Jump to content

Fragmenta ex opere historico

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta ex opere historico
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


Migne Patrologia Latina Tomus 10

HilPic.FrExOpH 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

FRAGMENTUM I ( Alias I partis ).

1. Fidei, spei et charitatis praestantia. --Sancto Spiritu plenus Paulus apostolus ad Corinthios ita loquitur: Manet autem fides, spes, charitas (I Cor. XIII, 13). Magnum consummandae veritatis sacramentum ita triplici humani sensus affectione complectitur: reliquarum autem rerum sive officia sive dona, in quibus nunc pro parte versamur, abolenda significat (Ibid. 8 et seqq.), cum adventu Domini nostri Jesu Christi coelestis concilii perfectio inveniatur. Corruptione enim nostra in aeternitatis gloriam transformata, hoc, quod nunc aliquid esse creditur, non erit; quando tribui coeperit, quod cum est, semper aeternum est. Verum fidei, spei, charitatis hoc meritum est, ut mortis debito corporibus dissolutis, semper per maneant, nec umquam desinant; et cum omnia in homine pro parte sint, haec tamen sola perfecta sint. Nam sive prophetiae abolebuntur, sive linguae cessabunt, sive scientia destruetur, tria illa superiora perfectionem immutabilem consequuntur: et nihil aut extrinsecus mutabuntur, aut ultra quam obtinent, uberius acquirent. Cum enim prophetias et linguas et scientiam veritas absoluta depellit; fidem, spem, charitatem capessendae aeternitatis traduces et patronos sicuti ipsa erunt aeternitas apprehendet. Et singularum quidem rerum idem beatus Apostolus merita ( supple, ratione aut quid simile ) exigui honoris sui distinxit: ut intelligi promptum esset, caeteris profectu augmenti coelestis abolendis, non exiguo honoris sui fructu, tria haec sola esse quae maneant quidem.

2. Fidei meritum. Spei natura. Charitatis affectus. --Igitur Deus justitiae praevius numeratur, creditus ab ignorante quod Deus sit. Atque ob id Abraham fides prima justificat (Hebr. II, 6 et Rom. IV, 9), et Chananaeae filiam silentio Dominum tentantis matris fides salvat (Matth. XV, 28), et credentibus in nomine ejus potestas in Joanne tribuitur, ut ex Deo nati sint (Joan. I, 12). Magnum est fidei meritum, et perfecta credentibus Deo beatitudo, per quam genitis in corpore, in iniquitate, in aegritudine, et justitia et sanitas et ortus ex Deo est. Spes vero amoenitatem vitae mundialis et bona saeculi, quiescentis ( f. quiescens) in his quae a Deo disposita confidit, exsuperat, praesentium damno futurorum lucra meritura: quam Dominus tali praemio muneratur, Omnis, qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut matrem, aut filios, aut agrum propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam aeternam possidebit (Matth. XIX, 29). Egregia virtutum Dei testis, fiducia exspectationis suae, praesentia quaeque ut nulla et incerta despiciens, futura vero ut aeterna et praesentia apprehendens! Sed quam quam 619 mansurae fidei, spei, charitatis ( f. charitati) parem gloriam idem Apostolus tribuat, et aequaliter inviolabiles eas esse significet; charitatem tamen praestare caeteris superioribus indicat. Per hanc enim quodam vinculo Deo suscepti amoris annectimur: fitque individua ab eo voluntas nostra semel nomini ejus charitate pietatis infusa, a qua non gladius, non fames, non nuditas separabit (Rom. VIII, 35); per quam ira, aemulatio, ambitio, iniquitas, luxus, cupiditas piditas comprimuntur. Atque idcirco cum maneat fides, spes, charitas, major horum est charitas (I Cor. XIII, 13): per quam admixtos insecabili in Dei nomine affectu, nulla vis saecularium motuum aut dissolvit, aut dividit. 3. Charitas Hilarium urget, ne sileat haereticorum pravitatem. --Et huic tantae, tam gravi apostolicae auctoritati ego quoque inter caeteros, si quid mihi post eos loci est, testimonium reddo per hanc charitatem repositam nobis ante tempora saecularia in coeli spem assumptis, et nomini Dei ac Domini Jesu Christi adhaereo, iniquorum societatem et infidelium consortium respuens: cum quo florere nobis, saeculi otio domestico frui, commodis omnibus redundare, familiaritate regia gloriani, et esse falso episcopi nomine, singulis universisque et publice et privatim in Ecclesiae dominatu gravem effici, par, ut caeteris, potestas dabatur; si modo veritatem evangelicam falsitate corrumperem, conscientiae reatum blandimento ignorantiae consolarer, judicii corruptelam excusatione alieni arbitrii defenderem, haereseos piaculo non fide mea, quae utique esset obnoxia, sed simplicitate ignorantium non tenerer, probitatem sub difficultate publicae intelligentiae mentirer. Haec enim simplicitatem ( forte, in simplicitate) cordis per fidem et spem Christi charitas manens non tulit. Et cum ab Apostolo accepissem, Non enim accepimus spiritum formidinis (II Tim. I, 7), et cum Domino dicente didicissemus, Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32); et per eumdem dictum esset, Beati qui persecutionem, patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum: beati estis cum vos maledicent, et persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; 620 gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Matth. V, 10 et seqq.): non potui praeferre ambitiosam in reatus silentio conscientiam injuriosae pro Dei confessione tolerantiae. 4. Quale Opus aggrediatur. --Proferre igitur in conscientiam publicam opus tento grave et multiplex, diabolica fraude perplexum, haereticorum parte subtile, dissimulatione multorum ac metu praejudicatum, locorum, in quibus gesta res est nosque agimus, desperatione peregrinum, tempore antiquum, silentio novum, pridem simulata rerum pace praeteritum, proxime impia fallacissimorum hominum calliditate renovatum; hocque quo etiam in Romani imperii negotiis quies carpitur, rex angitur, palatium fervet, episcopi circumcursant, officiales magistri volitant, adversus apostolicos viros officiorum omnium festinatione turbatur. Ita ubique agitur, trepidatur, instatur; ut plane iniquitatem hujus assertionis, obtinendi labor et cura prodiderit. Enimvero versari in sermone hominum jam diu memini, quosdam sacerdotum Dei idcirco exsulare, quod in Athanasium sententiam non ferunt: et hic error prope omnium mentes occupavit, ut sub nomine ejus non satis unicuique eorum dignam causam suscepti exsilii arbitrentur. 5. Quae in eo praetermittat. --Praetermitto autem, licet potissima regi sit referenda ( f. deserenda) reverentia (quia enim (omne enim) a Deo regnum est), non tamen aequanimiter judicium ejus episcopalibus arbitriis admitti: quia Caesaris Caesari, Deo autem reddenda quae Dei sunt (Lucae XX, 25). Taceo imperatoris sublata causae cognitione judicium. Non queror extorqueri de absente sententiam; quamvis, Apostolo dicente, Ubi fides est, ibi et libertas est (II Cor. III, 17), pati istud simplicitas sacerdotalis non debeat. Sed haec, non quia contemnenda sunt, verum quia his graviora sint subjecta, praetereo. Quamquam enim ex his quibusque ( f. quae quibusque) in terris gesta sint, cognosci potuerit longe aliud agi, quam existimabatur; tamen propensiore cura rem omnem hoc volumine placuit exponere. Raptim enim tunc haec per nos ingerebantur, corruptio Evangeliorum, depravatio fidei, 621 et simulata Christi nominis blasphema confessio. Et necesse fuit in eo sermone omnia esse praepropera, incomposita, confusa: quia quanto nos impensiore cura audientiam quaereremus, tanto illi pertinaciore studio audientiae contrairent. 6. Unde ordiatur. --Incipiam igitur ab his quae proxime gesta sunt, id est, eo tempore quo primum in Arelatensi oppido ( an. 353) frater et comminister meus Paulinus ecclesiae Trevirorum episcopus eorum se perditioni simulationique non miscuit: et qualis fuit illa sententia exponam, a qua referens voluntatem, indignus ecclesia ab episcopis, dignus exsilio a rege est judicatus. Atque hoc ita fieri non rerum ordo, sed ratio ex praesentibus petita demonstrat: ut ex his primum confessio potius fidei, quam pavor in homine intelligatur, ex quibus in eum qui adsensus his non est, cepit injuriam. 7. Quo pacto legendum sit. --Atque hoc etiam non inutiliter admonebo, ut ad omne hoc volumen diligens intentio adhibeatur. Omnia enim sunt et separanda temporibus, et distinguenda judiciis, et secernenda personis, et verborum dijudicanda virtutibus: ne forte tot epistolis, tot synodis tunc frequenter injectis, pernicioso ante finem fastidio expleatur. Agitur autem in his, quae cognitio Dei expetenda sit, quae spes aeternitatis, in quo perfecta veritas statu haereat. Et cum tam gravis rei negotium tractetur, oportet et unumquemque his modo curam cognoscendis rebus impendere, ut judicio deinceps proprio consistens, opinionem non sequatur alienam. Explicit.

FRAGMENTUM II ( Alias I partis ). INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE

Synodi Sardicensis ad universas Ecclesias. (Scriptae an. 347.) 1. Synodi causa. --Multa quidem et frequenter ausi sunt Ariani haeretici adversus servo, 622 Dei, qui fidem rectam et catholicam custodiunt. Adulterinam namque doctrinam inserentes, orthodoxos persequi tentaverunt. In tantum autem nunc exsurrexerunt contra fidem, ut non religiosam pietatem clementissimorum imperatorum lateret. Denique, gratia Dei adjuvante, etiam ipsi clementissimi imperatores congregaverunt ex diversis provinciis et civitatibus ipsam synodum sanctam, et in Sardicensium civitate fieri permiserunt: ut omnis quidem dissensio amputaretur, iniqua autem doctrina penitus expulsa, pietas sola, quae est in Christo, ab omnibus custodiretur. Venerunt enim ab Oriente episcopi cohortatione excitati piissimorum imperatorum, maxime propter id quod frequenter in murmuratione fuit, id est, de dilectissimis fratribus nostris et coepiscopis, Athanasio episcopo Alexandriae et Marcello episcopo Ancyro-Galatiae. Arbitramur autem etiam ad vos ipsos pervenisse eorum calumnias, et aures vestras tentasse eos commovere non dubitavimus: ut adversum innocentes quidem quae dicunt credatis, sceleratae autem haereseos suae suspicionem tegant. Sed non diutius haec illis facere permissum est. Est enim gubernator Ecclesiarum Dominus, qui pro Ecclesiis et pro omnibus nobis mortem sustinuit, et propter eas Ecclesias adscensum in coelos omnibus nobis tribuit.

2. Synodum adire trepidant Eusebiani. --Olim quidem scribentibus Eusebio, Mario, Theodoro, Diognito, Ursacio et Valente, Julio, consacerdoti nostro, Romanae Ecclesiae episcopo, adversum praedictos coepiscopos nostros (dicimus autem Athanasium et Marcellum; ut scripserunt ex aliis locis ut episcopi nostri; quae autem ab Eusebio facta sunt, nihil aliud quam falsitatis et mendacii fuisse plena. Nam etsi ex eo, quo vocati sunt a Julio episcopo carissimo 623 fratre nostro, claruit noluisse eos venisse ex ipsis litteris quibus eorum mendacia detecta sunt (venissent enim, si habuissent fiduciam eorum quae gesserunt adversus coepiscopos nostros); licet ( leg. tamen pro licet) etiam ex ipsis, quae fecerunt in isto sancto et magno concilio, manifestior falsitatis suae commenta prodiderunt. Venerunt enim et ad Sardicensium civitatem, et videntes Athanasium et Marcellum, Asclepam et alios, timuerunt venire ad judicium: et non semel neque iterum, sed frequenter vocati contempserunt invitationem synodi omnium nostrorum ( f. nostrum), qui convenimus episcopi, et maxime venerabilis senectae Ossium, qui et propter aetatem et confessionem et tanti temporis probatam fidem, qui tantum laborem id aetatis pro Ecclesiae utilitate sustinuit, ut omni reverentia dignissimus habeatur. Exspectantibus omnibus, et cohortantibus eos venire ad judicium, ut omnia, quae de consacerdotibus nostris ( add. abeuntibus) vel dixerunt vel scripserunt, praesentes possent convincere, vocati non venerunt, sicut praediximus: ostendentes etiam ex his falsitatem suam, non solum commentitiam fraudem aut exquisitam versutiam quam fecerunt prodentes per excusationem. Qui enim habent fiduciam probare ea quae absentes dicunt, haec praesentes parati sunt convincere. Sed quia venire non ausi sunt, arbitramur de caetero neminem ignorare, etiam si illi iterum malitiam suam exercere voluerunt, nihil sufficientes probare adversus consacerdotes nostros, quos incusant quidem absentes, praesentes autem fugiunt. 3. Fugiunt; quanta et quot eorum crimina. --Fugerunt enim, dilectissimi Fratres, non solum propter hos quos falso adpetiverunt, verum etiam ( supple propter) hos qui ex diversis locis convenerunt, ut eosdem multis criminibus arguerent. Ferrum enim et vincula proferebant de exsilio revertentes viri. Et rursum ab his, qui adhuc in exsilio detinentur, missi affines et proximi, amici et fratres, querelas vel eorum qui supersunt detulerunt, vel eorum qui in ipsis exsiliis decesserunt, indignam injuriam prosecuti sunt. Et, quod est maximum, episcopi aderant, quorum alter ferrum et catenas praeferebat, 624 quas per eos cervicibus suis portaverat; alii ex eorum insimulatione mortem sibi intentatam testificabantur. In tantum enim desperationis eruperunt ut etiam episcopos interfecissent quidem, nisi fugissent ipsorum cruentas manus. Decessit enim coepiscopus noster beatissimus Theodulus fugiens ipsorum infestationem. Jussus est enim ex ipsorum insimulatione mori. Alii autem gladiorum signa, plagas et cicatrices ostendebant. Alii se fame ab ipsis excruciatos querebantur. Et haec non ignobiles testificabantur viri: sed de ecclesiis omnibus electi, propter quas huc convenerunt, res gestas edocebant, milites armatos, populos cum fustibus, Judicum minas, falsarum litterarum suppositiones. Lectae sunt enim litterae factae a Theognito falsae adversum coepiscopos nostros Athanasium et Marcellum, ut et imperator adversus ipsos commoveretur. Et haec convincebant ii, qui tunc ipsius Theogniti diacones fuerunt. Ad haec virginum nudationes, incendia ecclesiarum, carceres adversus ministros Dei: et haec omnia propter iniquam atque exsecrabilem haeresim Ariomanitarum. Qui enim communioni eorum renuntiabant, necessitate patiebantur ( f. cogebantur) ista tolerare. 4. Sardicam ingressi adversariorum reformidant praesentiam. --Haec igitur considerantes, in angusto se teneri pervidebant. Erubescentes quidem confiteri ea quae commiserunt, eo quod de caetero non possent ea diutius occultare, venerunt tandem in Sardicensi civitate; ut propter praesentiam, suspicionem quasi mali actus viderentur excludere. Videntes enim eos qui a se fuerant falsis oppressi testimoniis, eos etiam quos vehementissime oppugnarunt; ex alia parte accusatores conscientiae, etiam suorum criminum proditores prae oculis habentes suis, venire vocati non potuerunt ( Graec. noluerunt), maxime consacerdotum nostrorum Athanasii, Marcelli et Asclepii conscientia perturbati: qui et implorabant judicium (et) provocabant accusatores, ut eos non solum convincerent de iis quae adversum sese falsa confinxerant, verum etiam quae adversus Ecclesias impia ac nefaria commiserant, edocerent. Verum illi tanto terrore 625 comprehensi sunt, ut fugam facerent; et per illam fugam falsitatem suam detegerent ac nudarent. 5. Athanasii innocentia comprobatur. --Tametsi non solum ex prioribus, sed etiam ex istis malitia eorum et falsitas ostenderetur: ut nec existimata fuga ( leg. tamen ut nec ex ista fuga) occasionem aliquam alterius malae artis invenire possent; probavimus, secundum veritatem et rationem (veritatis rationem) ea, quae ab illis commissa sunt, inquiri oportuisse: et invenimus eos etiam de his fuisse mendaces, et nihil aliud quam impugnationem adversus consacerdotes nostros exercuisse. Quem enim dicebant ab Athanasio interfectum fuisse nomine Arsenium, habetur in numero vivorum. Unde ex hoc etiam caetera, quae ab ipsis jactabantur, patuit esse plena mendacii et falsitatis. Quod autem de calice fracto aliqua loquebantur ( leg. tamquam fracto loquebantur) a Machario presbytero Athanasii; testificati qui praesentes fuerunt ex Alexandria de eodem loco, eo quod nihil tale esset factum. Sed et episcopi scribentes ex Aegypto ad Julium consacerdotem nostrum, abunde asseverarunt, nec suspicionem hujusmodi ibidem fuisse (Exstat haec epistola apud Athanas., t. I, p. 722). Dicunt autem acta etiam se habere adversus ipsum: quae habent autem, absente parte altera constat fuisse confecta. Simul tamen ipsis actis gentilis et catechumenus interrogatus dicebat, intus se fuisse quando super ventum fecit Macharius, interrogatus dicebat, famosissimum illum Scyrum infirmantem in ecclesia (ἐν κελλίῳ) jacuisse: ut ex hoc appareat, ex toto mysterium non fuisse celebratum, eo quod catechumeni intus fuerint, sed male habentes jacuerint. Nam et ipse totius malitiae Scyrus commentator, exussisse Athanasium quemdam de divinis Scripturis librum dicebat. Ad hoc convictus confiteri coepit, infirmatum se fuisse quando Macharius praesens fuit; ut ex hoc etiam falsum testem illum esse appareret. Denique falsitatis praemium eidem Scyro honorem ( Graec. ὄνομα, nomen) episcopatus dederunt, homini qui neque 626 presbyter quidem fuit. Venientes enim duo presbyteri nunc ad concilium (qui eo temporis cum Melitio fuerant, postmodum ab Alexandro episcopo Alexandriae beatae memoriae viro suscepti sunt, nunc cum Athanasio agunt), testati sunt nusquam omnino istum Melitii fuisse presbyterum, neque omnino habuisse eum Melitium in eodem loco, apud Mareotem, ecclesiam, nec ministrum: quem tamen nunc velut episcopum illum secum adduxerunt, qui ante nec presbyter fuit: ut nomine episcopatus videantur falsitatem suam tegere apud audientes. 6. Marcellus et Asclepas irreprehensibiles. --Lectus autem est et liber, quem conscripsit frater et coepiscopus noster Marcellus: et inventa est Eusebii et qui cum ipso fuerant exquisita malitia. Quae enim ut proponens Marcellus posuit, haec eadem quasi jam comprobans proferret, adsimularunt. Lecta sunt ergo quae sequebantur, lecta etiam quae anteposita erant quaestioni; et recta fides ejus inventa est. Neque enim a sancta Virgine Maria, sicut ipsi confingebant, initium dabat Deo Verbo; neque finem habere regnum ejus, sed regnum ejus sine principio ac sine fine esse conscripsit. Sed Asclepius coepiscopus noster acta protulit, quae confecta sunt apud Antiochiam praesentibus adversariis et Eusebio ex Caesarea, et ex sententiis judicatum episcopum ostendisse esse inreprehensibilem. 7. Eusebianorum scelera, nomina et artes. --Merito ergo acciti frequenter, non ausi sunt venire: merito fugerunt conscientiae suae impulsu praecipitati. Fuga enim falsitates suas confirmaverunt, et credi ea fecerunt, quae praesentes accusatores eorum dixerunt et ostenderunt. Quid igitur? Supra haec omnia etiam olim depositos atque ejectos Ecclesia propter haeresim Arii non solum susceperunt, sed etiam in majorem provexerunt gradum, diacones quidem in presbyterium, de presbyterio autem in episcopatum, propter nihil aliud, nisi ut impiam doctrinam dilatare ac disseminare possent, et 627 piam corrumperent fidem. Sunt autem istorum post Eusebium duo auctores etiam Theodorus ab Heraclia, Narcissus a Neroniade Ciliciae, Stephanus ex Antiochia, Georgius ex Laodicia, licet timens non adfuerit de Oriente, Acacius ex Caesarea Palaestinae, Menophantus ex Epheso Asiae, Ursacius a Singiduno Moesiae, Valens ex Mursa Pannoniae. Etenim praedicti etiam ( supple iis) qui ab Oriente secum venerunt, non permiserunt sanctum Concilium intrare, neque omnino in Ecclesiam Dei sanctam accedere. Venientes etenim Sardicam per singula loca synodos faciebant inter se, et pactiones cum interminationibus, ut omnino venientes Sardicam ad judicium non accederent, neque in unum cum sancta ( Graec. et magna) synodo convenirent: et ad id solum venerunt, coetum praesentiam suam qui statim fugerunt. Haec enim scire potuimus a consacerdotibus nostris, Ario scilicet ex Palaestina, Stephano de Arabia: qui cum ipsis venerunt quidem, sed ab eorum perfidia recesserunt. Hi enim venientes in sanctam synodum, violentiam quidem, quam passi fuerant, conquerebantur; nihil autem ab ipsis recte agi asserebant: asserentes ( f. adjicientes) etiam hoc, quod essent ibi plurimi rectae fidei, qui prohibebantur ab ipsis venire ad nos propositis interminationibus. Hac igitur causa in uno loco ( Graec. οἴκῳ) omnes manere sategerunt, et nec parum temporis, nec habere eos liberam facultatem permiserunt. 8. Synodi sententia. --Quia ergo non oportuit conticescere, nec inulta retinere, falsitates, vincula, homicidia, pugnas, falsas epistolas, verberationes, nudationes virginum, exsilia, eversiones ecclesiarum, incendia, translationes de ecclesia ad majores, et ante omnia contra rectam fidem insurgentes Arianae haeresis doctrinas: ex hac causa carissimos quidem fratres et coepiscopos nostros Athanasium Alexandriae, et Marcellum Ancyrogalatiae, et Asclepium Gazae, et eos qui cum ipsis erant ministrantes Deo, innocentes et puros pronuntiamus, 628 scribentes ad unamquamque eorum provinciam, ut cognoscerent singularum ecclesiarum plebes sacerdotis sui integritatem, et habere se episcopum suum, illos autem, qui se eorum ecclesiis immerserunt luporum more, id est, Gregorium in Alexandria, Basilium in Ancyra, et Quintianum in Gaza, neque nomen habere episcopi, neque communionis omnino eorum habere participatum, neque suscipere ab aliquo eorum litteras, neque ad eos scribere, illos autem, hoc est, Theodorum, Narcissum, Acacium, Stephanum, Ursacium et Valentem, Menophantum, et Georgium (etsi timens, ut dictum est, non adfuit, sed tamen quia a beatae memoriae Alexandro episcopo quondam Alexandriae dejectus est), et quod sit tam ille, quam etiam caeteri qui comprehensi sunt, furoris Ariani, et propter objecta crimina, hos omnes aequali sorte dejecit sancta synodus de episcopatus gradu: et judicavimus non solum illos episcopos non esse, sed neque communionem quidem cum fidelibus habere. Separantes enim Filium, et alienantes Verbum a Patre, separari ab Ecclesia catholica oportet, et alienos esse a nomine Christiano. Sint igitur vobis anathema, eo quod ausi sunt adulterare verbum veritatis. Apostoli enim est praeceptum: Si quis vobis evangelizaverit praeter quam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 9). His neminem communicare denuntiate: nulla enim communicatio luci ad tenebras. Hos omnes longe facite: nulla enim participatio Christo ad Belial. Observate, Carissimi, ut neque scribatis ad eos, neque eorum accipiatis litteras. Curate autem etiam, dilectissimi Fratres et consacerdotes, quasi praesentes spiritu huic interfueritis synodo, omnia quae a nobis instituta sunt confirmare per litteras vestras, ut ab omnibus episcopis idem sentire, atque unam esse omnium voluntatem ex litterarum consensione sit manifestum. Optamus, Fratres, vos in Domino bene valere. Explicit. 629 Incipit exemplum epistolae factae (an. 347) ad Julium urbis Romae episcopum, Julio episcopo a synodo directae.

