Jump to content

Fragmenta ex libro De grammatica

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta ex libro De grammatica
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 116


Fragmenta ex libro De grammatica

Fragmenta ex libro De grammatica (Ermanricus Augiensis), J. P. Migne 116.0032A

Fragmenta ex libro De grammatica 116.0025|

116.0025A| Diu sane mihi pertractanti, praeceptorum doctissime, quo primo exordium adipiscendae dilectae amicitiae vestrae caperem, inter multa animo opposita occurrerunt mihi duo magna luminaria: luminare majus, quo illuminamur ut diligatur Deus, et luminare minus unde proximus: ad quae praecepta caetera cohaerent, veluti etiam nomini et verbo, in quibus personam tenemus et actum, caeterae partes omnes invicem appendent. Cum enim non ignoro te tam in poemate quam in omni arte priorum adprime cautum, in tantum, ut interdum cothurno comico, aliquando vero veste septemplici, quam Sophia sibi suis manibus texuerat, indutus mirifice procedis. Praeter haec etiam gemmis omnium virtutum adornatus, humilitate praecipuus, justitia temperans, fortitudine 116.0025B| serenus, prudentia cautus, temperantia modestus, zelo Dei fervidus, patientia lenissimus, in adversis laetissimus, in prosperis humillimus pares. Et non immerito his virtutum alis caeteros praecellis: quia primo aetatis flosculo inter aulicos beatorum Augustorum mores decentissimos enutritus es, tam dogma totius disciplinae, quam normam recte vivendi ab eis didicisti, qui in omni imperio cum Deo summi fuere.

Sed et hactenus rivo jucundissimo ac in omni virtutum stemmate praefulgido ex primoribus fontibus totius Europae emananti cohaeres, Ludovico scilicet dilectissimo regi nostro, qui licet angustiori limite terrarum, virtute tamen vincit Herculem centauros dominantem, et agilitate Ulyssem. Interroga Sclavos 116.0025C| in gyro, et non miraris epitoma meum. Habemus denique nos, ipsius alumni pauperculi, in eodem rivo majores copias Scythico Canai formasque ipsas Nilo praeferentes. Ei gratias referimus, qui nobis 116.0026A| tam limpidum atque salubrem totius boni fontem concessit, unde cuncta pacifica et utilia semper haurimus, haustumque ipse omnibus ad se properantibus indeficiens praebet et cupit hauriri.

Sed eheu! idem ipse tam labilis fons ne late flueret, quam saepe machinamentis quorumdam tam privatorum, quam etiam ethnicorum seu externorum hominum dispendio obstruitur, eremus prodit, ac bestiae loquuntur, donec restagnatus in sese, et non sine periculo sui patientissime se exedebat, Deoque eum protegente armis rempublicam defendebat: in cujus etiam laribus tu ipse veluti fidelis Jola conversatus, latusque dexterum observans, nostri melius quam incomparabilis sit ejus pietas, virtus et ingenium, aliarum gentium legibus! quippe qui in Deo 116.0026B| solo potentiam possidet, et copia divitiarum ejus est sapientiae decus. Quippe aliis sophia, ut dictum est, impar, avo tantum parte censore judicatus: quatenus eo superstite habeas, unde ingenium grandaevo jam senio fessum exacuas, et seu Carolum optimum prae oculis habes, nil sit vel quod doleas, vel pertimescas. Sed haec latius alias.

Caeterum, mi charissime didascale, ne me longius ab incoepta via egressum objurges, redeo demum ad id, quo omnes virtutes spectant, hoc est, ut primo diligamus Deum et Dominum nostrum ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, qui est aeterna pulchritudo, aeterna dulcedo, aeterna suavitas, aeterna fragrantia, aeterna jucunditas, perpetuus honor, indeficiens felicitas. Dein diligamus proximos nostros 116.0026C| tanquam nos ipsos.

