Fragmenta ex collectoribus canonum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta ex collectoribus canonum
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Fragmenta ex collectoribus canonum (Auctores varii), J. P. Migne

I. EX LIBRIS II REGINONIS DE ECCLESIASTICIS DISCIPLINIS.

(0963B) DE SUSCIPIENDA CONFESSIONE. (Ex Theodori archiepiscopi vel Bedae presbyteri (0963C)Poenitentiali.)

LIB. I, CAP. CCXCVI. Episcopi vel presbyteri, quando fidelium recipiunt confessiones, humiliare se debent, et cum tristitiae gemitu lacrymisque orare, non solum pro suis delictis, sed etiam pro fratris casu. Ait enim Apostolus: Quis infirmatur, et ego non infirmor (II Cor. X)?

Unde supra.

CAP. CCXCVIII.Cum ergo venerit aliquis ad sacerdotem confiteri peccata sua, mandet ei sacerdos ut exspectet modicum, donec intret ecclesiam, aut cubiculum suum ad orationem. Si autem non est locus aptus ad hoc, dicat hanc orationem in corde suo. ORATIO.

(0963D)CAP. CCXCIX. Domine Deus omnipotens, propitius esto mihi peccatori, ut condigne tibi possim gratias agere, qui me indignum propter tuam misericordiam ministrum fecisti officii sacerdotalis, et me exiguum humilemque mediatorem constituisti ad orandum et intercedendum ad Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum pro peccantibus et ad poenitentiam revertentibus. Ideoque dominator Domine, qui omnes homines vis salvos fieri et ad agnitionem (0964B)veritatis venire, qui non vis mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant, suscipe orationem meam, quam fundo ante conspectum clementiae tuae pro famulis et famulabus tuis qui ad poenitentiam venerunt, ut des illis spiritum compunctionis, ut resipiscant a diaboli laqueis, a quo astricti tenentur, (0964C)et ad te per condignam satisfactionem revertantur per eumdem Dominum.

Videns autem ille qui ad poenitentiam venit sacerdotem tristem et lacrymantem pro suis facinoribus, magis ipse timore Dei perculsus amplius tristetur et exhorrescat peccata sua.

ORDO AD DANDAM POENITENTIAM. Unde supra.

CAP. CCC.Post haec interroga eum blande leniterque. Credis in Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum? Resp. Credo.--Credis quod istae tres personae unus Deus sit? Resp. Credo.--Credis quod in ipsa ista carne, in qua nunc es, in ipsa resurgere habes in die judicii et recipere sive bonum (0964D)sive malum quod gessisti? Credo.--Vis dimittere illis peccata qui in te peccaverunt, Domino dicente: Si non remiseritis hominibus peccata eorum, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra (Matth. VI) Resp. Volo.--Et require ab eo diligenter si est incestuosus, aut suo seniori infidelis. Et si non vult incestum dimittere, non potes ei dare poenitentiam. Si autem vult, potes. His praemissis, poenitentem alloqui affectuose debet sacerdos his verbis: (0965A)Frater, noli erubescere peccata tua confiteri. Nam et ego peccator sum, et fortassis pejora quam tu feceris habeo facta. Haec idcirco admoneo, quia usitatum generis humani vitium est, ut beatus Gregorius dicit (Lib. XXII Moral., c. 9), et labendo peccatum committere, et commissum confitendo non prodere, sed negando defendere, atque convictum defendendo multiplicare. Et qui diabolo instigante nefanda crimina perpetrare non metuimus, haec eadem quae opere absque illa verecundia perfecimus, eodem suadente saltem verbis confiteri erubescimus, et coram homine, qui similis nostri est, eisdem fortasse passionibus subjacet, confunditur dicere, quod coram Domino qui omnia inspicit, absque ullo mentis rubore committere formidavimus detestanda actione. (0965B)Sponte ergo fateamur quod nullo cogente commisimus. Si vero nos nostra scelera celaverimus, ab illo manifestabuntur qui et accusator est peccati et incentor. Ipse enim hic nos ut peccemus instigat: ipse cum peccaverimus, accusat. Si ergo in hac vita praeveniamus eum et ipsi sceleris nostri accusatores simus, nequitias diaboli inimici nostri et accusatoris effugiemus, Paulo teste, qui ait: Si nosmetipsos judicaremus, non utique dijudicaremur (I Cor. II).

Videns autem eum sacerdos verecundantem, rursus prosequatur: Fortasse, charissime, non omnia quae gessisti ad memoriam modo veniunt. Ego te interrogabo. Tu cave ne diabolo suadente aliquid celare praesumas.--Et tunc eum per ordinem interroget.

