Fragmenta Anselmi

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta Anselmi
Saeculo XI

editio: S. Schmitt 1946
fons: utoronto.ca/pking


ANSELM: THE LAMBETH FRAGMENTS


/23/ DE POTESTATE ET IMPOTENTIA, POSSIBILITATE ET IMPOSSIBILITATE, NECESSITATE ET LIBERTATE

EXORDIUM

1. DISCIPULUS. Plura sunt, de quibus tuam diu desidero responsionem. Ex quibus sunt postestas et impotentia, possibilitas et impossibilitas, necessitas atque libertas. Quas idcirco simul quaerendo connumero, quia earum mihi mixta uidetur cognitio.

2. In quibus quid me moueat, ex parte aperiam, ut cum de his mihi satisfeceris, ad alia, ad quae intendo, facilius progrediar.

a) Dicimus namque potestatem esse aliquando, in quo nulla est potestas. Nullus enim negat omne, quod potest, potestate posse. Cum ergo asserimus, quod non est, posse esse, dicimus potestatem esse in eo, quod non est; quod intelligere nequeo, uelut cum dicimus domum posse esse, quae nondum est. In eo namque, quod non est, nulla potestas est.

Adhuc dicam: Quod nullo modo est, nullam habet potestatem. Quare neque ad esse potestatem habet neque ad non esse. Sequitur itaque, quia, quod non est, nec potest esse nec potest non esse. Illam quidem negationem, quae est: quod non est, non potest esse, comitatur, quia, quod non est, non est possibile esse et impossibile est esse et necesse est non esse. At si alteram negationem accipimus, qua dicitur: quod non est, non potest non esse, inuenimus, quia, quod non est, non est possibile non esse et impossibile est non esse et necesse est esse. Quapropter illud, quod nullo modo est, ex hoc quidem, quia non potest esse, impossibile est esse et necesse est non esse. Ex hoc uero, quia non potest non esse, sequitur, quia impossibile est non esse et necesse est esse.

Item. Quod non potest esse, non est potens esse. Et quod non est potens esse, impotens est esse. Similiter quod non potest /24/ non esse, non est potens non esse, et quod non est potens non esse, impotens est non esse. Quare quod non est nec potest esse nec potest non esse: impotens est esse et impotens est non esse. Sed pariter et quod est impotens esse, potens est non esse, et quod est impotens non esse, potens est esse. Quod igitur non est potens et impotens est esse; et similiter potens est non esse. Habet ergo aequaliter potestatem et impotentiam ad esse et non esse.

Verum haec omnia sunt ualde absurda. Numquam enim simul sunt:

    impossibile est esse et impossibile est non esse

aut:

    necesse est esse et necesse est non esse

aut:

    potestas et impotentia ad esse uel ad non esse.

Quare si haec sunt impossibilia, impossibile quoque est, unde ista sequontur, illud scilicet: quia, quod nullo modo est, nec potest esse nec potest non esse, quoniam nullam habet potestatem. Quod nequaquam falsum esse possum intelligere.

b) Mouet me quoque hoc de impossibilitate et necessitate, quod dicimus deo aliquid esse impossibile, ut mentiri: aut deum aliquid esse ex necessitate, ut iustum esse. Nam et impossibilitas portat secum impotentiam et necessitas uiolentiam. Sed in deo nec impotentia est nec uiolentia. Si enim per impotentiam mentiendi seruat ueritatem, aut uiolentia iustus est, non est ex libertate uerax aut iustus. Quod si respondes impossibilitatem hanc et istam necessitatem fortitudinem in deo significare insuperabilem: quaero, cur designetur ista fortitudo nominibus significantibus infirmitatem.

Haec et forsitan alia me intrudunt in ambiguitatem quandam de potestate et possibilitate et illarum contrariis et de necessitate et libertate. Quae meae dubitationes licet pueriles sint, peto tamen ut si quis eas a me quaesierit, doceas me -- fateor enim me nescire -- quid respondeam. /25/

MAGISTER. Etiamsi tibi uideantur quaestiones tuae pueriles, mihi tamen non ita sunt earum solutiones faciles, ut mihi uideantur aniles. Siquidem iam a longe prospicio, quod ad maiora me uocas, si respondere incepero. Verumtamen non debeo me subtrahere, in quibus deo dante possum, si, quae postulaueris, omnia non possum.

PRAENOTANDA.

Ad haec autem, quae quaeris inuestiganda, necessarium intelligo aliquid praeponere de uerbo, quod est "facere", et quid sit proprie "suum alicuius", ne, cum iis opus erit, digressionem pro eis cogamur interserere. Tu tantum quaestiones tuas seruare memento.

DISCIPULUS. Non mihi displicet, quidquid praeponas, si tantum ad quaesita reuertaris.

FACERE

MAGISTER. Verbum hoc, quod est "facere", solet poni pro omni uerbo cuiuslib et significationis, finito uel infinito, etiam pro "non facere". Cum enim quaeritur de aliquo:

    Quid facit?

si diligenter consideretur, ponitur ibi "facere" pro omni uerbo, quod responderi potest, et quodcumque uerbum respondetur, ponitur pro "facere". Non enim recte redditur ullum uerbum interroganti:

    Quid facit?

in quo non intelligitur facere, de quo interrogatur. Nam cum respondetur:

    Legit aut scribit

ualet idem ac si dicatur: hoc facit, scilicet legit aut scribit.

Potest autem omne uerbum reddi sic interroganti. Et in pluribus quidem palam est, ut:

    cantat
    dictat

in aliquibus uero forsitan dubitatur, ut sunt ista, scilicet:

    est
    uiuit
    potest
    debet
    nominatur
    uocatur

Sed nemo reprehendit, si interroganti:

    Quid facit?

respondetur:

    Quia est in ecclesia

aut:

    Viuit sicut bonus uir

aut:

    Potest super totam ciuitatem, in qua habitat

aut:

    Magnam debet pecuniam

aut:

    Nominatur super omnes uicinos suos

aut:

    Vocatur ante omnes alios, ubicumque sit.