Postea auctor agit de anima et ratione; tum subdit: Haec idcirco, de animae statu vel substantia, tam late protuli, ut sciant legentes, qui se Deum diligere 116.0027A| profitentur, quod ita eum diligere debent veluti tu diligis, ex tota videlicet anima, id est cum ratione, et cum omnibus sensibus suis, fide firma, spe certa, charitate perfecta; credens in eum, sperans in eum, diligens eum a quo omnia, in quo omnia, et per quem omnia sunt bona, atque permanentia.

Ob cujus amorem, licet habitu haereas, animo tamen spernis praesens saeculum, cupiens dissolvi et esse cum Christo: terrena atque temporalia magis agens ex debito, quam ex intentione; misericordiae operibus deditus, hospitalitate praecipuus, Dei servitio intentus, omne quod ad cultum, vel ad religionem divinae pietatis pertinet, quod Graeci θεοσεβείαν vocant, summopere colis. Sacerdotes Christi diligis, vasaque sacrarum aedium restauras, monasteria visitas, 116.0027B| ac visitata paterno affectu disponis, et aequanimiter, si qua sunt in eis anomala, dirigis, atque ad statum aequitatis perducis. Et propter quem vel propter quid haec agis, nisi propter Deum quem diligis, et propter proximum quem ita diligis ut te ipsum, ac interdum plusquam te ipsum? Nonne cum cibum vel vestem tibi subtrahis, et indigenti tribuis, indigentem proximum plusquam te ipsum colis? Et ut tibi pernota incutiam: ecce pro invictissimo rege nostro post Deum, tanquam pro capite nostro, eique charissima laterali costa, atque pro tota simul prole inde procedente, quantis precibus incumbis, quantasque vigilias pateris, quot itinera conficis, quantaque hinc et inde in commune vulgus expendis? Ambulas, curris, in montibus reptans, in fluminibus 116.0027C| natans; silvas pertransis, et volitas in campis: nec est jam his labor diligentis animo, quia labor parit patientiam, patientia tolerantiam, tolerantia assiduitatem, assiduitas autem adducit charitatem.

Tum multa affert de dilectione proximi, deinde de quatuor virtutibus cardinalibus, et intellectualibus. Postmodum descendit ad grammaticalia, ac demum redit ad moralia de dilectione, de anima, de redemptione; et ad laudem ipsius Grimoaldi postmodum haec subdit: Ac ne me in his laudibus hypocritam sentias, dicam tibi absque fuco simulationis, quia, prout nosti, beatissimo praeceptore meo Walahfredo pro responso quodam domni regis ad Carolum germanum suum pergente, ibique defuncto, interim quo eum inde sperabas 116.0027D| incolumem reversurum, jussisti me de Auvavensi monasterio, ad monasterium S. Galli commorandi, et discendi gratia proficisci, ibique a fratribus honorifice receptum aliquandiu commorari, quod et feci juxta praeceptum benignitatis vestrae. Navem conscendi, atque illuc cum omni prosperitate, Deo gubernante, perveni, tantasque virtutes in iisdem fratribus conspexi, ut vix illas, ne dicas me, sed neque Pythagoram de Samo egressum putem eloqui posse. Alius enim alio humilior, et patientior invenitur, nec est zelus amarus inter eos, vel invidiae livor: sed sola charitas ibi principatur, et justitia regnat. Et sic charitas mater est virtutum, et concordia filia ejus, ac simplicitas earum pedisequa illic 116.0028A| sine dubio domicilium proprium habet, quae etsi pro tempore aliquanto in aliis locis commorata fuerit, et particulatim se ibi ostenderit, hic tamen semper cum filia et ministra tota consistit.

Nec est adventantium hospitum ullus, cui ab his tribus non occurratur. Sunt enim jugiter simul indissolubiles, ut funiculus triplex, et inter omnes sparsae, integrae tamen unum omnibus ministerium praebent. A cujus scilicet charitatis uberibus suxit domnus Engilpertus largitatem, et ingeniosissimus Herimodus benignitatem: ambo tam Deo quam hominibus dignissimi, tibi etiam domino charissimo per omnia fidelissimi, ceu aurea candelabra lucent in domo tua ante Deum. Nec nocet si unius lux paulo ferventius ardet, alterius vero lenius, et ob hoc longius: 116.0028B| cum utrumque placeat, et botrus qui a calore solis citius, et qui sero maturescit; et equus velox, et qui pedetemptim ambulat, aeque laudatur ab his, qui interdum hujus, interdum vero illius utilitate, prout res liceat, utuntur.

