Migne Patrologia Latina Tomus 23
Fragmenta (Theodorus Mopsuestenus), J. P. Migne
I. De secundo codice libri quarti, folio decimo, contra sanctum Augustinum defendentem originale peccatum, et Adam per transgressionem mortalem factum catholice disserentem. (0589C)
807 « Tantis exstantibus quae demonstrent Adam sic ex terra formatum, ut mortalis prorsus existeret, erga cibum proprium voluit occupare sermonem, nec exinde valens advertere veritatem, pro dogmate vero, seductorio ex mendacio, advocationem jungens: non ait (Genes. II), Mortales eritis, sed Morte moriemini, prorsus existentibus natura mortalibus inferre mortis experientiam comminatus, quam etiam juxta morem propriae benignitatis ad effectum perducere distulit. Sicut (0590C)enim cum dicit: Qui effuderit hominis sanguinem, sanguis ejus pro eo fundetur (Genes. IX, 6), non hoc dicit quia qui occiderit hominem, erit mortalis, sed quia dignus est hujusmodi morte damnari; sic et in praesentiarum dixit: Morte moriemini; non quod tunc mortales fierent, sed quod digni essent qui mortis sententiam pro transgressione referrent. Sed et divinam sententiam, quam post peccatum Deus Adae inferre videtur, adverte. Sic enim dicit: Quia audisti vocem uxoris tuae, et comedisti de ligno de quo praeceperam tibi de hoc solo non comedere, ex eo comedisti, maledicta terra in operibus tuis, in tristitia comedes eam omnibus diebus vitae tuae, spinas et tribulos proferet tibi, et comedes fenum agri, et in sudore (0591A)vultus tui comedes panem tuum, donec revertaris in terram (Gen. III, 14 seqq.). Hoc autem per haec omnia comminatus est, quod aerumnosam vitam habiturus esset, cum labore deinceps fructus de terra sumpturus, quibus aleretur atque subsisteret, nequaquam habens, ut pridem, tantam propositam largitatem, quanta ex paridisi copia fruebatur. Non enim operari terram pro supplicio dedit Deus, quasi ex immortali natura in mortalitatem homines transferens, 808 quandoquidem et paradisum ei, ut operaretur et custodiret, indixit. Pro tanta vero pristina largitate et voluptate paradisi, aerumnosam ejus fore sustentationem de terrae fructibus comminatur. Nam prorsus ut mortalis factus, et tunc paradisi fructibus indigebat, sicut tunc terrae fructus inquirit, et pro supplicio pristinis (0591B)fraudatus deliciis, hac aerumnosissima laboriosissimaque conversatione mulctatur. Unde ad postremum consequenter adjecit: Quia terra es, et reverteris in terram (Genes. III), hinc etiam mortalitatem naturae significans. Non enim immortali et nunc primum incipienti sententiam mortis excipere, sicut sapientissimi defensores peccati originalis, immo potius patres peccati mirabiles, asseverant, vocabulum huic terrae composuit; sed ut ab exordio naturaliter effecto mortali appellationem hanc congruere judicavit divina Scriptura, hoc de hominibus vocabulum ad ostensionem corruptibilis et resolubilis eorum naturae saepius assumens. Nam, Recordatus est, inquit, quia pulvis sumus: homo, sicut fenum dies ejus, et sicut flos agri, ita florebit, quia spiritus pertransivit in eo, et non erit (0591C)amplius locus ejus (Psal. CII, 14). Vult autem dicere quod corruptibiles et resolubiles omnes sumus in modum feni parumper florentis pereuntisque post paululum. Nam ad breve quidem tempus vitam ducimus; ad non existendum vero deinceps omnimodo pervenimus. Sic et Abraham, Ego sum, inquit, terra et cinis, pro eo ac si diceret: Non sum dignus cum tanto Deo colloqui, homo factus e terra, et omnimodis hoc futurus. Magis ergo dicere debuit: Quia terra eris, et in terram reverteris: siquidem nunc primum fieret natura mortalis. »