Potest ergo omne uerbum aliquando responderi interroganti:

    Quid facit?

si sit, qui hoc facere conuenienter sciat. Quaecumque /26/ itaque uerba redduntur quaerenti:

    Quid facit?

ponuntur, ut dixi, pro "facit" in responsione, et "facit" ponitur pro illis in interrogatione, quoniam hoc interrogatur, quod respondetur, et hoc respondetur, quod interrogatur.

Denique omne, de quo aliquod uerbum dicitur, aliqua causa est, ut sit hoc, quod uerbo illo significatur; et omnis causa usu loquendi "facere" dicitur illud, cuius causa est. Quare omne, de quo uerbum pronuntiatur aliquod, facit, quod eodem significatur uerbo. Ut enim taceam illa uerba, quae secundum suam significationem proprie sunt "facere", sicut currere et similia, in aliis etiam, quae uidentur aliena ab hac faciendi proprietate, hoc, quod dico, cognoscitur. Nam hoc modo qui sedet, facit sessionem, et qui patitur, facit passionem, quia si non esset, qui pateretur, non esset passio nec aliquid nominaretur, nisi esset, quod nominatur, neque ullo modo diceretur aliquid esse, nisi prius cogitaretur illud, quod esse dicitur. Quoniam ergo de quacumque re aliquod uerbum pronuntietur, praedicta ratione significatur facere, quod eodem uerbo profertur: non sine omni ratione "facere" uerbum aliquando usu loquendi pro omni uerbo ponitur.

DISCIPULUS. Palam est, quod dicis uolenti intelligere, quamuis nondum, ad quid haec dicas intelligam.

MAGISTER. In sequentibus intelliges.

1. Verbum hoc, quod est "facere", solet poni pro omni uerbo cuiuslibet significationis, finito uel infinito, etiam pro "non facere".

a) Cum enim quaeritur de aliquo:

    Quid facit?

si diligenter consideretur, ponitur ibi "facere" pro omni uerbo quod responderi potest, et quodcumque uerbum respondetur, ponitur pro "facere". Non enim recte redditur ullum uerbum interroganti:

    Quid facit?

in quo non intelligitur facere, de quo interrogatur. Nam cum respondetur:

    Legit

aut:

    Scribit

ualet idem ac si dicatur: hoc facit, scilicet legit aut scribit.

Potest autem omne uerbum reddi sic interroganti. Et in pluribus quidem palam est, ut:

    Cantat
    Dictat

in aliquibus uero forsitan dubitatur, ut sunt ista, scilicet:

    Est
    Vivit
    Potest
    Debet
    Nominatur
    Vocatur

Sed nemo reprehendit si interroganti:

    Quid facit?

respondetur:

    Quia est in ecclesia

aut:

    Viuit sicut bonus /27/ uir

aut:

    Potest super totam ciuitatem, in qua habitat

aut:

    Magnam debet pecuniam

aut:

    Nominatur super uicinos suos

aut:

    Vocatur ante omnes alios, ubicumque sit.

Potest ergo omne uerbum aliquando responderi interroganti:

    Quid facit?

si sit, qui hoc facere conuenienter sciat. Quaecumque itaque uerba redduntur quaerenti:

    Quid facit?

ponuntur, ut dixi, pro "facit" in responsione, et "facit" ponitur pro illis in interrogatione, quoniam hoc interrogatur, quod respondetur, et hoc respondetur, quod interrogatur.

Pro negatiuis quoque uerbis, etiam pro "non facere" ponitur saepe "facere". Nam qui non amat uirtutes et qui non odit uitia, male facit, et qui non facit, quod non debet facere, bene facit. Sic ponitur "facere" pro omni uerbo positiuo uel negatiuo, et omne uerbum est "facere".

b) Denique omne, de quo aliquod uerbum dicitur, aliqua causa est, ut sit hoc, quod uerbo illo significatur; et omnis causa usu loquendi "facere" dicitur illud, cuius causa est. Quare omne, de quo uerbum pronuntiatur aliquod, facit, quod eodem significatur uerbo. Ut enim taceam illa uerba, quae secundum suam significationem proprie sunt "facere", sicut currere et similia, in aliis etiam, quae uidentur aliena ab hac faciendi proprietate, hoc. quod dico, cognoscitur. Nam hoc modo qui sedet, facit sessionem, et qui patitur, facit passionem, quia si non esset, qui pateretur, non esset passio nec aliquid nominaretur, nisi esset, quod nominatur, neque ullo modo diceretur aliquid esse, nisi prius cogitaretur illud, quod esse dicitur. Nam cum dicitur. quia homo est aut homo non est, prius concipitur in mente significatum huius nominis, quam dicatur "esse" uel "non esse"; et ideo, quod concipitur, causa est ut dicatur de illo "esse". Si etiam dicimus:

    Homo est animal

est homo causa ut sit animal et dicatur esse animal. Non dico hominem esse causam ut animal existat sed hominem esse causam ut ipse sit et dicatur animal. Hoc enim nomine significatur et concipitur totus homo, in quo toto est animal ut /28/ pars. Sequitur itaque hic hoc modo pars totum quia ubi totum est, necesse est esse partem. Quia ergo in nomine hominis concipitur totus homo, ipse idem est causa ut ipse sit et dicatur esse animal quia conceptio totius est causa ut in eo pars concipiatur et dicatur de eo. Hoc igitur modo de quocumque dicitur esse siue simpliciter, ut:

    Homo est

siue cum additamento, ut:

    Homo est animal

aut:

    Homo est sanus

praecedens eius conceptio est causa ut dicatur esse uel non esse, et ut intelligatur, quod dicitur. Quoniam ergo de quacumque re aliquod uerbum pronuntietur, praedicta ratione significatur facere, quod eodem uerbo profertur: non sine omni ratione "facere" uerbum aliquando usu loquendi pro omni uerbo ponitur, et omne uerbum facere dicitur.

c) Siquidem et dominus in euangelio ponit "facere" uel "agere" -- quod idem est -- pro omni uerbo, cum dicit:

    Omnis, qui male agit, odit lucem

et:

    Qui facit ueritatem, uenit ad lucem.