9. Cur Julius non adfuerit synodo. Petri sedis praerogativa. --Quod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat, quae quisque auditione audivit. Verum est enim, quod beatissimus magister gentium Paulus apostolus de se locutus est: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII)? quamquam utique quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit Spiritum sanctum per animam ejus locutum, et organum corporis personasse. Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti: et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiorum venenum effunderet. Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri apostoli sedem, de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes. 10. Legati Julii. --Quoniam ergo universa, quae gesta sunt, quae acta, quae constituta, et chartae continent, et vivae voces carissimorum fratrum et compresbyterorum nostrorum Archydami et Philoxeni, et carissimi filii nostri Leonis diaconi verissime et fideliter exponere poterunt; pene supervacuum videatur eadem his inserere litteris. Patuit apud omnes, qui convenerunt ex partibus Orientis, qui se appellant episcopos (quamquam sint ex his certi auctores (superiori epistola num. 7 nominati), quorum sacrilegas mentes Ariana haeresis pestifero tinxit veneno) diu tergiversatos propter diffidentiam ad judicium venire noluisse, tuamque et nostram reprehendisse communionem, quae nullam habebat culpam: quia non solum octoginta episcopis testantibus de innocentia Athanasii pariter credidimus (in Concilio Alexandrino, cujus epistola indicatur num. 5); sed et conventi per presbyteros tuos et per epistolam, ad synodum quae futura erat in urbe Roma venire noluerunt: et satis erat iniquum, illis contemnentibus, tot sacerdotibus testimonium perhibentibus, Marcello et Athanasio denegare societatem. 630 11. Tria in synodo tractanda. --Tria fuerunt, quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur, et ante omnia de sancta fide et de integritate veritatis, quam violaverunt. Secunda de personis, quas dicebant esse dejectas; de iniquo judicio, vel si potuissent probare, justa fieret confirmatio. Tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diacones, et omnes clericos in exsilium mitterent, ad deserta loca transducerent, et fame, siti, nuditate, et omni egestate necarent; alios clausos carcere et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis ita ( adde stringerent), ut cervices eis arctissimis circulis strangularentur. Denique ex ipsis quidam vincti in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse. Adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla causa fuit criminis, nisi quod repugnarent, et clamarent quod exsecrarentur Arianam et Eusebianam haeresim, et nollent habere cum talibus communionem, iis autem, qui secum sentire maluerunt, prodesse. Et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem dignitatem promoti, et acceperunt praemium falsitatis.

12. Ursacii et Valentis perversitas. --Quid autem de impiis et de imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit, accipe, beatissime frater. Quia manifestum erat, hos non cessare adulterinae doctrinae lethalia semina spargere, et quod Valens relicta ecclesia ecclesiam aliam invadere voluisset, et eo tempore, quo seditionem commovit, unus ex fratribus nostris, qui fugere non potuit, Viator obruptus et conculcatus in eadem Aquileiensium civitate die tertia defecit: causa utique mortis fuit Valens, qui perturbavit, qui sollicitavit. Sed ea quae beatissimis Augustis significavimus cum legeritis, facile pervidebitis, nihil nos praetermisisse, quantum ratio patiebatur. Et ne molesta esset longa narratio, qui fecissent, et quae commisissent, insinuavimus. 13. Synodi placita Siciliae, Sardiniae et Italiae per Julium addiscenda. --Tua autem excellens prudentia disponere debet, ut per tua scripta, qui in Sicilia, 631 in Sardinia, in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt et quae definita cognoscant; et ne ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, id est epistolia, quos justa sententia degradavit, perseverent autem Marcellus et Athanasius et Asclepius in nostra communione: quia obesse eis non poterat iniquum judicium, et fuga, et tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium episcoporum, qui convenimus, venire noluerunt. Caetera, sicuti superius commemoravimus, plena relatio fratrum, quos sincera charitas tua misit, unanimitatem tuam perdocebit. Eorum autem nomina, qui pro facinoribus dejecti sunt, subjicere curavimus: ut sciret eximia Gravitas tua, qui essent communione privati. Uti ante praelocuti sumus, omnes fratres et coepiscopos nostros litteris tuis admonere digneris, ne epistolia, id est, litteras communicatorias eorum accipiant.

NOMINA HAERETICORUM.

14. Ursacius a Singiduno, Valens a Mursa, Narcissus ab Jeropoli, Stephanus ab Antiochia, Acacius a Caesarea, Menophantus ab Epheso, Georgius a Laodicia.

ITEM NOMINA EPISCOPORUM INFRA, QUI SYNODO SARDICENSI ADFUERUNT ET SUBSCRIPSERUNT IIDEM IN JUDICIO.

15. Ossius ab Spannia Cordobensis, Annianus ab Spanniis de Castolona, Florentinus ab Spaniis de Emerita, Dominianus ab Spaniis de Asturica, Castus ab Spaniis de Caesara Augusta, Praetextatus ab Spaniis de Barcilona, Maximus a Tuscia de Luca, 632 Bassus a Macedonia de Diocletianopoli, Porphyrius a Macedonia de Philippis, Marcellus a Macedonia de Ancyra Gallaciae, Euterius a Procia de Caindo, Asclepius a Palaestina de Gaza, Moysius a Thessalia de Thebis, Vincentius a Campania de Capua, Januarius a Campania de Benevento, Prothogenes a Dacia de Serdica, Dioscorus de Thracia, Hymenius a Thess. de Pearata, Lucius a Thracia de Caynopoli ( an Hadrianopoli?), Lucius ab Italia de Verona, Evagrius a Macedonia de Heraclianeo ( Ms. Eraclialineo), Dionysius ab Achaia de Lignedon, Julius ab Acacia de Thebe eptapyleos. Athenodorus ab Achaia de Blatea ( Lab. a Dacia de Blacena). Diodorus ab Asia de Tenedos, Alexander a Thessalia de Larissa, Aethius a Macedonia de Thessalonica, Vitalis a Dacia ripensi de Aquis, Paragorius a Dardania de Scupis, Trifon ab Achaia de Marciarce, Athanasius ab Alexandria, Gaudentius ab Achaia (a Dacia) de Naiso, Jonam a Macedonia de Particopoli (Parthenopoli, aut Paroecopoli), Alypius ab Achaia de Magari. Macedonius ab Ardania ( Labb. a Dardania) de Ulpianis, Calvus ab Achaia ripensi de Castra martis, Fortunatianus ab Italia de Aquileia, Plotarcus ab Acacia de Patras, Eliodorus a Nicopoli, Eutarius a Pannoniis, Arius a Palaestina, Asturus ab Arabia, Cocras ab Achaia de Asapofebiis. Stercorius ab Apulia de Canusio. Calepodius a Campania, Lerenius ( Athan. et Lab. Irenaeus) ab Achaia de Secoro, Martyrius ab Achaia de Neapoli, Dionysius ab Arcaida de Elida, Severus ab Italia de Ravennensi, Ursacius ab Italia de Brixa. Portasius ( Sirm. Protasius) ab Italia de Mediolano, 633 Marcus ab Asia de Fissia ( Sirm. a Dacia de Scissia), Verissimus a Gallia de Lugduno, Valens ab Achaia (a Dacia) ripense de Scio, Palladius a Macedonia de Dui (Dio), Gerontius a Macedonia de Brevi, Alexander ab Achaia de Morenis ( Sirm. de Ceparisina), Euthitius ( f. Eutichius) ab Achaia, Titius ab Asia de Montonis ( an a Dacia de Montemnis?). Episcopi omnes numero unus de sexaginta. 16. Athanasii innocentia manifesta. Sacrificii opus solius est presbyteri. -- « Res, quantum arbitror ( inquit Hilarius ), sermonis alterius interpretatione non indiget. Nam omnia ita edicta sunt et expressa, ut in lucem cognitionis elata sint: testes ex Aegypto compositi, Athanasius ipse praesens, falsorum judicum nocturna et turpis per conscientiam fuga, tantorum scelerum gravis et subjecta universorum oculis invidia. Adde originem causae, ex qua in Athanasium occasio est quaesita sententiae. Reus, presbyteri sui impetu, disturbati altaris in ipso sacrificiorum tempore, ubi Scyrus presbyter adsistebat, arguitur. Scyrus presbyter negatur, et criminis falsitas cum auctore damnatur. Porro autem sacrificii opus sine presbytero esse non potuit. Cum in hominem quaestio est, ipse facti tam gravis nullus est locus, apud Mareotem ecclesia nulla est. Numquid potius ipsa soli religio defecit? aut aliquo, ut adsolet, hiatu locus violati sacrificii desedit? Scyrus de diacono episcopus adseritur ordinatus; ut de contumelia in presbytero perpessa mentientis episcopi major auctoritas sit. Sed locus ecclesiae si fuit, et est: si non est, nec fuit. Et quid ambiguum est, hos potius falsorum criminum indices asseruisse factum esse, quod esse potuit ( f. patuit) infectum; aut eos, qui postea indicarunt, constitutos non fuisse, quod si fuit, non potest non fuisse? 17. Athanasii crimina non constant. -- « Si quis igitur est humanis institutis ad usum communis intelligentiae eruditus, si quis prudentiae praeceptis in viam consectandae veritatis insistit; animum intendat, et quid in hujuscemodi negotiis tenere se arbitrii velit, expendat: ratio interim de indiciorum auctoribus exsistat. Haec duo indicata: unum quod crimen affirmet, criminis locum non occupet ( f. nuncupet), perpessa injuria ( f. perpessum injuriam) hominem designet; aliud vero, quod crimen, locum, hominem neget. Quaero, in quam te sententiam concedere aequum videbitur? Certe, opinor, quisquam ab utroque consultus, et positus in medio utriusque sententiae, 634 ita loquetur: Si crimen est, docendum est; si locus est, demonstrandus est: si homo, contuendus est. At vero cum et facti fides, et loci religio, et injuriae homo nullus est; vesanum existimabitur, rebus judicem non exstantibus judicare. 18. Athanasii damnandi nulla causa. -- « Respicite in coelum et astra, vos sacerdotes; et in eum, qui ex nihilo fecit illa, cum libertate fidei et spei quam accepistis, intendite, recordantes talem vobis futuri in vos judicii formam esse propositam, ut quo judicio judicaveritis, judicetur de vobis (Matth. VII, 2). Haec quaerenti mihi respondete: Athanasium quo judicio damnastis? Dicetis nempe, Episcoporum: et haec confessionis vestrae erit venia. Secuti, inquit ( f. inquietis), sumus sanctam judiciorum sub episcopali communione reverentiam. Sed ignorasse vos negabitis, Athanasio, cujus damnationem a vobis Valens, Ursacius, Saturninus exigunt, ab Ossio, Maximino, Julio redditam communionem? Non facio comparationem: rogo, quae de crimine Athanasii vestra sententia fuit? Presbyter ejus Macharius irruisse in ecclesiam Mareotidem dicitur, Scyrum presbyterum perturbasse, et salutis nostrae sacramenta projecisse: ad hujus rei testes cathecumenum et gentilem interrogatos. Verum postea a sanctis (Sardicae congregatis) nescitis judicatum ( adde, apud) Mareotem ecclesiam nullam esse; Scyrum vero presbyterum non fuisse? Quid est, quod secuti estis? Falsis episcopis auctoritatem datis, aliis vero negatis? Quae sunt, ( supple perinde) atque non essent decernitis: judicatis autem illa, quae non sunt? Sed ut subjectioni ( an suggestioni?) huic credideritis, credo carcer exegit, custos institit, tortor incubuit, gladius pependit, ignis ambussit. In non exstantibus judicandi episcopalem apud vos auctoritatem improbitas obtinuit: in veritate obtinenda sanctitas fidem perdidit? O veros Christi discipulos! o dignos successores Petri atque Pauli! o pios Ecclesiae patres? o ambitiosos inter Deum plebemque legatos, veritatem vos Christi falsitati hominum vendidisse! Satisfecimus igitur primae propositioni, qua spopondimus Athanasium reum teneri nullius eorum, quae objectatis, criminum posse. Superest, ut quid de Marcello et Photino gestum sit, paucissimis dicam. 19. Photini condemnatio, et Ursacii ac Valentis poenitentia. -- « Photinus Sirmiensis Episcopus fuit a Marcello imbutus: nam et diaconus sub eo aliquandiu fuit. Hic corruptis innocentiae 635 moribus ac disciplinis, turbare evangelicam veritatem persistebat novis praedicationibus. Et hoc ita saepe est, ut cum incrementa vitiorum detrimenta in amore Dei fecerunt, vesanum depravatae scientiae studium increscat. Igitur ad tollendum ex episcopatu Photinum, qui ante biennium jam in Mediolanensi synodo (an. 347) erat haereticus damnatus, ex plurimis provinciis congregantur sacerdotes ( an. 349), hoc magis solliciti atque anxii, turbari rursum miscerique omnia, quod jam pridem plures episcopos reos vel falsorum in Athanasio judiciorum, vel communionis haeresis Arianae, ab Ecclesia fuerat necesse resecare. Quam opportunitatem nacti Ursacius et Valens, Romanae plebis episcopum adeunt ( an. 349), recipi se in Ecclesiam deprecantur, et in communionem per veniam admitti rogant. Julius ex consilio veniam, quam orabant, impertit: ut cum lucro catholicae Ecclesiae, vires quoque detraheret Arianis, cum eos, qui unitatem ante turbaverunt, consilii hujus et audaciae poenitentes in communionem catholicam per veniam reconciliatae pacis admitteret. 20. « Et quia non est nisi de veritate confessio, 636 nisi de vitio poenitentia, nisi venia de admisso; Velens et Ursacius admittendi, ut orabant, in communionem, de Athanasii innocentia, de judicii falsitate, de Arianae haeresis piaculo talibus litteris ante profitentur. » Exemplum Epistolae, quam post renuntiationem Orientalium, Athanasium reum non esse, in urbe Roma holographa manu Valens perscripsit (an. 349), et Ursacius subscripsit.

