populorum. In psalmo: Tauri pingues obsederunt me (Ps. XXI, 13). Boves, apostoli, qui suscepto jugo Christi, Evangelii vomere mundum exaraverunt. In psalmo: Offeram tibi boves cum hircis (Ps. LXV, 15). Boves etiam stultorum vecordiam significant, ut recte per Salomonem dicitur: Statimque eam sequitur, quasi bos ductus ad victimam (Prov. VII, 22): boum nomine etiam vita uniuscujusque operantis exprimitur, ut per Moysen: Non alligabis bos bovi trituranti (Deut. XXV, 4): et Dominus: Dignus est operarius cibo suo (Matth. I, 10). Vaccae, carnalibus vitiis pleni. In psalmo: Inter vaccas populorum (Ps. LXVII, 31): Vaccae etiam fideles omnes in Ecclesia designant, qui dum sacri eloquii praecepta considerant: quasi superimpositam sibi Domini arcam portant: quorum plerique foris carnalibus affectibus ligantur, sed non declinant a recto itinere: quia arcam Domini portant in mente (I Reg. VI, 12).

Vitulus, Christus, sive sancti. In psalmo: Tunc imponent super altare tuum vitulos (Ps. L, 21). Et in aliam partem: Circumdederunt me vituli multi (Ps. XXI, 13), hoc est, lascivientes. Sues, peccatores immundi. In Epistola Petri: Et sus lota in volutabro luti (II Petr. II, 22). Arietes, apostoli, vel Ecclesiarum principes. In psalmo: Afferte Domino filios arietum (Ps. XXVIII, 1). Oves, populi fideles. In Evangel.: Oves meae vocem meam audiunt (Joan. X, 27): Pecora, simpliciores quique, minus praediti ratiocinandi subtilitate. In Salomone: Pasce animas pecorum tuorum (Prov. XXVII, 23). Hirci, peccatores, sive gentiles. In Daniele: Ecce autem hircus caprarum veniebat ab Occidente super faciem totius terrae (Dan. VIII, 5). Item in bonam partem: Offeram tibi boves cum hircis (Ps. LXV, 15). Caprae, justi interdum ex gentibus venientes. In Salomone: Capillatura tua sicut grex caprarum, quae revelatae sunt de Galaad (Cant. VI, 4). Quemadmodum autem caprae praecipue pastum in alto quaerunt, sic et sancti mundi baptismo et poenitentia in supernis pastum desiderant; unde apostolus: Nostra conversatio in coelis est (Phil. III, 20). Capreae sunt animae efferatiores factae per vanam doctrinam philosophorum, sed jam intra Ecclesiam sanctam per sanctum Evangelium. Agni Christus, vel apostoli, aut sancti. In Evangelio: Pasce agnos meos (Joan. I, 15). Haedi peccatores, vel motus carnis. In Evang.: Haedos autem a sinistris (Matth. XXV, 33).

Talpae, idola, vel haeretici, qui non vident veritatem. In Isaia: Ut adoretis talpas et vespertiliones (Isai. II, 20). Canis, diabolus, vel Judaeus, vel gentilis. In psal.: Et de manu canis unicam meam (Ps. XX, 21). Et in aliam partem, in Ecclesiaste: Melior est canis vivus leone mortuo (Eccle. IX, 4). Hic leonem diabolum, canem vero gentilem, vel hominem peccatorem accipiendum putant: quod ille ad fidem vel poenitentiam possit venire, ille autem non veniat. Canis item segnes praedicatores designat, ut ibi: Canes muti non valentes latrare (Isai. LVI, 10). Ranae, daemones. In Apoc.: Et vidi de ore draconis spiritus tres immundos in modum ranarum. Sunt autem spiritus daemoniorum (Apocal. XVI, 13). Item ranae, haeretici, qui in coeno vilissimorum sensuum commorantes, vana garrulitate oblatrare non desinant. Formica, providus, vel operarius. In Salom.: Vade ad formicam, o piger (Prov. VI, 6)

Vermis, Christus pro humilitate assumpti hominis. In psalm.: Ego autem sum vermis et non homo (Ps. XXI, 7). Item in aliam partem. In Isaia: Vermis eorum non morietur (Isai. LXVI, 24), id est, sive ipse vermis, sive peccati conscientia, vel inquietudo pravae cogitationis. Aranea, humana fragilitas. In psal.: Et tabescere fecisti velut araneam animam meam (Ps. XXXVIII, 2). Telae aranearum, sunt opera temporalis concupiscentiae, quae nulla solidantur subtilitate, quae ventus rapit mortalis. Serpens, diabolus, vel maligni homines. In Evangelio: Serpentes genimina viperarum (Matth. XXIII, 33). Item in aliam partem, in Evangelio: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto (Joan. III, 14); serpens significat etiam prudentes, ut ibi: Estote prudentes sicut serpentes (Mat. X, 16). Draco, diabolus, vel apertus persecutor; in psalmo: Tu confregisti caput draconis, dedisti eum in escam populo Aethiopum (Ps. LXXIII, 14). Scorpio, diabolus, vel ministri ejus; in Evangelio: Dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones (Luc. X, 19). Vipera idem quod supra; in Evangelio: Genimina viperarum (Luc. III, 7).

CAPUT VI. De variis nominum appellationibus. Homo, aut homo totus, aut mens. In Genesi: Fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam (Gen. I, 26). Et in malam partem; in psalmo: Exsurge, Domine, non confortetur homo (Ps. IX, 20), hoc est caro, vel diabolus. Nonne hominis etiam reprehensio designatur, ut in hoc Apostoli: Cum enim sint inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, nonne homines estis (I Cor. III, 4)? et alibi: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28), id est, diabolus. Item ab Apostolo dicitur homo peccati et filius perditionis (II Th. II, 3), id est Antichristus; sed et carnis nomine homines significantur, inde est: Et videbit omnis caro salutare Dei (Luc. III, 6). Anima tam hominum quam jumentorum dicitur; ita in Job: Anima omnis vivens et spiritus universae carnis in potestate est Omnipotentis (Job XII, 10): animam rationalem hominum usque ad spiritualem intellectum sublevat, animam autem irrationabilium usque ad corporeos sensus vivificat.

Vir, spiritus, id est mens. In Apostolo: Caput mulieris vir (I Cor. XI, 3). Item vir, in malam partem. In Genesi: Bona facie valde virgo, quam vir non cognoverat (Gen. XXIV, 16), id est diabolus, qui plerumque mentem cogitatione corrumpit. Mulier, anima, sive caro humana. In Apostolo: Caput mulieris vir. Mulier pro sexu, ut: Misit Deus Filium suum natum ex muliere, factum sub lege (Gal. IV, 4). Pro infirmitate, ut apud Sapientem: Melior est iniquitas viri quam mulier benefaciens (Eccl. XLII, 14).

Virgo, Ecclesia, vel sanctae animae. In Apostolo: Despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 12). Et in malam partem: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylonis (Isai. XLVII, 1), id est anima bonitate sterilis, quae hypocrisi vel malitia fit confusionis filia. Rex, Dominus. In Apostolo: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Et in malam partem, ut de diabolo: Ipse est rex super universos filios superbiae (Job XLI, 25). Regina, Ecclesia. In psalmo: Astitit regina a dextris tuis (Ps. XLIV, 10). Et iterum regina, anima imperans corpori. Pater, Dominus. In propheta: Et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (Jerem. XXXI, 9); et in Evangelio: Unus est enim Pater vester, qui in coelis est (II Cor. V, 18). Item de diabolo: Quia mendax est et pater ejus (Matth. XXIII, 9), Pater mendacii et omnium qui in veritate non permanserint.

Mater, Ecclesia, vel Hierusalem coelestis. In Apostolo: Illa autem quae sursum est Hierusalem, libera est, quae est mater nostra (Joan. VIII, 44). Item qui bene loquendo fideles Christo generant et educant, matres in utroque sexu, ipso Christo teste, existunt (Gal, IV, 26). Frater, Christus, vel proximus. In psalmo: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Ps. XXI, 23); et ipse ait: Ite, nuntiate fratribus meis (Matth. XXVIII, 10).