Male quidem agit, qui facit, quod non debet, aut non facit, quod debet; quod similiter intelligitur de omni uerbo. Nam qui est, ubi aut quando non debet, aut qui sedet aut stat, ubi aut quando non debet, et qui non est aut non sedet aut non stat, ubi uel quando debet, male agit. Veritatem autem facit, qui facit, quod debet, et qui non facit, quod non debet. Similiter qui est aut sedet aut stat, ubi uel quando debet, et qui non est uel non sedet uel non stat, ubi aut quando non debet, ueritatem facit. Hoc modo redigit dominus omne uerbum positiuum uel negatiuum in "facere".

2. Est et alia consideratio de uerbo eodem, scilicet, quot modis usus loquendi dicat "facere". Quae diuisio licet ualde sit /29/ multiplex et nimis implicata, dicam tamen aliquid de illa, quod ad ea ualere, quae dicturi sumus, existimo, et quod non nihil aliquem iuuare poterit, qui eam diligentius exequi uoluerit.

a) Quamuis aliae causae dicantur efficientes, sicut qui facit scripturam, aliae uero ad comparationem earum non uocentur efficientes, sicut materia, ex qua fit aliquid: omnis tamen causa, sicut dixi, facere dicitur et omne, quod facere perhibetur, causa nominatur. Quidquid autem facere dicitur, aut facit ut sit aliquid, aut facit ut non sit aliquid. Omne igitur facere dici potest aut "facere esse" aut "facere non esse"; quae duo sunt affirmationes contrariae. Quarum negationes sunt: "non facere esse" et "non facere non esse". Sed affirmatio "facere esse" ponitur aliquando pro negatione, quae est "non facere non esse"; et conuersim "non facere non esse" pro "facere esse". Similiter "facere non esse" et "non facere esse" pro inuicem ponuntur. Dicitur enim facere mala esse aliquando aliquis idcirco, quia non facit ea non esse; et mala non facere non esse, quia facit ea esse; et facere bona non esse, quia non facit ea esse; et non facere bona esse, quia facit ea non esse.

b) Comprehendamus nunc "facere" sub aliqua diuisione. Quoniam autem semper est facere aut ad esse aut ad non esse, sicut dictum est, oportebit nos ad singulos modos faciendi, ut aperte distinguantur, addere "esse" aut "non esse". Sex ergo modis "facere" pronuntiamus; duobus uidelicet, cum facit idipsum esse aut non facit idipsum non esse causa, quod facere dicitur; quattuor uero, cum aut facit aut non facit aliud esse uel non esse. Dicimus namque rem quamlibet facere aliquid esse, aut quia facit idipsum esse, quod facere dicitur, aut quia non.facit idipsum non esse; aut quia facit aliud esse, aut quia non facit aliud esse, aut quia facit aliud non esse, aut quia non facit aliud non esse.

3. a) I. In primo modo, cum quis gladio perimens hominem dicitur facere illum mortuum esse. Facit enim hoc ipsum per se, quod facere dicitur.

II. Secundi modi exemplum in "facere mortuum esse" non habeo nisi ponam aliquem, qui possit resuscitare mortuum et non uelit. Hic si esset, diceretur faccre illum esse mortuum in secundo modo, quia non faceret non esse mortuum. In aliis rebus /30/ abundant exempla, ut cum dicimus aliquem facere mala esse, quae, cum potest, non facit non esse.

III. Per tertium modum est, cum asseritur quilibet alium occidisse, quod est mortuum fecisse esse, quia praecepit illum occidi aut quia fecit occidentem habere gladium aut quia occisum accusauit aut si etiam occisus dicitur se occidisse, quia fecit aliquid, propter quod est occisus. Hi namque non ipsi per se hoc ipsum, quod facere dicuntur, fecerunt, hoc est, non occiderunt aut mortuum siue occisum esse fecerunt sed aliud faciendo, quod facere asseruntur, per medium egerunt.

IV. In quarto modo est, quando pronuntiamus illum occidisse. qui non exhibuit occiso arma, antequam occideretur, aut qui non prohibuit occidentem aut qui non fecit aliquid, quod si fecisset. non esset occisus. Isti quoque non per se occiderunt sed non faciendo aliud esse, hoc quod dicuntur facere. fecerunt.

V. Quintus modus est. cum aliquis perhibetur occidisse, quoniam auferendo arma fecit occidendum non fuisse armatum, aut aperiendo ostium fecit occidentem non esse clausum, ubi detinebatur. Hic etiam non per se occidit ille, qui occidisse dicitur sed per aliud, faciendo aliud non esse.

VI. Secundum sextum modum est, cum ille criminatur occidisse, qui non fecit arma auferendo occidentem non fuisse armatum, aut qui non abduxit occidendum. ut non esset coram occidente. Isti etiam non per se occiderunt sed per aliud, id est, non faciendo aliud non esse.

b) Eandem recipit diuisionem "facere non esse". Quidquid enim dicitur facere non esse aliquid. aut ideo dicitur, quia facit hoc ipsum non esse, aut quia non facit hoc ipsum esse aut quia facit aliud esse aut quia non facit aliud esse aut quia facit aliud non esse aut quia non facit aliud non esse.

Horum exempla in occisione hominis reperiri possunt, sicut dixi in "facere esse".

I. Qui enim occidit, sicut ipse facit mortuum esse in primo modo "faciendi esse". sic in primo "faciendi non esse" facit uiuentem non esse. /31/

II. In secundo uero modo non habeo exemplum "faciendi non esse uiuentem", nisi, quemadmodum supra feci, ponam aliquem, qui possit mortuum resuscitare. Si enim hoc facere noluerit, dicetur in secundo modo "facere non esse uiuentem", quia non facit esse uiuentem. Nam licet non idem sit esse mortnum et non esse uiuentem -- non enim mortuum (est), nisi (quod est uita) priuatum, multa uero non uiuunt, quae uita non sunt priuata. ut lapis -- tamen, sicut occidere non est aliud quam facere mortuum esse atque non esse uiuentem, ita resuscitare idem est. quod facere uiuentem esse et mortuum non esse. In aliis autem rebus multa sunt exempla huius secundi modi. Dicitur quippe facere bona non esse, qui, cum potest, non ea facit esse.