Domino Beatissimo Papae Julio Valens et Ursacius S.

Quoniam constat, nos antehac multa gravia de nomine Athanasii episcopi litteris nostris insinuasse, atque litteris Sanctitatis tuae conventi, ejus rei, de qua significavimus, non praestitisse rationem: profitemur apud Sanctitatem tuam, cunctis praesentibus presbyteris fratribus nostris, omnia, quae antehac ad aures vestras pervenerunt de nomine praedicti, falsa a nobis esse insinuata atque omnibus viribus carere: atque ideo nos libentissime 637 amplecti communionem praedicti Athanasii; maxime cum Sanctitas tua, pro insita sibi benevolentia, errori nostro veniam fuerit dare dignata. Profitemur etiam, quod si aliquando nos Orientales voluerint, vel idem Athanasius, malo animo ad causam vocare, citra conscientiam tuam non adfuturos. Haereticum vero Arium, sed et satellites ejus, qui dicunt, Erat tempus quando non erat Filius, et qui dicunt ex nihilo filium, et qui negant ( hic adde Deum) Dei filium ante saecula fuisse, sicut per priorem libellum nostrum, quem apud Mediolanum porreximus, et nunc et semper anathematizasse, hac manu nostra, qua scripsimus, profitemur: et iterum dicimus, haeresim Arianam, ut superius diximus, et ejus auctores in perpetuum damnasse. Et manu Ursacii: Ego Ursacius Episcopus huic professioni nostrae subscripsi.

« Haec epistola ( inquit Hilarius ) post biennium missa est, quam haeresis Photini a Romanis damnata est. »

638 Item exemplum alterius epistolae (scriptae an. 349) Valentis et Ursacii, quam post aliquantum temporis ab Aquileia, postquam hanc superiorem Romae emiserant, ad Athanasium miserunt et episcopos.

Domino Fratri Athanasio Ursacius et Valens.

Dedit se occasio fratris et compresbyteri nostri Moysetis, venientis ad tuam dilectionem, frater charissime, per quem tibi salutem largissimam dicimus ex Aquileiensium civitate, et optamus ut incolumis litteras nostras recenseas. Dederis enim fiduciam, si tu quoque in rescribendo vicem nobis rependas. Sane habere nos locum tecum et communionem ecclesiasticam his litteris scito. Divina pietas te custodiat, Frater.

« Superioribus igitur litteris datis, venia indulgetur orantibus, reditus ad catholicam fidem cum commnione donatur: maxime cum Sardicensis synodi veritatem ipsae orantium veniam litterae continerent.

21. Athanasius Marcellum a sua communione separat. -- « Verum inter haec Sirmium convenitur. 639 Photinus haereticus comprehensus, olim reus pronuntiatus, et a communione jam pridem unitatis abscissus, nec tum quidem per factionem populi potuit amoveri. Sed idem Athanasius Marcellum, qui post recitationem libri quem scriptum ediderat (nam hunc nos quoque habemus), sententia synodi Sardicensis episcopatui erat redditus, ubi quaedam alia nova miscere sensit, et ambiguis praedicationibus, ejus in quam Photinus erupit doctrinae viam quaerere; a sua communione separat anteriore tempore, quam Photinus arguitur, praeventam judicio meditationem corruptae voluntatis ostendens, et non ex libri editione condemnans. Sed quia promptum est ex bono malum effici, praebuit non illis quae in Marcellum gesta ante fuerant, sed his quae in Photinum gerenda erant, auctoritatem.

22. In gratiam Athanasii gesta Sardicensia qui conentur Orientales irrita facere. -- « Illud autem esse cognitum cunctis oportet, nullam umquam adversus Marcellum, praeter eam quae Sardicensibus est dissoluta sententiis, deinceps synodum fuisse contractam; neque tunc cum de Photino decretum ab Occidentalibus est et ad Orientales est relatum, aliquod in eum expressum fuisse judicium: sed homines mente callidos, ingenio subtiles, malitia pertinaces, occasionem revolvendi ejus, quod Athanasii absolutione (Sardicae data) 640 est dissolutum, quaesiisse judicii; et rescribentes de Photino, Marcelli mentionem, velut institutionum talium magistri, addidisse: ut mortuam de Athanasio ipso jam tempore quaestionem, et veritatis judicio consepultam, in publicam recordationem causae novitas excitaret, et subrepens per Photini damnationem Marcelli nomen inveheret. Exstat autem in superioris epistolae corpore, Marcellum ab Arianis occasione libri, quem de subjectione Domini Christi ediderat, una cum Athanasio fuisse damnatum. Docetur etiam recitatione ejusdem libri innocentem deprehendi. Falsitatem quoque judicii Ariani ( in synodo Constantinop. an. 336) exstantis adhuc libri fides arguit. De Photino autem tantum, sicuti mos poscebat, ad Orientales epistolae fiunt, non injuria extorquendi, ut nunc agitur, assensum, sed instruendae universorum scientiae consuetudine. 23. « Sed cur abnegatae Marcello communionis Athanasius reus esse rescribitur ( A Sirmiensi Orientalium synodo )? Numquid propter libri vitium Marcellus abstentus est? Testes ipsi sunt, ex institutis ejus Photinum perversitatis istius initia sumpsisse. Nam negata sibi ab Athanasio communione, ingressu sese ecclesiae Marcellus abstinuit. Ita communio cum eo in ista fide ( f. inita rectam fidem) de subjectione et traditione regni docet: 641 negata rursum pravitate ( leg. pravitatem) doctrinae alterius ostendit. Ac sic utrumque viri istius judicium caret culpa, cum in data communione synodi ( Sardicensis ) sit secutus assensum; in abnegata vero, ipso se Marcello abdicante solo sine ulla synodi auctoritate. Verum omnis ista alterius causae et doloris est quaestio. Et quamquam conceptis jam diu in Athanasium odiis suis satisfiat in majorem tamen sceleris gradum molitio tanta procedit. 24. Rescriptum Sirmiense fidem rectam prae se ferens, fraude et veneno plenum est. -- « Nam tertius mihi locus praestat, ut fidem, quam epistolae primordio condiderunt, fraudulentam, haereticam, et verbis blandientibus veneno interiore suffusam esse demonstrem. Profitemur enim ita: Unum quidem ingenitum esse Deum patrem, et unum unicum ejus Filium, Deum ex Deo, lumen ex lumine, primogenitum omnis creaturae, et tertium addentes Spiritum sanctum paracletum: ut cum securitas legentium, vel indoctorum simplicitas tam mollibus fuerit intercepta principiis; uno eodemque subscriptionis elicitae assensu, in Photini animadversionem, in Athanasii reatum, in damnationem fidei catholicae transeatur. Et spero quod non exiguam partem cognitionis istius ( scil. Athanasii innocentiae ) synodus Sardicensis attulerit, ubi insectatione Arianorum omnia in Athanasium crimina conficta esse monstrantur, et vis adhibita plebi Dei (Vide supra, n. 3), ut in pestiferam lethalis doctrinae conniventiam transirent. Rem tamen, quia causa postulat, breviter dicam. 25. Ad tuendam Trinitatis fidem semper laborarunt apostolici viri. Ecclesiae hostium inde in se concitarunt odium. -- « Cura et negotium apostolicis viris semper fuit, constanti et publica perfectae fidei praedicatione, conatus omnes oblatrantis haeresis comprimere, et exposita Evangeliorum veritate, perversitatem doctrinae errantis exstinguere; ne audientium mentes quadam labe contaminans contagium vitii adhaerentis infligeret ( f. inficeret). Itaque diligenter epistolis variis, quae de Deo patre opinio, quae de Dei filio cognitio, quae in Spiritu sancto sanctificatio oporteret esse, frequenter copioseque complexi sunt; ( supple ideo) ut cognitus de Deo patre fieret 642 Filius Deus, et in Deo filio ( supple esset) Deus pater, et in Deo patre Filius Deus. Ac sic secundum ipsius definitionem dicentis: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), et rursum: Sicut, Pater, tu in me, et ego in te (Joan. XVII, 21), continetur fides nostra in Patris et Filii nominibus personisque Deus unus. Neque enim vel invidia Judaeorum, vel odium gentilium, vel furor haereticorum aliis potius adversus nos causis est excitatus, quam quod aeternitatis virtutem, nomen Filii confitemur in Patre. Haereticorum autem perversitas de fide impia semper exorta est. Nam dum occupati vitiis, et ab innocentiae operibus aversi, inutilium se quaestionum difficultatibus implicant; improbabiles effectivita, voluntate, judicio, placere expetunt novitate doctrinae, postquam veritatis scientiam perdiderunt. 26. Nicaeni concilii occasio. Arianorum doctrina. « Cum igitur patribus nostris cognitum fuisset, et Arios duos profanissimae fidei praedicatores exstitisse, seque longius non jam opinio, sed judicium labis istius tetendisset; ex omnibus orbis partibus in unum advolant, Nicaeamque concurrunt: ut exposita fide populis, et in luce intelligentiae cognitionis divinae itinere directo, intra ipsos auctores suos emergentis mali seminaria necarentur. Tradebant autem Arii talia: Patrem Deum instituendi orbis causa genuisse filium, et, pro potestate, sui ex nihilo in substantiam novam atque alteram Deum novum alterumque fecisse; profani in Patrem, ex nihilo opinantes aliquid ei simile potuisse generari; blasphemi in Christum, infinitatis eum paternae generositate exspoliantes: ut cum didicissent ex persona Patris: Non est Deus alius praeter me (Esa. XLV, 18); et a Filio: Ego in Patre et Pater in me (Joan. XIV, 11); et: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), sanctae in utroque unitatis vinculum abruperint, non exstanti creationis substantiae dantes Dei filio Domino nostro Jesu Christo initium de tempore, ortum de nihilo, non ex altero. 27. « Itaque comprimendi mali istius 643 causa, trecenti vel eo amplius episcopi apud Nicaeam congregantur: in omnes Arianos, assensu omnium, damnatio haeretica decernitur, et evolutis evangelicis atque apostolicis doctrinis, perfectum unitatis catholicae lumen effertur. Quid igitur fuerit expressum, fides ipsa, ut est exposita, commendat. » Incipit fides apud Nicaeam conscripta (an. 325) a trecentis decem et octo episcopis contra omnes haereses.

Credimus in unum Deum patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium factorem. Et in unum Dominum Jesum Christum filium Dei unigenitum, natum de Patre, hoc est, de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, unius substantiae cum Patre, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον, per quem omnia facta sunt, sive quae in coelo sive quae in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, incarnatus est, homo factus est, passus est, et resurrexit tertia die, adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt, Erat quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, quod Graeci ἐξ οὐκ ὄντων dicunt, vel alia substantia sive essentia, dicentes mutabilem et convertibilem filium Dei; hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

28. Fidei sincerae comparatione adulterinae falsitas patet. -- « Fides fidei comparata falsitatem mentionis exponit. Nam quae apud Nicaeam ordinata est, plena atque perfecta est, et omnibus undique, quibus irrepere haeretici solent, aditibus obseratis, inviolabili inter Patrem et Filium aeternae unitatis soliditate connectitur: haec vero simplicitate blanditur, primum asserens nos ita credere, quod absit a quoquam. Caeterum Occidentalium fides, evangelicis instituta doctrinis, Patrem in Filio, Filium confitetur in Patre; Patrem ingenitum, Filium substantia aeternitatis aeternum, id est, ut Patrem semper, ita et Filium semper in Patre, et natum de Deo 644 Deum esse, non conceptum scilicet, et in eo semper de quo est, esse. 29. « At vero haec per fidia ( Orientalium Sirmio rescribentium ) non fides, Deum ex Deo dicens, et primogenitum commendans, et Trinitatis nomen instituens, virus suum sub modestia religiosae moderationis occultat, dicens, Deum ex Deo, lumen ex lumine: ut per occasionem confessionis istius, ex Deo ac lumine, Deus ac lumen factus a Deo, non genitus de Deo, id est, non de substantia paternae aeternitatis exstiterit; ac sic contumelia Patris vilescat et Filius, si Deus ortus ex nihilo est: in primogeniti vero confessione ordinem quemdam ab ejus ortu creantis ( f. creatis) mundi rebus assignent: ut quia mundus ex tempore est, tamen, licet mundo prior sit Christus, ex tempore sit; et non aeternitas in eo tempore ( an ante tempora?), sed ordo in tempore sit creati ( f. creatis): ac per hoc aliquid quod ante eum sit relinquatur, qui esse coepit ex tempore; ( adde et) dissolvatur in Christo omne quod Deus est, cum in eo non exstantis aliquando Mariae ortus a tempore sit. 30. Christus quo sensu primogenitus omnis creaturae. -- « Quin etiam homines spe omni bona vacui, ad occasionem tanti periculi auctoritatem apostolicam pertendunt; quia de eo dictum sit, primogenitus omnis creaturae. Sed subtrahentes antecedentem consequentemque sententiam, aptant ( f. aptam) doctrinis suis sub Apostoli nomine perstruunt falsitatem. Nam talis est ordo dictorum: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae: quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes (Coloss. I, 15, 16). Imago ergo Dei invisibilis ex nihilo ordo est, et coepit a tempore? Aut quia primogenitus omnis creaturae est, ordo quidem in eo connexae incognitae creationis exprimitur, sed non sequitur primogenitum omnis creaturae? Quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, id est, in ipso universorum elementorum visibilium et invisibilium condita et constituta materia est; et idcirco omnia per ipsum et in ipso: idcirco primogenitus omnis creaturae, quia in eodem, jam a principio, omnium quae effecturus erat, omnia generationum 645 initia constiterunt. Atque non ita in ordine creaturarum, quae in ordine constitutae sunt, primus in numero est: sed ipse imago Dei invisibilis, manens per virtutem efficiendi semper in ipso, se primogenitum habuerit eorum, quae per ipsum in coelo et in terra visibilia et invisibilia crearentur exstantia. 31. Trinitas qui dispar inducatur. -- « Quin etiam haud dissimilis, in Trinitatis nuncupatione, falsitatis eorum contextus est. Ubi enim a diversis substantiis Filium a Patre, impio et maledico ore disciderint, et in separatis duobus assistat auctoritas, tertia dinumeratur in Spiritu: et cum fit Pater in Filio et Filius in Patre, et Spiritus sanctus accipiat ex utroque; in eo, quod Spiritus exprimitur sanctae hujus inviolabilis unitas ( f. add. Trinitatis), haeretica parte parturiat Trinitas pronuntiat ( f. pronunciata) dissidium.