(0965C)Fecisti homicidium aut casu, aut volens, aut pro vindicta parentum, aut jubente Domino tuo, aut in publico bello. Si voluntarie fecisti, septem annos poenitere debes, si nolens aut casu, quinque annos. Si pro vindicta parentis, unum annum, et sequentibus duobus annis tres quadragesimas et legitimas ferias. Si in bello, quadraginta dies. Si liber es, et jubente domino servum occidisti, annum unum, in duobus aliis annis tres quadragesimas et legitimas ferias. Si servus dignus est morte, quadraginta dies poeniteat.

Fecisti truncationes manuum aut pedum, aut oculos hominis eruisti, aut vulnerasti hominem. Pro truncatione annum unum poenitere debes; pro vulnere, quadraginta dies poeniteas.

(0965D)Fecisti perjurium aut pro cupiditate saeculi, aut coactus et pro necessitate, aut pervicacia, aut parentum, aut nesciens, aut alios in perjurium induxisti scienter. Si sciens pejerasti, et alios in perjurium induxisti, septem annos poenitere debes. Si nesciens, annum et tres quadragesimas.

Fecisti furtum, aut sacrilegium, aut infracturas, vel rapinam, tollens quod tuum non erat. Si domos per noctem infregisti et quadrupedia tulisti vel fortiorem causam valentem solidis quadraginta, annum unum poenitere debes et pretium reddere. Si non reddis, annos duos poeniteas. Si majorem [majus] fecisti furtum, tres annos poenitere debes. Et si saepe (0966A)fecisti, annos septem. Pro modico furto viginti dies, pueri decem dies.

Fecisti adulterium cum uxore aliena vel desponsata, vel virginem corrupisti, sive cum sanctimoniali vel Deo dicata, vel cum absoluta femina, id est, sine marito, vel cum ancilla propria. Si moechatus es cum alterius uxore aut cum sanctimoniali, septem annos poeniteas. Si cum virgine, duos annos. Si cum vidua, annum unum. Si tuam uxorem dimisisti, et alterius junxisti, septem annos poeniteas. Si cum vacante femina, tres quadragesimas et legitimas ferias. Si cum propria ancilla, quadraginta dies poenitere debes.

Nupsisti cum uxore tua vel ancilla retro. Si fecisti, quadraginta dies debes poenitere.

(0966B)Nupsisti cum uxore tua quadraginta dies ante partum, quadraginta dies debes poenitere.

Nupsisti in die Dominico, tres dies poenitere debes.

Fecisti raptum de virgine vel vidua, tres annos poenitere debes.

Fecisti fornicationem, sicut Sodomitae fecerunt, cum pecoribus, aut cum matre, vel sorore, quindecim annos vel duodecim poenitere debes.

Coinquinatus es cum uxore tua in quadragesima. Si hoc fecisti, annum unum poenitere debes, aut viginti sex solidos in eleemosynam dare. Si per ebrietatem evenit, quadraginta dies poeniteas.

Hoc etiam caveri debet, ut viginti dies ante Natale Domini, et Pentecostem et omni die Dominica (0966C)et post conceptionem manifestatam vir contineat se ab uxore.

Dixisti falsum testimonium pro cupiditate aut nesciens, annum unum poeniteas.

Truncasti ullum membrum, tres annos poeniteas.

Odisti fratrem tuum. Quandiu in ipso odio fuisti, tandiu poeniteas in pane et aqua.

Detraxisti ullum hominem ad seniorem vel ad pares propter invidiam, quadraginta dies poeniteas.

Violasti in furto sepulcrum, annos duos poeniteas.

Contigit tibi ulla negligentia de sacrificio Domini, centum quadraginta dies poeniteas.

Consuluisti magos, aut aruspices, aut incantores, aut sortilegos, vel vota quae ab arbores vel ad fontes (0966D)fiunt vovisti, annos tres poeniteas

Tulisti aliquid pecuniae de ecclesia. Aut in quadruplum restitue, aut tres annos poeniteas.

Perdidisti aliquem per injustam delaturam, tres annos poeniteas.

Duxisti aut transmisisti aliquem in captivitatem, tres annos poeniteas.

Editio Helmaestadiensis ita habet: Duxisti aut transmisisti ullum hominem Christianum in captivitatem, tres annos. Burchardus in libro XIX paulo fusius, et cum aliquo discrimine. Duxisti, aut transmisisti, vel vendidisti aliquem hominem in captivitatem, nisi pro pace communi. Si fecisti: reduc eum, (0967A)si poteris. Sin autem, duos annos per legitimas ferias poeniteas.

Cremasti domum aut aream alterius, tres annos poeniteas.

Fecisti vomitum per ebrietatem, quindecim dies poeniteas. Si per contentionem, quadraginta. Si nesciens, sex dies poeniteas.

Editio Helmaestadiensis: Fecisti vomitum per ebrietatem, 15 dies poeniteas. Si per contentionem, 40. Si nesciens, 7 dies poeniteas. Similiter si sanguinem comederis.

Manducasti morticina aut dilacerata a bestiis, quadraginta dies poeniteas. Similiter si sanguinem comederis.