In quattuor uero modis sequentibus, qui faciunt aut non faciunt aliud esse aut non esse, sufficiunt exempla, quae dicta sunt in "facere esse".

Dicamus nunc de "facere non esse", quod etiam in sex modis contineri dixi. Qui modi per omnia sunt idem ipsi' qui sunt in "facere esse", nisi quia hic sunt in "facere non esse" et ibi in "facere esse".

I. Primus enim modus est hic, quando res dicitur facere non esse, quia facit hoc ipsum non esse, quod dicitur facere non esse. Nam qui occidit hominem, dicitur eum facere non esse uiuentem, quia facit hoc ipsum, quod facere dicitur.

II. Secundus modus est, quando perhibetur facere non esse, quia non facit idipsum esse, quod dicitur facere non esse. Modi huius exemplum in "facere esse uel non esse uiuentem hominem" dare non possum, nisi ponam aliquem, qui possit mortuum facere uiuentem. Hic si non hoc faceret, diceretur mortuum facere non esse uiuentem, quia non faceret esse uiuentem. In aliis uero rebus abundant exempla. Nam si cuius ministerium est in nocte facere domum lucidam esse, non facit, quod debet, dicitur facere domum non esse lucidam, quia non facit lucidam esse.

III. Tertius modus est, cum dicitur facere non esse, quia facit aliud esse, quam quod perhibetur facere non esse. Ut cum aliquem dicimus alium fecisse non esse uiuentem, quia fecit occidentem habere gladium.

IV. Quartus modus est, cum dicitur facere non esse, quia non facit aliud esse. Ut cum quis alium fecisse non esse uiuentem dicitur, quia non fecit illum, priusquam occideretur, esse armatum.

V. Quintus modus est, quando facere dicitur non esse aliquid, quoniam facit aliud non esse. Ut cum quis dicitur fecisse alium /32/ non esse uiuentem, quoniam fecit eum non esse armatum, priusquam occideretur.

VI. Sextus modus est, cum facit aliquid non esse, quoniam non facit aliud non esse, ut quando occidentem non facit non esse armatum auferendo arma, cum potest.

Nota 1. Et nota, quia licet "facere esse" et "non facere non esse" pro inuicem ponantur, tamen differunt. Siquidem ille proprie facit esse, qui facit ut sit, quod non erat; "non facere uero non esse" non magis dicitur ille, qui facit ut sit aliquid, quam ille, qui nec esse facit nec non esse.

Similiter differunt "facere non esse" et "non facere esse". Ille namque proprie facit non esse, qui facit ut non sit quod erat; "non facere autem esse" pariter dicitur et qui facit, quod erat, non esse, et qui nec esse nec non esse facit.

Nota 2. Haec quidem exempla, quae posui de "facere esse" et de "facere non esse", de causis efficientibus assumpsi, quoniam in his clarius apparet, quod uolui ostendere. Sicut autem in efficientibus causis praedicti sex modi cognoscuntur, ita etiam in non efficientibus, si quis eos diligenter inuestigare uoluerit, inueniuntur.

DISCIPULUS. Video plane.

MAGISTER. Haec quidem exempla de causis efficientibus assumpsi, quoniam in his clarius apparet, quod uolo ostendere. Sicut autem efficientes causae in quinque modis post primum non faciunt, quod facere dicuntur sed quoniam secundus modus non facit non esse, quod primus modus facit esse, et tertius facit aliud esse et quartus facit aliud non esse et quintus non facit aliud esse et sextus non facit aliud non esse: idcirco, sicut semper exempla monstraui, facere asseruntur, quod primus facit: ita etiam non efficientes causae dicuntur facere per eosdem modos.

Sunt enim proximae causae, ut sit, quod facere dicuntur. Licet non efficientes; et sunt aliae longinquae causae, non ut illud sit sed ut aliud sit. Fenestra enim, quae facit lucidam domum esse, quamuis non sit efficiens causa sed per quam lux facit, proxima causa est, ut sit, quod facere dicitur. quia non per aliud est causa ut illud sit, sed per se; quod est in primo modo faciendi, quoniam suo modo facit hoc ipsum esse, quod dicitur facere. Si uero cum abest aut cum clausa est, dicitur facere tenebrosam domum, est in secundo modo, quia ideo facere tenebrosam dicitur, quia non facit hoc ipsum non esse. Si uero dicitur ille facere /33/ lucidam domum, qui fenestram fecit aut facere tenebrosam, qui fenestram non fecit, aut si dicit aliquis, quia terra sua pascit eum: longinqua causa est, quia non per se faciunt sed homo per fenestram, quam fecit, aut quam, cum debuit, non fecit, et terra per fructum, quem reddidit.

Illae itaque causae siue efficientes siue non efficientes, quae in primo sunt modo uel secundo, proximae dici possunt; aliae uero loginquae.

4. Totidem modis negationes, scilicet "non facere esse" et "non facere non esse" diuiduntur. Quod in exemplis, quae posita sunt in modis faciendi esse et faciendi non esse cognoscitur, si affirmationes conuertuntur in negationes et negationes in affirmationes. Si quis autem eundem ordinem, quem supra posui, hic seruare uult, in quattuor modis post secundum ponat affirmatiue in tertio, quod dixi negatiue in quarto; et negatiue in quarto, quod positum est affirmatiue in tertio; et similiter faciat quintum sextum et sextum quintum. Et notandum, quia in modis negandi primus simpliciter negat nihil aliud insinuans; quinque uero sequentes habent negationem pro contrario suae affirmationis. Qui enim resuscitat aliquem, dicitur in secundo modo "non facere illum esse mortuum" pro "facere non esse mortuum"; et "non facere non esse uiuentem" pro "facere esse uiuentem". Qui uero facit occidendum in tertio modo armatum dando arma, aut non facit non esse illum armatum in sexto modo, cum possit auferre arma; aut qui facit uolentem occidere non esse armatum in quinto modo arma auferendo, aut negando arma, non facit illum [non] esse armatum in quarto modo, si negatur facere esse mortuum aut non esse uiuentem, intelligitur facere, quantum in ipso est, facere non esse mortuum et facere esse uiuentem.