32. Nicaenus tractatus quam accuratus. -- « Sed diligens Nicaeni tractatus perfectusque sermo artissimo veritatis praescripto, omnia haereticorum ingenia conclusit, ita ponens: Credimus in unum Deum patrem, et in unum filium ejus Jesum Christum. Unum ambo, et uterque unum, et in personali nomine patris. Et in Filium unum, quia unus est de utroque. Deum verum de Deo vero docet et virtutem et nuncupationem pari in utroque veritate communem; neque aliud in alio opinandum, cum Deus de Deo, et verus de vero sit uterque unum. Cum vero sit in utroque ( supple, unum, scil. nomen, virtus, etc. ); natum vero non factum ad proprietatem ortus et originis refert: quia fieri, ex nullo subjaceat; nasci autem, de patre proprium; neque alia nascentibus, quam originis suae, forma vel virtus est. Quod autem fit, ex opere exsistit ut fiat. Atque ita non factura in eo coepit ex nihilo; sed est nativitas a parente. Unius autem cum patre substantiae, quod Graeci dicunt ὁμοούσιον. Ita est: 646 aeternitas sola sui similis est, et quod est semper, in Deo est. Ne qua igitur labes in Dominum Jesum Christum haereticae pravitatis incideret, idcirco in eo essentiae veritas explicatur. Essentia enim ex eo, quod semper est, nuncupatur: quae quia extrinsecus opis ad continendam se numquam eguerit, et substantia dicitur; quod intra se id, quod semper est, et in aeternitatis suae virtutem subsistat. Ac sic quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et rursum: Ego in Patre, et Pater in me est (Ibid. 11); et illud, Ego de Patre exivi (Joan. XVI. 28): aequalis in utroque, id est, in Deo qui innascibilis est, et in Deo ( Hic desideratur qui genitus est) una atque eadem in utroque substantia aeternitatis expletur. Quod autem descendit, incarnatus est, homo factus est, et resurrexit tertia die, adscendit in coelos, venturus judicare vivos et mortuos; sacramenta salutis nostrae in his continentur. Sed idcirco immutabilis et inconvertibilis filius Dei, ut in assumptione hominis corruptioni potius gloriam intulerit, quam labem aeternitati. Anathema autem in eos, qui ex nihilo factum dicunt, quod ἐξ οὐκ ὄντων Graeci dicunt, et qui dicunt: Erat quando non erat, et prius quam nasceretur non erat, damnationem in Christo violatae aeternitatis, id est, deitatis paternae, sub maledictione designat. 33. « Hujus igitur intimandae cunctis fidei, Athanasius in Nicaea synodo diaconus, deinceps Alexandriae episcopus, vehemens auctor exstiterat, et Arianam pestem in tota Aegypto veri tenax vicerat: atque ob id conjuratis in eum testimoniis falsitas est criminum comparata. Res postea fidelibus judicum dijudicata sententiis. Sed multum ad cognitionem proficiet, si quae post absolutionem Athanasii, ad Constantium Imperatorem 647 Sardicensis synodi oratio fuerit, cognoscatur. »

FRAGMENTUM III ( Alias II partis ).

INCIPIT DECRETUM SYNODI ORIENTALIUM APUD SERDICAM EPISCOPORUM A PARTE ARIANORUM, QUOD MISERUNT AD AFRICAM ( Editum an. 347).

Gregorio Alexandriae episcopo, Nicomediae episcopo , Carthaginis episcopo, Campaniae episcopo, Neapolis Campaniae episcopo, Ariminiadeno Campaniae episcopo, Salonarum Dalmatiae episcopo, Anfioni, Donato, Desiderio, Fortunato, Euthicio, Maximo, Sinferunti, et omnibus per orbem terrarum consacerdotibus nostris, presbyteris et diaconibus, et omnibus qui sub coelo sunt in Ecclesia sancta catholica, episcopi qui a diversis Orientalium ( adde partium) provinciis, id est, provincia Thebaida, et provincia Palaestina, Arabia, Phoenice, Syria (Syria Coele), Mesopotamia, Cilicia, Isauria, Cappadocia, Galatia, Ponto, Bithynia, Pamphilia, Paphlagonia, Caria, Phrygia, Pisidia, et ex insulis Cycladum, Lydia, Asia, Europa, Hellesponto, Thracia, Emimontu, ad civitatem Serdicam congregati concilium celebravimus, in Domino aeterna salus. 1. Unitatis et traditionum servandarum fictus amor. --Est quidem nobis omnibus indeficiens oratio, dilectissimi Fratres, primo ut sancta Domini et catholica Ecclesia dissensionibus omnibus et schismatibus carens, unitatem spiritus et vinculum charitatis ubique conservet 648 per fidem rectam. Sed et vitam immaculatam quoque tenere, amplecti, custodire, servare omnibus invocantibus Dominum est quidem justum, praecipue episcopis qui ecclesiis sanctissimis praesumus. Secundum, ut Ecclesiae regula sanctaque parentum traditio atque judicia in perpetuum firma solidaque permaneant, nec nobis semper gentibus, sectis ( f. novis emergentibus sectis), traditionibusque perversis, maxime in constituendis episcopis, vel in exponendis, aliquando turbetur, quo minus teneat evangelica sanctaque praecepta, et quae sanctis et beatissimis Apostolis jussa sunt et majoribus nostris, atque ( f. et quae) a nobis ipsis in hodiernum usque servata sunt, et servantur.

2. Marcelli doctrina. --Exstitit namque temporibus nostris Marcellus quidam Gallaciae, haereticorum omnium exsecrabilior pestis, quique sacrilega mente ore profano, perditoque argumento velit Christi Domini regnum perpetuum, aeternum et sine tempore, disterminare; initium regnandi accepisse Dominum dicens ante quadringentos annos, finemque ei venturam simul cum mundi occasu. Etiam hoc asserere coepti temeritate conatur, quod in corporis conceptione tunc factus sit imago invisibilis Dei, tuncque et panis, et janua, et vita effectus. Eadem haec non solum verbis nec ( f. ac) loquacitatis assertione confirmat; sed totum, quidquid fuerat sacrilega mente conceptum, blasphemoque ore prolatum, concupiscentia nitenti, libro blasphemiis et execrationibus pleno indens, etiam alia multa ( f multo) pejora, calumniam in ipsum faciens divinis Scripturis cum sua 649 interpretatione et scelerata mente, quae contra illis ex suo pestifero sensu applicabat, quibus ex rebus aperte manifesteque constitit haereticus. Quique assertiones suas quibusdam squaloribus miscens, nunc falsitatibus Sabellii, nunc malitiae Pauli Samosatensis, nunc blasphemiis Montani haereticorum omnium ducis aperte permiscens, unamque confusionem de supradictis faciens, ut imprudens Galata in aliud Evangelium declinavit, quod non est aliud, secundum quod beatus Paulus tales condemnans ait: Etsi angelus de coelo aliter annuntiaverit vobis quam quod accepistis, anathema sit (Gal. I, 8). 3. Prima ejusdem condemnatio. In archivo Ecclesiae asservatur doctrinae ipsius censura. --Magna autem fuit parentibus atque majoribus nostris sollicitudo de supradicta praedicatione sacrilega. Condicitur namque ( an. 336) in Constantinopolim civitatem sub praesentia beatissimae memoriae Constantini imperatoris concilium episcoporum, qui ex multis Orientalium provinciis advenerunt, ut hominem malis rebus imbutum salubri consilio reformarent, et ille admonitione sanctissima correptus a praedicatione sacrilega discederet: quique increpantes illum, et exprobrantes, necnon charitatis affectu postulantes multo tempore, nec quidquam proficiebant. Namque post unam et secundam multasque correptiones, cum nihil proficere potuissent (perdurabat enim et contradicebat rectae fidei, et contentione maligna Ecclesiae catholicae resistebat); exinde illum omnes horrere ac vitare coeperunt: et videntes quoniam subversus est a peccato, et est a semetipso damnatus, actis eum ecclesiasticis damnaverunt, ne ulterius oves Christi pestiferis contactibus magis macularet. Tunc namque etiam ejus aliquos pravissimos sensus contra fidem rectam Ecclesiamque sanctissimam, propter memoriam posterorum cautelamque, suis sanctissimis scripturis in archivo Ecclesiae condiderunt. Sed haec quidem secundum impietatem Marcelli haeretici prima fuerunt: pejora sunt deinde subsecuta. 650 Nam quis fidelium credat, aut patiatur ea, quae ab ipso male gesta atque conscripta sunt, quaeque digne anathematizata sunt? [Nam cum ipso Marcello a parentibus nostris in Constantinopolim civitatem.] Namque liber sententiarum exstat in ipsum ab episcopis conscriptus: in quo libro etiam isti, qui nunc cum ipso sunt Marcello atque illi favent, id est, Protogenes Serdicae civitatis episcopus et Siracusanus, in ipsa sententia manu propria conscripserunt: quorum manus valens testatur, fidem sanctissimam nullo genere mutandam, nec Ecclesiam sanctam praedicatione falsa subvertendam; ne hoc modo pestis ac lues animarum omnibus gravissima importetur, Paulo dicente: Sive nos, sive angelus de coelo aliter annuntiaverit vobis quam quod accepistis, anathema sit (Gal., I, 8). 4. Marcellus damnatus a pluribus episcopis in communionem recipitur. --Vehementer autem admirati sumus, quatenus eum, qui aliter quam in vero est audet Evangelium praedicare, quidam, qui se ecclesiasticos esse volunt, facile ad communionem recipiunt; nec blasphemias ejus, quae in ipsius libro signatae sunt, inquirentes, nec illis, qui sollicite cuncta investigaverunt, et invenientes juste damnaverunt, consensum accommodare voluerunt. Etenim Marcellus, cum apud suos haereticus haberetur, peregrinationis auxilia requisivit: scilicet ut et illos falleret, qui et ipsum et ejus scripta pestifera ignorarent. Sed quidquid apud illos agit, impia sua scripta sensusque profanos occultat falsa pro veris opponens, quaestum sibi de simplicibus atque innocentibus fecit, quique sub praetextu ecclesiasticae regulae multos Ecclesiae pastores induxit ( an seduxit?): eosque in suam redigens potestatem, Sabellii haeretici sectam inducens, callida fraude decepit, restaurans Pauli Samosatensis et artes et dolos. Mixta enim est omnium haereticorum sectis Marcelli extranea traditio, sicut supra memoratum est. Unde convenerat, omnes Ecclesiae sanctae praepositos 651 memores dictorum Domini Christi dicentis: Cavete vos a pseudoprophetis, qui veniunt ad vos in vestitu ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, a fructibus eorum cognoscetis eos (Matth., VII, 15, 16), vitare ab hujusmodi et horrere, nec illis facile communicare, agnoscere illos ex actibus suis, atque ex eorum scriptis sacrilegis praedamnare. Nunc vero vehementer metuimus, ne nostris temporibus compleatur quod scriptum est: Cum dormiunt homines, venit inimicus et spargit zizania inter frumentum (Matth., XIII, 25). Cum enim non vigilant hi, quos vigilare oportet in custodia Ecclesiae; falsa verba imitantia, funditus id quod rectum est vertunt. 5. Marcello neganda communio denuntiatur. --Quapropter nos, qui plene ex libro Marcelli ejus sectam sceleraque cognovimus, scripsimus vobis, dilectissimi Fratres, ut neque Marcellum, neque eos qui illi junguntur, ad communionem sanctae Ecclesiae admittatis; memores quoque sitis prophetae David dicentis: Dixi eis qui faciunt facinus, ne feceritis facinus; et delinquentibus, ne exaltaveritis cornu. Nolite in altum tollere cornu vestrum: ne loquamini adversus Dominum iniqua (Psal. LXXIV, 5, 6). Et credite Salomoni dicenti: Nolite transferre terminos aeternos, quos constituerunt patres vestri (Prov., XXII, 28). Quae cum ita sint, nolite supradicti Marcelli pravissimi sequi errores, et ea, quae ab ipso injusta praedicatione contra Dominum Christum inventa traditaque sunt, praedamnate; ne blasphemiis sceleribusque etiam ipsi participes sitis. Sed propter compendium haec hactenus de Marcello. 6. Athanasio conficta crimina. --Verum de Athanasio quondam Alexandriae episcopo accipite quae gesta sunt. Accusatus est graviter juxta Deum sacrilegus, et juxta mysteria Ecclesiae sanctae profanus, quique propriis manibus comminuit poculum Deo et Christo dicatum, ipsumque altare venerandum confregit, sedemque sacerdotalem subvertit ipse, atque ipsam basilicam, Dei domum, Ecclesiam Christi, demolitus usque ad solum est. Presbyterum vero ipsum, virum gravem et justum, nomine Narchen (Ischyram), tradidit custodiae militari. Accusatus praeterea est de injuriis, violentia, caede, atque ipsa episcoporum internecione. Quique etiam diebus sacratissimis Paschae tyrannico more saeviens, Ducibus atque Comitibus junctus: quique propter ipsum aliquos in custodia recludebant, aliquos vero verberibus flagellisque vexabant, 652 caeteros diversis tormentis ad communionem ejus sacrilegam adigebant ( Nec actus commissi umquam ab innocentibus fuerant ); sperans hoc modo suos suamque praevalere posse factionem, ut per Duces et Judices perque carceres ipsos, ( add. et) verbera diversaque tormenta invitos ad communionem suam cogeret, nolentes adigeret, repugnantes atque resistentes sibi tyrannico more terreret. Erant quidem illa gravia et acerba ab accusatoribus objecta. 7. Tyri contra Athanasium gesta. --Nam propter haec necessario concilium apud Caesaream Palaestinam primo videtur esse condictum ( an. 334, at non celebratum ): et cum minime ab ipso vel ab satellitibus ad supradictum concilium occurreretur, post alterum annum ( an. 335) in Tyro propter ejus facinora necessario iterum celebratur. Advenerunt episcopi de Macedonia et de Panonnia, Bythinia, et omnibus partibus Orientis, imperatoris jussione constricti: quique actis Athanasii flagitia criminaque cognoscentes, non passim nec temere accusatoribus credunt, sed suo de concilio inlustres et laudabiles episcopos eligunt, atque in rem praesentem, ubi res gestae erant de quibus arguebatur Athanasius, mittunt: quique oculata fide cuncta adspicientes atque vera cognoscentes, ad concilium redeunt, ejusque crimina, quae ab accusatoribus objiciebantur, suo testimonio vera confirmant. Unde in praesentem Athanasium dignam pro criminibus sententiam dicunt. Propter quod Tyro fugiens, imperatorem appellat. Audit etiam imperator: quique interrogatione habita omnia ejus flagitia recognoscens, sua illum sententia in exsilium (Treviros) deportavit. His ergo ita cadentibus rebus, cum Athanasius damnatus digne in exsilio haberetur ob meritum facinorum suorum, sacrilegus in Deum, in mysteria sacra profanus, in demolitione basilicae violentus, in episcoporum exitiis innocentiumque fratrum persecutor ( f. persecutione) horrendus; ab omnibus episcopis in rejiciendis malis servatur auctoritas legis, canon Ecclesiae, et apostolorum sancta traditio. 8. Athanasii ab exsilio reditus. --Sed dum Athanasius post damnationem suam reditum sibi de exsilio compararet, de Gallia ad Alexandriam post plurimum tempus advenit ( an. 338): quique praeterita in nihilum ducens, acrius in nequitia praevalebat. Nam comparatione sequentium, levia sunt quae ab ipso prima commissa sunt. Etenim per omnem viam reditus sui Ecclesiam 653 subvertebat, damnatos episcopos aliquos restaurabat, aliquibus spem ad episcopatus reditum promittebat, aliquos ex infidelibus constituebat episcopos, salvis et integris permanentibus sacerdotibus, per pugnas et caedes gentilium, nihil respiciens leges, desperationi tribuens totum. Unde per vim, per caedem, per bellum, Alexandrinorum basilicas depraedatur. Constituto jam in ejus locum ex judicio concilii ( scil. Antiocheni an. 341) sancto et integro sacerdote (Gregorio) ut barbarus hostis, et ut pestis sacrilega adductis gentilium populis Dei templum incendit, altare comminuit, et clam exiit de civitate, occulteque profugit. 9. Episcopis aliis ab exsilio reversis afficta scelera. Corpus Domini consecratum. Sacrificium confectum. --Sed de Paulo Constantinopolitanae civitatis quondam episcopo post reditum exsilii sui si quis audierit, perhorrescet. Fuere namque et in Ancyra provinciae Galatiae, post reditum Marcelli haeretici, domorum incendia et genera diversa bellorum. Nudi ab ipso ad forum trahebantur presbyteri, et, quod cum lacrymis luctuque dicendum, consecratum Domini corpus ad sacerdotum colla suspensum palam publiceque profanabat, virginesque sanctissimas Deo Christoque dicatas publice in foro, media in civitate, concurrentibus populis, abstractis vestibus, horrenda foeditate nudabat. Sed in civitate Gaza provinciae Palaestinae post reditum suum Asclepas altare comminuit, multasque seditiones effecit. Praeterea Hadrianopoli Lucius post reditum suum sacrificium a sanctis et integris sacerdotibus confectum, si fas est dicere, canibus projiciendum jubebat. Igitur cum haec ita sint, num quidnam lupis tantis ac talibus oves Christi ad huc usque credimus, et membra Christi membra fornicatoriae faciemus? Absit. 10. Athanasii facinora. A Julio et Italiae episcopis suscipitur. --Nam postea Athanasius peragrans per diversas partes orbis terrarum, scilicet seducens aliquos per suam fallaciam adulationemque pestiferam, decipiens innocentes episcopos qui ejus facinora ignorabant, vel Aegyptios 654 aliquos ejus actus ignorantes, scripta a singulis emendicando, ecclesias pacificas perturbabat, aut ipse sibi novas pro sua voluntate fingebat. Nihil tamen hoc valere potuit ad judicium jamdudum a sanctissimis et inlustribus episcopis consecratum. Non enim commendatio eorum, qui nec in concilio judices fuerunt, nec concilii judicium habuerunt aliquando, nec praesentes cum supradictus Athanasius audiretur, fuisse noscuntur, aut valere illi potuit, aut prodesse. Denique cum sibi haec in cassum provenisse cognosceret, ad Julium Romam perrexit, sed et ad Italiae quosdam ipsius partis episcopos: quos seducens per epistolarum falsitatem, ab eisdem perfacile in communione receptus est. Deinde coepere illi non tam pro ipso, quam pro suis actibus laborare: quod illi pertemere credendo communicaverant. Etenim si fuerant illae litterae aliquorum, non tamen eorum qui aut judices fuerant, aut in concilio assederant. Quae quidem etiam si essent aliquorum, temere illi fidem, pro se dicentes, habere numquam deberent. Sed et judices, qui illum sententiaverunt, credere noluerunt. 11. Ab Arianis depositi qui se defendant. --Ideo quia et alii quique in praetorium pro suis facinoribus detecti sunt, nunc cum Marcello et Athanasio conjuncti sunt; decimus autem Asclepas ante decem et septem annos episcopatus honore discinctus est ( an. 330); deinde Paulum et Lucium, et quotquot talibus conjuncti sunt: circumeuntes simul exteras regiones, persuadebant judicibus non esse credendum illis, qui in eos digne sententiam protulerunt; ut hoc genere commercii sibi quemdam ad episcopatus reditum procurarent. Nec in ipsis locis, in quibus peccaverant, nec in proximis, vel ubi accusatores habebant, se defendebant; sed juxta peregrinos, et longe a regionibus suis positos ignorantes gestorum fidem, justam sententiam conabantur perfringere, ad illos referentes actus suos, qui illos per omnia nesciebant. 655 Astute hoc faciunt. Scientes enim de judicibus, de accusatoribus, de testibus multos decessisse, post tot tantasque sententias, putaverunt aliud restaurare judicium, volentes apud nos causam dicere, qui neque illos excusavimus, neque judicavimus, Qui enim judicaverunt, jam ad Dominum perrexere.