Longum est sane per singulos nominatim velle discurrere, quantos, qualesque Dei famulos in omni arte et virtutum stemmate redimitos ibi viderim. Sed neque in aedificiis construendis ex omni materia, tam industrios viros, vel raro usquam reperi sicuti bene in nido apparet, quales volucres ibi inhabitant. Cerne basilicam et coenobii claustrum, et non miraris quod refero. Et ne de omnibus sileam, quid est Uvinihartus, nisi ipse Daedalus? vel quis Isenricus, nisi Beseleel secundus? in cujus manu versatur semper dolabrum, 116.0028C| excepto quando stat ad altaris sacri ministerium. Tanta humilitas in eis est, ut tam perfecti viri non dedignentur opus rusticum per se ipsos actitare, pensantes scriptum: Humilitate penetratur coelum, et charitate pervenitur ad regnum sempiternum. Quid memorem de domno Amalgero, in consiliis provido, et universitate morum honestate praeclaro? In divino autem cultu quam religiosus sit, testatur altare aureum, ante quod sedulo sedet, nec jacet orans. Taceo de domno Radgero, viro simplicissimo, usquequo ventum fuerit ad hoc, quo latius id valeam exponere, qualiter omnis congregatio illa per totum diem laboraverat in una columnarum illarum, quae in basilica ipsa circumstant. Ad ultimum omnibus jam fessis, ac inde secedentibus, solus ille 116.0028D| ab incoepto opere non recessit; sed tamen frustra sudabat, antequam in haec verba prorupit, dicens: Sancte Galle, finde illam, mirumque in modum in his verbis simpliciter edictis rupis illius moles immensa, sua sponte inde fissa enituit, unde tota illa multitudo ante laboravit, ut aperte daretur intelligi, quod hanc findere non labor hominum, sed meritum sancti Galli potuit, quae per invocationem nominis ejus simplicem, tam facile fissa apparuit. Et quia idem ipse frater columna spiritualis aedificii fuit, in tali miraculo optime claruit.

Longum est denique si omnia illorum fratrum bene gesta, quibus per meritum sancti Galli praeeminent, velim tam brevi sermone concludere, dum omnes 116.0029A| unum sint, et ipsi in Christo, et Christus in eis: quia nihil impossibile est capiti Deo, qui diligit membra sua: sed nec aliquid ad impetrandum difficile erit membris suis, qui sic cohaerent capiti suo. Fateor, omnia laudabilia vidi in eis, et praecipue charitatem ridentem, et unum vel nusquam, vel in paucis hic nullum mussitantem; completurque in eis quod olim Deus per Prophetam suum promisit dicens: Et veniens habitabo cum eis, et ipsi mecum, et inter illos ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Et juxta Psalmistae cohortationem, senes ibi cum junioribus semper laudant nomen Domini.