5. Eadem diuisionis ratio, quam dixi in "facere esse" uel "non esse", continetur, ad quodcumque uerbum "facere" similiter copuletur. Ut cum dico: "facio te facere uel scribere aliquid", aut "facio aliquid fieri uel scribi".

Isti modi, quos dixi in "facere", in aliis quoque uerbis per quandam similitudinem inueniuntur; etsi non omnes in omnibus, aliquis tamen aut plures in singulis et magis in illis uerbis, quae transitionem faciunt ad uerba, ut sunt"debere" et "posse". Transitiua quippe sunt haec ad uerba, cum dicimus: "possum legere uel legi, debeo amare uel amari".

Sunt quoque uerba, quae transitiua non sunt ad uerba sed ad rem aliquam, ut manducare panem et incidere lignum.

Quaedam etiam sunt, quae nullam habent transitionem, ut /34/ iacere, dormire, quamuis quaedam ex his uideantur facere transitionem ad uerbum, ueluti cum dicitur:

    Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere.

Sed non ita est. Non enim sic dicitur:

    Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere

quemadmodum profertur:

    Vult manducare et bibere et ludere.

Nam ita resoluitur:

    Sedit populus ad manducandum et bibendum et surrexerunt ad
    ludendum.

In uerbo quoque, quod est "esse", aliqui de praedictis inueniuntur modi. Et primi quidem duo modi facile cognoscuntur; quattuor uero sequentes, qui faciunt aut non faciunt aliud esse uel non esse, difficilius deprehenduntur, quia multipliciter faciunt uel non faciunt aliud esse aut non esse. Pauca tamen inde dicam, ad quorum similitudinem in scripturis uel in communi sermone animaduertere aliqua poteris, quae non dicam.

"Esse" quoque uerbum imitatur uerbum "facere". Dicitur enim aliquid esse, quod non est; non quia est hoc, quod dicitur sed quia est aliud, quod est causa ut hoc dicatur. Siquidem dicitur aliquis pes esse claudo et oculus caeco, non quia est, quod dicitur sed quia est (aliud, quod est illi) pro pede et pro oculo. Vita quoque iustorum in laboribus multis propter desiderium uitae aeternae uiuentium dicitur beata, non quod hoc sit sed quia causa est, ut illi sint aliquando beati.

In "habere" quoque uerbo similitudo uerbi "facere" inuenitur. Dicitur namque carens oculis habere oculos, non quia oculos habet sed quia habet alium, qui hoc illi facit quod oculi, et qui non habet pedes, habere pedes, quia habet aliud, quod est illi pro pedibus.

6. Videtur mihi, quotiens attribuitur alicui rei aut nomen aut uerbum improprie, quia illa res. cui attribuitur, est illi, de qua proprie dicitur, aut similis aut causa aut eflectum aut genus aut species aut totum aut pars aut idem ualens aut figura aut figuratum -- quamuis enim omnis figura habeat similitudinem cum re, quam figurat, tamen non omne simile est figura aut figuratum -- aut, sicut incepi dicere, alio modo quam per figuram est significans illud, cuius nomen aut uerbum recipit, aut eius significatum. aut est in eo aut e conuerso illud, de quo proprie dicitur, est in eo, de quo improprie profertur, aut ita se habent, ut, qui re aliqua utitur, et res, qua utitur, illud, quod facere dicitur.

7. Omnes autem isti modi, quos dixi in "facere" uerbo, aliquando in aliis quoque uerbis inueniuntur, etsi non in singulis /35/ omnes, tamen aut unus aut plures. Nam omne uerbum, si proprie dicitur de aliqua re, ut hoc ipsum faciat, quod profertur, ut iacet aut sedet aut currit, cum hoc pedibus suis facit, aut domum construit, cum hoc manibus suis facit, aut dies est aut sol lucet aut aliquid aliud: secundum primum modum dicitur.

Si uero non ita est, ut hoc ipsum faciat, quod pronuntiatur, ut cum quis construere domum dicitur, qui nihil operatur sed praecipit, aut cum dicimus, quia eques currit, cum ipse non currat sed faciat equum currere: secundum alium modum dicitur quam per primum. Quotiens ergo audimus aliquod uerbum de aliqua re proferri, quae non facit hoc ipsum, quod dicitur, in aliquo de quinque modis primum sequentibus, quos dixi, diligens inspector inueniet.

8. Siquidem cum dicit mihi aliquis:

    Debeo a te amari

improprie loquitur. Si enim debet, debitor est, ut ametur a me. A seipso itaque, ut a me ametur, debet exigere, quia ipse debitor est; et si non soluit, quod debet, peccat. Quod tamen ipse non ita intelligit. quamuis ita dicat. Dicitur ergo a me debere amari, quia facit me debere se amare. Nam si meruit, fecit me hoc debere; et si sua actione non meruit: hoc solo, quia homo est, causam habet in se, cur illum debeam amare.

Sicut igitur dicitur facere, qui non facit sed aliquo de praedictis modis est causa ut alius faciat, sicut supra monstraui: ita pronuntiatur debere, qui non debet sed quodam modo facit alium i debere. cum est illi causa ut debeat.

Eodem modo dicuntur

    Pauperes debere accipere a diuitibus /36/

cum ipsi non sint debitores sed sint aliud hoc indigentes, quod est causa, qua faciunt diuites debitores, ut impendant.