12. Insimulantur quasi Orientales Occidentalibus subjiciant. --Voluerunt autem etiam Orientalibus episcopis et veniunt pro judicibus defensores, pro defensoribus rei, eo tempore cum eorum defensio non valebat: maxime cum tunc defendi minime potuerunt, quando illos accusatores sui faciem ad faciem arguebant. Novam legem introducere putaverunt, ut Orientales episcopi ab Occidentalibus judicarentur. Et volebant Ecclesiae judicium per eos posse constare, qui non tam illorum miserebantur, quam actibus suis. Hoc itaque nefas quoniam numquam recepit ecclesiastica disciplina; quaesumus, dilectissimi Fratres, ut sceleratam perniciem conatusque mortiferos perditorum nobiscum etiam ipsi damnetis. 13. Quasi consentientes cum iis quos damnaverant. --Etenim cum adhuc esset episcopus Athanasius, Asclepam depositum sua sententia ipse damnavit. Sed et Marcellus similiter numquam communicavit. Paulus vero Athanasii expositioni interfuit, manuque propria sententiam scribens, cum caeteris eum etiam ipse damnavit. Et quamdiu quisque eorum episcopus fuit, sua judicia confirmavit. Sed cum diversis ex causis diversisque temporibus singuli eorum digne de Ecclesia suis pro meritis pellerentur, majorem concordiam una conspiratione fecerunt; donantes sibi quisque delicta, quae cum episcopi essent, pro auctoritate divina damnarunt. 14. Sardicensis concilii initia. --Namque quoniam Athanasius in Italiam et Galliam pergens sibi judicium comparavit; post mortem aliquorum accusatorum, testium, judicumque, et credidit posse se denuo tempore audiri, quod ejus flagitia vetustas temporis obscuraret. Cui consensum commodantes non recte, Julius urbis Romae episcopus, Maximus (Maximinus Trevir.) et Ossius, caeterique complures ipsorum, concilium apud Serdicam fieri ex imperatoris benignitate 656 sumpserunt. Occurrimus ad Serdicam litteris imperatoris conventi. Quo cum venissemus, didicimus in media ecclesia Athanasium, Marcellum, omnes sceleratos concilii sententia pulsos, et merito singulos pro suis facinoribus praedamnatos, cum Ossio et Protogene sedere simul et disputare, et quod est deterius, divina mysteria celebrare. Nec confundebatur Protogenes Serdices episcopus communicare Marcello haeretico, cujus et sectam et reprobum sensum, in concilio quater sententiis episcoporum subscribens, propria voce ipse damnaverat. Unde manifestum est, quia sese ipse sua sententia condemnavit, cum se illi communicando participem fecit. 15. Orientalium conatus ut Athanasium et alios a synodo ejiciant. --Verum nos tenentes ecclesiasticae regulae disciplinam, et volentes miseros in aliquantulum vivere, mandavimus illis, qui cum Protogene et Ossio fuerunt, ut de suo coetu damnatos excluderent, neque peccatoribus communicarent: deinde una nobiscum audirent ea, quae a patribus nostris contra ipsos in praeteritum fuerant judicata (nam liber Marcelli non exspectabat accusationem, per se enim aperte haereticus noscebatur): et ne falsis suggestionibus crederent, non eorum quisquam pravissimam mentem propter locum episcopatus obscurant. At illi contra haec resistebant: qua ratione, nescimus. Nec se voluerunt ab ipsorum communione secernere, confirmantes Marcelli haeretici sectam: et facinora Athanasii caeterorumque scelera fidei ecclesiasticae pacique praeponebant. 16. His itaque cognitis, nos octoginta episcopi, qui propter pacem confirmandam Ecclesiae ex diversis longinquisque provinciis cum ingenti exitu et labore ad Serdicam veneramus, videntes haec non sine lacrymis ferebamus. Leve enim non erat, quod a se eos dimittere omnino negabant, quos patres nostri merito suis pro criminibus ante damnarunt. His itaque communicare nefas duximus, neque cum profanis voluimus sancta Domini sacramenta miscere, servantes et tenentes regulam ecclesiasticae disciplinae. Nam ut supradictos Ossium a se Protogenemque non dimitterent, conscientia forte mala, 657 quam sibi eorum unusquisque debebat nudari aliquo, quam ad palam fieri magnopere pertimescebant: nec sic in eos audebat eorum aliquis sententiam dicere, ne et se ipse damnaret, quod illis contra interdictum communicassent, quibus communicare nullo genere oporteret. 17. Verum nos iterum illos atque iterum rogabamus, ne firma solidaque concuterent, ne subverterent legem, nec jura divina turbarent, ne cuncta confunderent, atque traditionem Ecclesiae ne quidem modica pace ( f. parte) frustrarent: sed nec novam sectam inducerent, aut Orientalibus episcopis conciliisque sanctissimis de Occidente venientes aliqua in parte praeponerent. At illi contra despicientes haec, nobis minabantur, et se Athanasium et caeteros sceleratos vindicaturos pollicebantur. Quasi vero aliud facere aut dicere possent, qui sceleratos omnes ac perditos in suum consortium receperunt. Praeterea ingente hoc tumore proponunt, audacia potius ac temeritate, quam legitima ratione possessi. Videntes enim quod ii, qui damnatos recipiunt, in offensam crimenque incurrunt ut violatores coelestium legum; tali auctoritate judicium constituere conabantur, ut sese judices judicum dicere vellent, atque eorum, qui jam cum Deo sunt, si fas est, sententiam refricare. Nos vero rogabamus illos per plurimos dies, ut a se damnatos abjicerent, et se Ecclesiae sanctae conjungerent, atque patribus vera dicentibus consensum accommodarent. Sed illi se hoc facturos omnino negabant. 18. Delegatos ex utraque parte Mareotam mittendos proponunt. --Altercantibus igitur nobis, emerserunt quinque episcopi ex partibus nostris, qui superstites de sexto numero eorum, qui ad Mareotam directi fuerant, remanserant, et talem illis optionem proponunt: mittendos esse ex utroque concilio episcopos aliquos ad loca, in quibus Athanasius scelera flagitiaque commisit, ut sub testificatione Dei cuncta fideliter scriberent; et si falsa inventa fuerint quae concilio nuntiavimus, ipsi damnemur, nec imperatoribus, nec concilio, nec cuiquam episcopo conqueramur; quod si verum constiterit quod ante diximus, ad numerum nostrum ex vobis quos delegistis, id est, qui Athanasio post damnationem communicaverunt, sed et eos qui Athanasio et Marcello fautores defensoresque sunt, exponamus, nec imperatoribus, nec concilio, 658 nec cuiquam episcopo aliqui vestrum conquerantur. Hanc optionem a nostris propositam Ossius et Protogenes omnesque eorum socii suscipere timuerunt. 19. Sardicae congregatos infamant. --Immensa autem confluxerat ad Serdicam multitudo sceleratorum omnium ac perditorum, adventatium de Constantinopoli, de Alexandria: qui rei homicidiorum, rei sanguinis, rei caedis, rei latrociniorum, rei praedarum, rei spoliorum, nefandorumque omnium sacrilegiorum et criminum rei; qui altaria confregerunt, ecclesias incenderunt, domosque privatorum compilaverunt; profanatores mysteriorum Dei, proditoresque sacramentorum Christi; qui impiam sceleratamque haereticorum doctrinam contra Ecclesiae fidem asserentes, sapientissimos presbyteros Dei, diacones, sacerdotes atrociter demactaverunt: et eos omnes secum collectos in suo conventiculo habuerunt Ossius et Protogenes; eosque honorantes, nos omnes diacones et sacerdotes Dei despiciebant, quia nec ipsi volebamus talibus aliquando conjungi: iique vulgo, omnibusque gentibus ( f. hominibusque gentilibus), id quod inter nos fuerat referebant, pro veris falsa fingentes; nec discordiam inter nos ex causa Dei ortam, sed ex humana praesumptione narrabant. Divinis humana miscentes, et ecclesiasticis rebus privatas adjungentes, civitatis nobis concentum seditionemque conflarunt, dicentes nos gravem schismate civitati importasse injuriam, nisi illis, quod nefas erat, communicaremus: et haec frequenter acclamabant. Nos enim omnino illis communicare noluimus, nisi eos quos damnavimus projecissent, et dignum honorem Concilio Orientis tribuerent. 20. Quos scelestos praedicant, communione donatos esse conqueruntur. --Quae vero ipsi egerint, vel quale concilium habuerint, hinc addiscere poteritis. Nam Protogenes, sicut supra diximus, apud acta anathematizans Marcellum et Paulum, postea eos in communionem suscepit. Dionysium vero ab Elica provinciae Achaiae, quem ipsi exposuerunt, in concilio habuerunt. Simul secum, et exponentes et expositi, judices et rei, communicantes mysteria divina pertractant. Bassum autem de Diocletiana civitate in flagitiis sceleribusque detectum, et merito de Syria deportatum, ordinaverunt episcopum: quique apud ipsos sceleratius vivens detectus, et ab ipsis damnatus, cum ipsis hodie videtur esse conjunctus. Et quia io Thessalonicensis Protogeni 659 frequenter probra multa criminaque objecit, quod diceret illum concubinas et habuisse et habere, cui communicare numquam voluit, nunc vero in amicitiam receptus, quasi pejorum consortio expurgatus, apud ipsos habetur ut justus. Asclepas autem, cum ad Constantinopolim civitatem propter Paulum venisset, post immanitatem rerum atrocitatemque, commisit quae media in ecclesia Constantinopolitana gesta sunt, post mille homicidia, quae altaria ipsa humano sanguine coinquinaverunt, post interfectiones fratrum exstinctionesque gentilium, hodieque cum Paulo, cujus causa haec gesta sunt, communicare non cessat: sed et illi, qui per Asclepam Paulo communicant, accipientes ab eodem scripta atque ad illum mittentes. Ex hac igitur coagulatione, atque ex perditorum congregatione, quale potuerit celebrari concilium, in quo flagitia sua non tam puniebant, quam agnoscebant? 21. His admisceri detrectant. --Non enim secundum nos, qui ecclesiis sanctissimis praesidemus, populisque rectores sumus, donantes et dimittentes, quae ab ipsis nec dimitti umquam possunt nec donari: quique etiam Marcello et Athanasio caeterisque sceleratis flagitia blasphemias, quae nefas fuerat dimittere, condonarunt: cum scriptum sit, Si peccaverit homo in hominem, orabunt pro eo ad Dominum; si autem in Deum peccaverit homo, quis orabit pro eo (I Reg. II, 25)? Nos autem talem consuetudinem non habemus, nec Ecclesia Dei (I Cor. XI, 16). Sed nec haec docere aliquos patimur, nec novas traditiones inducere: ne proditores fidei traditoresque Scripturarum divinarum, quod nefas est, dicamur, ne a Domino et ab hominibus condemnemur.