Soror, Ecclesia, Synagoga, vel Christi anima. In Canticis canticorum: Soror mea sponsa (Cant. IV, 9). Vir et uxor, Christus et Ecclesia, intellectus spiritalis et historia Scripturarum. In Apostolo, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam (Ephes. III, 25). Sponsus, Christus, ideo quod a Patre ab initio sit promissus. In psalmo: Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo (Ps. XVIII, 9). Et in Evangelio: Qui habet sponsam sponsus est (Joan. III, 29).

Sponsa, Ecclesia, quae utique divinis sponsionibus sit promissa. In Canticis canticorum: Veni a Libano, sponsa, veni a Libano (Cant. IV, 8). Filius: populus credentium. In Apostolo: Jam non est servus, sed filius; quod si filius, et haeres per Deum (Gal. IV, 7): filius, id est, Dominus; ut ibi: quod si Filius vos liberaverit (Joan. VIII, 36).

Filia, anima fidelis? sive Ecclesia. In psalmo: Audi, filia, et vide (Ps. XLIV, 11); et in malam partem: Super filiam vagam dispone custodiam (Eccl. XLII, 11), id est, animae levitatem. Proximi, fide propinqui, et qui misericordiam impendunt inopi. In Salomone: Venite, manducate, et bibite, et inebriamini, proximi (Cant. V, 1).

Amici, concordes in Deum. In Evangelio: Vos amici mei estis (Joan. XV, 14). Senes, consummatae justitiae. In Genesi: Et mortuus est Abraham senex et plenus dierum (Gen. XXV, 8). In Salomone: Cani sunt hominis sensus, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 9). Et in sinistram partem, de Salomone: Cumque jam senex esset, depravatum est cor ejus (III Reg. XI, 4). Juvenes, alacres in Deum. In Epistola Joannis: Scribo vobis, juvenes, quia fortes estis; et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum (I Joan. II, 14). Et in malam partem, in Regnorum libro de Roboam: Derelicto consilio seniorum, locutus est secundum consilium juvenum (III Reg. XII, 14). Item ibi: Vae tibi, terra, cujus rex juvenis est (Eccl. X, 16). Parvulus, mente humilis et simplex. In Evangelio: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis (Marc. XI, 25). Et in Evangelio: Nisi efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum coelorum (Matth. XVIII, 3). Et Apostolus: Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti estote (I Cor. XIV, 20). Item in alteram partem; in Apostolo: Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus (I Cor. XIII, 11). Parvulus etiam Christus intelligitur, qui se humiliavit usque ad mortem (Phil. II, 8).

Meretrix, anima peccatrix, quae, relicto coelesti viro suo, id est Christo, adulterinos de diabolo iniquitatis fructus concepit. In Jeremia: Facies mulieris meretricis facta est tibi (Jer. III, 3). Operarii, apostoli, vel praedicatores Evangelii. In Evangelio: Messis quidem multa, operarii autem pauci (Matth. IX, 37).

Pastor, Dominus: Ego sum Pastor bonus (Joan. X, 11). Item pastor Apostolus. In Evangelio: Pasce oves meas (Joan. XXI, 17); et in malam partem: Et abiit ut pasceret porcos (Luc. XV, 15), id est, qui sunt immundis cogitationibus. Mercenarii, servientes Domino non pro amore tantum divino, sed pro temporali retributione. In Evangelio: Quanti mercenarii patris mei abundant panibus (Luc. XV, 17)? Piscatores, apostoli, vel doctores. In Evangelio: Et faciam vos fieri piscatores hominum (Matth. IV, 15). Medicus, Christus, vel doctus. In Salomone: Mansuetus vir cordis est medicus. Item, Non egent sani medico, sed male habentes (Luc. V, 31). Dives, fidelis abundans spiritalibus bonis. In Apostolo: Quia divites facti estis in illo in omni scientia et in omni verbo (I Cor. I, 5); dives etiam Christus, ut illud: Dives in omnibus qui invocant illum (Rom. X, 10). Et in aliam partem: in Evangelio: Vae vobis divitibus (Luc. VI, 24). Pauper, humilis: in Evangelio: Et erat quidem Lazarus pauper (Luc. XVI, 24). Et iterum: Beati pauperes spiritu (Matth. V, 3). Pauper etiam est Christus, ut Apostolus: Christus egenus pro nobis factus est, cum esset dives (II Cor. VIII, 9). Et in malam partem. In psalmo: Quia pauperes facti sumus nimis (Ps. LXXVIII, 8).

Vestitus, habens baptismi vel fidei integritatem, aut justitiae indumentum. In Evangelio: Et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali (Matth. XXII, 11); et Apostolus: Omnes qui Christo baptizati estis, Christum induistis (Gal. III, 27). Nudus, carens Baptismi sacramento [ Forte vestimento], vel divino adjutorio, vel bonis operibus. In Apocalypsi: Tu autem nudus et miser (Apoc. III, 17). Et in bonam partem. In Evangelio: Et rejecta, inquit, sindone nudus profugit ab eis (Marc. XIV, 52), id est nudus terrena facultate.

Vivi, justi. In psalmo, Placebo Domino in regione vivorum (Ps. CXIV, 9). Et in alteram partem; in Salomone: Et laudavi magis mortuos quam viventes (Eccl. IV, 2). Mortui, peccatores, vel infideles. In Evangelio: Sine mortuos sepelire suos mortuos (Matth. VIII, 22). Et in bonam partem: Beati mortui qui in Domino moriuntur (Apocal. XIV, 13). Item: Mortui estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo (Coloss. III, 3).

Cadavera, infidelium corpora. In propheta: Et impleam vallem Josaphat cadaveribus mortuorum. Item in aliam partem: Posuerunt cadavera servorum tuorum (Ps. LXXVIII, 2). Item, illud: Videbunt cadavera virorum, qui increduli fuerunt projecta (Isai. LXVI, 24). Sepulcrum, corpus peccatoris, mortuam vitiis animam intrinsecus retinens. In Evangelio: Similes estis sepulcris dealbatis, quae a foris parent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum (Matth. XXIII, 27). E diverso dicit propheta de sepulcro Domini: Et erit sepulcrum ejus gloriosum (Isai. XI, 10).

CAPUT VII. In interiori homine. Interior homo, anima rationalis. In Apostolo: In interiori homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris (Eph. III, 16).

Caput ejus, Christus. In Aposto o: Caput viri Christus (I Cor. XI, 3).

Vertex, summitas justitiae. In Salomone: Coronam enim gratiarum accipiet tuus vertex (Prov. IV, 9). Item in aliam partem: Verticem capilli perambulantium in delictis suis (Ps. LXVII, 22), id est, summa nequitia. Capilli, ornatus justitiae vel sensus. In Evangelio: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X, 30).

Collum, sancta Scriptura, ut in Canticis: Collum tuum sicut turris Libani, ex quo pendent mille clypei omnis armatura fortium (Cant. IV, 4), id est, testimonia sanctarum Scripturarum, alias superbia: Ut filiae Sion ambulaverunt extento collo (Isai. III, 16). Cervix, superbia, ut: Dura cervice (Act. VII, 51). Oculi, intellectus fidelis et simplex. In Evangelio: Vestri autem beati oculi qui vident (Matth. XIII, 16); et alibi: Oculi sapientis in capite ejus, id est, intellectus in corde prudentis (Eccl. II, 14). Et in malam partem; in Evangelio: Si oculus tuus nequam fuerit (Matth. VI, 23). Aures obedientia fidelis. In Evangelio: Et aures vestrae quae audiunt (Matth. XIII, 16). Nares, spiraculum fidei, bonarumque virtutum. In Job: Et spiritus Divinus in naribus meis (Job XXVII, 3). Item: Nasus tuus sicut turris quae est in clibano (Cant. VII, 4). Et in malam partem: De naribus ejus procedit fumus (Job XLI, 11), id est, diaboli. Fauces judicium intellectus. In libro Job: Et fauces meae nonne sapientiam meditantur? Et in malam partem: Raucae factae funt fauces meae (Ps. LXVIII, 4). Os, sermo ipse. In psalmo: Os justi meditabitur sapientiam (Ps. XXXVI, 30).