Bibisti de liquore in quo mus vel mustela mortua (0967B)inventa fuerit, quadraginta dies poeniteas.

Contempsisti indictum jejunium in Ecclesia vel decreta seniorum, quadraginta dies poeniteas. Si in quadragesima unum annum.

Oppressisti infantem tuum, quinque annos aut tres poenitere debes.

Bibisti ullum maleficium, id est herbas, vel alias causas, ut non potuisses infantes habere, aut alio donasti, aut hominem per mortiferam potionem occidere voluisti, aut alium hoc facere docuisti, aut de semine viri gustasti ut in amorem tuum exardesceret, aut chrisma bibisti aut ad subvertendum Dei judicium alteri dedisti, etc. Si quid hujusmodi operatus es, septem annos poeniteas.

Necasti voluntarie partus tuos, decem annos poeniteas. (0967C)Et si filium vel filiam occidisti, duodecim. Et si utero ante-conceptum, unum annum. Si post conceptum, tres annos. Si tuus infans per tuam negligentiam sine baptismo mortuus est, annum unum poeniteas, et nusquam sis sine aliqua poenitentia.

Fecisti aliquid vel dixisti in quocunque opere quod inchoas per sortilegam vel magicam artem, annum unum poeniteas.

Misisti filium tuum super tectum aut super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti grana ubi mortuus homo fuerat, quinque annos poeniteas.

Cantasti carmina diabolica super mortuos, viginti dies poeniteas.

Junxisti te mulieri tempore menstruo, quadraginta (0967D)dies poeniteas.

Nupsisti cum uxore tua, postquam peperit, antequam quadraginta dies adimplerentur, triginta dies poeniteas.

Communicasti de sacrificio Domini, et non prius abstinuisti ab uxoris amplexu, quinque aut septem diebus, dies viginti poeniteas.

Operatus es aliquid in Dominica die, septem dies poeniteas.

Detraxisti vel maledixisti aliquem causa invidiae, septem dies poeniteas. Vide supra quae sequuntur.

(0968A)De temporibus quibus se continere debent conjugati ab uxoribus. (Ex Poenitentiali eodem.)

CAP. CCCXXIX.Uxoratus contineat se quadraginta dies ante Pascha et Pentecosten, seu ante Natale Domini, et omnem Dominicam noctem, et quartam et sextam feriam, et a conceptione manifestata usque post natam sobolem. Uxor post natam sobolem abstineat se ab Ecclesia, si filius est, dies triginta; si filia, dies quadraginta. Mulier se abstineat a viro tres menses ante partum, et post partum quadraginta dies. Qui autem nupserit his diebus, viginti dies poeniteat. De eadem re.

CAP. CCCXXX.Qui in quadragesima ante Pascha (0968B)cognoverit uxorem suam et noluerit abstinere ab ea, uno anno poeniteat [ Edit. Helmaest. annos 15 poeniteat], aut pretium suum, videlicet viginti sex solidos ad ecclesiam tribuat, aut pauperibus dividat. Si per ebrietatem et sine consuetudine acciderit, quadraginta dies poeniteat. Quod ante communionem abstinere debet a conjuge.

CAP. CCCXXXI.Omnis homo ante sacram communionem a propria uxore abstinere debet 7, aut 5, aut 3 dies. EX LIB. II REGINONIS DE ECCLESIASTICIS DISCIPLINIS. Qui per faidam hominem occiderit. (Ex Poenitentiali quo supra.)

CAP. XXIII.Qui pro vindicta fratris aut aliorum parentum occiderit hominem, annum unum poeniteat (0968C)et sequentibus duobus tres quadragesimas observet et legitimas ferias, id est, secundam, quartam et sexta feriam. De eadem re. (Ex eodem.)

CAP. XXIV.Qui per iram et rixam et ebrietatem subito hominem occiderit, quatuor annos poeniteat. De eadem re. (Ex eodem.)

CAP. XXV.Si quis liber, jubente domino suo, servum occiderit, quadraginta dies poeniteat. Et si quis liber, jubente domino suo, hominem innocentem occiderit, annum unum poeniteat, et in duobus aliis (0968D)annis tres quadragesimas observet et legitimas ferias. Si aliquis ordinatus homicidium fecerit. (Ex Poenitentiali quo supra.)

CAP. XLVI.Si quis episcopus aut aliquis ordinatus homicidium fecerit, decem annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua. Si quis consenserit vel consiliatus fuerit ut homo interficiatur. (Ex eodem.)

CAP. XLVII.Si quis ad homicidium faciendum consenserit et consilium dederit, et factum fuerit, (0969A)septem annos poeniteat. Si vero non fuerit factum, tres annos poeniteat. Si quis consanguineum suum occiderit aut seniorem. (Ex eodem.)

CAP. XLVIII.Si quis proximum et consanguineum suum occiderit, decem annos poeniteat. Similiter si quis seniorem et dominum suum dolo trucidaverit. De his qui pro nihilo ducunt homicidium in bello perpetratum. (Ex Poenitentiali quo supra.)