Quapropter, mi charissime Pater domne Grimolde, diu opitulatam mentis meae intentionem nunc recludendam sentio. Quia tamen bona in te, et in familia 116.0029B| tua, per Dei gratiam conspexi, ceu basium quoddam rependens charitati vestrae, cogitavi scripto commendare quae mihi constant de vestra bonitate nota, et dignissima. Et cur non memoriae tradimus facta virorum cum Christo viventium, si tanto studio legimus facta hominum iniquorum mortuorum, et cum diabolo in inferno sepultorum? Quid enim Jupiter, vel Mavors, nisi homines pessimi? et quid e contra sanctus Columbanus, et sanctus Gallus nisi homines optimi fuerunt? quorum familia, tantis terrarum spatiis dirempta, talis est, ut una sit; tantaque est, ut per Dei gratiam signa faciat. Sed quia de omnibus longum est commemorare, vel de vita sancti Galli, cujus tu pastor quam optime tugurium possides, et familiam regis; liceat amoris causa virtutum 116.0029C| ejus quosdam floscellos decarpere, et metricis melodiis, ceu floreum diadema capiti tuo componere: ut si superius te omni virtutum decore dixi gemmatum, sine corona tantum non te videat sol stellatum. Scripsit itaque ejusdem confessoris Christi vitam supradictus praeceptor meus, vir simplicissimae vitae, et per omnia rectae, domnus Walhafredus tibi notissimus, quem etiam tu ipse ut peritus cathegeta peritum sophistam enutristi, et ut plus in domo Dei luceret, lumine Dei praeventum super candelabrum elevasti. Sed heu pro dolor! mors acerba, quae nulli parcere novit, subito eum nobis tulit: nec tamen sibi animam illam vindicavit, quam Christus assumpsit. Voluit vero ille poetico cothurno gesta beatissimi Galli comere, sed morte praeventus, vitam in 116.0029D| vita finivit. Unde ego rogatus sum a quibusdam fratribus, et praecipue a devotissimo Gozperto, ne dicas Calvo, sed pilis cephali auretenus nudo, omni tamen sancta benevolentia pleno, felicissimi abbatis Gozperti nepote, cum quadam vi impulsus, ut quod magister devotus non impleret, ego cliens assecla compleam illud factum, asserens esse unum tam incipientis ex animo, quam perficientis praemium. Fecissemque, fateor, in hac re votis satis, si supradictus dilectus noster in hac petitione aliquam patientiam habuisset. Est enim tam ferventis studii, ut in una eademque hora, et lac velit mulgere, et caseum premere: cum nec Roma una die sit condita, sed neque triticum eodem die metitur, quo seminatur. Ad 116.0030A| haec etiam de uno fonte non putavit sitibundus sitim suam posse sedari. Ad mare cucurrit, scilicet Homerum nescio quem novum pro hac re invocans cis Rhenum, qui in morem Flacci non currit in poemate, sed fluit. Insuper et Alpes philosophantur virum, sub quibus jugum Sambutinum Radpertus lyrico possidet sono: et si nosset antra Musarum, esset talis, ut Cynthius Apollo. Cujus poesis prisco si interdum alternatur more, Hartmodus ejus aures avellit, apta repingens proprietati. Nam et ipse scientiam philosophandi habet, ut Aristoteles calamum in mentem erigens. Et quia multa sunt miracula sancti Galli, plures decet habeat astipulatores multiplicesque laudatores. Ac ne solus in ejus laude sileam, usque beneficia immensa in me ipso expertus sum, 116.0030B| tam in vocis claritate, quam etiam in luctus mei solamine, ita ut noctu ante tinnitum nolae, hunc versum cantaret ante me: O alumne, tuos comprime luctus. Quem etiam luctum pro manenti concordia, ne propter me ibidem unquam mutaretur, in crypta ejusdem sancti Deo fudi. Quapropter licet supra nominatis poetis sim abjectior, et ob ipsorum facetam urbanitatem satis spretus, quia nec poetam nec amusaeterum [ ἀμυσώτερον] me esse profiteor: tamen vestra auctoritate jubente, quibus verba delectant, de magnis parva excerpo, etc.

Inter haec etiam et cujusdam Scotticae perae jacula 116.0030C| vereor, seu ex latere emissa, quae modo in partibus Ausoniae puttoni Littonias, vel aliud quid incogniti cibi colligit, et licet attrita fronte, apparebit, quando putto inde gustabit. Tertius timor me premit, Calvus jam dictus partibus his favens, sed tuo privilegio semper salvo. Consolatur me una res super eo: quia talis Calvus nunquam erit salvus, imo erit salvus, si bene fuerit Calvus.