Lingua, idem quod supra. In psalmo: Et lingua ejus loquetur judicium (Ibid.), vel Scriptura, ut: Lingua mea calamus scribae (Ps. XLIV, 2). Dentes, sancti praedicatores, qui recte praecipiunt, et quemadmodum praecipiunt, ita vivunt ut hoc sponsae dictum: Dentes tui sicut greges tonsarum ovium, quae ascenderunt de lavacro, quae omnes pariunt geminos, et sterilis non est in eis (Cant. IV, 2). Item interiores sensus ut per Jeremiam (Thren. III, 16): Fregit ad numerum dentes meos; dentes enim, singula quae cogitant quasi manducant, et comminuunt, et ad ventrem memoriae transmittunt. A xillae quae sunt initia brachiorum, significant bonorum operum exordium, quas non movisse pigro, sic imputat Scriptura: Abscondit piger manum suam sub axilla (Prov. XIX, 24).

Humeri, fortitudo portantis; propheta de Domino crucem portaturo: Potestas super humerum ejus (Isai. IX, 6). Manus, opus. In psalmo: Et lavi inter innocentes manus meas (Ps. XXV, 6); et potestas, ut: Manus tuae fecerunt me (Ps. CXVIII, 73). Dextera, opera bona. In Evangelio: Nesciat sinistra tua quid faciat dextra tua (Matth. VI, 3). Sinistra, opera non bona, ut supra. Dextra etiam vita aeterna, sinistra autem praesens, ut illud: Laeva ejus sub capite meo, et dextra illius amplexabitur me (Cant. II, 6).

Pectus, arcanum intelligentiae. In Evangelio: Discumbebat autem super pectus Domini discipulus, quem Jesus amabat plurimum (Joan. XIII, 23). Venter, capacitas rationis. In Habacuc: Venter meus turbatus est in me (Hab. III, 16). Venter etiam, mens, ut Jeremias: Ventrem meum doleo (Jer. IV. 19), quod de spiritali et non corporeo ventre dixit, adjungit: Sensus cordis mei conturbati sunt (Ibid.). Et Dominus in Evangelio: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Renes, interiora sensus. In psalmo: Insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei (Ps. XV, 7). Nihil occultius in homine quam cor et renes; unde Scriptura: Scrutans corda et renes Deus (Ps. VII, 10).

Lumbi, fortitudo animi. In Apostolo: Accingite lumbos mentis vestrae (Eccl. VI, 14), et luxuria, ut in Evangelio: Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35), et in Job: Accinge sicut vir lumbos tuos (Job. XXXVIII, 3). Umbilicus, appetitus concupiscentiae. In Job: Et virtus ejus sub umbilico ventris (Job. XL, 11); id est, quod feminae genitalia per hoc significet, sic in lumbis virorum. Adeps, pinguedo gratiae divinae, vel saturitas supernae sapientiae. In psalmo: Sicut adipe et pinguedine repleatur anima (Ps. XXVI, 6). Item in malam partem, adeps, crassitudo malitiae. In psal.: Adipem suum concluserunt (Ps. XVI, 10).

Ossa, firmitas animi. In psalm.: Omnia ossa mea dicent, Domine, quis similis tibi (Ps. XXXIV, 10)? Et in malam partem; in Job: Ossa ejus velut fistula aeris (Job XL, 13). Item, fraudulenta consilia ministrorum Antichristi, ut in psal.: Deus dissipavit ossa illorum qui hominibus placent (Ps. LII, 6). Medullae, infusio charitatis et aliarum virtutum, ut in psal.: Holocausta medullata offeram tibi (Psal. LXV, 15). Viscera, affectus pietatis et misericordiae. In Apostolo: Si qua viscera miserationis (Phil. II, 1). Et in alteram partem; in Actibus apostolorum de Juda: Et diffusa sunt omnia viscera ejus (Act. I, 18). Pellis signum mortalitatis. In Genesi: Et fecit eis tunicas pelliceas (Gen. II, 21). Cutis, illi qui solis exterioribus intenti, interius marcescunt. Pili, vitae veteris cogitationes, qui sunt incidendi, unde per Moysen praecipitur: Levitae radant omnes pilos carnis suae (Num. VIII, 7). Sanguis, operatio carnalis; in psal.: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae (Psal. L, 16). Et item: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt (I Cor. XV, 50). Et Isaias: Sanguis sanguinem tetigit (Ose. IV, 2). Item in bonam partem, ut Apostolus: Et sanguis Jesu Christi emundat nos ab omni peccato (Heb. IX); caro, homo exterior. In Apostolo: Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem (Gal. V, 17). Caro juxta naturam, ut: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23), et ibi: Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Unde Apostolus: Vos autem in carne non estis, sed in spiritu (Rom. VIII, 9). Item caro juxta culpam, ut: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt (Gen. VI, 3). Genua confessio humilitatis. In Cantic., Et nunc flecto genua cordis mei (Eph. III, 14), et in psalmo: Genua mea infirmata sunt a jejunio (Ps. CVIII, 24). Aliquando virtus fidei: in propheta: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal (III Reg. XXXIX, 18). Pedes, cursus vitae, vel stabilitas mentis, vel fidei. In psalmo: Stantes erant pedes nostri (Ps. CXXI, 2). Et in malam partem; in propheta: Cur claudicatis utroque pede (III Reg. 21). Et, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem (Ps. XIII, 3). Calcaneum, supplantatio vitiorum. In Genesi: Ipse tuum observavit caput, et tu illius calcaneum (Gen. III, 15). Item, terminus actionis, ut in psalmo: Ipsi calcaneum meum observabunt (Ps. LV, 7). Gressus, profectus operum. In psal.: Perfice gressus meos in semitis tuis (Ps. XVI, 5). Vestigia, signa virtutum. In psalmo: Ut non moveantur vestigia mea. Et in alteram partem, in Salomone: Et transiet vita (impiorum) tamquam vestigium maris. Stola, indumentum baptismi vel fidei. In Evangelio: Cito proferte stolam primam (Luc. XV, 22). Cilicium, poenitentiae testimonium. In Evang. Olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent (Matt. XI, 21). Cingulum, spiritalis operis accinctus. In psalmo: Et praecinxisti me laetitia (Ps. XXIX, 12). Zona, cordis munditia. Apostolus: Praecincti circa lumbos zonis aureis (Apoc. XV, 6). Calciamenta, praeparatio pacis. In Apostolo: Calciati pedes in praeparationem Evangelii pacis. Arma interioris hominis, in Apostolo: Induti loricam justitiae, et scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est Verbum Dei (Eph. VI, 15).

CAPUT VIII. De his quae in usu atque in medio habentur. Panis, Christus, vel sermo Dei. In Evangelio: Ego sum panis vivus (Joan. VI, 41); et alibi: Mittamus lignum in panem ejus (Jer. XI, 19): id est, crucem in corpus ejus, et panis quemadmodum doctrinam, ita et malam significat, ut ibi: Panis absconditus suavior (Prov. IX, 17). Vinum idem quod supra. in Salom.: Et bibite vinum quod miscui vobis (Prov. IX, 5). Vinum etiam securitatem rectitudinis significat, ut: Infundens oleum et vinum (Luc. X, 34); ut per vinum mordeantur vulnera, per oleum foveantur. Oleum, misericordia, vel Spiritus sanctus. In psal., In oleo sancto meo linivieum (Ps. LXXXVIII, 21). In aliam partem: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum (Ps. CXL, 5), id est, adulatio. Porcina, peccata. In psalm., Saturatus sum porcina. Azymum, sinceritas cordis, sine fermento malitiae. In Apostolo: In azymis sinceritatis et veritatis (I Cor. V, 8). Ovum, spes certa fidelium. Item in malam partem: Qui comederit de ovis eorum morietur (Isai. LIX, 5), de improbis et male doctis. Similago, puritas mentis, et fortitudo charitatis. In Levitico: Si autem anima offert munus sacrificium Deo, similago sit munus ejus (Lev. II, 1). Subcineritium humilitatis oblatio. In Genesi: Festinanter consperge tres mensuras similaginis, et fac subcineritios (Gen. XVIII, 6). Et in malam partem: Factus est Ephraim subcineritius (Ose. XVIII, 6). Lac, mentis sinceritas. In Epistola Petri: Rationabiles sine dolo lac concupiscite (I Petr. II, 2). Item in aliam partem, de rudibus in Ecclesia: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis (I Cor. III, 2). Hic lac exiguitas sensus. Lac coagulatum, vitiis concretum. In psal.: Coagulatum est sicut lac cor eorum (Ps. CXVIII, 70). Sal, condimentum sapientiae. In Evang.: Vos estis sal terrae (Matth. V, 13), et habete sal in vobis (Mar. IX, 49). Mel, dulcedo praeceptorum Dei. In psal.: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine, super mel et favum ori meo (Ps. CVIII, 103). Item aliter, in Salomone: Inveniens mel, manduca quod satis est, ne forte satiatus evomas (Prov. XXV, 18), id est, altiora te ne quaesieris (Eccli. III, 22). Fel, amaritudo malitiae. In psalmo: Dederunt in escam meam fel (Ps. LXVIII, 22).

