Fragmenta Silurica e dono Caroli Henrici Wegelin/Gastropoda

E Wikisource
Salire ad: navigationem, quaerere
Fragmenta Silurica e dono Caroli Henrici Wegelin
Gastropoda
1880


Fairytale left blue.png Cephalopoda Lamellibranchiata Fairytale right blue.png

Gastropoda




Gen. Euomphalus


Sow.

1. E. qualteriatus Schlotheim.

Tab. XV, fig. 10—14.


Helicites qualteriatus Schloth. Petrefaktenk. p. 103, Nachträge p. 61, tab. XI f. 3 a—c. — Helicites obvallatus Wahlenb. l. c. p. 73, tab. IV fig. 1—2. — Quenst. Petrefk. Ed. 2, p. 505. — Helix obvallata Hisinger Anteckn. IV p. 194. — Delphinula obvallata His. Tab. Ed. 1 p. 10; Anteckn. V. p. 11—13; Tabl. ed. 2, p. 8. — Euomph. qualteriatus Goldf. apud Klöuden Verstein. Mark-Brandenburgs p. 155; Petref. Germaniæ vol. 3 p. 8, tab. 189 f. 3. — Eichwald Schichtensyst. Estl. p. 115. — Verneuil Russia p. 333, tab. 23 f. 1 a—b, 2 a—b; Fr. Schimidt l. c. p. 206. — Törnquist Lagerföljden i Dalarnes Silur. bildn. p. 19. — Kjerulf Veiviser p. 7. — Karsten l. c. p. 43, tab. 14 fig. 9 a—b. — Euomph. gualteriatus Bronn Nomencl. p. 480; Leth. Geogn. I. 1, p. 459 tab. 2 f. 1 a—b. — Eichwald Leth. rossica I. 2, p. 1147, tab. 42 f. 13 a—c. — Euomph. pseudogualterianus Brongniart Tabl. d. Terrains qui composent l'écorce du globe p. 428. — v. Buch Zusatz zu der Abhandl. von Dubois Geognostiche Bemerkungen über Litauen in Karstens Archiv. 2:r Bd. p. 158. — Euomph. pseudoqualteriatus His. Leth. p. 36, tab. 11 f. 5. — Pleurotomaria obvallata Ferd. Roemer Leth. Geogn. 1876, tab. 5 f. 1 a—1 b. — Pleurotomaria lenticularis Emmons Geol. N. York p. II p. 392 f. 2, 3. — Solarium? petropolitanum Pander Beitr. zur Geogn. Russlands p. 150, tab. 1 f. 3 a—3 b, tab. 28 f. 14. — Rhaphistoma qualteriatum Salter Canad. Org. Remains Dec. 1, p. 13. — Straparollus qualterianus D'Orbigny Prodr. 1, p. 6. — Strap. pseudoqualteriatus D'Orb. l. c. p. 30.



Loc. nat. Osmundsberg, Sjurberg et alia loca Dalecarliæ, Kinnekulle, Vesterplana Westrogothiæ et in Oelandia.

Testa discoidea, compressa, spira perbrevi, in aliis pæne complanata, in aliis prominula. Anfractus quinque et dimidius, carinâ acutâ, aperte umbilicati, ex parte umbilicali leniter convexi. Apertura vel os triangulare. Superficies testæ transversim striata; striæ tenues, oblique undulatæ, majoribus intervallo æquo intermixtis. Diametrus testæ maxima 51 millim., altitudo 18 millim., latitudo oris 20 millim. — Variatio in tabula XV figuris 12—14 depicta, ex Alsarbyn Dalexarliæ, spiram habet depressam, latere superiore anfractum ad centrum curvo, carinâ minutâ, dorso rotundato, striis superficiei distinctioribus quam in præcedente.

2. E. nitidulus Lindstr.

Tab. XV, fig. 24—26.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Testa minuta, solida, lævis, sitriis incrementi obsoletis, transversim undulatis; spira depressa, e quatuor anfractibus composita. Umbilicus apertus, latus. Diamtrus Maxima testæ 8 millim., altitudo 5 millim.

3. E. obtusangulus Lindstr.

Tab. XVII, fig. 19—20.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Anfractus quatuor et dimidius, sensim crescentes. In facie inferiore carina obtusa, continua. Testa longitudinaliter undulatim tenuistriata. Umbilicus latus, apertus. Longit. 10 millim., latit. 16 millim.


Gen. Pleurotomaria


Defr.

4. Pl. elliptica Hisinger.

Tab. Xv, fig. 8.