CAP. LI.Si quis hominem in bello publico occiderit, quadraginta dies poeniteat. De clerico qui proximum suum occidit. (Ex eodem.)

(0969B)CAP. LII. Si clericus homicidium fecerit et proximum suum occiderit odii meditatione, exsul septem annis poeniteat.

De parricidis. (Ex eodem.)

CAP. LIII.Si quis hoc crimen perpetraverit, quidam judicaverunt ut septem annis poeniteat, vel quatuordecim poenitentiam egisset; quidam usque ad finem vitae, sicut Cain, qui similia perpetraverit. De femina cujus filius per negligentiam obierit non baptizatus. (Ex Poenitentiali quo supra, cap. 17.)

CAP. LXII.Pariens femina, cujus filius per negligentiam non baptizatus obierit, annum unum poeniteat, (0969C)et nunquam sit sine aliqua poenitentia. Si autem per negligentiam sacerdotis, require in primo libello cap. 129. Si qua mulier partum suum excusserit. (Ex Poenitentiali eodem.)

CAP. LXVI.Si qua mulier partum suum ante quadraginta dies in utero sponte perdiderit, annum unum poeniteat. Si vero post quadraginta dies eum occiderit, tres annos poeniteat. Si vero postquam animatus fuerit, eum perdiderit, quasi homicida poeniteat. Sed distat multum utrum paupercula pro difficultate nutriendi, aut fornicaria causa sit, et pro sui sceleris celandi faciat causa. De femina quae virum per maleficium interficit. (Ex eodem Poenitentiali, cap. 15.)

(0969D)CAP. LXXXII. Mulier, si aliquos interimit arte malefica, id est per poculum aut per aliquam artem, septem annis poeniteat. Si paupercula fuerit, quatuor annis poeniteat.

Quid si unus absolutus et alter copulatus adulterati fuerint. (Ex Poenitentiali unde supra.)

CAP. CXXXIV.Si quis, vacans uxore, polluit se cum alterius uxore, annis duobus poeniteat. Similiter de feminis observandum. (0970A)Si uxoratus ancillam propriam tenuerit.

CAP. CXXXV.Si uxoratus ancillam propriam tenuerit, annum unum poeniteat, vel in alio anno tres quadragesimas et legitimas ferias, et tribus mensibus prius se a sua contineat conjuge. Ancilla vero, si vim passa est, quadraginta dies; si consentiens fuerit, tres in anno quadragesimas et legitimas ferias poeniteat. Si laicus cum laica femina fornicatus fuerit. (Ex eodem.)

CAP. CXXXVI.Si laicus cum laica femina, id est, uterque absolutus a lege conjugii, tres annos poeniteat; et quanto saepius et negligentius ea peccata commiserunt, tanto magis et tempus addatur et modus poenitentiae. (0970B)De fornicatione diversarum personarum. (Ex Poenitentiali Romano, Theodori episcopi, et Bedae presbyteri.)

CAP. CCXLVI.Adolescens si cum virgine peccaverit, annum poeniteat. Si semel et fortuito casu, levigetur ei poenitentia, et tantum usque ad annum plenum poeniteat. Si infra triginta annos adolescens fornicationem faciat, tres quadragesimas et legitimas ferias. Si propter hoc peccatum servitio humano addicti sunt, quadraginta dies poeniteant. Si uxoratus cum virgine fornicatus fuerit, duos annos poeniteat, ita primum omnium, ut a sua se contineat. Si ei consenserit, uxori etiam addatur modus poenitentiae. Si laicus cum laica fornicatus fuerit, tres annos poeniteat; et quanto saepius, tanto magis tempus (0970C)addatur. Laicus maculans se cum ancilla Dei, duos annos poeniteat. Si genuerit ex ea filium, annos tres poeniteat. Si sine conjugio est, tres quadragesimas et legitimas ferias. Si canonici sunt et fornicantur, annum unum; si frequenter duos. Qui in gradu est, annos tres poeniteat. Monachus sine gradu, vel canonicus gradum habens, si cum puella laica fornicati sunt, annos tres poeniteant. Si cum sanctimoniali, annos septem poeniteant. Monachi cum gradu fornicationem facientes, septem annos poeniteant. Si monachus laicam duxerit, tres annos poeniteat, illa duos et legitimas ferias. Si usque ad generationem filii, quatuor annos poeniteat. Si occiderit, septem annos poeniteat. Si episcopus fornicatus fuerit, octo annos poeniteat. Alii judicaverunt (0970D)duodecim annorum poenitentiam. Post annum tertium levius poeniteat. Presbyter cum puella fornicans, annos quatuor et tres quadragesimas in anno, et ferias quartam et sextam in pane et aqua. Si cum ancilla Dei fornicatus fuerit, septem annos poeniteat. Episcopus, presbyter, et diaconus, si in fornicatione, perjurio, etc.. Item de incestis.