Acetum, asperitas corruptae mentis. In psalmo: Et in siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22). Item acetum, correptio doctorum, unde Salomon: Acetum in nitro qui cantat carmina corde pessimo (Prov. XXV, 20). Pix, inquinamentum et nigredo delictorum. In Salomone: Qui tangit picem, inquinabitur ab ea (Eccl. XIII, 1). Sicera, confectio quaedam malitiae et nequitiae. In Evangelio: Vinum et siceram non bibet (Luc. I, 15). Calix, Domini passio. In psalmo: Calicem salutaris accipiam (Ps. CXV, 13). Et ipse Dominus: Pater, transfer calicem hunc a me (Mar. XIV, 36). Et in malam partem: Calix aureus Babylonis (Jerem. LI, 7). Merum, sinceritas judicii aut veritatis, vel calor fidei. In psalmo: Vini meri plenus mixto (Ps. LXXIV, 9). Fex, ultimum judicii. In psalmo: Verumtamen fex ejus non est exinanita. Item, illi qui secure in peccatis quiescunt; unde propheta: Requievit in fecibus suis (Jerem. XLVIII, 11). Cibus, sermo vel voluntas Domini. In Evangelio: Meus cibus est ut faciam voluntatem ejus qui me misit Patris (Joan. IV, 34). Potus, idem quod supra. In psalmo: Et torrente voluptatis tuae potabis eos (Ps. XXXV, 9), id est Spiritu sancto. Et Psalmista: In compungendo potum meum cum fletu temperabam (Ps. CI, 10). Item in aliam partem: Non est regnum Dei esca et potus (Rom. XIV, 17). Promptuaria, cordis receptacula. In cantico Deuteronomii: In promptuariis eorum timor. Pera, victus sollicitudo, et impedimenta saeculi. In Evangelio: Non peram in via (Matt. 10, 9). Sacculus thesaurizatio in Deo. In Evangelio: Facite vobis sacculos qui non veterascant (Luc. XII, 33). Et in aliam partem: Sacculum communem possideamus (Prov. I, 14), id est, avaritiam. Pecunia, verba divina. In Evangelio: Oportuit ergo te mittere pecuniam meam numulariis (Mat. XXV, 27). Et sapientia, unde Salomon: Sapientia occulta et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque (Eccl. XX, 32). Vellus, populus. In psalmo: Et descendit tamquam pluvia in vellus (Ps. LXXI, 6). Linum, spiritalis fortitudo, vel candor, vel subtilitas Scripturarum. In Exodo: Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis (Exod. XXVIII, 30). Item in malam partem: Non indues vestem ex lana linoque contextam (Deut. XXII, 11). Utres, vasa humani corporis. In Evangelio: Vinum novum in utres novos mitti debet (Luc. V, 38). Farina, opus bonum, vel scientia. In Evangelio: Abscondit mulier in farinae sata tria (Luc. XIII, 21). Item in malam partem: vanas cogitationes, ut propheta: Tolle molam et mole farinam (Isa. XLVII, 2). Mola, vitae conversatio. In Evangelio: Duae molentes in mola (Matth. XXIV, 41). Possunt et duo testamenta lapides molae significare, per quos labore disserentium triticum veteris Instrumenti in farinam Evangelii convertatur.

Haec igitur nomina cum in textu sacrae lectionis occurrunt, ita vel maxime ut exprimuntur apertioribus accipienda traduntur, licet in diversas plerumque significationes pro persona vel tempore vel loco exeant, atque in figuras locis congruas pro ratione allegoricae interpretationis erumpant. Nam et abyssus intelligitur, sicut supra diximus, profunditas Scripturarum, et item abyssus aquae immensitas: Et rupti sunt fontes abyssi magnae (Gen. VII, 11). Item abyssus, ineffabilia judicia Dei. In psalmo: Judicia tua abyssus multa (Ps. XXXV, 7). Item abyssus, infernus: Aut quis descendit in abyssum (Rom. X, 7)? id est, Christum de mortuis revocat. Item abyssus, corda hominum facinoribus tenebrosa: Abyssus dixit: Non est mecum (Job XXVIII, 14), id est, sapientia. Ignis, sicut superius memoravimus, accipitur Spiritus sanctus, ut Paulus: Deus noster ignis consumens est (Heb. XII, 29). Et iterum, ignis charitas circumsepta ejus, circumsepta ignis flammae ejus. Ignis, tribulatio. In Psalterio: Igne nos examinasti, sicut igne examinatur argentum (Ps. LXV, 10, 11). Item: transivimus per ignem et aquam. Ignis, ira: Et consumam eos in igne irae meae, ait Dominus. Ignis, voluptas: Omnes adulterantur sicut clibanus corda eorum. Item ignis, mentis malitia; ut: Tunc ignis adversarios consumit (Heb. X, 27). Item virtus charitatis, ut: Currus Dei flamma ignis, rotae ejus ignis accensus (Dan. VII, 9). Umbra, ut indicavimus, significatur protectio divina. Item umbra aliquando, peccata: Sedentes in tenebris et in umbra mortis (Ps. CVIII, 10). Umbra aliquando poena, in Job: Umbra mortis et nullus ordo (Job. X, 22). Et quia umbra non longe est ab ea re cujus est umbra, ita et mors non longe est a poena quae infert mortem. Umbra aliquando est delectatio peccatorum; in Job de diabolo: Sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus (Job XL, 16). Et rursus species aliquae specie una res multas significant.

Duo testamenta, eo quod hic duo illi lapides molares possint significare, memoravimus. Et item duo testamenta, duo Cherubin, in Exodo (Exod. XXV, 20); duo animalia, in Habacuc; duae petrae, in Exodo (Exod. XVII, 6) et in Canticis canticorum (Cant. II, 14), quarum velamento, sponsa et Moyses proteguntur; duo montes aenei, in Zacharia, de quorum frutetis myrtinis, et obscura opacitate egrediuntur quadrigae cum equis rufis, nigris, albis et variis (Zach. VI, 1). Sed has tam multimodas significationes in singulis prosequi nominibus, non solum laboris immensi, verum etiam impossibile arbitrati sumus. Nunc ergo ad eum interpretationis modum atque ordinem, quem paululum pro necessitate disputandi interrupimus, revertamur.

Cophini, apostoli. In Evangel.: Et tulerunt reliquias duodecim cophinos fragmentorum plenos (Mat. XIV, 20). Item in aliam partem: Manus ejus in cophino servierunt (Ps. LXXX, 7), id est, in servitute, vel tribulatione, quam Aegyptii intulerunt.

Cathedra, doctrina. In psalmo: et in cathedra seniorum laudent eum (Ps. CVI, 32). Item in aliam partem: Et in cathedra pestilentiae non sedit (Ps. I, 1), id est, in doctrina haereticorum. Scabellum, humiliatorum subjectio. In psalmo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1). Item, humanitas Christi, ut in psalmo: Adorate scabellum pedum ejus (Ps. XCVIII, 5). Statera, aequitas, vel divinae gubernationis potentia. In Isaia: Et libravit in pondere montes, et colles in statera (Isa. XL, 12).