Hancque horripilationem forsan in ponte Cumetensi hauserat, quando de Bobionensi coenobio reliquias sancti Columbani secum ferens rediit, et ob incuriam quamdam de navi egrediens, proram impegit, et in mare cecidit: indeque a sublevantibus emersus, putabatur a nautis ut esset Paulus. Sed quia ut quondam Jacob claudicabat, cognitus est a 116.0030D| ducentibus, ut is esset, qui antea per se talis incedebat. Grande tamen tantum periculum, et laudandus Deus, qui eum liberavit per suum miraculum. Haecque alias suo loco dicenda relinquo.

Caeterum, mi magister et domine amabillime, in calce hujus epistolae sanctitatem vestram obnixe deposco, ut nugas praesentis eloquii mei ita suscipiatis, veluti optime confido in paternitatem vestram.

 Adjunxi autem et huic operi breve opusculum, quod de incoeptione nostri coenobii, et fratrum ibidem Deo famulantium vita conscripsi; ipsaque dicta viro per omnia doctissimo domno Gotbaldo episcopo vel approbanda, seu refutanda commendavi. Et quia ille haec sibi grata dijudicavit, vestro non ingrata judicio 116.0031A| examinanda destinavi. Simul et hoc scitote, quod nec in cera vel in tabula haec expressi, sed, sicut in praesentibus scholis dictata sunt, ita sunt vobis directa: ut si forsan coram lecta non placuerint, non sit dolor perisse, quod constat vile fuisse. In priori quidem opere Anicium Boetium sum imitatus, in isto vero Prosperi nostri morem ex parte secutus. Tu vero, doctor sagacissime, lynceis oculis in talibus utens, orationibus tuis me adjuva, quatenus ad portum quietis quandoque prospere evectum audias me inter laetissimos celeuma ex alto canentem. Sancta et inseparabilis Trinitas vos cum omni grege vestro bene valere faciat, mei memorande semper in aevo. Amen.

O felix vates senioris nomine dignus, 116.0031B| Poscimus optatam det tibi Christus opem, etc. Sane antequam de Vita sancti Galli aliquid tangam, de sanctae Trinitatis essentia vel substantia pauca dicam, etc.

Primo sane, antequam de Vita sancti Galli tangamus, de situ patriae hujus et fluminibus ejus, Rheni scilicet et Danubii, dicendum summatim ratum duximus.

Nunc primum loca tangentes cum flumine Rheno,
In quibus est commoratus dignissimus heros, etc.
Has Europa tenet prisco sub nomine gentes,
Quas Hister secum retinet divortia Rheni.
Et satis hinc dictum, clarum nunc persono flumen.
116.0032A| Rhenus ab Ausoniis descendens montibus altis,
In Brigantinum mare se stagnare videtur.
Antiquo ex fluvio sic dictus nomine Pontus,
Qui modo Podamicus vocitatur gurgite noto.
Et dum se extendit circum per longa viarum,
Fertilitate sui nullis manet aequiparandus
Fluminibus, praestans piscosi germinis agmen.
Hinc aequor medium secat et complectitur urbem,
Nomine quae proprii est regis Constantia dicta,
Quam Salomon nunc antistes clarissimus ornat,
Doctrina et pietate Dei cultuque benignus.
Exin progrediens parit Auvam cespite claram,
Insula quae est aliis praestantior Augia sola.
Auget enim indoctis doctam cum dogmate vitam,
Fertilis arboribus cum vitibus undique cincta.
116.0032B| Quo flores vernant semper, quo lilia spirant.
Quae me nutrit ovans, et cum nutrimine sancto;
Quam laudet populus . . . hinc usque Britannos
Cujus adest Folcwinus custos, Candidus, abbas,
Tempore qui longo salvus sit charus adopto,
Et multis annis tranquilla pace fruatur.
Possideat sine fine novae, et nova gaudia vitae, etc.
Quin potius cunctos dimittens ore Pelasgos,
Totum se versat Gallum cantate beatum,
Gallum, inquam, Domini, sanctum et pietate benignum,
Cujus amore quidem cupimus nos scribere quaedam.
Sed tu blanda manu haec tu ne scindas, Homere.
Quin etiam magnas magnis concede magistris:
At parvas parvis nostras da carminis odas.

(no apparatus)