22. Schismatis invidiam in Occidentales rejiciunt. --Verum illi supradicti etiam haec adversus nos machinabantur. Et quoniam sciebant, nos non posse sibi scelestorum beneficio communicare; ex scriptis nos Imperatorum terrere putabant, ut invitos ad suam communionem traherent: et spectabant dividi totius mundi profundam Ecclesiae aeternamque pacem propter Athanasium et Marcellum, propter quos nomen Domini blasphematur in gentibus, quos oportebat, si in se aliquid timoris Dei habuissent, ne turbo iste qui per ipsos natus est permaneret, a sua pravissima praesumptione vel sero discedere, ne ipsorum causa contra sese scinderetur Ecclesia: aut si in iis, qui pro ipsis certant, metus Dei esset, etiamsi nihil esse damnabile apud ipsos inveniretur, 660 tamen et quod propter ipsos unitas Ecclesiae scinditur, et propter insanam rabiem cupiditatemque honorum pax profunda subvertitur, exsecrari eos ac perhorrere deberent. 23. Ecclesiae negant olim depositos restituendi potestatem. --Cum ita res currere videremus, ad suam patriam regredi nostrum unusquique decrevit: placuitque nobis de Serdica scribere, et ea quae gesta sunt nuntiare, nostramque sententiam declarare. Nos enim Athanasium et Marcellum, qui in Dominum impie blasphemantes scelerati vixerunt, expositos olim atque damnatos non possumus iterum in episcopatus honorem suscipere: quique crucifigentes verum ( f. iterum) filium Dei, atque illum denuo publicantes, acerbis ictibus confixerunt (Hebr. VI, 6). Alter enim ipsorum, blasphemando in filium Dei atque in ejus regnum, aeterna morte mortuus est semel. Alter in corpus Domini ( adde, et) mysteria ejus prophano more atrociter peccans, caeteraque flagitia immaniter gerens, episcoporum sententia ejectus est atque damnatus. Quamobrem quoniam a parentum traditione discedere non possumus, quia nec talem auctoritatem sumpsit Ecclesia, nec talem potestatem a Deo accepit; supradictos ad honorem dignitatemque Ecclesiae nec ipsi suscipimus, et suscipientes digne damnamus. Sed nec alios, qui aut olim aut postea merito damnati sunt, in Ecclesia recipimus, adhaerentes legibus Dei traditionibusque paternis atque ecclesiasticis disciplinis, credentes prophetae dicenti: Noli transgredi terminos aeternos, quos posuerunt patres tui (Prov. XXII, 28). Quare nos numquam fixa solidaque concutimus: sed magis ea quae sunt a parentibus constituta servamus. 24. Quibus negandam censeant communionem. --Post multa igitur, dilectissimi fratres, haec vobis ex aperto mandamus, ne quis vestrum ab aliquo circumventus aliquando communicet, id est, Ossio, Protogeni, Athanasio, Marcello, Asclepae, Paulo, Julio; sed nec cuiquam damnatorum de Ecclesia sancta rejectis, neque sociis ipsorum, qui illis sive per se sive per scripta communicant. Quare nec vos ad illos scribere umquam debetis, nec ab ipsis scripta suscipere. Jam quod superest, oramus vos, dilectissimi Fratres, ut unitati Ecclesiae consulatis et paci perpetuae; sanctos episcopos eligatis, in quibus et fides integra et sancta sit vita; abhorrentes eos, qui pro criminibus suis ab episcopatus honore discincti sunt, voluntque iterum recipere locum, quem digne pro suis 661 facinoribus amiserunt: magisque hos exsecramini, quos post facinus videtis pejora committere. Nec Dominum audiunt dicentem: Peccasti, quiesce (Eccli. XXI, 1). Inhibere nesciunt enim, et fortiores de sceleribus efficiuntur: et quanto plus in gurgitem vitiorum mergunt, tanto plus orbem subvertunt. Seditionibus vacantes, bella persecutionesque acerrimas sanctis Ecclesiis ingerunt, et tyrannico more populos Domini in suum dominium captivare contendunt. 25. Perperam tantam synodum coactam volunt. --Namque ex his rebus pessimos eorum conatus agnoscite, quando talem mundo tempestatis procellam induxerunt, ut Orientem prope totum Occidentemque turbarent; ut relinquentes singuli ecclesiasticas curas, populosque Dei deserentes, atque ipsam Evangelii doctrinam postponentes, de longinquo adveniremus senes aetate graves, corpore debiles, aegritudine infirmi (trahebamurque per diversa, nostrosque aegrotantes in itineribus deserebamus propter perpaucos scelestos olim digne damnatos, primatus Ecclesiae contra fas appetentes): geratque curam de nobis imperium, atque religiosi imperatores, tribuni, et duces dirissima republica de episcoporum vita statuque exercerentur. Sed nec populi silent. Omnis etenim fraternitas omnibus in provinciis suspensa ac sollicita exspectat in quem finem haec malorum procella succedat: cursusque ipse publicus attritus ad nihilum deducitur. Et quid pluribus? Ortus occasusque mundi propter unum vel duos paucosque sceleratos impie sentientes et turpiter viventes funditus vertitur, et dura saevaque tempestate turbatur, in quibus nulla religionis semina resederunt: quae si habuissent, imitarentur prophetam dicentem: Tollite, et mittite me in mare, et tranquillabit mare a vobis, quando haec tempestas propter me facta est (Jonae I, 12). Sed ideo haec non imitantur, quia nec justos sequuntur: ita autem sceleratorum omnium duces quaerunt Ecclesiae principatum, quasi aliquod tyrannidis regnum. 26. Judicia synodorum non retractanda. --Nec hoc propter bonum quoque justitiae inquirunt. Non enim Ecclesiis consulunt, qui leges juraque divina, (et) caeterorum decreta dissolvere perconantur. Propterea hanc novitatem moliebantur inducere, quam horret vetus consuetudo Ecclesiae, ut in concilio Orientales episcopi quidquid forte statuissent, ab episcopis Occidentalibus refricaretur; similiter quidquid Occidentalium 662 partium episcopi, ab Orientalibus solveretur. Sed hoc ex illo suo pravissimo sensu tractabant. Verum omnium conciliorum juste legitimeque actorum decreta firmanda, majorum nostrorum gesta consignant. Nam in urbe Roma sub Novato et Sabellio et Valentino haereticis factum concilium, ab Orientalibus confirmatum est: et iterum in Oriente sub Paulo Samosatis quod statutum est, ab omnibus est signatum. Ob quam rem hortamur vos, dilectissimi Fratres, considerantes ordinem ecclesiasticae disciplinae, et paci totius orbis consulentes, corripiatis eos qui sceleratis communicant, et malos de ecclesiis radicitus amputetis: ut tempestate ruente ipsorum causa, innatans Christus Dominus omnibus imperet ventis procellisque maritimis discedere, et tribuat Ecclesiae sanctae pacem perpetuam et quietam. 27. Praecipuos ex Occidentalibus damnant: cur. --Nos vero nulli injuriam facimus, sed legis praecepta servamus. Nam injuriati graviter et male tractati sumus ab iis, qui volebant Ecclesiae catholicae regulam sua pravitate turbare. Sed ante oculos habentes timorem Dei, judicium Christi verum et justum considerantes, nullius personam accepimus, neque alicui pepercimus, quo minus ecclesiasticam disciplinam servaremus. Unde Julium urbis Romae, Ossium, et Protogenem, et Gaudentium, et Maximinum a Triveris damnavit omne concilium secundum antiquissimam legem, ut auctores communionis Marcelli et Athanasii caeterorumque sceleratorum, quique etiam homicidiis Pauli Constantinopolitani et cruentis actibus ejus communicaverunt. Protogenem namque esse anathematizatum una cum Marcello, subscribendo frequenter sententiae in ipsum vel in ejus librum inlatae; quique etiam in Paulum Constantinopolitanum sententiam dederunt, et illi postea communicaverunt. Gaudentium autem, ut immemorem decessoris sui Cyriaci subscribentis sententiis in sceleratos digne inlatis, commixtumque criminibus Pauli, quem etiam impudenter defendebat. Julium vero urbis Romae, ut principem et ducem malorum, qui primus januam communionis sceleratis atque damnatis aperuit, caeterisque aditum fecit ad solvenda jura divina: defendebatque Athanasium praesumenter atque audacter, hominem cujus nec testes noverat, nec accusatores. Sed Ossium propter supradictam causam, et 663 propter beatissimae memoriae Marcum, cui graves semper injurias inrogavit: sed et quod malos omnes pro criminibus suis digne damnatos totis viribus defendebat, et quod convixerit in Oriente cum sceleratis ac perditis. Turpiter namque Paulino quondam episcopo Daciae individuus amicus fuit, homini qui primo de maleficiis fuerit accusatus et de Ecclesia pulsus, usque in hodiernum diem in apostasia permanens cum concubinis publice et meretricibus fornicetur, cujus maleficiorum libros Macedonius episcopus atque confessor a Mopso combussit. Sed et Eustasio et Quimatio adhaerebat pessime et carus fuit, de quorum vitae infamia turpi dicendum nihil est: exitus enim illorum eos omnibus declaravit. His itaque ac talibus junctus ab initio Ossius, sceleratis semper favens, contra Ecclesiam veniebat, et inimicis Dei semper ferebat auxilium. Maximinum vero a Triveris, propter quod collegas nostros episcopos, quos ad Gallias miseramus, noluerit suscipere, et quoniam Paulo Constantinop. nefario homini ac perdito primus ipse communicavit, et quod ipse tantae cladis causa fuit, ut Paulus ad Constantinopolim civitatem revocaretur, propter quod homicidia multa facta sunt. Causa igitur homicidiorum tantorum ipse fuit, qui Paulum clim damnatum ad Constantinopolim revocavit. 28. Propter has igitur causas justum duxit concilium, ut Julium urbis Romae, et Ossium, caeterosque supra memoratos discingeret atque damnaret. Quae cum ita sint, custodire vos ab ipsis et abstinere debetis, dilectissimi Fratres, nec eos aliquando ad communionem vestram admittere: sed nec ipsorum litteras accipere, nec ad illos litteras dominicas dare. Et quoniam catholicam et apostolicam fidem voluerunt infringere ii qui cum Ossio erant, inducentesque novam sectam indeo croniti Marcelli mixta Sabellio et Paulo, inde artem; necessario ordinavimus catholicae Ecclesiae fidem, quam negaverunt supradicti qui cum Ossio sunt, et Marcello haeretici ( f. Marcelli haeresim) induxerunt. Consequens est, ut acceptis litteris nostris singuli consensum huic sententiae commodantes, decreta nostra propria subscriptione signetis. Est autem fides nostra talis (Vid. lib. de Synodis n. 34). 29. Credimus in unum Deum patrem 664 omnipotentem, institutorem et creatorem omnium, ex quo omnis creatura (paternitas) in coelo et in terra nominatur. Et in unigenitum filium ejus Dominum nostrum Jesum Christum, qui ante aevum (omnia saecula) ex Patre generatus est, ex Deo Deus, ex luce lux, per quem facta sunt omnia quae in coelis et quae in terra, visibilia et invisibilia, sermo qui sit (qui est verbum), et sapientia, et virtus, et vita, et lux vera, qui in novissimis temporibus propter nos induerit hominem (incarnatus est), et natus sit de sancta Virgine Maria, et crucifixus, et mortuus, et sepultus sit: tertia die resurrexit a mortuis, et assumptus in coelum, sedet in dextera Patris, venturus in fine mundi judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera sua; cujus regnum incessabile permanet in aeterna saecula. Est enim sedens in dextera Patris, non solum in isto saeculo, sed et in futuro. Credimus in Spiritum sanctum, hoc est, in paracletum, quem mittens (promittens) Apostolis post assumptionem suam in coelum, misit docens illos et instruens (docere illos et instruere) de omnibus, per quem sanctificantur animae in ipsum fideliter credentes. [ Credimus et in sanctam Ecclesiam, in remissionem peccatorum, in carnis resurrectionem, in vitam aeternam.] Illos vero qui dicunt, Ex id quod non fuit filius Dei (ex non exstantibus esse Filium Dei), aut ex alia substantia, et non ex Deo; aut qui dicunt, fuisse aliquando tempus vel saeculum quando non fuit filius, haereticos damnat sancta et catholica Ecclesia. Similiter et illos, qui dicunt tres esse deos; aut Christum non esse Deum; aut ante ( leg. saecula non fuisse) ea unum non fuisse Christum, neque filium Dei; aut ipsum (eum ipsum esse) Patrem et Filium et Spiritum sanctum; aut non natum filium; aut non sententia (consilio) neque voluntate Deum patrem genuisse filium: hos omnes anathematizat et exsecratur sancta et catholica Ecclesia. Opto vos in Domino bene valere. Stephanus Episcopus Antiochiae provinciae Syriae ( al. Sprecilae) Coeles opto vos in Domino bene velere. Olimpius episcopus Doliceus opto vos in Domino bene valere. Gerontius episcopus Lamphaniae. Menophantus episcopus ab Epheso opto vos in Domino bene valere. Paulus episcopus opto vos in Domino bene valere. 665 Eulalius episcopus ab Amantias opto vos in Domino bene valere. Macedonius episcopus ab Amarquetias (a Mopsvestia) opto vos in Domino bene valere. Thelaphius episcopus a Calcedonia opto vos in Domino bene valere. Acacius episcopus a Caesarea opto vos in Domino bene valere. Theodorus episcopus ab Heraclea opto vos in Domino bene valere. Quintianus episcopus a Taxe opto vos in Domino bene valere. Marcus episcopus ab Aretiis (Arethusa) opto vos in Domino bene valere. Cyrotus episcopus a Roeo opto vos in Domino bene valere. Eugeus episcopus a Lisicia opto vos in Domino bene valere. Antonius episcopus a Zeumate opto vos in Domino bene valere. Antonius episcopus a Docimo opto vos in Domino bene valere. Dion episcopus a Caesarea opto vos in Domino bene valere. Vitalis episcopus a Tyro opto vos in Domino bene valere. Eudoxius episcopus a Germanicia opto vos in Domino bene valere. Dionysius episcopus ab Alexandria provinciae opto vos in Domino bene valere. Macedonius episcopus a Virito opto vos in Domino bene valere. Eusebius episcopus a Dorlani opto vos in Domino bene valere. Basilius episcopus ab Anquira opto vos in Domino bene valere. Proheresius episcopus a Sinopa opto vos in Domino bene valere. Eustacius episcopus ab Epiphania opto vos in Domino bene valere. Pancratius episcopus a Pernaso opto vos in Domino bene valere. Eusebius episcopus a Pergamo opto vos in Domino bene valere. Sabinianus episcopus a Cathimera opto vos 666 in Domino bene valere. Bitinicus episcopus a Zelon opto vos in Domino bene valere. Dominius episcopus a Palladiano opto vos in Domino bene valere. Pison episcopus a Troada opto vos in Domino bene valere. Cartherius episcopus ab Aspona opto vos in Domino bene valere. Filetus episcopus a Juliopoli opto vos in Domino bene valere. Quirius episcopus a Mareota opto vos in Domino bene valere. Filetus episcopus a Cratia opto vos in Domino bene valere. Thimasarcus episcopus opto vos in Domino bene valere. Eusebius episcopus a Mignenia ( f. Magnienia) opto vos in Domino bene valere. Quirius episcopus a Philadelphia opto vos in Domino bene valere. Pison episcopus a Vanis opto vos in Domino bene valere. Timotheus episcopus opto vos in Domino bene valere. Euthemon episcopus a Thaneos opto vos in Domino bene valere. Callenicus episcopus a Pelosio opto vos in Domino bene valere. Eusebius episcopus a Pergamo opto vos in Domino bene valere. Leucadas episcopus ab Ilio opto vos in Domino bene valere. Noconius episcopus a Troade opto vos in Domino bene valere. Adamantius episcopus a Cio opto vos in Domino bene valere. Eddesius episcopus a Coo opto vos in Domino bene valere. Theodolus episcopus a Neocaesario opto vos in Domino bene valere. Sion episcopus opto vos in Domino bene valere. Theogenes episcopus a Lizia opto vos in Domino bene valere. 667 Florentius episcopus ab Ancara opto vos in Domino bene valere. Isaac episcopus a Lueto opto vos in Domino bene valere. Eudemon episcopus . . . subscripsi pro ipso, opto vos in Domino bene valere. Agapius episcopus a Theriaco ( Ms. Rem. Therinco) opto vos in Domino bene valere. Bassus episcopus a Car opto vos in Domino bene valere. Narcissus episcopus ab Anapoli (Irenopoli, vel Neronopoli) opto vos in Domino bene valere. Embracius episcopus a Mileto opto vos in Domino bene valere. Lucius episcopus ab Babtino opto vos in Domino bene valere. Nonnius episcopus a Laudocia (Laodicia) opto vos in Domino bene valere. Pantagatus episcopus a Gallias ( forte Gallatia) opto vos in Domino bene valere. Flaccus episcopus ab Jeropoli opto vos in Domino bene valere. Sysimius episcopus a Perge opto vos in Domino bene valere. Diogenes episcopus opto vos in Domino bene valere. Cresconius episcopus opto vos in Domino bene valere. Nestorius episcopus opto vos in Domino bene valere. Emmonius episcopus opto vos in Domino bene valere. Eugenius episcopus opto vos in Domino bene valere. 668 Antonius episcopus a Gusia opto vos in Domino bene valere. Demofilus episcopus a Beroe opto vos in Domino bene valere. Euticius episcopus a Philippopoli opto vos in Domino bene valere. Severus episcopus a Cabula opto vos in Domino bene velere. Timotheus episcopus ab Anchilo opto vos in Domino bene valere. Valens episcopus a Mursa, opto vos in Domino bene valere. Explicit decretum synodi Orientalium apud Serdicam episcoporum a parte Arianorum, quod miserunt ad Africam.

FRAGMENTUM IV ( Alias I partis ).

INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE LIBERII EPISCOPI URBIS ROMAE AD ORIENTALES EPISCOPOS.

Dilectissimis fratribus et coepiscopis nostris universis per Orientem constitutis, Liberius urbis Romae episcopus aeternam salutem. 1. Liberius Orientalibus suam communionem impertit, Athanasio negat. --Studens paci et concordiae Ecclesiarum, postea quam litteras Charitatis 669 Vestrae de nomine Athanasii et caeterorum factas ad nomen Julii bonae memoriae episcopi accepi; secutus traditionem majorum, presbyteros urbis Romae Lucium, Paulum et Helianum e latere meo ad Alexandriam ad supradictum Athanasium direxi, ut ad urbem Romam veniret: ut in praesenti id, quod Ecclesiae disciplina exstitit, in eum statueretur. Litteras etiam ad eumdem per supradictos presbyteros dedi, quibus continebatur, quod si non veniret, sciret se alienum esse ab Ecclesiae Romanae communione. Reversi igitur presbyteri nuntiaverunt eum venire noluisse. Secutus denique litteras Charitatis Vestrae, quas de nomine supradicti Athanasii ad nos dedistis, sciatis his litteris, quas ad unanimitatem nostram dedi, me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere: supradictum autem Athanasium alienum esse a communione mea sive Ecclesiae Romanae, 670 et consortio litterarum ecclesiasticarum.

2. In cassum conficta haec epistola. Cur. -- « Quid in his litteris non sanctitatis, quid non ex metu Dei eveniens est? Sed Potamius et Epictetus, dum damnare urbis Romae episcopum gaudent, sicut in Ariminensi synodo continetur, audire haec noluerunt ( f. audere haec potuerunt). Quin etiam Fortunatianus episcopus epistolam eamdem rursum diversis episcopis mittens, nihil profecit. Ut autem in negata Athanasio communione sibi potius essent onerosi, remque omnem sibi periculi facerent, dummodo nihil Sardicensi Synodo, qua Athanasius absolutus et Ariani damnati fuerant, decerperent; litterae ex Aegypto omni atque ab Alexandria missae admonebant: quoniam quales ad Julium pridem de reddenda exsulanti Athanasio communione erant scriptae, tales nunc ut de subjectis intelligetur, ad Liberium datae sunt de tuenda. » 671

FRAGMENTUM V ( Alias II partis ).

INCIPIT EPISTOLA LEGATORUM MISSA AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A LIBERIO EPISCOPO URBIS ROMAE PER LUCIFERUM EPISCOPUM ( circa an 354).

Gloriosissimo Constantio Augusto Liberius Episcopus. 1. Liberius concilium expostulat. Contumeliosis sermonibus a Constantio in vulgus sparsis laceratur. --Obsecro, tranquillissime imperator, ut mihi benignas aures clementia tua tribuat, quo possit mansuetudini tuae mentis meae propositum apparere. De Christiano enim imperatore et sanctae memoriae Constantini filio hoc ipsum sine cunctatione mereor impetrare. Sed in eo me laborare intelligo, quia repetita satisfactione, placabilem etiam circa reos animum tuum, in gratiam meam revocare non possum. Sermo enim pietatis tuae, jamdudum ad populum missus, me quidem, quem patienter omnia ferre necesse est, plurimum lacerat: sed animum tuum, qui lenitati semper vacat, qui numquam, ut scriptum est, in occasum diei iracundiam servat, retinere circa me indignationem miraculo mihi est. Ego enim, religiosissime imperator, tecum veram pacem requiro, quae non sit verbis composita interna dispositione fallaciae, sed praeceptis Evangeliorum rationabiliter confirmata. Non Athanasii tantum negotium, sed multa alia in medium venerunt, propter quae concilium fieri mansuetudinem tuam fueram deprecatus: ut ante omnia, quod specialiter optat mentis tuae erga Deum sincera devotio, cum fidei causa, in qua prima nobis spes est ad Deum, diligenter fuisset 672 tractata, ne eorum, qui nostram circa Deum observantiam mirari debent, possent finiri. Et dignum fuerat Dei cultore, dignum imperio tuo quod Christi pietate regitur et augetur, specialiter hoc ipsum pro reverentia sanctae religionis, cui prudenter intentus es, clementiam tuam nobis ad haec impetranda praestare.