II. Ex secundo codice, libro tertio, ante quatuor folia finis libri.
« 809 Sed nihil horum prospicere potuit mirabilis (0592A)peccati originalis assertor, quippe qui in divinis Scripturis nequaquam fuerit exercitatus, nec ab infantia, juxta beati Pauli vocem (II Tim. III), sacras didicerit litteras. Sed sive de Scripturae sensibus, sive de dogmate saepe declamans, multa frequenter inepta proprie communiterve de ipsis Scripturis dogmatibusque plurimis impudenter exprompsit. Nam potentiae metus nullum contra sinebat effari, sed tantummodo taciti, qui divinarum Scripturarum habebant notitiam, detrahebant. Novissime vero in hanc dogmatis recidit novitatem, qua diceret quod in ira atque furore Deus Adam mortalem esse praeceperit, et propter ejus unum delictum cunctos etiam necdum natos homines morte mulctaverit. Sic autem disputans non veretur, nec confunditur ea sentire de Deo, quae nec de hominibus sanum (0592B)sapientibus et aliquam justitiae curam gerentibus umquam quis aestimare tentavit. Sed nec illius divinae vocis recordatus est, Quod non diceretur ulterius ista parabola in Israel: Patres manducaverunt uvam acerbam, et filiorum dentes obstupuerunt, quia haec dicit Adonai Dominus: Dentes eorum qui manducaverunt uvam acerbam, obstupescent (Ezech. XVIII, 1 seqq.), ostendens per haec quod alterum pro altero, juxta quorumdam errorem, Deus omnino non puniat, sed unusquisque pro delictis suis redditurus est rationem. His consona beatus quoque Paulus annectit. Deus, inquit, qui reddet unicuique secundum opera sua (Rom. II, 6); et: Unusquisque nostrum onus suum portabit (Gal. VI, 5); et: Tu quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem (0592C)tuum? omnes enim adstabimus ante tribunal Christi (Rom. XIV, 10). Sed vir mirabilis propter unum peccatum de tanto furore commotum arbitratus est Deum, ut illum atrocissimae poenae subderet, et ad universos omnes posteros ejus parem sententiam promulgaret, et inter quos quanti justi fuerint non facile numerare quis poterit. Ex quibus eum maxime considerare convenerat, quod valde videretur incongruum Noe, Abraham, David, Moysen 810 et reliquos innumerabiles justos obnoxios poenae redditos ob ejus delictum et unum, atque ex gustu arboris approbatum, et quod sic ultra modum justitiae iram suam Deus extenderit, ita ut tot justorum virtutes cunctas (0593A)abjiceret, eosque propter unius peccatum Adae tanto supplicio manciparet.
« Nam etsi nihil aliud, saltem de Abel mente perpendens convenienter aestimare debuerat; qui primus justus existens, primus mortuus est. Et siquidem mortem Deus ad poenam statuerat hominum, quomodo non impietatis erat extremae vivere quidem eum qui fuit causa peccati, vivere etiam cum illo et Evam malitiae repertricem (praetermitto autem diabolum in immortalitate hactenus perdurantem), primum vero justum repertoremque virtutis primumque divini cultus curam gerentem ante omnes pene peccantium fuisse perculsum? Oportebat autem sapientissimum virum et de Enoch, qui non est mortuus, diligenter expendere. Non enim tanta virtute vel pietate praeditus fuit, ut melior (0593B)omnibus existeret, Moyse dico, et Prophetis, Apostolisque, vel reliquis omnibus, de quibus ait beatissimus Paulus, quibus dignus non erat mundus (Hebr. XI, 38), ita ut, illis mortuis, ipse solus sine mortis experientia perduraret. Sed jam ab initio Deus hoc habuit apud se definitum, ut primum quidem mortales fierent, postmodum vero immortalitate gauderent: sic ad utilitatem nostram fieri ipse disponens. » Et post paululum. « Manifestius, inquit, haec eadem Deus ostendit cum transfert Enoch, et immortalem facit. Nam si per peccatum causa supplicii Deus intulit mortem, nec olim definitum hoc habuit apud se, ineffabiliter pro nobis juxta propriam sapientiam cuncta dispensans, nequaquam Enoch