Cinis, humanae fragilitatis inanitas. In Salomone: Quid superbis, terra et cinis (Eccl. X, 9)? Olla, prosapia. In psalmo: Moab olla spei meae (Ps. LIX, 10), id est, quod de Ruth Moabitide Christi secundum carnem prosapia descenderit. Item in aliam partem, olla, tribulationis excoctio; in propheta: Et vidi ollam succensam a facie aquilonis (Jerem. I, 13). Lampades, animae justitia fulgentes. In Evangelio: Et paraverunt lampades suas (Matt. XXV, 7). Item, claritas miraculorum, vel verba praedicatorum, quae stulti contemnunt, ut Job: Lampas contempta apud cogitationes stulti (Job XII, 5). Tenebrae delectationes vel doctrinae pravae, ut in psalmo: In tenebris ambulant (Ps. LXXXI, 5). Item, occulta judicia Dei, ut in psal.: Posuit tenebras latibulum suum (Ps. XVII, 12). Item, castigatio vel adversitas, ut Isaias: Ego Dominus formans lucem, et creans tenebras (Isa. XLV, 7). Lucerna, Ecclesia, vel anima. In Evangelio: Sint lumbi vestri accincti et lucernae ardentes (Luc. XII, 55). Aliquoties lucernae, opera bona: Sic luceat lumen vestrum, ut videant opera vestra bona (Matth. V, 16). Modius, corpus humanum, vel legis littera, vel populus Judaeorum. In Evangelio: Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio (Matth. V, 15). Item, justum judicium vel mentis libratio in Dei et proximi aequa libratione. Unde Moyses: Justus sit tibi modius (Lev. XIX, 36). Candelabrum, Ecclesia, vel corpus Domini, aut sancta Scriptura. In propheta: Et vidi a dextris altaris candelabra duo ardentia (Zach. IV, 2, 3). Mensa, altare, vel refectio spiritalis. In psalmo: Parasti in conspectu meo mensam (Ps. XXII, 5). Clavis, adapertio scientiae spiritalis. In Luca: Vae vobis, legis peritis, quia tollitis clavem scientiae: ipsi non introistis, et eos qui introibant, prohibuistis (Luc. XI, 12)! Item claves, justitiae, misericordiae, pietatisque virtutes. In Evangelio: Tibi dabo claves regni coelorum (Matth. XVI, 19). Clavi, timor Dei, ut in psalmo: Confige timore tuo carnes meas (Ps. CXVIII, 120). Item clavi, scientiae fortis doctores, ut Salomon: Verba sapientum ut stimuli et clavi in altum defixi (Eccl. XII, 11). Serae, repagula adversus impios divinorum praeceptorum. In psalmo: Quoniam confortavit seras portarum tuarum (Ps. CXLVII, 12). Ascia vel dolabrum, pravorum persecutio. In psalmo: In bipenne et ascia dejecerunt eam (Ps. LXXIII, 6). Bipennis, geminata afflictio, in psalmo, ut supra. Framea, anima justi, ut abundent ergo justi et effundetur framea. Item mors, ut in psalmo: Erue a framea, Deus, animam meam (Ps. XXI, 21). Gladius, verbum Dei. Apostolus enim: Gladius spiritus, quod est verbum Dei (Eph. VI, 17). Item lingua falsi testis, ut in psalmo: Dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus (Ps. LVI, 5). Navis, Ecclesia. In Evangelio: Navicula multis in medio mari jactabatur fluctibus (Matth. XIV, 24). Solet et homo navicula dici, ut nautae cogitationes hominum gubernantes advertantur. Retia, praedicatio. In Evangel.: Et mitte retia in capturam (Luc. V, 4). Trabes, peccatum gravius. In Evangel.: Ejice primum trabem de oculo tuo (Matth. VII, 5). Festuca, peccatum levius. In Evangel.: Et videbis tunc ejicere festucam de oculo fratris tui.

Laquens, dolus. In psalmo: Laqueum paraverunt pedibus meis (Ps. LVI, 7). Funes, sors, vel haereditas. In psalmo: Funes ceciderunt mihi in praeclaris (Ps. XV, 6). Item funes, peccata: Vae qui trahitis peccata velut funem longum (Isai. V, 18). Et iterum: Funes peccatorum circumplexi sunt me (Ps. CXVIII, 61). Rota, orbis, aut vita humana. In psalmo: Vox tonitrui tui in rota (Ps. LXXVI, 19). Item: Deus meus pone illos ut rotam (Ps. LXXXII, 14), id est, volubiles, vel instabiles effice in malitia sua. Item, utrumque testamentum, ut est apud Ezechielem (Ezech. I, 16). Spongia, cava infidelitas Judaeorum. In Evangel.: Illi autem spongiam plenam aceto, hyssopo circumponentes obtulerunt ori ejus (Joan. XIX, 29). Scala, sanctorum profectus. In Genesi: Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens coelos, angelos quoque Dei ascendentes et descendentes super eam (Gen. XXVIII, 12). Scopae, cura superstitionis per vanam gloriam. In Evangel.: Et veniens invenit vacantem, scopis mundatam et ornatam (Matth. XII, 4). Stuppae, coetus malignantium per vitia et peccata, ut propheta: Stuppae collectae synagoga peccantium (Eccl. XXI, 10). Margarita, doctrina evangelica, vel spes regni coelorum. In Evangel.: Inventa autem una pretiosa margarita, abiit, et vendidit omnia quae habuit, et emit eam (Matth. XIII, 46).

Annulus, signaculum fidei. In Evang.: Et date annulum in manum ejus (Luc. XV, 22). Item de hoc in psalmo: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Chlamys, laudis ornatus. In Salomone: Chlamydes fecit viro suo (Ps. IV, 7), id est, vestimentum, quod de duobus coloribus, tamquam de duobus testamentis confectum sit (Prov. XXXI, 22). Aurum, interior Scripturarum intellectus. In psalmo: Et posteriora dorsi ejus in specie auri (Ps. LXVII, 14). Item, Christi divinitas, ut in Canticis sponso dicitur: Caput ejus aurum optimum (Cant. V, 11). Item splendor supernae civitatis Jerusalem, quam Joannes se vidisse testatur: Ipsa vero civitas aurum mundum (Apoc. XXI, 18). Item, sapientia, ut Salomon, Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis. Item, splendor sanctitatis, quem subito commutatum Jeremias deplorat: Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus (Thr. IV, 1).

Argentum, eloquia divina, sive intellectus litterae, vel historiae. In psalmo: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum (Ps. XI, 7). Item in malam partem: Aurum et argentum eorum aeruginavit (Jac. V, 3). Scotia, spuma, vel rubigo, quam in fornace deponit argentum, tales erunt peccatores, cum eos gehennae caminus acceperit. Lapides pretiosi, apostoli, vel sancti, sive opera ipsa virtutum. In Apocalypsi: Fundamenta muri civitatis omnia lapide pretioso ornata (Apoc. XI). Aes, vanitas, vel inanitas fidei. In Apostolo: Factus sum velut aes sonans (I Cor. XIII, 1). Item in aliam partem: Posuisti ut arcum aereum brachia mea. Hic aereum, fortem, vel firmum. Ferrum, tribulatio, vel homo ipse. In psalmo: Ferrum pertransiit animam ejus (Ps. CIV, 18). Plumbum, pondera peccatorum. In propheta: Et vidi iniquitatem super talentum plumbi. Fictile, fragilitas carnis. In Apostolo: Habemus thesaurum hunc in vasis fictilibus (II Cor. IV, 7).

CAPUT IX. De variis verborum significationibus, quae per Infinitivum dicuntur. Aedificare, bona opera facere, vel bene docere. In Apostolo: Si quis autem aedificat supra fundamentum hoc, aurum, argentum, lapides pretiosos (I Cor. III, 12), id est, opera diversarum virtutum.

Destruere, mala opera exercere, vel male docere. In Salomone: Unus aedificans, et unus destruens (Eccl. XXXIV, 28). Mundare, vitiis expurgare. In Evangelio: Tetigit eum Jesus, dicens, volo, mundare, et confestim mundata est lepra ejus (Matth. VIII, 3). Stare, fide consistere. In Apostolo: State in fide (I Cor. XVI, 13). Ambulare, ad Deum tendere. In psalmo: Et ambulabam in latitudine (Ps. CXVIII, 45). Sedere, in Deo humiliter quiescere. In Evangelio: Vos autem sedete in civitate (Luc. XXIV, 49). Jacere, aut vitiis, aut tentationibus succumbere. In Evangel.: Et invenit eam jacentem in lecto (Marc. VII, 30). Currere, in operibus bonis properare. In Apostolo. Sic currite ut comprehendatis (I Cor. IX, 24).