CAP. CCXLVII.Si adolescens sororem suam duxerit, quinque annos poeniteat. Si matrem, septem (0971A)annos. Et quandiu vixerit, nunquam sit sine continentia [poenitentia]. Item alii.

Qui cum matre fornicatus fuerit, quindecim annos poeniteat. Qui cum filia vel sorore fornicatus fuerit, ab omni carne se abstineat, et quindecim annos poeniteat. Si mater cum filio suo parvulo fornicata fuerit, tres annos abstineat se a carne, et diem unum in unaquaque hebdomada jejunet usque ad vesperam.

Item.

Qui habet matrem et filiam, duas sorores, uxorem patris et fratris, patruelis aut avunculi, neptem aut consobrinam, aut qui in prima, secunda, vel tertia generatione juncti sunt, istis volumus indicare ut (0971B)separentur. Et propter novellam plantationem Ecclesiae, ut septem annos agant poenitentiam, tres primos annos, tres dies in hebdomada, id est, feria secunda, et quarta, et sexta, quadraginta dies ante Pascha, viginti ante missam sancti Joannis, viginti ante Natale Domini. Quatuor vero reliquos annos, feria quarta et sexta, et quatuordecim noctes ante missam sancti Joannis et alias ante Natale Domini. Si se redimere vult, donet unum denarium aut pretium unius denarii pro uno die. Si pauper est, donet dimidium denarium.

De sordidatione puerorum.

CAP. CCXLVIII.Pueri se manibus invicem coinquinantes, quadraginta dies poeniteant, majores vero centum dies. Pueri se inter femora sordidantes, (0971C)centum dies poeniteant, majores tres quadragesimas et legitimas ferias. Parvulus a majore oppressus, septem dies poeniteat. Si consenserit, viginti dies. Puer voluntarie se polluens, triginta dies, juvenis vero quadraginta dies poeniteat. De menstruis abstinendis, etc.

CAP. CCXLIX.Qui cum muliere menstruata nupserit, quadraginta dies poeniteat. Si quis cum uxore sua retro nupserit, quadraginta dies poeniteat. Si in terga nupserit, tres annos, quia sodomiticum scelus est. Viri inter femora fornicantes, annum unum poeniteant. Si in terga, tres annos. Si pueri sunt, duos annos poeniteant. De mulierum fornicatione.

CAP. CCL.Mulier quocunque molimine aut in (0971D)seipsa aut cum altera fornicans, tres annos poeniteat Unde supra.

Si sanctimonialis cum alia sanctimoniali per aliquod machinamentum fornicatur, septem annos poeniteat.

De illecebroso amplexu.

CAP. CCLI.Qui per illecebrosos amplexus feminae vel per osculum polluitur, triginta dies poeniteat. Qui tetigerit inverecunde carnem ejusdem feminae, (0972A)tres menses poeniteat. Qui per turpiloquium polluitur, septem dies poeniteat. Presbyter si osculatus fuerit feminam per immundum desiderium, viginti dies poeniteat. Si inquinatus fuerit, quadraginta dies poeniteat. Qui in ecclesia per somnum polluitur, tres dies poeniteat. Qui in somnis voluntate pollutus est, surgat, et cantet septem psalmos poenitentiales, et dies triginta. Qui peccare voluerit in somnis, et non fuerit pollutus, triginta quatuor psalmos cantet. De fundendo semen.

CAP. CCLII.Clericus si semen fuderit non tangendo, septem dies poeniteat. Si tangit cum manu, viginti dies. Si diaconus, triginta dies. Si presbyter, hebdomadas quatuor. Presbyter, si semen fuderit (0972B)per cogitationem, septem dies poeniteat. Monachus similiter. Qui voluntarie semen fudit in ecclesia, si clericus est, quatuordecim; si monachus aut diaconus, triginta dies; si presbyter, quadraginta; si episcopus, quinquaginta dies poeniteat. De quadrupedum fornicatione.

CAP. CCLIII.Qui cum pecude peccat, annum unum. Quidam judicant annos decem, quidam septem, quidam quatuor, quidam centum dies. Si quis clericus cum quadrupede fornicatus fuerit, annos duos, subdiaconus tres, diaconus et monachus quinque, presbyter septem, episcopus decem poeniteat. De Sodomitis.

CAP. CCLIV.Qui fornicaverit, sicut Sodomitae, quidam (0972C)judicaverunt decem annos, quidam septem, alii unum. Pueri centum dies. Alii judicaverunt, si in consuetudine est, laicus annos quinque, clericus septem, subdiaconus et monachus octo, diaconus decem, presbyter duodecim, episcopus tredecim poeniteat. ABHINC DE FURTO ET RAPINA. (Ex Poenitentiali unde supra.)

CAP. CCLXV.Qui cupiditate captus furtum fecerit, quod abstulerit reddat, et annos quinque poeniteat. De eadem re. (Ex eodem.)