2. Litteras Orientalium suppressisse falso accusatur. Cur eis fidemnon habuerit. --Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt me litteras suppressisse, ne crimina ejus, quem dicebantur condemnasse, apud omnes paterent. Quas illas litteras? Episcoporum Orientalium, et Aegyptiorum; quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur? At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse Ecclesiae, legisse concilio, atque haec etiam Orientalibus, respondisse; qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore octoginta episcoporum Aegyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum. Haec scripta, si Deo fidem debet Eusebius qui missus fuerat, festinans ad Africam nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit. 3. Criminibus sibi a Constantio confictis se purgat. --Videt igitur prudentia tua, nihil in animum meum introisse, quod Deo servientibus non dignum fuerat cogitare. Testis antem mihi est Deus, testis est tota cum suis membris Ecclesia, me fide et metu in Deum meum cuncta mundana ita, ut evangelica et apostolica ratio praecipit, calcare atque calcasse. Non furore temerario, sed constituto atque observato jure divino, atque in alio ministerio ecclesiastico vivens, nihil per 673 jactantiam, nihil per gloriae cupiditatem, quod ad legem pertinebat implevi: et ad istud officium, testis est mihi Deus meus, invitus accessi; in quo cupio quidem sine offensa Dei, quamdiu in saeculo fuero, permanere. Et numquam mea statuta, sed apostolica, ut essent semper firmata et custodita, perfeci. Secutus morem ordinemque majorum, nihil addi episcopatui urbis Romae, nihil minui passus sum: et illam fidem servans, quae per successionem tantorum episcoporum cucurrit, ex quibus plures martyres exstiterunt, illibatam custodiri semper exopto. 4. Cum Orientalibus cur communicare nequeat. --Denique jam me aperire causam pietati tuae sollicitudo ecclesiastica atque ipsa devotio persuadet. Significant Orientales, paci nostrae velle conjungi. Quae est pax, clementissime imperator, cum sint ex partibus ipsis quatuor episcopi Demophilus, Macedonius, Eudoxius, Martyrius, qui ante annos octo, cum apud Mediolanum Arii sententiam haereticam noluissent damnare, de concilio animis iratis exierunt? Horum si fas est sententiis, quale sit, aut quid periculi habeat, commodare consensum, aequitas et clementia tua poterit aestimare. Non est novum, quod nunc subtiliter et sub occasione nominis Athanasii attentatur. Manent litterae Alexandri episcopi olim ad Sylvestrum sanctae memoriae destinatae, quibus significavit ante ordinationem Athanasii, undecim tam presbyteros quam etiam diacones, quod Arii haeresim sequerentur, se ecclesia ejecisse, ex quibus nunc quidam extra Ecclesiam catholicam foris positi dicuntur sibi conciliabula invenisse, quibus asseveratur etiam Georgius in Alexandria per litteras communicare. Quae ergo pax potest esse, tranquillissime imperator, si exhibitis episcopi, ut nunc per Italiam factum est, cogantur talium sententiis obedire? 5. Accipe aliud, quia tranquillitas tua 674 patienter admittit. Manent legatorum litterae, qui ad clementiam tuam fuerant destinati, quae nuper venerunt: quibus significant, propter turbationem quidem omnium ecclesarium se quidem ante succumbere sententiis Orientalium voluisse, proposuisse tamen conditionem, ut si iidem Arii haeresim condemnassent, hoc genere inclinati eorum sententiis obedirent. Placitum, ut ipsi significant, scriptura teste firmatur, itur in concilium: accipiunt cum deliberatione responsa, Arii doctrinam se damnare non posse, Athanasium, quod solum exigebant, communione esse privandum. Hinc jam clementia tua hoc quoque consideret, recte catholicae religionis jure servato, an hominis causa debeat diligenter excusseque tractari. 6. Concilium enixe deprecatur. --Unde iterum atque iterum mansuetudinem tuam atque animum tuum Deo devotum rogamus per ejus virtutem, qui se in defensione tua ( adversus Magnentium an. 353 deletum ) quantus sit, universis mortalibus approbavit, ut habens ante oculos ejus beneficia, qui imperium tuum in omnibus regit, haec in coetu episcoporum diligenter facias omni cum consideratione tractari: ut pacatis per te Deo favente temporibus, tranquillitate tua consentiente, sic omnia discutiantur, ut quae fuerint judicio sacerdotum Dei confirmata, cum constiterit omnes in expositionem fidei, quae inter tantos episcopos apud Nicaeam praesente sanctae memoriae patre tuo confirmata est, universos consensisse, cum exemplo possint in posterum custodiri: ut ipse Salvator, qui de super mentis tuae propositum intuetur, in tanta rerum expeditione laetetur, causam fidei et pacis etiam reipublicae necessitatibus non immerito praeposuisse. Ad exorandum igitur mansuetudinem tuam, ut benevolo animo allegationes nostras audire digneris, fratrem et coepiscopum meum sanctum virum Luciferum cum Pancratio presbytero et Hilario diacono placuit proficisci. Quos credimus de clementia tua ad pacem 675 omnium ecclesiarum catholicarum non difficulter posse concilium impetrare. Dei omnipotentis clementia te nobis custodiat, clementissime ac religiosissime Auguste. Explicit.

FRAGMENTUM VI ( Alias I partis ).

LIBERIUS ANTE QUAM AD EXSILIUM IRET, HANC UNIFORMEM EPISTOLAM CONFESSORIBUS SCRIPSIT, ID EST, EUSEBIO, DIONYSIO ET LUGIFERO IN EXSILIO CONSTITUTIS (an. 355). 1. Exsulibus gratulatur Liberius. --Quamvis sub imagine pacis, humani generis inimicus vehementius in membra Ecclesiae videatur esse grassatus; vos tamen, acceptissimi in Domino sacerdotes, egregia et singularis fides et hic probabiles Deo ostendit, et jam ad futuram gloriam martyres designavit. Quo itaque praeconio laudis, qua vocis exsultatione merita virtutis vestrae proferam, positus inter moerorem absentiae vestrae et gaudium gloriae, prorsus invenire non possum: nisi quod scio hinc ( al. hic) me probabiliora vobis solatia exhibere, si credatis me in exsilium simul vobiscum esse detrusum. Denique me adhuc in ipsa exspectatione pendentem quod a consortio vestro durior necessitas interim distrahit, satis contristor. Optaveram enim, Fratres devotissimi, prior pro omnibus vobis impendi, ut exemplum gloriae per me magis vestra dilectio consequeretur. Sed fuerit haec palma meritorum vestrorum, ut priores de perseverantia fidei ad confessionis inlustrem gloriam veneritis. Quaeso igitur dilectionem vestram, ut me praesentem vobiscum esse credatis, atque eo me affectu absentem non 676 esse sentiatis, et intelligatis dolere me satis, quod sim interim a vestro consortio disparatus (separatus). Quantam denique gloriam fueritis consecuti, hinc magis scire potestis, quod si qui in persecutione coronati sunt, solius persecutoris cruentos gladios sentire potuerunt: contra vos, devoti per omnia Dei milites, etiam falsos fratres inimicos experti, de perfidis victoriam pertulistis: quorum quanto in saeculo violentia increscere potuit, tanto sanctis sacerdotibus praemia laudis inveniuntur conferre. Estote itaque de promissione coelesti securi.

2. Pro se orent rogat. Gesta Mediolani ab ipsis vult discere. --Et quia proximiores estis Deo effecti, vestris orationibus me vestrum consacerdotem famulum Dei ad Dominum sublevate: ut supervenientes impetus, qui de die in diem cum annuntiantur, graviora vulnera infligunt, tolerabiliter ferre possim; ut inviolata fide, salvo statu Ecclesiae catholicae, parem vobis dignetur me Dominus efficere. Et quia cupio quae gesta sunt in ipsa congressione fidelius scire; obsecro sanctitatem vestram, ut universa fideliter litteris intimare dignemini: ut additamentum majus vel ipse animus, qui diversis rumoribus cruciatur, vel vires corporis ipsius, quae jam extenuatae sunt, de cohortatione vestra possint sentire: et alia manu, Deus vos incolumes custodiat, Domini Fratres. ITEM LIBERIUS ANTE QUAM IRET IN EXSILIUM, DE VINCENTIO CAPUENSI AD CAECILIANUM EPISCOPUM SPOLETINUM SCRIPSIT ( circa initium an. 354).

3. Vincentii lapsum dolet. --Nolo te factum Vincentii ab intentu boni operis revocet, Frater carissime. Et ad Ossium de Vincentii ruina sic dicit: Inter haec quia in nullo conscientiam tuam debeo praeterire, multi ex Italia episcopi convenerunt, qui mecum religiosissimum Imperatorem 677 Constantium fuerant deprecati, ut juberet, sicut ipsi placuerat dudum, Concilium ad Aquileiam congregari. Vincentium Capuensem cum Marcello aeque ex Campania episcopo legationem nostram suscepisse, Sanctitati tuae insinuo: de quo multum sperabam, quod et causam optime retineret, et judex in eadem causa cum Sanctitate tua frequenter resedisset; credideram integrum Dei Evangelium sua legatione posse servari. Non tantum nihil impetravit, sed etiam ipse in illam ductus est simulationem. Post cujus factum, duplici affectus moerore, mihi moriendum magis pro Deo decrevi; ne viderer novissimus delator, aut sententiis contra Evangelium commodare consensum. 4. Liberius Athanasium damnat. -- « Post haec omnia, quae vel gesserat, vel promiserat Liberius, missus in exsilium universa in irritum deduxit, scribens praevaricatoribus haereticis Arianis, qui in sanctum Athanasium orthodoxum episcopum injustam tulere sententiam. » Dilectissimis fratribus presbyteris et coepiscopis Orientalibus, Liberius ( circa finem an. 357).

5. Pro deifico timore sancta fides vestra 678 Deo cognita est et hominibus bonae voluntatis. Sicut lex loquitur, Justa judicate, filii hominum (Psal. LVII, 2), ego Athanasium non defendo: sed quia susceperat illum bonae memoriae Julius episcopus decessor meus, verebar ne forte ab aliquo praevaricator judicarer. At ubi cognovi, quando Deo placuit, juste vos illum condemnasse, mox consensum commodavi sententiis vestris, litterasque super nomine ejus ( id est de condemnatione ipsius ), per fratrem nostrum Fortunatianum dedi perferendas ad imperatorem Constantium. Itaque amoto Athanasio a communione omnium nostrum, cujus nec epistolia a me suscipienda sunt, dico me cum omnibus vobis et cum universis episcopis Orientalibus seu per universas provincias pacem et unanimitatem habere. 6. Sirmiensi fidei subscribit. --Nam, ut verius sciatis, me vera fide per hanc epistolam ea loqui, dominus et frater meus communis Demophilus, qui dignatus est pro sua benevolentia fidem vestram et catholicam exponere, quae Sirmio a pluribus fratribus et coepiscopis nostris tractata, exposita, et suscepta est ( Haec est perfidia Ariana, hoc ego notavi, non apostata. Liberius sequentia ): ab omnibus qui in praesenti fuerunt; hanc ego libenti animo 679 suscepi ( Anathema tibi a me dictum, Liberi, et sociis tuis ), in nullo contradixi, consensum accommodavi, hanc sequor, haec a me tenetur ( Iterum tibi anathema et tertio, praevaricator Liberi ). Sane petendam credidi sanctitatem vestram, quia jam pervidetis in omnibus me vobis consentaneum esse, dignemini communi consilio ac studio laborare, quatenus de exsilio jam dimittar, et ad sedem quae mihi divinitus credita est revertar. 7. Fidei ejus qui auctores. -- « Perfidiam autem apud Sirmium descriptam, 680 quam dicit Liberius catholicam, a Demophilo sibi expositam, hi sunt qui conscripserunt: Narcissus, Theodorus, Basilius, Eudoxius, Demophilus, Cecropius, Silvanus, Ursacius, Valens, Evagrius, Hyrenius, Exuperantius, Terentianus, Bassus, Gaudentius, Macedonius, Marthus, Acticus, Julius, Surinus, Simplicius et Junior, (requirendum) omnes haeretici. » 681 Item Liberius de exsilio, Ursacio, Valenti et Germinio.

8. Liberius ab Athanasii communione separatus. --Quia scio vos filios pacis esse, diligere etiam concordiam et unitatem Ecclesiae catholicae; idcirco non aliqua necessitate compulsus, Deo teste dico, sed pro bono pacis et concordiae, quae martyrio praeponitur, his litteris convenio vos, domini fratres charissimi. Cognoscat itaque prudentia vestra, Athanasium, qui Alexandrinae ecclesiae episcopus fuit, a me esse damnatum prius, quam ad comitatum sancti imperatoris litteras Orientalium destinarem episcoporum, et ab ecclesiae Romanae communione esse separatum, sicuti teste est omne presbyterium Romanae ecclesiae. Sola haec causa fuit, ut tardius viderer de nomine ipsius litteras ad fratres et coepiscopos nostros Orientales dare, ut legati mei quos ab urbe Roma ad comitatum direxeram, seu episcopi qui fuerant deportati, et ipsi una cum his, si fieri posset, de exsilio revocarentur. 9. Romam remitti enixe rogat. --Et hoc etiam scire vos volo, quod fratrem Fortunatianum petii, ut cum litteris meis ad clementissimum imperatorem Constantium Augustum pergeret, petere ut bono pacis et concordiae, in qua pietas ejus semper 682 exsultat, me ad ecclesiam mihi divinitus traditam jubeat reverti: ut temporibus ipsius Romana ecclesia nullam sustineat tribulationem. Me autem cum omnibus vobis episcopis Ecclesiae catholicae pacem habere, his litteris meis aequo et simplici animo scire debetis, fratres charissimi. Magnum solatium enim vobis in die retributionis acquiretis, si per vos pax ecclesiae Romanae fuerit reddita. Scire autem per vos volo etiam fratres et coepiscopos nostros Epictetum et Auxentium, pacem me et communionem ecclesiasticam cum ipsis habere: quos credo gratanter haec suscepturos. Quicumque autem a pace et concordia nostra, quae per orbem terrarum, volente Deo, firmata est, dissenserit; sciat se separatum esse a nostra communione. Praevaricatori anathema una cum Arianis a me dictum. Item de exsilio Liberius Vincentio (an. 358).

10. Urbicum sibi ereptum dolet. --Non doceo, sed admoneo sanctum animum tuum, frater charissime, eo quod colloquia mala mores bonos corrumpunt (I Cor., XV, 33). Insidiae hominum malorum bene tibi cognitae sunt, unde ad hunc laborem perveni: et ora 683 ut det Dominus tolerantiam. Dilectissimus filius meus Urbicus diaconus, quem videbar habere solatium, a me per Venerium agentem in rebus sublatus est. 11. Quo nomine reditum ab exsilio deprecetur. --Sanctitati tuae significandum credidi, me de contentione illa a nomine Athanasii recessisse, et ad fratres et coepiscopos nostros Orientales litteras dedisse de super nomine ejus. Unde quia, Deo volente, et pax vobis ubique est, dignaberis convenire episcopos cunctos Campaniae, et haec illis insinuare, et ex ipsorum numero una cum epistola vestra, de unanimitate nostra et pace ad clementissimum imperatorem scribere quo possim et ego de tristitia magna liberari. Et manu ipsius: Deus te incolumem custodiat, frater. Item manu ipsius paginae perscriptae: Cum omnibus episcopis Orientalibus pacem habemus, et vobiscum ego. Me ad Deum absolvi, vos videritis: si volueritis me in exsilio deficere, erit Deus judex inter me et vos.

FRAGMENTUM VII ( Alias II partis. ).

INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE CONSTANTII IMPERATORIS AD EPISCOPOS ITALOS, QUI IN ARIMINENSI CONCILIO CONVENERANT ( datae die 27 maii, an. 359).

Victor Constantius maximus triumphator semper Augustus episcopis. 1. De fide tantum in Concilio tractandum. --Continent priora instituta, Venerabiles, sanctimoniam legis rebus ecclesiasticis niti. Satis superque perspeximus litteris ad nostram prudentiam datis, iisdem oportere operam dare: cum profecto et episcoporum id officio congruat, et salus omnium longe lateque populorum hoc fundamine roboretur. Sed res admonuit instituta rursus exsistere. Non enim aliquis definita geminari superfluum judicabit, cum crebra consueverit admonitio augere cumulum diligentiae. His ita se habentibus, de fide atque unitate tractari debere cognoscat sinceritas vestra, et operam dare, ut ecclesiasticis rebus ordo competens praebeatur. Discurret namque cunctorum prosperitas ubique populorum, et concordia fida servabitur 684 cum penitus amputatis nec hujusmodi quaestionibus cunctis sectando commoverit.

2. Non de Orientalium causis. --Res ista non debet ita intentionem animi longius propagare: non enim de Orientalibus episcopis in concilio vestro patitur ratio aliquid definiri. Proinde super his tantum, quae ad vos pertinere cognoscit gravitas vestra, tractare debetis: et completis celeriter universis, consentiente consensu decem mittere ad comitatum meum, ut prudentiae vestrae prioribus litteris ( non exstant ) intimavimus. Praedicti enim potuerunt omnibus quae eisdem Orientales proposuerint respondere, vel tractare de fide; ut exitu competenti omnis quaes tio terminetur, et ambiguitas sopiatur. Quae cum ita sint adversus Orientales nihil statuere vos oportet: aut si aliquid volueritis contra eosdem praedictis absentibus definire; id, quod fuerit usurpatum, irrito evanescet effectu. Non enim illa vires habere poterit definitio, cui nostra statuta testantur jam nunc robur et copiam ( al. cupiam) denegari. Quae cum ita sint, moderatione religionis venerabilibus antistitibus consentanea debetis veneranda perficere; ut id quod religio postulat, explicetur, et quod audiri prohibet, nullus usurpet. Divinitas vos servet per multos annos, Parentes K. Dat. VI kalend. junias Eusebio et Ypatio conss. Incipit definitio catholica, habita ab omnibus catholicis episcopis, priusquam per terrenam potestatem territi haereticorum consortio sociarentur, in concilio Ariminensi (an. 359).

3. Fidei Nicaenae nihil addendum aut detrahendum. --Sic credimus placere omnibus posse catholicis, a symbolo accepto nos recedere non oportere, quod in collatione apud omnes integrum recognovimus; nec a fide recessuros, quam per prophetas, a Deo Patre per Christum Dominum nostrum docente Spiritu sancto, et in evangeliis et in apostolis omnibus suscepimus, ut per traditionem patrum secundum successionem apostolorum usque ad tractatum apud Nicaeam habitum contra haeresim, quae tunc temporis exsurrexerat, positum nunc usque permanet. Quibus omnibus nec addendum aliquid credimus, nec minui posse manifestum est. Placet 685 ergo nihil novum fieri: substantiae quoque nomen et rem, a multis sanctis Scripturis insinuatam mentibus nostris, obtinere debere sui firmitatem. Quam rem cum suo nomine Ecclesia catholica cum doctrina deifica semper confiteri et profiteri consuevit. Huic definitioni omnes in unum catholici conspirantes subscripserunt. 4. Eodem in concilio postquam statutum est nihil debere paternam minui traditionem, etiam qui contra hanc veniebant, omnium in unum conspirantium spiritali voce sunt damnati. Cujus tractatus hoc est exemplum. » EUSEBIO ET YPATIO CONSS. XII kal. augusti (die 21 jul. an. 359.)