quidem immortalis existeret, Dominus autem Christus ad mortis experientiam perveniret. » Et (0593C)post paululum. « Idcirco, inquit, Dominus auctor omnium bonorum hominibus factus est, ut sicut Adam primi et mortalis status exstitit inchoator, ita et ipse secundi et immortalis status initiator existens, primitus Adae prioris naturalia custodiret, dum nascitur ex muliere, dum pannis involvitur, et paulatim aetatis incrementa sortitur (Jesus enim (Luc. II, 52), inquit, proficiebat 811 aetate et sapientia et gratia coram Deo et hominibus) dum circumcisionem suscipit, dum juxta legalem consuetudinem Deo astitit in templo, parentibusque subjicitur, et conversationi legitimae mancipatur. Sic etiam, ad expletionem reliquorum, et mortem, utpote naturae tributam, postremo suscipit, ut secundum legem humanae naturae moriens, et a mortuis divina virtute resurgens, initium cunctis hominibus, qui mortem (0593D)secundum propriam naturam suscipiunt, fieret, ut a mortuis surgant, et ad immortalem substantiam commutentur. (0594A)Sicut enim conformes Adae secundum statum praesentem sumus omnes effecti, sic Christo Domino juxta carnem conformes efficiemur in posterum. Transfiguravit enim corpus humilitatis nostrae conformes fieri corporis gloriae suae (Philipp. V), et qualis terrenus, tales et terreni, et qualis coelestis, tales et coelestes; et sicut portavimus imaginem terreni, portemus etiam imaginem coelestis (I Cor. XV), ostendens, quod primi status Adae participes facti, necessario etiam secundi Adae Christi Domini secundum carnem futuri status participium consequimur, utpote qui ex hac eadem natura constet exortus, et cuncta quae fuerant naturae susceperit, et ideo sustinuerit mortem, ut mortem naturae suscipiens, et a mortuis resurgens, naturam liberam morte perficeret. Et mortem quidem (0594B)propterea suscepit, peccatum vero nequaquam, sed ab hoc immunis omnino permansit. Quod enim erat naturae, id est, mortem, indubitanter assumpsit: peccatum vero, quod non erat naturae, sed voluntatis, nullo pacto suscepit. Quod si fuisset in natura peccatum, juxta sapientissimi hujus eloquium, peccatum in natura prorsus existens, necessario suscepisset. »
III. De codice secundo, ex libro tertio, folio decimo octavo.
« Si, inquit, peccaturum Deus nesciebat Adam, sit horum sapientia sapientissimorum 812 et ista responsio, quod hoc insanissimum est vel in cogitatione percipere. Manifestum est quod et peccaturum eum noverat, et propter hoc procul dubio moriturum. Quomodo ergo non est extremae dementiae credere quod primitus (0594C)eum mortalem in sex horis fecerit (nam tantae fuerunt a conditione ejus usque ad commissionem, quandoquidem sexto die factus e terra, et comedens contra divinum mandatum, de paradiso pulsus est), mortalem vero post peccatum monstraverit? Certum est enim quia si eum immortalem esse voluisset, nec intercedens peccatum Dei sententiam commutasset: quia nec diabolum fecit ex immortali mortalem, et quidem cunctorum malorum existentem principium. »
IV. De secundo codice, ex libro tertio, folio vigesimo quinto.
« Non enim, inquit, his qui ab Adam usque ad adventum Christi Domini in tantis fuerunt impietatibus et iniquitatibus, quantas beatus Paulus propriis verbis (0594D)expressit, ut in superioribus est ejus declaratum vocibus, tamquam magnum quiddam resurrectionis collaturus (0595A)est praemium, si eos suppliciis quibusdam sine fine et sine correctione tradiderit. Nam ubi jam loco muneris resurrectio computabitur, si poena sine correctione resurgentibus inferatur? » Et post paululum. « Quis, inquit, ita demens, ut tantum bonum credat materiam fieri resurgentibus infiniti supplicii, quibus utilius erat omnino non surgere, quam tantorum et talium malorum post resurrectionem sub infinitis poenis experientiam sustinere? »