CAP. CCLXVII.Qui saepe furtum fecerit, septem annos poeniteat. (0972D)Unde supra.

CAP. CCLXVIII.Si quis sepulcrum violaverit, septem annos poeniteat, tres ex his in pane et aqua. De eadem re. (Ex eodem Poenitentiali.)

CAP. CCLXXV.Si aliquis de ministerio ecclesiae quolibet modo aliquid furatus fuerit, septem annos poeniteat. De perjurio. (Ex eodem Poenitentiali.)

CAP. CCCXXIV.Quicunque sciens perjuraverit (0973A)septem annos poeniteat, et post haec communionem accipiat. Ex Poenitentiali ut supra.

CAP. CCCXXV.Si quis perjuraverit, ultra ad sacramentum non admittatur. De eadem re. (Ex eodem.)

CAP. CCCXXVI.Si quis suspicatur quod ad perjurium inducitur, et tamen ex consensu jurat, duos annos poeniteat. Unde supra.

CAP. CCCXXVII.Si quis perjuraverit per cupiditatem, omnes res suas vendat, et pauperibus distribuat, et monasterium ingressus jugi poenitentiae se subdat. (0973B)Unde supra.

CAP. CCCXXVIII.Si quis perjurium fecerit, laici annos tres, clerici quinque, subdiaconi sex, diaconi octo, presbyteri decem, episcopi duodecim annos poeniteant. De incantatoribus, maleficis, et sortilegis. (Ex Poenitentiali quo supra.)

CAP. CCCLV.Qui nocturna sacrificia daemonum celebraverint, vel incantationibus daemones invocaverint, capite puniantur. CAP. CCCLVI.Qui auguriis vel divinationibus inserviunt, quinque annos poeniteant. Immissores tempestatum septem annos poeniteant. CAP. CCCLVII.Mulier si divinationes vel incantationes (0973C)diabolicas fecerit, annum unum poeniteat, vel tres quadragesimas, vel quadraginta dies secundum qualitatem delicti. CAP. CCCLVIII.Auguria, vel sortes quae dicuntur false sanctorum, vel divinationes, qui eas observaverit, vel quarumcunque Scripturarum, vel vota voverit vel persolverit ad arborem, vel ad lapidem, vel ad quamlibet rem excepto ad ecclesiam omnes excommunicentur. Si ad poenitentiam venerint, clerici annos tres laici unum et dimidium poeniteant. De morticinis. (Ex Poenitentiali quo supra.)

CAP. CCCLXIX.Qui manducat carnem immundam, (0973D)aut morticinum, aut dilaceratum a bestia, quadraginta dies poeniteat. Si quis necessitate famis cogente manducavit, multo levius poeniteat. CAP. CCCLXX.Qui fraudatum, raptum, vel furatum sciens manducat, si pauper est, septem dies; si potens, quadraginta dies poeniteat. Infirmi vero, si sciunt, quindecim dies poeniteant. CAP. CCCLXXI.Qui comedit et bibit contaminatum (0974A)a bestia domestica, id est, a cane vel cato, duos dies poeniteat. De liquore. (Ex eodem.)

CAP. CCCLXXII.Si quis dederit alicui liquorem aliquem in quo mus vel mustela mortui sunt, si laicus est, septem dies poeniteat. Si autem in coenobio sunt, ducentos psalmos cantent. Qui postea noverit quod talem potum bibit, unum psalterium cantet. De sanguine. (Ex eodem.)

CAP. CCCLXXIII.Si quis sanguinem alicujus animalis manducaverit, quadraginta dies poeniteat. Item ut nullus sanguinem comedat.

(0974B)CAP. CCCLXXIV. Admonendi sunt fideles, ut nullus praesumat sanguinem manducare. Nam in principio. quando homini licentia data est a Deo carnem manducandi, sanguinem interdictum legimus. Ait enim Dominus ad Noe et filios ejus: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum, excepto quod carnem cum sanguine non comedetis. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis. (Gen. IX, 3-5). Quod non solum in lege veteri saepissime inhibetur, verum etiam in novo testamento apostoli primitivae Ecclesiae ex gentibus sub magna deliberatione scribunt ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. Quod exponens Hieronymus dicit: « Juxta litteram, inquit, haec praecepta (0974C)conveniunt omni Christiano, ut morticinum non comedat, tam de avibus quam de pecoribus, quorum nequaquam sanguis effusus est. Quae necessario observanda apostolorum de Jerusalem missa epistola monet. Et captum a bestia, quia et ipsum similiter suffocatum est. Et sanguine, id est, non manducando cum sanguine. Si ergo de gentili vita venientibus pro ipsis fidei rudimentis et inveterata consuetudine gentilitatis haec, quasi sibi ad salutem sufficerent, scripta sunt, quis transgressor haec parvipendat? Simul et hoc considerandum, quod idololatriae et fornicationi suffocatum et sanguis aequiparantur. Unde omnibus annuntietur quantum piaculum sit sanguinem comedere, quod idolis et fornicationi (0974D)comparatur. Si quis haec Dominica et apostolica praecepta violaverit, a communione ecclesiastica suspendatur, usque digne poeniteat.