Vigilare, custodiam cordis adhibere, vel in Deum resurgere. In psalmo: A vigilia matutina usque ad noctem (Ps. CXXIX, 6). Et Apostolus: Evigitate juste, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). Item alibi: Vigilate, state in fide, viriliter agite (I Cor. XVI, 13). Dormire, post transitum apud Deum requiescere. In psalmo: Numquid qui dormit, non adjiciet ut resurgat (Ps. XL, 9)? Et aliter, dormire, peccatorum sopore torpescere. In Apostolo: Surge, qui dormis (Eph. V, 14). Erubescere in malo optimum, in bono pessimum; unde dicitur: Est confusio adducens peccatum, et confusio adducens gloriam (Eccl. IV, 25).

Ascensus, profectus in Deum: In psalmo: Ascensus in corde ejus (Ps. LXXXIII, 6). Descensus, defectus a Deo. In Evang.: Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Jericho (Luc. X, 30). Via, Christus. In Evang.: Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Et aliter, via vita hominis. In psalmo: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me (Ps. CXVIII, 26). Et Salomon: Comedent fructum viarum suarum (Prov. I, 3).

Speciosa, vitiorum illecebris dilata. In Evangelio: Lata porta et spatiosa via, quae ducit ad perditionem (Matth. VII, 13). Arcta, districta, vel tribulationibus pressa, quae ducit ad vitam. In Evangelio: Quam angusta porta et arcta via quae ducit ad vitam (Ibid.).

Directa, praeceptis Dei ordinata. In Isaia: Rectas facite semitas ejus (Isai. XL, 3). Prava, a Dei praeceptis devia. In Isaia: Et erunt prava in directa, et aspera in vias planas (Ibid.). Plana, obedientia praeceptorum exaequata. In Isaia, ut supra. Aspera, inobedientiae asperitate horrida, ut supra. A dextris, a parte justitiae. In Evangelio: Statuet quidem oves a dextris, haedos autem a sinistris (Marc. XXV, 33). A sinistris, a parte injustitiae. In Evangelio, ut supra. Fovea, dolus, vel lapsus in mortem. In psalmo: Foderunt ante faciem meam foveam (Ps. LVI, 17). Puteus, diabolus, vel infernus. In psalm.: Neque urgeat super me puteus os suum (Ps. LXVIII, 16). Et in bonam partem; in Genesi: Ad puteum juramenti (Gen. XLVI, 1), id est, ad aquam fidei. Item, initium fidei, ut in Canticis: Fons hortorum fons aquarum viventium (Cant. IV, 15). Fons, Christus, ut in psalmo: Sitivit anima mea ad Dominum fontem vivum (Ps. XLI, 3). Item, dona Dei, ut in psalmo: Et apparuerunt fontes aquarum (Ps. XVII, 16). Item in malam partem, perversorum dogmatum doctores, et iniqua agentes, ut Petrus: Hi sunt fontes sine aqua (II Petr. II, 17). Torrens, tentationum vis mentem impellens, ut in psalmo: Torrentem pertransivit anima nostra (Ps. CXXIII, 5). Item, frigus peccatorum, a quo David liberari desiderans ait: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro (Ps. CXXV, 6). Sanitas, mentis integritas; in psalmo: Clamavi ad te, et sanasti me (Ps. XXIX, 3). Languor, vitiorum morbus; in psalmo: Qui sanat omnes languores tuos (Ps. CII, 3). Et in Evangelio: Ipse languores nostros tulit (Isai. LIII, 4). Lepra, peccatorum contaminatio. In Evangelio: Et confestim mundata est lepra ejus (Matth. VIII, 3).

CAPUT X. De Hierusalem, vel adversis ejus. Hierusalem, Ecclesia vel anima. In psalmo: Lauda, Hierusalem (Ps. CXLVII, 12). Et notandum, quod quaecumque in Ecclesia generaliter conveniunt, haec ad animam referri possunt. Sion, idem quod supra. In psalmo: Lauda Deum tuum, Sion (Ibid.). Filii Sion, filii Ecclesiae. In psalmo: Et filii Sion exsultaverunt super regem suum (Ps. CXLIX, 2). Filiae Hierusalem, idem ut supra: id est, animae coelesti vitae deditae. Alias filiae sunt infernae animae, ut in libro Sapientiae: Filiae tibi sunt, serva corpus illarum (Eccl. VII, 26). Tabernaculum, corpus Domini, vel Ecclesia. In psalmo: In sole posuit tabernaculum suum (Ps. XVIII, 6). Item, coelestis patria, ut in psalmo: Ingrediar in locum tabernaculi (Ps. XLI, 5).

Arca, caro Dominica, vel corda sanctorum Deo plena. In psalmo: Tu et arca sanctificationis tuae (Ps. CXXXI, 8). Item, arca, Ecclesia, intra quam salvanda clauduntur. In Genesi: Remansit autem solus Noe, et qui cum eo erant in arca (Gen. VII, 23).

Tabulae lapideae duae, ut puto, propter testamenta duo, vel propter duo praecepta dilectionis Dei et proximi. In Exodo: Et dixit Dominus ad Moysen: Excide tibi duas tabulas (Exod. XXXIV, 1). Lex, praecepta divina. In psalmo: Lex Domini immaculata (Ps. XVIII, 8).

Chirographum, conscriptio hominis peccatoris cum diabolo per manum iniquitatis. In Apostolo: Chirographum peccati quod erat contrarium nobis (Coloss. II, 14).

Pactum, confoederatio gratiae divinae cum homine. In psalmo: Vidi non servantes pactum. Testamentum, confirmatio voluntatis divinae. In propheta: Et confirmabo testamentum meum super domum Juda (Heb. VIII, 8). Stylus ferreus (Job. XIX, 24), fortis sententia divini verbi.

Praeputium, vita gentilis. In Apostolo: In praeputio aliquis vocatus est, non circumcidatur (I Cor. VII, 18), id est, etiam qui ex gentibus ad fidem Christi venit, corpore non circumcidatur.

Circumcisio, exspoliatio vitiorum. In Apostolo: Circumcisi estis circumcisione non manu facta, in exspoliatione corporis carnis (Coloss. II, 11). Cornu, fortitudo, vel regnum. In I Regnorum: Et exaltavit cornu Christi sui (I Reg. II, 10). Purpura, martyrii species per cruorem. In Exodo: Omnis qui percipit corde, afferet initia Domino, aurum, argentum, aeramentum, hyacinthum, purpuram, coccum netum et byssum (Exod. XXXV, 5).

Fimbriae, verba fidei diligenter retinenda, ut in psalm.: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus in fimbria (Ps XLIV, 14). Coccus, idem quod supra; vel charitatis ardor, vel crucis mentio. In Exodo, sicut supra. Byssus, castitatis vel continentiae candor. In Exodo, ut supra. Hyacinthus, confessorum livores. In Exodo, ut supra. Superhumerale, operum ab humeris significatio. In Exodo: Et fecerunt superhumerale de auro et hyacintho, et purpura, et cocco neto, et bysso torta (Exod. XXXIX, 2).

Rationale, doctrinae, vel rationis a pectore declaratio. In Exodo: Et fecerunt rationale opere textili secundum opus superhumeralis (Exod. XXX, 8). Poderis doctrina secretior atque perfectior. In Exodo: Et fecerunt vestimentum poderem sub umbone opus textile totum hyacinthinum (Exod. XXXIX, 20).

Lamina aurea in fronte, crucis praefiguratio. In Exodo: Et fecerunt laminam auream, et inscripserunt in ea litteras deformatas signaculum sanctitatis Domini (Exod. XXXIX, 29), id est, nomen tetragrammaton Domini. Templum, corpus Domini, vel sancti. In Apost.; Vos enim estis templum Dei vivi (II Cor. VI, 16). Et ipse ait: Solvite templum hoc (Joan. II, 19). Altare fidei altitudo. In psalmo: Tunc imponent super altare tuum vitulos (Ps. L, 21). Sacrificium, oblatio justitiae. In psalmo: Sacrificate sacrificium justitiae (Ps. IV, 6). Item laus Dei, ut in psalmo: Sacrificium laudis honorificabit me (Ps. XLIX, 23).

