Jump to content

Fragmenta Libri de divinitate Spiritus Sancti

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta Libri de divinitate Spiritus Sancti
saeculo VI

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Fragmenta Libri de divinitate Spiritus Sancti (Avitus Viennensis), J. P. Migne

Fragmenta Libri de divinitate Spiritus Sancti

(0385C)Sanctus Avitus in illo libro quem de Divinitate Spiritus sancti contra Gundobadum Arianum regem scripsit, processionem Spiritus sancti a Patre et Filio ita declarat.

De divinitate Spiritus sancti, quem nec factum legimus, nec genitum, nec creatum, Deus est, Deus qui operatur omnia in omnibus. Et eodem loco: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et Petrus in Actibus apostolorum: Quid convenit, inquit, inter vos mentiri Spiritui sancto (Act. V, 3)? Et post: Non es mentitus hominibus, sed Deo (Ibid., 4). Item alio loco: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16)? Et alibi: Si quis Spiritum Dei non habet, hic non est ejus (Rom. VIII, 9). (0385D)Nos vero Spiritum sanctum dicimus a Filio et Patre procedere.

IDEM AVITUS IN EODEM LIBRO.

Ipse certe per se Dominus, Spiritum, inquit, veritatis qui a Patre procedit (Joan. XV, 26). Enim vero (0386C)non dicendo processit, sed procedit, non tempus procedentis docuit, sed praeterito futuroque submoto, sub interminabilis aeternitate praesentiae virtutem processionis ostendit; ut sicut est proprium Spiritui sancto a Patre Filioque procedere, istud catholica fides, etiamsi renuentibus non persuaserit, in suae tamen disciplinae regula non excedit.

ITEM AVITUS.

Spiritum sanctum aeque Patris et Filii esse confiteor, eumque a Patre vel Filio similiter mitti: quod mecum prolata quoque Apostoli sententia videtur approbasse. Nam legimus: Paraclitus, quem mittet Pater in nomine meo (Joan. XIV, 26). Et alio loco: Quem ego mittam vobis a Patre (Joan. XV, 26). Nec (0386D)tamen ut nuper habita collocutione tractavimus, scinditur una personarum discretione Divinitas. Quia si Spiritus, ut acquiescitis, a Patre Filioque vel mittitur vel procedit, non potest missus mittensque misceri, et ex quo procedit procedensque confundi.