Migne Patrologia Latina Tomus 52
NicAqu.Fragme5 52 Nicetas Aquileiensis335-414 Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
I. Nicetas in libro primo ad Competentes. Instructiones igitur necessarias ad fidem currentibus opus est explorare, quas et rusticae animae possint advertere pariter et tenere, non ex proprio ingenio compositas, sed ex divinarum Scripturarum praedicatione collectas, quibus edocentur baptismum electi, ut quid dimiserint sciant, et quid desiderant magis intelligant, et quid accepturi sunt, vel quid observare debeant certius recognoscant; quia magnum est quod desiderant, grande est quod inchoant, sive Deus inspiravit, sive homo commonuit et suasit.
II. Ibidem. Catechumenus, quasi hospes et vicinus fidelium, deforis audiens mysteria, nec intelligens; audiens gratiam, nec advertens; ex hoc vero fidelis incipit appellari.
III. Ibidem. Non enim ante ad confessionem venitur, nisi prius fuerit diabalo renuntiatum. Sicut nec aurilegus ante aurum mittit in sacculum, nisi prius terram vel limum laverit universum. Ideo oportet prius repudium dicere diabolicae vanitati, et amara ejus studia abrenuntiando projicere. Abrenuntiare autem oportet non nudo sermone neque solis labiis, sed fide fortissima, et indubitata scientia, id est ut Christo se homo tota animi virtute committat, confidens, quia Christi factus desinat timere diabolum. Deinde abrenuntiat et operibus ejus malignis, id est culturis et idolis, sortibus et auguriis, pompis et theatris, furtis et fraudibus, homicidiis et fornicationibus, superbiae et jactantiae, irae et avaritiae, commessationibus et ebriositatibus, choris atque mendaciis, et his similibus malis. Quid dicimus de his, qui superfluo carnis ornatu jactare se volunt, et videri mirabiles? taceo de exquisitis inutiliter vestimentorum subtilitatibus. Oro vos, quid faciunt in viris capilli acu crispati, comae retro quidem cervicem cooperientes, ante autem frontem penitus abscondentes, ita ut nec signo Christi locus liber relinquatur in fronte; et unde se putant habere aliquam gloriam vel decorem, inde turpitudinem et ignominiam contrahant? Similiter et mulieres caput ligantes ut scutum, ut frons tamquam vallis inter duos subsidat colles; ut de auribus pondera lapillorum auro ligata dependeant, ut brachia onerentur auro, ut cervicem premant catenae vel lapides, et pedibus sanguineae calceamentis flammulae rutilent. Quis usus in his, quae utilitas invenitur, nisi sola inanis pompa, et mens desiderio infantili corrupta?
IV. Item in lib. II. Certe omne peccatum sine daemonis operatione non fit, quae omnia opera diaboli vel ejus pompas esse intelligimus. His ergo malis se homo expediens, has catenas post dorsum suum velut in faciem projiciens inimici, jam sincera voce pronuntiat: Credo in Deum Patrem omnipotentem, et reliqua. De fide enim sicut in eodem symbolo continetur, pleniter ad fidem quisque atque ad baptisma pervenire desiderans, instruendus est pariter et docendus, ut brevitatem symboli in corde memoriter teneat, quod quotidie dicat apud semetipsum, antequam dormiat, cum de somno resurrexit, quod omnibus horis in mente habeat; similiter et orationem Dominicam, et signaculum crucis quo se contra diabolum muniat.
V. In lib. ad Competentes. Symbolum est commonitorium fidei, et sancta confessio, quae communiter ab omnibus tenetur et discitur.
VI. In lib. primo. Cur exorcizatur, nisi ad consequendam gratiam praeparatur? Per exorcismos enim veluti per ignem purgantur; quia ignita sint eloquia Domini, ex quibus sunt exorcismi compositi.