Holocaustum, totus fide accensus. In psalmo: Holocausta medullata offeram tibi (Ps. LXV, 15). Hostia, Christus, vel anima dicata Deo. In Apost.: Oblationem et hostiam Deo, in odorem suavitatis (Eph. V, 2). Myrrha, mortalitatis indicium. In psal.: Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis (Ps. XLIV, 9).

Thus, virtus orationis, ut in psalmo: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Ps. CXL, 2). Unguentum, diffusa nominis Christi gratia. In Salomone: Unguentum diffusum nomen tuum (Cant. I, 3). Sancta sanctorum, interiora quaeque mysteria Domini, vel regna coelorum. In Epistola ad Hebraeos: Non enim in manufactis sanctis Jesus introivit exemplaria virorum, sed in ipsum coelum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis (Heb. IX, 24). Sabbatum, requies spiritalis. In Genesi: Et requievit Dominus ab omnibus operibus suis (Gen. II, 2). Item Isaias: Si averteris a sabbato pedem tuum (Isa. LVIII, 12). Item, in malam partem: Viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata ejus (Thren. I, 7), et caetera. Quadragesima, figura praesentis vitae ac laboris. In Evangelio: Et cum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus (Matth. IV, 2). Pascha, praenuntiatio Dominici transitus. In Evangelio: Ante diem autem festum Paschae sciens Jesus quia venit ejus hora, ut transeat ex hoc mundo ad Patrem (Joan. XIII, 1). Quinquagesima, manifestatio futurae beatitudinis vel remissionis. In Levit.: Numerabilis ergo septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem (Levit. XXIII, 15), et infra, id est, quinquaginta dies. Jubilaeus venturae quietis significatio. In Levit.: Annus remissionis est, signum sanctum erit vobis (Levit. XXV, 10). Civitas Dei, Ecclesia, vel anima. In psalmo: In civitate Dei nostri (Ps. XLVIII, 2).

Cives, fideles. In Apost.: Sed estis cives sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19). Muri, munimenta Scripturae divinae, vel prophetae, aut sancti. In psalmo: Aedificentur muri Hierusalem (Ps. L, 20); item in aliam partem: In Deo meo transgrediar murum (Ps. XVII, 30).

Turres, apostoli, vel perfecti quique. In Psalmo: Et abundantia in turribus tuis (Ps. CXXI, 7). Portae, Scripturae sanctae, vel justitiae, vel apostoli, aut angeli. In psalmo: Et elevamini, portae aeternales (Ps. XXIII, 7). Item in aliam partem: Quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad mortem (Matth. VII, 13). Plateae, latitudo [ Al. beatitudo] dilatata sanctorum. In Apocalypsi: Et plateae civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum (Apoc. XXI, 21). Fundamentum, Christus, vel fides in Apostolo: Fundamentum aliud nemo potest ponere, quam id quod positum est, Christus Jesus (I Cor. III, 11).

Maceria, lex, vel Angelorum custodia. In Cantico Isaiae: Et maceria circumdedi, et calamos affixi, et plantavi vineam (Isa. V, 2). Domus, anima in qua Christus habitat, vel Ecclesia. In psalmo: In domum Domini ibimus (Ps. CXXI, 1). Coenaculum, altitudo meritorum, vel scientiae. In Evangelio: Et ipse vobis ostendet coenaculum magnum (Luc. XXII, 12). Ostium, adapertio fidei. In Apostolo: Ostium enim mihi apertum est, magnum et evidens (I Cor. XVI, 9).

Ostiarius, Christus, qui dicit: Per me si quis introierit, salvabitur (Joan. X, 9).

Columna, firmamentum, vel stabilitas spiritalis. In Apost.: Jacobus et Joannes et Cephas, qui videbantur columnae esse (Gal. II, 9).

Paries, interdum structura bonorum operum. In Cantic.: Ecce hic retro post parietem nostrum prospiciens per fenestras (Cant. II, 9). Fenestrae, visus et auditus, vel caeteri sensus, ut supra: Prospiciens per fenestras. Item in malam partem: Mors introivit per fenestras (Jerem. IX, 12). Gradus, spiritalis ascensus. In psalmorum titulo: Canticum graduum (Ps. CXIX, 1). Ibunt sancti de virtute in virtutem (Ps. LXXXIII, 8). Pavimentum, humiliatio, vel afflictio animae, sive in terrena declinatio. In psalmo: Adhaesit pavimento anima mea (Ps. CXVIII, 25). Psalterium, opera bona. In psalmo: Psalterium jucundum cum cithara (Ps. LXXX, 3). Cithara, pectus devotum, in quo tamquam nervi sunt virtutes, hoc est, spiritalia bona. In psalm.: Exsurge, psalterium cum cithara (Ps. XCVI, 9), id est, opera cum fide; vel de ipso Domino, resurrectio carnis cum divina virtute. Decachordum, praecepta decem, vel geminati, quinque sensus hominis exterioris cum interiore. In psalmo: In decachordo psalterio, cum cantico et cithara (Ps. XCI, 4). Organum, homo, vel ille qui est assumptus a Domino. In psalmo: Laudate eum in chordis et organo (Ps. CL, 4). Tympanum, attenuatum corpus jejunio. In psalterio: Laudate eum in tympano et choro (Ibid.). Chorus, concordia. In psalmo, ut supra. Tuba, vocis exaltatio in praedicatione divina. In propheta: Exalta ut tuba vocem tuam (Isai. LVIII, 1). Cymbala, labia Dominum confitentia, vel dilectio Dei et proximi. In psalmo: Laudate eum in cymbalis bene sonantibus (Ps. CL, 5). Jubilatio, clamor spiritali fervore expressior. In psalm.: Laudate eum in cymbalis jubilationis (Ibid.).

Aegyptus, mundus hic, vel gentilium populus. In psalmo: Venient legati ex Aegypto (Ps. LXVII, 32). Aethiopia, Ecclesia ex gentibus. In psalmo: Aethiopia perveniet manus ejus Deo (Ibid.). Item aliam partem, in psalmo: Dedisti eum escam populo Aethiopum (Ps. LXXIII, 14). Babylon, aut mundus, aut Roma. In Apocalypsi: Et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae ejus (Apoc. XVI, 19). Inimici, diabolus, vel vitia. In psalm.: Non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta (Ps. CXXVI, 5).

Fures, haeretici et pseudoprophetae; in Evangelio: Omnes quotquot venerunt ante me, fures fuerunt et latrones (Joan. X, 8). Gentes, vitia. In Pentateucho: Cum introduxerit te Dominus Deus in terram quam possessurus ingredieris, et deleverit gentes multas coram te (Deut. VII, 1). Item in aliam partem: Omnes gentes, plaudite manibus (Ps. XLVI, 2). Pugna, certamen adversus nequitias spiritales, vel adversus vitia conflictus. In Apostolo: Sic pugno non quasi aerem verberans (I Cor. IX, 26). Pax, carnis, in bonum et spiritus concordia. In psalmo: Rogate quae pacis sunt Hierusalem (Ps. CXXI, 6). Item pax, Christus. In Apostolo: Ipse enim est pax nostra (Eph. II, 14). Victoria, de diabolo, vel de adversis triumphus. In Apostol.: Deo autem gratia, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum (I Cor. XV, 57). Bravium, consummatorum praemium meritorum. In Apost.: Ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei (Phil. III, 14). Corona, aeternae gloriae pro justitia merces. In Apostolo: De reliquo reposita est mihi corona justitiae (II Tim. IV, 8). Quoniam spiritalium profectuum consummatio provehit ad coronam, recte horum quoque spiritalem nominum interpretationem corona consummat. Quae tamen nomina universa complecti arduum duximus, sicut etiam illud, ut depromerentur cuncta quae se in utramque partem gemina significatione diffundunt.

CAPUT XI. De numeris. Sane tandem his nominibus absolutis, numeros quoque breviter digeramus, quos mystica exemplorum ratio inter sacros celebriores fecit. I. Hic numerus ad unitatem Deitatis refertur: in Pentateucho: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Et Apostolus: Unus Deus, una fides, unum baptisma (Ephes. IV, 5). Et arca Noe, qua sancta Ecclesia designatur, in uno cubito consummatur (Gen. VI, 16), quia in unius Dei contemplatione quies aeterna perficitur.