Dicimus etiam nos "non debere peccare" pro "debere non peccare". Non enim omnis, qui facit, quod non debet, peccat, si proprie consideretur. Sicut namque debere idem ist, quod debitorem esse, ita non debere non est aliud quam debitorem non esse. Non autem semper peccat homo, quando facit, quod non est debitor facere. Siquidem uir non est debitor ducere uxorem, quia licet ei seruare uirginitatem. Unde sequitur, quia non debet eam ducere? et tamen, si ducit eam, non peccat. Non ergo semper peccat uir, quando facit, quod non debet, si proprie intelligitur "non debere". Nemo tamen negat uirum debere ducere uxorem. Debet igitur et non debet. Sed si memores eorum, quae supra dicta sunt, sicut dicimus "non facere esse" pro "facere non esse": ita dicimus "non debere facere" pro "debere non facerc"; et ideo, ubi est "debere non peccare", dicitur pro eo "non debere peccare". Quod in tantum obtinuit usus, ut non aliud intelligatur, quam "debere non peccare". Quod autem dicitur debere. si uult uir ducere uxorem, dicitur "debere ducere" pro "non debere non ducere", sicut supra monstraui "facere esse" dici pro "non facere: non esse". Pariter ergo, sicut dicimus "non debere facere" pro "debere non facere", ita dicimus "debere facere" pro "non debere non facere", quamuis hoc, quod dicitur debere facere, possit intelligi co sensu, quo deum omnibus praeesse debere dicimus. Non enim deus debet quicquam sed omnia debent illi esse subiecta. Dicitur ergo deus debere praeesse omnibus, quia ipse est causa ut omnia debeant illi subesse; sicut dixi pauperes debere a diuitibus accipere, quia in illis est causa, cur diuites debeant eis impendere. Hoc ergo sensu dici potest uir debere ducere /37/ uxorem. Nam omne, quod suum est alicuius, debet eius uoluntati subiectum esse. Suum autem est uniuscuiusque uiri ducere aut non ducere uxorem, qui castitatem non uouit. Quare, quoniam siue ducere siue non ducere debet esse secundum eius uoluntatem, idcirco dicitur, quia, si uult, debet ducere, et si non uult, non debet.

Cum autem oramus deum, ut:

    Dimittat nobis peccata nostra

non expedit nobis, ut, sicut uerba nostra sonant, ita nobis faciat. Si enim peccata nostra dimittit nobis, non delet ea nec aufert a nobis. Sed cum oramus nobis peccata dimitti, non oramus, ut ipsa nobis peccata dimittantur sed debita, quae pro peccatis debemus. Quoniam namque peccata sunt causa et faciunt, ut illa debeamus, quae necesse habemus, ut nobis dimittantur, idcirco cum orare debemus, ut dimittantur debita, oramus, ut dimittantur peccata. In quo non optamus, ut peccata nobis dimittantur sed debita, quae fecerunt. Quod in oratione dominica ostenditur, cum dicimus:

    Dimitte nobis debita nostra.

Hinc est, quod usualiter dicit aliquis illi, qui suam incendit domum aut aliud sibi facit incommodum:

    Restaura mihi damnum, quod fecisti

et ille, qui domum incendit:

    Dimitte mihi damnum, quod tibi feci

non quod damnum restaurandum sit aut dimittendum sed hoc, quod per damnum ablatum est, restaurandum, et hoc, quod propter damnum reddendum est, dimittendum intelligitur.

Eadem ratione dicit dominus, quia illi, quibus misericorditer dimittimus et damus,

    Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem
    dabunt in sinum uestrum.

Nam quoniam illi, quibus misericordia impenditur, sunt causa ut impendentibus retribuatur, ideo dicuntur retribuere.

VELLE, VOLUNTAS

1. "Velle" eisdem sex modis dicimus quibus "facere esse". Similiter "uelle non esse" totidem diuersitatibus quot "facere non esse" dicimus. /38/

2. Est considerandum, quia uolumus aliquando ita, ut, si possumus. faciamus, ut sit, quod uolumus; uelut cum aeger uult salutem. Facit enim, ut sit sanus, si potest. Et si non potest, faceret, si posset. Haec uoluntas potest uocari efficiens, quoniam, quantum in ipsa est, efficit, ut sit, quod uult.

Volumus autem aliquando, quod possumus facere nec facimus, et tamen, si fit, placet nobis et approbamus. Si enim dicat mihi pauper nudus, quem ego nolim uestire, ideo se nudum esse, quia ego illum nudum esse uolo aut quia nolo illum esse indutum, respondeo. quia uolo illum esse indutum et non esse nudum et magis approbo, ut sit indutus quam ut sit nudus, quamuis non faciam illum esse indutum. Haec uoluntas, qua sic illum uolo esse indutum, approbans nominari potest.

Volumus etiam alio modo, ut si creditor uult indulgendo a debitore ordeum accipere pro frumento, quod reddere debitor nequit. Hanc uoluntatem possumus uocare concedentem tantum. Mallet enim ipse frumentum. sed propter indigentiam concedit, ut debitor ordeum reddat.

Habet etiam frequens usus, ut dicatur aliquis uelle, quod nec approbat nec concedit sed tantum permittit, cum prohibere possit. Nam cum princeps in potestate sua non uult cohibere latrones et praedones, clamamus illum uelle mala, quae faciunt -- quamuis illi displiceant -- quoniam uult ea permittere.

Omnis autem uoluntas in hac diuisione quadripertita mihi uidetur contineri. Ex quibus quattuor uoluntatis diuersitatibus illa quidem. quam uocaui efficientem uoluntatem, quod uult, quantum in ipsa est, facit et approbat atque concedit ac permittit. Approbans /39/ autem non facit, quod uult sed tantum approbat et concedit et permittit. Concedens uero nec facit nec approbat, quod uult, nisi propter aliud sed tantum concedit atque permittit. Permittens autem nec facit nec approbat nec concedit, quod uult sed solummodo permittit quamuis reprobans.

3. Istis diuersitatibus uolendi omnibus utitur diuina scriptura. Unde pauca ponam exempla.

Cum enim dicitur de deo:

    Omnia, quaecumque uoluit, fecit

et:

    Cui uult, miseretur

efficiens est uoluntas et est in primo modo uolendi esse ad similitudinem faciendi esse, quia uult hoc ipsum, quod uelle dicitur.

Quando autem legitur:

    Quem uult, indurat

permittens uoluntas est et est in secundo modo uolendi esse, quia ideo dicitur uelle esse durum. quia non uult efficienti uoluntate non esse durum, id est. non uult facere non durum. Quod si dicimus ideo uelle indurare, quia non uult mollire, erit idem sensus et erit similiter permittens sed erit in quarto modo uolendi esse. Ideo enim dicitur uelle indurare, quia non uult aliud esse, id est mollitum esse. Nam qui mollit, facit mollitum esse et durum non esse.