De liquore in quo mus ceciderit. (Ex Poenitentiali quo supra.)

CAP. CCCCXXXIV.Mus si ceciderit in liquorem, tollatur inde, et aspergatur aqua benedicta, et sumatur. Si vero mortua fuerit inventa, abjiciatur totus (0975A)ille liquor. Quod si multum est de liquore, purgetur ille liquor, et aspergatur aqua sancta, et sumatur, si necesse est. Si in farina, aut in lacte coagulato, aut in melle mus mortua invenitur, quod in circuitu ejus est foras projiciatur, reliquum sumatur. Si quis sepulcrum violaverit, et caetera. (Unde supra.)

CAP. CCCCXXXV.Si quis sepulcrum violaverit, septem annos poeniteat, tres in pane et aqua. Si quis ligaturas fecerit, quod detestabile est, tres annos poeniteat, unum ex bis in pane et aqua. Si quis manducaverit morticinum aut idolis immolatum, jejunet hebdomadas duodecim. Si quis quodlibet membrum sibi voluntarie truncaverit, tres annos poeniteat, (0975B)unum ex his in pane et aqua. Si quis usuras undecunque exegerit, similiter poeniteat. Si quis per violentiam aut quolibet ingenio malo ordine res alienas invaserit aut tulerit, similiter poeniteat. Si quis aliquem hominem malo ordine vendiderit, similiter poeniteat. Si quis aream aut domum alterius voluntarie igne cremaverit, similiter poeniteat. Si quis per iram aliquem percusserit, et sanguinem fuderit, aut debilem fecerit, quadraginta dies poeniteat in pane et aqua. Si aliquis excommunicatus mortuus fuerit. (Unde supra.)

CAP. CCCCXXXVI.Si aliquis excommunicatus fuerit mortuus, qui jam sit confessus, et non occurrit venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in (0975C)domo aut in via, faciant pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemptionem pro captivis. II. EX BURCHARDO, Capitulis omissis quae supra relata sunt. De illis qui in codicibus futura requirunt. (Ex Poenitentiali Theodori.)

LIB. X, CAP. XXVI. In tabulis vel codicibus sorte futura non sunt requirenda; et ut nullus in Psalterio, vel in Evangelio, vel in aliis rebus sortiri praesumat, nec divinationes aliquas in aliquibus rebus observare. Quod si fecerit, quadraginta dies poeniteat.

De illis qui in lingua lascivi fuerint. (0975D)(Ex Poenitentiali Theodori.)

CAP. LVI.Si quis lascivus in lingua fuerit, triduana poenitentia expietur. De illis qui pejerant se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, aut non consecrata. (Ex Poenitentiali Theodori.)

LIB. XII, CAP. V. Qui pejerat se in manu episcopi, aut in cruce consecrata, tres annos poeniteat. Si vero in cruce non consecrata, annum unum poeniteat. Qui autem seductus fuerit et ignorans se pejeraverit, et postea cognoscit, tres quadragesimas poeniteat.

(0976A)De episcopo qui secundum naturam fornicatus fuerit et de aliis. (Ex Poenitentiali Theodori.)

LIB. XVII, CAP. XXXIX. Si quis pontifex fornicationem fecerit naturalem, synodus judicavit ut decem annos poeniteat, et multis lacrymis et eleemosynis veniam a Domino petat. Presbyter non praelato monachi voto cum puella vel meretrice peccans, annos tres et in tribus quadragesimis secundam, et quartam et sextam feriam, et sabbato semper de sicco cibo poeniteat. Si cum ancilla Dei aut masculo, plus addatur jejunium, id est septem annos, si in consuetudine est. Similiter diaconi, si monachi non sunt, duos annos, sicut etiam monachi qui sine gradu sunt. Si diaconi monachi sunt, septem annos; monachi cum (0976B)gradu, septem annos poeniteant. Item episcopus, si sine voto monachi cum puella vel meretrice peccaverit decem annos poeniteat. Clericus cum tali puella sine voto monachi, si fornicatus fuerit, unum annum poeniteat; si frequenter, duos annos. Si cum canonica, duos annos; si frequenter, tres annos. Si genuerit ex ea filium, quatuor annos: alii dicunt, septem. Theodorus dixit: Monachus fornicationem faciens, septem annos poeniteat.

Ut quotiescunque aliquis ad poenitentiam accesserit, jejuniis, et orationibus cum eo communicare debeat. (Ex Poenitentiali Theodori.)