Trochus ellipticus His. Tabl. ed. 1 p. 11; Anteckningar V p. 11, tab. 2 f. 2, 2, 2; Tabl. ed. 2 p. 9; Lethæa p. 35, tab. 11 f. 1 a—b. Bronn Nomenclator p. 1300. — Pleurotomaria elliptica Fr. Schmidt l. c. p. 203. — Törnquist l. c. p. 19. — F. Roemer Leth. geognostica tab. 5 f. 3. — Turbo antiquissimus Eichw. Silur. Schichtensyst. Estlands p. 119; Urwelt Russlands 2, p. 53, tab. 2, f. 7. — Pleurotomaria antiquissima Eichw. Lethæa rossica 1, 2 p. 1168, tab. 42, fig. 17 a—b.



Loc. nat. Fjecka et Sjurberg Dalecarliæ.

Nuclei solummodo, testâ orbati, adsunt. Testa elevato-conica, acuminata, anfractibus sex, quorum ultimus carinatus. Altitudo testæ 35 millim., latitudo 35 millim. — Verosimiliter ad eandem speciem ac exempla Oelandica et Esthona referenda.


Gen. Cyclonema


Hall.

5. C. bicarinatum Wahlenb.

Tab. XV, fig. 15—16.


Neritites Hisinger Miner. Geogr. p. 16. — Turbinites bicarinatus Wahlenb. l. c. p. 70, tab. IV, fig. 3, 4. — Turbo bicarinatus His. Tabl. ed. 1, p. 11; Anteckningar V, p. 13; Tabl. ed. 2, p. 8; Lethæa p. 38, tab. 12, fig. 3, repetitio figuræ Wahlenbergianæ. —Turbo rupestris Eichwald an huic synonymus?



Loc. nat. Sjurberg, Vikarbyn et Alsarbyn Dalecarliæ.

Testa turrita, acuminata, anfractibus quinque, supremo tricarinato, inferioribus bicarinatis. Superficies testæ spiraliter et transverse decussatim lineolata; lineis tenuissimis, filiformibus, elevatis cancellâ elegantissimâ superficiem ornantibus. Apertura circularis, labro interiore reflexo, umbilicum omnino tegente. Nucleus lævis, impressione obtusa carinarum spiralium. Altitudo 24 millim., latitudo 19 millim.

6. C. angulosum Lindstr.

Tab. XV, fig. 17.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Testa turbinata, anfractibus quinque tumidis, quorum supremus carinis sex angustis et acutis præditus est, reliqui a quatuor vel tribus ornantur. Striæ transversæ, oblique decurrentes, lineis solummodo incrementi superimpositæ sunt. Nucleus, testâ crassâ demptâ, omnino lævis. Altitudo 16 millim., latitudo 15 millim.


Gen. Subulites


Conrad.

7. S. elongatus Portl.?

Tab. XV, fig. 21—23.


Polyphemopsis elongatus Portl. Report on the Geol. of Londonderry etc. p. 416, tab. 31 fig. 2.



Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Fragmenta solummodo testæ adsunt, quæ affinitatem speciei a Portlock descriptæ monstrant et formâ oris et anfractibus elongatis. Tamen difficile est pro certo affirmare, exempla dalecarlica ejusdem speciei esse atque exempla Hibernica.

8. S. nitens Lindstr.

Tab. XV, fig. 27—28.

Loc. nat. Sjurberg Dalecarliæ.

Testa elongata, anfractus quatuor distorti; sutura parum profunda; superficies omnino lævis. Apertura elongato-ovalis. Altitudo 15 millim., latit. 7 millim.


Gen. Loxonema


Phillips.

9. L. dalecarlicum Lindstr.

Tab. Xv, fig. 19.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

testa acuminata, turrita; anfractus trdecim, globosi, striis minutissimis longitudinaliter arcuatis obtecti. Altitudo 13 millim., latitudo 3 millim.

Gen. Eunema


Salter.

10. E. carinatum Lindstr.

Tab. II, fig. 9; tab. XV, fig. 20.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Testa acuminata, turrita; anfractus septem, carinis tribus, acutis, transversis præditi. Altitudo 7 millim., latitudo 4 millim.


Gen. Platyostoma


Conrad.

Genus a sequente vix distinguendum.

11. P. harpa Lindstr.

Tab. XV, fig. 18.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Testa globosa, anfractibus tribus rotundatis. Striæ nervis vel chordis simulantes, interstitio inter se lævi, fere duplo vel triplo quam striæ latiore, oblique longitudinaliter decurrunt. Altitudo 34 millim., latitudo 32 millim.

12. P. globosum Lindstr.

Tab. XVII, fig. 17.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Testa rotundato-globosa; anfractus tres et dimidius; columella torta. Superficies striis ornata transversis, a minoribus, longitudinaliter obliquis sectis. Longit. 23 millim., latit 22 millim.

13. P.? tenuistriatum Lindstr.

Tab. XV, fig. 6—7.

Loc. nat. Fjecka Dalecarliæ.