Cum autem audimus, quia:

    Deus uult omnem hominem saluum fieri

approbans uoluntas est et sicut uelle indurare erit in secundo modo uolendi esse, quia non uult facere (non) saluum, et in quarto modo, quia non uult aliud esse, id est, non uult efficienti uoluntate hominem damnari, id est, non uult facere, unde damnetur. Quod dictum est contra eos, qui dicunt dei uoluntatem causam esse, quod non sint iusti sed iniusti, et quod non saluantur, cum iniustitia, pro qua damnantur, ab ipsis sit nec descendat a uoluntate dei.

Si dicimus, quia uult deus uirginitatem seruari in illis, quos facit eam seruare, uoluntas est efficiens in primo modo uolendi esse, in aliis uero est approbans, quia non uult eam efficienti uoluntate non seruari, quod est in secundo modo. aut quia non uult eam uiolari. quod est in quarto modo. /40/

CAUSAE

1. Quamuis aliae causae dicantur efficientes, sicut artifex -- facit enim opus suum -- et sapientia, quae facit sapientem; aliae uero ad comparationem illarum non uocentur efficientes, sicut materia, ex qua fit aliquid, et locus et tempus, in quibus fiunt localia et temporalia: omnis tamen causa suo quaeque modo "facere" dicitur, et omne, quod facere perhibetur, causa nominatur.

2. Omnis causa facit aliquid; sed alia facit et est causa ut sit hoc, quod facere dicitur siue esse siue non esse, alia non facit ut sit hoc, quod dicitur sed tantum ut dicatur. Siquidem spiculator et Herodes pariter dicuntur occidisse Iohannem, quia uterque fecit et causa fuit, ut esset, quod dicuntur fecisse. Similitudo, quia dominus Iesus in infantia et pueritia ita conuersatus est cum Ioseph, quasi esset filius eius, fecit et causa fuit non, ut esset sed ut diceretur filius Ioseph. De illa uero causa, quae facit ut sit, quod dicitur facere, primum aliquid deo dante dicam, de altera uero postea.

3. Sunt autem huiusmodi causae aliae proximae, quae faciunt hoc per se, quod facere dicuntur, nulla alia causa media existente inter illas et effectum, quod faciunt, et sunt longinquae causae, quae non per se faciunt hoc, quod dicuntur facere, nisi alia mediante causa una uel pluribus. Nam et ignis et qui accendit ignem et qui praecipit ignem accendi, faciunt incendium; sed ignis facit per se nulla alia causa media inter illum et effectum. Qui uero accendit ignem, facit incendium igne solo medio; et qui iubet ignem accendi, facit incendium duabus aliis causis mediantibus, igne scilicet et accendente ignem. Aliae itaque causae faciunt per se hoc ipsum, quod facere dicuntur, aliae uero aliud, quod tamen ualet ad idem effectum. quia est causa longinqua {/loginqua}.

Contingit tamen aliquando magis effectum imputari causae facienti aliud quam idem ipsum per se facienti. Ut cum imputamus potestati, quod eius fit iussu et auctoritate, et cum dicimus /41/ illum, qui facit, propter quod occiditur, magis a seipso occidi quam ab alio.

Quemadmodum autem efficientes causae quaedam sunt proxime facientes idipsum per se, quod facere dicuntur, quaedam uero loginque facientes per medium, ita est in non efficientibus. Ferrum enim gladii proxima causa est et suo modo per se nulla alia causa media existente facit illum; et terra, ex qua ferrum fit, est eius longinqua causa faciens eum per aliud, id est per medium, quod est ferrum. Habet enim omnis causa causas usque ad supremam omnium causam deum, qui cum sit causa omnium, quae aliquid sunt, nullam habet causam. Omne quoque effectum habet plures et diuersi generis causas, excepto primo effecto, quando sola suprema causa creauit omnia. In unius quippe hominis occisione causa est ille, qui occidit et qui hoc iubet et hoc, propter quod occiditur, locus quoque et tempus, sine quibus non fit, et alia plura.

4. Dicuntur etiam causae facere aliae faciendo, aliae uero non faciendo, aliquando quoque non solum (non) faciendo sed etiam non existendo. Quomodo enim ille, qui non cohibet mala, dicitur facere illa esse, et qui non facit bona, facere illa non esse pronuntiatur: ita etiam disciplina, sicut cum est, facit esse bona et non esse mala, sic, quando non est, affirmatur per absentiam facere mala esse atque bona non esse. Sed huiusmodi causae illis clauduntur, quae non faciendo facere dicuntur.

Quamuis autem saepissime dicantur causae facere non per se sed per aliud, hoc est per medium -- unde longinquae tunc possunt dici -- omnis tamen causa suum habet proximum effectum, quod per se facit, cui proxima causa est. Nam qui accendit ignem, proxima causa est ignis, et per ignem medium facit incendium, cuius causa longinqua est. Cum ergo proxima est causa, proprie dicitur facere, quoniam per se facit; cum uero longinqua, ideo facere dicitur, quia facit aliud.

5. Omnis causa aut est "esse" aut est "non esse". Et omne effectum similiter aut est "esse" aut est "non esse", quia omnis causa aut facit esse aut facit nou esse. Dico uero "esse" omne quod absque negatione profertur siue una dictione siue pluribus. et "non esse", quod negando dicitur. Cum sol nominatur, aliqua essentia dicitur sed nondum significatur esse causa. Similiter cum dico: "lucet", aliquid dico sed nondum significo alicuius effectum esse. Cum uero dico:

    Sol lucet

"sol" est causa et "lucet" effectum, et utrumque est aliquid et "esse", quia sol habet suum esse /42/ et facit lucem esse. Hic igitur est causa "esse" et effectum "esse". Si uero dico:

    Sol facit noctem non esse

hic est "esse" causa et "non esse" effectum. Similiter pluribus dictionibus dico "esse". Nam solem esse super terram est aliquid et facit esse diem et non esse noctem. Hic "esse" facit et "esse" et "non esse". Solem non esse super terram facit esse noctem et non esse diem. In hac prolatione "non esse" facit "esse" et "non esse". Sicut quod facere dicitur, est aperte causa, ita quod aliquomodo significatur esse causa, facit hoc, cuius causa pronuntiatur. Ut si dicitur:

    Dies est et nox non est propter praesentiam solis

siue:

    Nox est et dies non est propter absentiam solis

idem est ac si dicatur: Praesentia solis facit esse diem ct non esse noctem; et: absentia solis facit esse noctem et non esse diem. Ita qui dicit:

    Genua mea infirmata sunt a ieiunio et caro mea immutata est
    propter oleum

idem est ac si dicat: Ieiunium infirmauit genua mea, oleum immutauit carnem meam. Sed ieiunium, quia affuit, et oleum, quia abfuit, id est, non affuit. Dicitur enim saepe causa aliqua faccre esse et non esse per praesentiam et absentiam, quamuis non addatur praesentia uel absentia. Ut si dicitur: sol facit diem esse et non esse, et facit noctem esse et non esse. Sed alia facit per praesentiam, alia per absentiam.