LIB. XIX, CAP. XXXIII. Quotiescunque Christiani (0976C)ad poenitentiam accedunt, jejunia injungimus; et nos communicare cum eis debemus in jejunio, unam aut duas septimanas, aut quantum possumus; ut non dicatur nobis, quod sacerdotibus Judaeorum dictum est a Domino: Vae vobis legisperitis, qui aggravatis homines, et imponitis super humeros eorum onera gravia et importabilia; ipsi autem uno digito vestro non tangitis sarcinas ipsas. Nemo enim potest sublevare cadentem sub pondere, nisi inclinaverit ut porrigat ei manum; neque ullus medicorum vulnera infirmantium potest curare, nisi foetoribus particeps fuerit; ita quoque nullus sacerdotum vel pontifex peccatorum vulnera curare potest, aut animabus peccata auferre, nisi praestante sollicitudine, et oratione lacrymarum. Necesse est ergo, fratres charissimi, vos (0976D)sollicitos esse pro peccantibus, qui sumus alterutrum membra. Ideoque et nos si viderimus aliquem in peccatis jacentem, festinemus eum ad poenitentiam per nostram doctrinam vocare. Et quoties dederis consilium peccanti, simul quoque da illi poenitentiam statim, quantum debeat jejunare aut eleemosynis redimere peccata: ne forte obliviscaris quae tibi jam dixit, et iterum necesse sit tibi interrogare; et forsitan erubescet iterum peccata sua confiteri, et invenietur jam amplius judicari.

(0977A)De illis qui cibum immunda manu tactum comederint, vel si canis aut aliquod animal immundum cibum tetigerit. (Ex Poenitentiali Theodori.)

CAP. LXXXIX.Quod si casu quis immunda manu cibum tangit, vel si canis, musve, aut animal immundum sanguinem hominis edit, non nocet; et qui pro necessitate famis manducat animal quod immundum videtur, vel avem vel bestiam, misericorditer poeniteat. De illis qui reticuerint peccatum fratris quod est ad mortem. (Ex Poenitentiali Theodori.)

Qui reticuerit delictum fratris quod est usque ad mortem, neque eum corripuerit juxta regulam evangelicam, primo inter se et ipsum solum, deinde inter (0977B)alios, deinde ad ecclesiam culpam referens, si necesse fuerit, et quanto tempore fuit tanto poeniteat.

De illis qui ad confessionem veniunt, necesse est ut primum de livore invidiae et avaritiae interrogentur.

CAP. CXLIV.Sane quia de livore invidiae, et de ira, nec non et de avaritia ut superius digestum est, oriuntur homicidia, recte ut arbitror censuimus de ipso vitio primum qualiter sacerdotali judicio canonice penitus sit corrigendum ostendere: ac deinde secundum ordinem vitiorum ita remedium subsequatur, quo facilius undecunque poenitens purgari voluerit. sine dilatione in singulis capitulis inveniatur. III. EX IVONE. De illis qui per amorem venefici fiunt. (0977C)(Ex Poenitentiali Theodori.)

P. XV, cap. CXVI. Si quis per amorem veneficus fit, et neminem perdiderit: si clericus est, unum annum poeniteat in pane et aqua; si subdiaconus, duo; si diaconus tres, unum ex his in pane et aqua; si laicus et dimidium annum poeniteat, maxime si per hoc mulieris partum deceperit quisque tres annos unusquisque superaugeat in pane et aqua, ne homicidii reus sit.

IV. EX GRATIANO. (0978A) Qua poena sit feriendus qui necessitate coactus perjurat. (Ex Poenitentiali Theodori.)

Causa XXII, q. 5, c. 3. Si quis coactus pro vita redimenda, vel pro qualibet causa, vel necessitate perjurat: quia plus corpus quam animam dilexit, tres quadragesimas poeniteat. Alii vero judicant tres annos, unum ex his in pane et aqua.

Qui adulterae debitum reddit, tribus annis poeniteat. (Ex Poenitentiali Theodori.)

Causa XXXII, q. 1, c. 7. Si quis uxorem suam scit adulteram, et non vult dimittere eam, sed in matrimonio (0978B)habere, tribus annis poeniteat, et quandiu poenitet, abstineat se ab illa.

Sufficit illa confessio quae primum Deo, deinde sacerdoti offertur.

Unde Theodorus Cantuariensis ait in Poenitentiali suo: Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Graeci. Quidam vero sacerdotibus confitenda esse percensent, ut tota fere sancta Ecclesia. Quod utrumque non sine magno fructu fit intra sanctam Ecclesiam: ita duntaxat, ut Deo qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur, et hoc perfectorum est, ut cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci et injustitiam meam non abscondi. Dixi: Confiteor adversum me injustitiam (0978C)meam, et tu remisisti impietatem peccati mei. Sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur. Confessio itaque quae soli Deo fit, quod est justorum purgat peccata. Ea vero quae sacerdoti fit, docet qualiter ipsa purgantur peccata. Deus namque salutis et sanctitatis auctor et largitor plerumque hanc praebet suae poenitentiae medicinam invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.