Testa turrita, anfractibus quatuor rotundatis, apertura transversa, ovalis. Superficies anfractuum striis tenuissimis, confertis, longitudinalibus obtecta. Altitudo 19 millim., latitudo 20 millim.


Gen. Platyceras


Conrad.

14. P. canaliculatum Lindstr.

Tab. XVII, fig. 13—16.

Loc. nat. Endar Dalecarliæ.

Anfractus tres et dimidius, ultimus quater quam penultimus. Apertura transversa, lata, plus quam duas partes diametri testæ occupans, margine interiore tenui, ad columellam reflexo, umbilicum sat angustum, tamen profundum, obtegente. Sutura demissa, canalem formans profundum. Superficies testæ striis longitudinaliter obliquis, filiformibus, interstitiis lævibus. Longit. 20 millim., latit. 27 millim., latit. aperturæ 20 millim.

15. P. crispum Lindstr.

Tab. XVII, fig. 11.

Loc. nat. Östbjörka Dalecarliæ.

Anfractus tres (?); striæ longitudinales in medio anfractu in arcum obtusum,inversum flexæ. Apertura ovato-oblonga, margine inferiore reflexo. Longit. exempli manci 10 millim., latit. 14 millim.


Gen. Tryblidium


Lindström.

(τρνβλίον patella).

Testa e stratis fibrilloso-prismaticis, osculis minutissimis perfoatis contexta, modice elevata, apice prope marginem anteriorem posito et plerumque detrito, ita ut strata testæ interna deteguntur. Impressiones musculares numerosæ, per sex paria in orbiculo elongato ordinatæ, quorum anteriora maxima sunt et inter se continuatione angusta juncta. Species hujus generis nonnullis speciebus generis Metoptomæ secundum descriptiones et figuras a Billings in libro "Canadian Orgabic Remains" vol. I, pag. 87 cet., datas affines sunt. Generi Nacellæ Schum. e tribu Patellidarum quoad formam valde congruens, hocce genus siluricum impressiones musculorum ad instar Olanæ (Patellæ) cochlearis L. dispositas habet.

16. T. reticulatum Lindstr.

Tab X., fig. 7—16; Tab XIX., fig. 9—12.

Loc. nat. Lansa et alia loca in Fårö, Wialmsudd parœciae Rute et prope Westöös parœciæ Hall Gotlandiæ.

Testa ovalis, oblonga, crassa, modice convexa; apex acuminatus, plerumque decorticatus. Superficies externa testæ costis et lamellis latis et elevatis transversim exsculpta. Costæ prope apicem minores, approximatæ, decussatim reticulatæ, scrobiculis minutis disjunctæ. Lamellæ transversæ pone mediam testam latæ, incrassatæ, recurvæ et concentricæ. Apertura marginibus valde incrassatis et inflexis. Exemplum decorticatum (tab. X fig. 12) picturam monstrat radiis obscuris, longitudinalibus. Impressiones musculares, colore nigro, per sex paria ordinatæ, anteriores maximæ, anulum formant ovalem, dispositione sua impressionibus Patellæ cochlearis simillimæ. Pars interior cujusdam impressionis circularis, convexa, in plica singula vel duabus continua. Testa e stratis duobus consistit, intimum tenue, lamellosum, albidum, punctulis angulosis permixtum, ad apicem in aream elliptico-ovalem denudatum. Stratum externum, crassum, e fibrillis verticaliter positis formatur. Superficies aperturæ oculo armato puncta minuta præbet. Longitudo testæ 43 millim., latit. 31 millim., altitudo 10 millim.

17. T. unguis Lindstr.

Tab II., fig. 10—15.

Loc. nat. Fårö, Hall et Wisby Gotlandiæ.

Testa ovalis, tenuis, modice elevata, apice obtuso, depresso, prope marginem anteriorem posito. Superficies testæ lævis, nonnullis scrobiculis prope apicem, et sulcis tribus vel quatuor longitudinalibus prope marginem posteriorem exceptis. Lineæ incrementi regulares, concentricæ, prope marginem posteriorem densiores. Apertura margine tenui, acuto. Impressiones musculares per sex paria ordinatæ illis speciei antecedentis simillimæ. Prope marginem anteriorem, in superficie interna, sita est fovea ovalis, velut cicatrix. Altitudo testæ 16 millim., longitudo 59 millim., latitudo 47 millim. Metoptoma Hyrie Bill., l. supra citato, huic valde affinis.

Specimina hujus generis e stratis Silurii inferioris Esthoniæ, e Dagö et Borkholm vidi, mihi benevolentissime a Fr. Schmidt, Membro Acad. Petropolitanæ, communicata. Præcursores omnino sunt specierum Gotlandicarum, una, transversim costata, T. reticulato affinis, altera T. ungui simillima.