V. Ex octavo sermone catacismi, folio septimo.
« Nec enim, inquit, si duas dicimus in Christo naturas, necessario fiet ut duos filios 813 aut duos dominos asseramus, quia hoc arbitrari extremae probatur amentiae. Omnia enim quaecumque secundum aliquid duo sunt, secundum aliquid unum, non interimunt (0595B)per unitatem utriusque divisionem. Ego enim et Pater unum sumus (Joan. XX, 30). Sed non quia unum, neganda est utriusque proprietas. Et alibi de viro et uxore pronuntians ait: Jam non sunt duo, sed una caro (Matth. XIX, 6). Sed non quia una caro vir et uxor, jam non sunt duo, sed una caro; manent enim duo juxta quod duo sunt, et unum juxta quod unum. Secundum hunc modum et hic duo sunt natura, sed unum conjunctione: duo natura, quia multa naturarum diversitas; sed unum conjunctione, quia indivisam venerationem quod susceptum est cum suscipiente sortitur, velut templum ejus individuum perseverans. Omnia enim quaecumque duo dicuntur, tunc duorum continent usum, quando alterum alteri indifferens creditur, (0595C)juxta quod duorum vocabulum connumerationemque sortitur. Verbi gratia, Quatuor bestias divina Scriptura commemorat (Dan. VII, 3), ursum, pardum, leonem, et aliam quae has immanitate praecellat, et ideo sunt quatuor, quod unaquaeque bestia nihil minus juxta substantiam reliquis bestiis existere comprobatur. Duorum, inquit, hominum testimonium verum est (Joan. VIII, 17), quia hoc uterque natura quod alter est. Sic et illud, Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24), quia praebenti servitium tamquam domino nihil minus uterque est dominus, ita et hic, si uterque secundum substantiam esset filius et dominus, possent aliquo modo duo filii et domini nuncupari secundum numerum personarum. Quoniam (0596A)vero hic quidem secundum substantiam filius existit et dominus, hic autem secundum essentiam nec filius nec dominus approbatur, conjunctione vero quae ei facta cum illo est, hisdem participasse cognoscitur, idcirco unum filium et dominum dicimus, principaliter quidem intelligentes eum filium et dominum, qui secundum substantiam utrumque vere esse creditur et vocatur: complectentes autem cogitatione et illum qui inseparabiliter ei conjungitur, et per ineffabilem cum eo copulam filii et domini particeps aestimatur. Itaque sicubi filium hunc qui sumptus est, divina Scriptura commemorat, 814 relatione suscipientis juxta unitatem dicimus eum filium nuncupari. Cum enim dicit, de filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3), nondum Verbum dicat, (0596B)sed formam servi susceptam. Non enim Deus est secundum carnem, nec Deus ex semine David factus est, quem filium beatus Paulus evidenter appellat. Intelligimus autem eum filium, non quod per se dicatur filius, sed quod illa conjunctione quam habet cum eo qui vere est filius, taliter nuncupetur. Misertus est creator perditae creaturae, et sine commixtione format infantem, perducit ad oetatem virilem, incrementorum quidem processu naturae similitudinem pro modo credulitatis insinuans, occulte vero eidem copulatus existens: non aberat cum formaretur, non dividebatur cum nasceretur, loquenti conjunctus et praesens, in ejus actibus perseverans, atque ibi suam connexionem sine peccato custodiens. »
VI. Ex libro quinto Commenti de creatura. (0596C)
« Nec igitur mortem non sponte et praeter judicium suum intulit hominibus, neque peccato aditum ad nullam utilitatem dedit, nec enim hoc fieri nolens, non poterat: sed quoniam sciebat utile esse nobis, magis autem omnibus rationabilibus, prius quidem malorum, et deteriorum fieri aditum, postea autem deleri quidem haec, introduci autem meliora: ideo in duos status divisit Deus creaturam praesentem et futuram: in illo quidem ad immortalitatem, et immutabilitatem omnia ducturus, in praesenti vero creaturam in mortem et mutabilitatem interim dimittens: nam siquidem statim ab initio immortales nos fecerit et immutabiles, nullam differentiam (0597A)ad irrationabilia haberemus, proprium nescientes bonum. Ignorantes enim mutabilitatem, immutabilitatis ignorabamus bonum: nescientes mortem, immortalitatis lucrum nesciebamus: ignorantes corruptionem, non laudabamus incorruptionem: nescientes passionum (0598A)gravamen, impassibilitatem non mirabamur. Compendiose dicere, ne longum sermonem faciam: nescientes malorum experimentum, bonorum illorum non poteramus scientiam mereri. »