ALIQUID

Quattuor modis dicimus "aliquid".

1. Dicimus enim "aliquid" proprie, quod suo nomine profertur et mente concipitur et est in re, sicuti est lapis uel lignum. Suis namque uocabulis haec nominantur et mente concipiuntur et sunt in re.

2. Dicitur etiam "aliquid" quod et nomen habet et mentis conceptionem, sed non est in ueritate, ut chimera. Significatur enim hoc nomine quaedam mentis conceptio ad similitudinem animalis, quae tamen non existit in rerum natura.

3. Solemus quoque dicere "aliquid", quod solum nomen habet sine ulla eiusdem nominis in mente conceptione et est absque omni essentia, ut est iniustitia et nihil. Dicimus enim iniustitiam "aliquid", cum asserimus eum puniri propter aliquid, qui punitur propter iniustitiam. Et nihil dicimus "aliquid", si sic dicimus: /43/

    Aliquid est nihil

aut:

    Aliquid non est nihil

quia si uera uel falsa est enuntiatio, aliquid affirmari dicimus de aliquo aut aliquid negari de aliquo. Nullam tamen habent in mente conceptionem iniustitia et nihil, quamuis constituant intellectum, sicut infinita nomina. Siquidem non est idem constituere intellectum, et constituere aliquid in intellectu. Constituit namque intellectum "non-homo"; quia facit audientem intelligere non contineri hominem in huius uocis significatione sed remoueri; non tamen constituit aliquid in intellectu, quod sit significatum huius uocis, sicut "homo" constituit quandam conceptionem, cuius significatiuam est hoc nomen. Ita "iniustitia" remouet debitam iustitiam nec ponit aliud, et "nihil" remouet aliquid et non ponit aliquid in intellectu.

4. Nominamus etiam "aliquid", quod nec suum nomen habet nec conceptionem nec ullam existentiam, ut cum non esse dicimus aliquid et non esse esse. Nam cum dicimus, quia solem non esse super terram facit non esse diem: si omnis causa dicitur aliquid et omne effectum aliquid, non negabhnus non esse solem super terram et non esse diem aliquid esse, quoniam alterum est causa, aliorum effectum. Non esse uero dicimus esse, quando aliquo negante aliquid esse asserendo dicimus, quia ita est, sicut ille dicit esse; cum potius, si proprie loquamur, debeamus dicere ita non esse, sicut ille dicit non esse.

Cum igitur quattuor modis dicatur aliquid, unum proprie dicitur, alia uero non aliquid sed quasi aliquid, quia ita loquimur de illis, quasi sint aliquid. /44/


APPENDIX

DE POTESTATE

Postestas est aptitudo ad faciendum. Pono autem hic "facere" pro omni uerbo finito uel infinito, quod frequens usus habet. Qui enim loquitur, cum debet, uel sedet uel stat, et qui uult aut patitur, quod debet, et qui est, ubi et quando debet, bene facit. Qui autem non loquitur, cum debet, nec sedet nec stat, et qui nec uult nec patitur, quod debet, et qui non est, ubi aut quando debet, male facit. Et qui non facit, quod debet, male facit; et qui non facit, quod non debet, bene facit. Liquet igitur "facere" poni pro omni uerbo finito uel infinito, etiam pro "non facere".

Est igitur potestas aptitudo ad faciendum et omnis aptitudo ad faciendum potestas. In quo cauendum, nec omnino pro eodem accipiatur aptitudo ad faciendum et aptitudo faciendi. Omnis enim aptitudo ad faciendum est et faciendi sed non omnis faciendi est etiam ad faciendum. Aptitudo enim scribendi, quae est ad scribendum, est etiam, antequam scribatur, quae dicitur potestas scribendi. Aptitudo uero scribendi, quae est in scribendo, secundum quam dicimus:

    Apte scribit

non praecedit ipsam scriptionem, nec est potestas scribendi sed effectum potestatis scribendi. Quia enim praecedit potestas apte scribendi, ideo apte scribitur. Non quia apte fit scriptio, ideo potest fieri scriptio.

Dictum est autem "aptitudo ad faciendum" et non absolute ad aliquid, quia non est aptitudo ad aliquid non ad faciendum, quae non est potestas, ut aptitudo uestis ad corpus. Dicitur enim apta ad corpus; nec ideo tamen dicitur potens uestis.

Bene igitur dictum est, quia potestas est aptitudo ad faciendum, quia in eo, quod aptitudo dicitur, separatur ab omni re, quae aptitudo non est; et in eo, quod ad faciendum determinatur, diuiditur ab omni aptitudine siue ab ea, quae non est ad aliquid, /45/ ut quae est in scribendo, siue ab ea, quae est ad aliquid et non ad faciendum, ut ea, quae est in ueste ad corpus, quae et corpori melius dici potest. Dicitur enim uestis apta corpori. Nihil igitur plus uel minus habet haec definitio potestatis, quam debet.

Est autem haec definitio potestatis facta secundum usum, non secundum proprietatem potestatis. Quidquid enim aliquomodo potest, hac definitione potestatis potest. Ut lignum potest incidi et homo potest incidere. Nam et lignum ideo potest incidi, quia habet aptitudinem ad incidendum, et homo ideo potest incidere, quia habet aptitudinem ad incidendum.