II. Ad duo testamenta divinae legis referuntur, in Reg.: Et fecit in Dabir duo Cherubin decem cubitorum magnitudine (III Reg. VI, 23). Duo praecepta charitatis, amoris videlicet Dei et proximi. Duo in agro, duo in molendino, duo in lecto (Luc. XVII, 34) leguntur in sancto Evangelio. III. Ad Trinitatem; in Joannis Epistola: Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus sanctus, et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et sanguis (I Joan. V, 7). Et in Gen.: Tres propagines (Gen. XL, 10). IV. Ad quatuor Evangelia, in Ezechiele: Et ex medio eorum, similitudo quatuor animalium (Ezech. I, 5). Sicut et quatuor flumina paradisi (Gen. II, 10). Nomen tetragrammaton quatuor litteris Hebraicis scribitur. Quatuor cornibus sancta crux insignitur, ut Habacuc: Cornua in manibus ejus (Hab. III, 4). V. Ad quinque libros Moysi, ad quinque porticus (Joan. V, 2), ad quinque panes (Joan. VI, 9), ad quinque plagas (Joan. XX, 25) in corpore Dominico. Apostolus: In Ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui (I Cor. XIV). VI. Ad diem sextum, quo Dominus hominem cum universis terrae animantibus fecit. In Genesi: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Item paulo post: Et factum est vespere, et factum est mane dies sextus (Ibid., 31). Senario numero perfectio comprehenditur: propterea Deus sex diebus mundum perfecisse describitur, et ipsis quinque unus adjicitur, ut lex per Evangelium impleatur. Sex sunt aetates saeculi: quinque transierunt, sexta a Joanne Baptista et inhumanato Christo decurrit ad finem saeculi; unde et sexta die fecit Deus hominem ad imaginem suam, quia sexta ista aetate manifestatur per Evangelium reformatio mentis nostrae, secundum imaginem ejus qui creavit nos. Sex has aetates illae sex hydriae significant, quas Dominus impleri jussit aqua, et in iis aqua conversa est in vinum (Joan. II, 6), ut jam manifestatum Christum in lege et prophetis intelligamus. Illa ergo tempora sex, quasi per articulos distributa atque distincta, quasi vasa essent inania, nisi a Christo implerentur. Tempora utique inaniter praeterirent, nisi in eis Dominus Jesus Christus praedicaretur. Impletae sunt igitur hydriae, id est, adimpletae sunt prophetiae. VII. Ad diem septimum, in quo perfectis omnibus Dominus requievit. In Genes.: Et requievit Deus die septimo ab omni opere quod patrarat (Gen. II, 2). Numerus is humanae rationis causa summam perfectionem significat, quia ex primo pari et ex primo impari constat: ex primo siquidem qui dividi potest, et ex primo qui dividi non potest. Hinc jubilaeus, qui perfecta requies exprimitur, septem hebdomadis constat. Hinc septem spiritus, qui sunt ante thronum Dei (Apoc. I, 4). Et septiformem gratiam Spiritus sancti significaverunt septem panes, quibus Christus quatuor hominum millia satiavit (Matth. XV, 34). VIII. Ad diem Dominicum resurrectionis, id est, octavum. In titulo psalmi, In finem pro octava (Ps. VI, 1). IX. Ad sacramentum horae nonae, qua Dominus spiritum emisit. In Evangelio: Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna (Matth. XXVII, 46). Sunt et novem nomina pretiosorum lapidum, et novem sunt ordines angelorum. X. Ad decalogum, id est, decem verba, quae in tabulis duabus scripta sunt. In psalm.: In psalterio decachordo psallam tibi (Ps. CXLIII, 9). XI. Ad apostolos. In Evangelio: Undecim autem discipuli abierunt in Galilaeam (Matth. XXVIII, 16). Undenarius etiam numerus, quando denarium monade excedit, pro transgressione et reprehensione ponitur; unde et Petrus apostolus non passus est numerum apostolorum in undenario consistere, sed elegit Matthiam (Act. I, 26) duodecimum in ordine. Hinc undecim saga cilicina in veteri lege fieri praecipiuntur (Exod. XXVI, 7), quae significant poenitentium actus pro commissis peccatis. Ad undecimam tandem horam (Matth. XX, 6), gentiles et aetas decrepita vocatur. XII. Ad apostolos in Evangelio: Duodecim autem apostolorum nomina sunt haec (Matth. X, 2). Hoc numero significatur universa judicantium multitudo (Matth. XIX, 28), propter duas partes septenarii, qua plerumque significatur universitas: quae duae partes, id est, tria et quatuor, altera per alteram partem multiplicatae, duodecim faciunt. XIV. Ad sacramentum Dominicae generationis. In Evangelio, Ab Abraham usque ad David, generationes sunt quatuordecim (Matth. I, 17). XV. Ad quindecim gradus templi, quos fecit Salomon, ad quorum numerum, quindecim psalmi qui inscribuntur Canticum graduum, compositi sunt; id est, a psalmo, Ad Dominum cum tribularer (Ps. CXIX, 1), usque ad, Laudate nomen Domini. XVI. Ad numerum prophetarum. XXII. Ad sacramentum divinorum voluminum, secundum litteras Hebraeorum. XXIV. Ad mysterium numeri seniorum. In Apocalypsi: Et super thronos viginti et quatuor seniores (Apoc. IV, 4). Et vigintiquatuor sortibus in ministerio templi distributi fuerunt sacerdotes a rege David (I Par. XXIV, 7). XXX. Ad fructus fidelium conjugiorum. In Evangelio: Et dabunt fructum aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum (Matth. XIII, 8), quod ad conjuges, sexagesimum ad viduas, centesimum ad virgines pertinet. XXXIII. Ad mysterium aetatis, qua Dominus in carne versatus est; in Apostolo, sicut quibusdam ex hoc videtur, Donec occurramus in unitate fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Eph. IV, 13). XL. Ad quadragesimae sacramentum. In Evangelio: Et agebatur a spiritu in deserto diebus quadraginta (Luc. IV, 2). Et virtus Decalogi, per quatuor libros Evangelii impletur, Decalogi autem mandata perficimus, si quatuor sancti Evangelii libros perfecte custodimus: sic per continentiam, vigilias, et orationes, et caetera, quae Apostolus commemorat, arma justitiae (II Cor. VI, 7) ad immortalis vitae praemia pervenimus. XLII. Ad numerum in eremo mansionum, vel ad numerum generationum, quae ab Abraham sunt usque ad Dominum Jesum Christum (Matth. I). XLVI. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum (Joan. II, 20), a transmigratione redeuntibus Judaeis, secunda aedificatione post Salomonem. Hic annorum numerus perfectioni Dominici corporis aptissime convenit. L. Ad Pentecosten; in Actibus Apostolorum: Et cum complerentur dies Pentecostes (Act. II, 1). LX. Ad fructum viduis, sive continentibus debitum. In Evangelio: Et dabunt fructum, aliud sexagesimum (Matth. XIII, 8). LXXII. Ad numerum presbyterorum Moysi (Num. XI, 24), vel discipulorum quos Dominus elegit, in Evangelio: Post haec autem designavit Dominus et alios septuaginta duos, et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem (Luc. X, 1). C. Ad martyrum fructum sive virginum. In Evangelio: Dabunt fructum aliud centesimum (Matth. XV. 8). Numerus ille absolutam perfectionem significat, sicut de electis dicitur: Qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores; et caetera quae sequuntur: centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Centum etiam quantitatem temporis indicat, ut Isaias, Centum annorum puer morietur; et caetera (Isa. LXV, 20). Est et in Evangelio centesima ovis (Luc. XV, 4), quam Christus sacris suis humeris imponens ad coelestem patriam detulit. M. Millenarius numerus pro perfectione omnium numerorum ponitur, et pro perfecta bonorum omnium actione. Sic Petrus in Epistola: Unum vero hoc non lateat vos, charissimi, quia unus dies apud Deum, sicut mille anni (II Petr. III, 8). Nam in cognitione Dei, praeterita, praesentia et futura sunt aequaliter praesentia; et quae longa, sive brevia nobis videntur temporum curricula, aequalis spatii sunt apud Deum. Hos igitur certos sacratosque numeros exempli tantum causa protulimus. Sunt vero praeter eos plurimi, vel pene omnes sacrati, qui quo modo fiant, ipse divinae lectionis scrutator invenies.