Cum apud locum Ariminensem episcoporum synodus fuisset collecta, et tractatum fuisset de fide, et sedisset animo quid agi deberet; Grecianus episcopus a Calle dixit: Quantum decuit, Fratres charissimi, catholica synodus patientiam habuit, et piamEcclesiam totiens exhibuit juxta Ursacium et Valentem, Germinium, Gaium; qui totiens mutando quod crediderant, omnes ecclesias turbaverunt, et nunc conantur haereticum animum suum inserere animis Christianis. Subvertere enim volunt tractatum habitum apud Nicaeam, qui positus est contra Aria nam haeresim et caeteras. Attulerunt nobis praeterea conscriptam a se fidem, quam recipere nos non licebat. Jam quidem haeretici antehac nobis pronuntiati sunt, et multis diebus est comprobatum: quos et ad nostram communionem non admisimus, voce nostra damnantes eos praesentes. Nunc iterum quid vobis placet, iterum dicite, ut singulorum subscriptione firmetur. Universi episcopi dixerunt: Placet ut haeretici ss. damnentur, quo possit Ecclesia fide inconcussa, quae vere catholica, est in pace perpetua permanere.

686 APPENDIX SUPERIORIS FRAGMENTI.

Damnatio blasphemiae Arii, et expositio integrae et catholicae fidei, quam catholici in tractatu Ariminensi firmaverunt, et manu sua subscripserunt.

Blasphemiae Arii licet antehac fuerunt damnatae, latebant tamen occultae; quia eum blasphemasse ignorabatur. Verum favente Deo procuratum est, ut constitutis nobis apud Ariminum ejus pestifera haeresis repeteretur. Et ideo simul cum ejus blasphemiis omnes quoque haereses, quae antehac exsurrexerunt contra catholicam et apostolicam traditionem, sicut jamdudum damnatae sunt praeteritis conciliis et diversis in locis, nos quoque damnamus: et anathematizamus eos, qui dicunt filium Dei de nullis exstantibus, et de alia ( supple, substantia), et non de Deo patre natum Deum verum de Deo vero. Et si quis Patrem et Filium duos deos, hoc est, non nota ( f. nata) duo principia dixerit, et non Patris et Filii unam deitatem profiteatur, anathema sit. Si quis et filium Dei creaturam vel facturam dixerit, anathema sit. Si quis Deum Patrem ipsum de Maria Virgine natum, eumdemque patrem et filium dixerit, anathema sit. Si quis filium Dei de Maria initium sumpsisse dixerit, vel fuisse tempus quando non erat filius, anathema sit. Si quis filium Dei non vere inenarrabiliter de Deo patre natum, sed adoptivum filium dixerit, anathema sit. Si quis filium Dei aut temporalem, aut hominem solum, et non ante omnia saecula de Deo patre natum profiteatur, anathema sit. Si quis Patris et Filii et Spiritus sancti unam personam aut tres substantias divisas dixerit, et non perfectae Trinitatis unam deitatem profiteatur, anathema sit. Si quis filium Dei esse ante omnia quidem saecula et non ( f. sed non) ante omne omnino tempus, ut ei tempus adsignet, anathema sit. Si quis creata omnia non per Verbum, sed sine eo vel ante eum facta dixerit, anathema sit. Si qui ( f. quae) autem aliae blasphemiae Arii vel cujuslibet repertae fuerint, similiter anathematizamus.

687 FRAGMENTUM VIII ( Alias II partis ).

SEQUITUR EPISTOLA ARIMINENSIS CONCILII AD CONSTANTIUM IMPERATOREM, UBI EPISCOPI PRAEVARICATI SUNT A FIDE VERA (scripta an. 359).

Beatissimo et gloriosissimo Augusto Constantio, synodus Ariminensis. 1. Ariminensis synodus nil innovandum statuit. --Jubente Deo ex praecepto pietatis tuae credimus fuisse dispositum, ut ad Ariminensium locum ex diversis provinciis Occidentalium episcopi veniremus, ut fides claresceret omnibus Ecclesiis catholicis, et haeretici noscerentur. Dum enim omnes qui recte sapimus, contractaremus, placuit quidem ut fidem ab antiquitate perseverantem, quam per prophetas, evangelia et apostolos, per ipsum Deum et Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem imperii tui et largitorem salutis tuae, quam semper obtinuimus, teneamus. Nefas enim duximus sanctorum aliquid mutilare, et eorum qui in Nicaeno tractatu consederant una cum gloriosae memoriae Constantino patre pietatis tuae. Qui tractatus manifestatus est, et insinuatus mentibus populorum, et contra haeresim Arianam tunc positus invenitur, ut haereses inde sint expugnatae: a quo si aliquid demptum fuerit, venenis haereticorum aditus panditur.

688.2. Novandi studiosos damnat. --Ideo Ursacius et Valens in suspicionem ejusdem haereseos Arianae venerunt aliquando, et suspensi erant a communione: et rogaverunt veniam, sicut eorum continent scripta, quam meruerant tunc temporis a concilio Mediolanensi assistentibus etiam legatis Romanae ecclesiae. Constantino praesente in hoc, cum magno examine fuisset conscriptum, quod tenens baptizatus ad quietem Dei commigravit; nefas putamus inde aliquid mutilare, et tot sanctos et confessores et successores martyrum ipsius tractatus conscriptores in aliquo removere; cum et ipsi praeteritorum catholicorum secundum scripturas cunctas servaverunt, mansisseque in haec tempora, quibus pietas tua a Deo patre per Deum et Dominum nostrum Jesum Christum ( supple, potestatem) regendi orbis accepit. Tunc etiam conabantur convellere, quod fuerat positum ratione. Etenim cum pietatis tuae litterae jusserunt tractari de fide, offerebatur nobis a supradictis turbatoribus Ecclesiarum, associato Germinio et Gaio, novum nescio quid considerandum, quod multa perversae doctrinae continebat; adeo cum (at vero cum) videretur displicere quod offerebant publice in concilio, putaverunt aliter esse conscribendum. Equidem haec brevi tempore saepe mutasse, manifestum est. Et ne Ecclesiae frequentius perturbentur, placuit instituta vetera rationabilia servari. Ad instruendam igitur tuam clementiam . . . quibus hoc ipsum solum mandamus, ut non aliter legationem perferrent, quam statuta vetera permanerent firmissima: ut et sapientia tua cognosceret, non hoc quod promiserant supradicti Valens 689 et Ursacius, Germinius et Gaius, si sublatum fuisset, pacem posse compleri. Magis enim turbatio cunctis regionibus et ecclesiae Romanae immissa est.

3. Constantium rogat ut decreta sua excipiat. Episcopos Arimino dimittat. --Ob quam rem tuam rogamus clementiam, ut placidis auribus et sereno vultu universos legatos nostros et respicias, et audias; neve aliquid permittat clementia tua injuria veterum convelli; sed manere ea, quae a majoribus nostris accepimus, quos fuisse et prudentes, et sine Spiritu sancto Dei non egisse confidimus: quia ista novitate non solum fideles populi perturbati sunt, verum etiam infideles ad credulitatem vetantur accedere. Oramus etiam, ut praecipias tot episcopos, qui Arimino detinentur, inter quos plurimi sunt qui aetate et paupertate defecti sunt, ad suam provinciam remeare: ne destituti suis episcopis laborent populi ecclesiarum. Hoc etiam frequentius postulamus, ut nihil innovetur, nihil minuatur; sed maneant incorrupta, quae (Constantini) patris sanctae pietatis tuae temporibus et tuis religiosis saeculis permanserunt. Nec jam nos fatigari aut convelli a sedibus nostris tua sancta prudentia permittat: sed quieti ( ex graeco adde, cum populis suis episcopi) vacent semper postulationibus, quas habent semper et pro salute tua, et pro regno tuo, et pro pace quam tibi divinitas pro meritis tuis profundam et perpetuam largiatur. Legati autem nostri et subscriptiones et nomina episcoporum vel legatorum perferent, sicut idem alia scriptura instruit tuam sanctam religiosamque prudentiam. 4. Legatorum gesta. -- « Cum hac epistola integrae fidei subscribentes episcopi catholici miserunt decem legatos ad imperatorem. Nihilominus et pars haereticorum misit ex suo corpore decem legatos. Qui ubi venerunt ad imperatorem, suscepti sunt; ita ut legati catholicorum non susciperentur, atque longa dilatione fatigati, et minis imperatoris perterriti, damnaverint integram fidem quam antea defendebant, et susceperint perfidiam quam ante damnaverunt. Hoc ita esse, ex subjectis invenies. » 690 GESTA, UBI PRAEVARICATI SUNT EPISCOPI LEGATI A FIDE VERA, INCIPIUNT. ( An. 359, die 10 octob. )

( Eusebio et Ypatio conss. VI idus octobris. )

5. Arimini decreta exauctorantur. --Cum consedissent episcopi mansionis ( f. mansioni) Nicaeae, quae antehac Ustodizo vocabatur, in provincia Thracia, Restitutus, Gregorius, Honoratus, Athenius, Iginus, Justinus, Priscus, Primus, Taurinus, Lucius, Mustacius, Urbanus, Honoratus, Solutor; Restitutus episcopus Carthaginis dixit: « Scit prudentia vestra, consacerdotes sanctissimi, quod cum apud Ariminum de fide tractatus haberetur, contentio sic dissidium fecerat, ut de sacerdotibus Dei, immittente diabolo, discordia fieret; atque exinde factum fuerit, ut in fratres nostros ego Restitutus et pars episcoporum quae sequebatur, Ursacium, Valentem, Germinium et Gaium quasi in auctores mali intellectus, sententiam promeremus, id est, ut a nostra communione segregarentur. 6. Sed quia in cominus positi universa tractavimus, et universa discussimus, invenimusque quod nulli displicere debeat, id est, fidem in his catholicam juxta professionem suam, cui et nos subscripsimus omnes, neque umquam haereticos fuisse: et ideo quia pacis concordia apud Deum res est maxima, placuit ut communi consensu nostro omnia, quae apud Ariminum tractata sunt, in irritum deducantur, et communio eorum, Deo favente, integra conveniret, neque quisquam in dissidium (in dissidio) remaneat, quod eos aut maculare possit aut debeat. Et ideo, ut dixi, quia praesentes sumus, unusquisque debet dicere an dictum ( f. rectum) sit quod prosecutus sum, et manu sua subscribere. Ab universis episcopis dictum est, Placet, et subscripserunt. 7. « Quae sit autem fidei confessio, cui postea subscripserunt, quam etiam Valens secum in Ariminum pertulit, ex infra scripto recognosces. Explicit. »

691 FRAGMENTUM IX ( Alias II partis. )

INCIPIT EXEMPLUM FIDEI EPISTOLAE MISSAE AD CONSTANTIUM IMPERATOREM A PERFIDIS EPISCOPIS. ( An. 359 exeunte. )

Domino merito gloriosissimo, victoriosissimo Augusto Constantio synodus Ariminensis Orientalibus consentiens ( id est Migdonius, Megasius, Valens, Epitectus, et caeteri qui haeresi consenserunt ). 1. Substantiae nomen rejiciunt. --Illustrati pietatis tuae scriptis, maximas Deo retulimus et referimus gratias, quod nos beaveris, intimans nobis illa, quae cum discursione pietatis tuae facere deberemus, ne quis usiae vel homousii nomina Ecclesiae Dei ignota aliquando nominet, quod scandalum inter fratres facere solet; plurimum gratulati sumus, quia id quod tenebamus recognovimus. O nos beatos, quibus occurrit tanta felicitas, ut cognitione tuae pietatis caeteris, qui haec nomina pro Deo et Dei filio assumere solent, modum acceperint revicti! Nos igitur reddentes obsequium clementiae tuae, quod coram veritatis status eluxit: quae quod nesciat vinci, et obtinuit victoriam; ut indignum Deo nomen, quod nusquam in legibus sanctis scriptum est, jam a nullo dicatur.

2. Arimino dimitti rogant. --Unde oramus pietatem tuam, quoniam in eo loco ubi synodus gesta est, unde responsum per nostros legatos dedimus, adhuc detinemur, 692 jubeat nos, qui integram in Orientalibus doctrinam retinemus, jam ad nostras plebes dimitti: ut ex hac parte appareant amatores veritatis, qui Deo non mutant nomen; nec cum eis, qui perversa doctrina infecti sunt, diutius nos qui veritatem catholicam tenemus detineamur. Unde impense oramus, domine, pietatem tuam ante Deum patrem et Dominum Jesum Christum Deum et Dei filium, facias nos, qui subscripsimus sanae doctrinae, recedentes ab usiae nomine, te imperante, et jubeas nos ad nostras plebes dimitti; ut laetetur Ecclesia, quae immutare nomina Dei et filii ejus non admittit in totum, imperio tuae virtutis et gloriae: cui tantum divinitas contulit, ut apparet dicationis sacrilegis jam usiae et homousii nomina recedant, quae in divinis Scripturis de Deo et Dei filio non inveniuntur scripta. 3. Subveni, pie imperator, Dei summi cultoribus: subveni eis, qui per Christum Dei filium Deum patrem omnipotentem orant: subveni eis, qui judicio tuo devotas offerunt aures, qui nesciunt colere nisi Deum patrem per Dominum nostrum Jesum Christum gloriae ejus filium. Et praecipue ( lege praecipe) domine imperator, ad nostras nos plebes remeare datis litteris ad v. c. praefectum praetorii Taurum: quia et nos, in praedicatione nominis Dei, Orientalibus et tuae dispositioni plenum reddidimus obsequium. In hac re, in qua semper tenuimus, jam ad nostras plebes redire debemus. De hac autem re ad episcopos nostros Orientales litteras dedimus, ut sciant hoc semper ( supple, nos) tenuisse, 693 et in fide catholica cum ipsis permanere. Divina pietas te gloriosissimum semper et ubique per omnia faciat vindicem ( an victorem?), domine piissime imperator. Explicit.

FRAGMENTUM X ( Alias I partis ).

EXEMPLUM EPISTOLAE ORIENTALIUM EPISCOPORUM, QUAM REVERSIS AB ARIMINO LEGATIS DEDERUNT. ( scriptae an. 359 exeunte ).

Dilectissimis fratribus Ursacio, Valenti, Magdonio, Megasio, Gaio, Justino, Optato, Martiali et caeteris Ariminensis synodi legatis, Sylvanus, Sophronius, Neo, Herodianus, Patricius, Helpidius, Theophilus, Theodorus, Eumacius, Didimion, Ecdicius, Arsenius, Passinicus, Valentinus, Eucarpius, Leontius, Eortasius, et Macarius in Domino Salutem. 1. Seleuciensis synodi legati qui erga Aetii fautores se gerant, Ariminenses docent. --Unitati et verae paci studentes, et ex synodi mandato haeresi renitentes, manifesta fieri vobis ea, quae circa Ecclesiam aguntur, justum putavimus; ne ignoratio vos socios tantae impietatis efficeret. Et quamquam non cessare vos arbitremur, non sine totius synodi legatis, episcoporum scilicet numero fere multo amplius centum, nunc usque ingressu hujus ecclesiae nosmetipsos abstinere: ob quod instructos etiam vos esse volumus, ne penitus dominans jam intra 694 Ecclesiam haeresis invalescat, quae Dominum nostrum Jesum Christum vere filium Dei unigenitum, Deum de Deo, Patri similem ausa est denegare: ita ut quae praedicationes blasphemiae de unigenito Deo et sentiantur ab his, et praedicentur, cognitum haberetis. Nam et piissimo imperatori Constantio hoc ipsum probavimus, et anathematizari haec omnia commotus religiosissime voluit. Dolus autem nunc ( al. hic) praeparatur, ut Aetius auctor hujus haeresis ipse potius, quam haec impietatis dicta ( al. impie dicta) damnentur; magisque in hominem, quam in doctrinam, sententia lata esse videatur. Monemus ergo vos, Fratres, ut haec diligenter retractetis; detisque operam, ut fides catholica maneat. Caeterum non ambigit Charitas Vestra, universa ita, ut geruntur, Occidentalibus esse ecclesiis nuntianda. Optamus vos, Fratres, in Domino bene valere.

2. Has litteras suscipiens male apud suos audit. Ariminenses legati perfidiae rei. -- « His itaque sumptis, quibus et commemoratae superius blasphemiae subnexae erant, calumnia in eum qui suscepit intenditur: et tantus detectae fraudulentiae suae hypocritas furor subiit, ut periculum depositionis in eos constituerent. Qui convictae conscientiae dolor est, deterreri quemquam agnitione veritatis! Si liber iste Valentis et Ursacii non est fidei vestrae; quid ejus damnationi non acquiescitis? Anne non publico humani generis assensu inter omnes convenit, venenum malum esse, et caedem innocentis crimen esse, et impietatem in dominum horrorem esse? Sed quisque haec delata non damnat, necesse est eorum sese studii socium profiteatur: quia nemo est, qui non et quae oderit coarguat, et quae non coarguit 695 probet. Post synodum enim Seleuciensem, Constantinopolim venientes, quid est quod statim damnatis haereticis vos jungitis? Non differtis in aliquo tempus adeundi, neque de prudentis ratione consilii aliquam vobis moram ad percunctandum impenditis. Adeunt deinde vos non communicantes episcopis synodi legati Orientales, gesta omnia edocent, damnatam quoque haeresim demonstrant: nonne oportuisset vos saltem vel nunc absistere, et cunctarum disceptationum tenorem arbitrio reservari? Sed nescio cujus voluntatis vestrae conscientia recti judicium non recepistis. Vestris enim statim aggregamini, et blasphemiarum vestrarum communionem initis: nec id saltem consilii sumitis, sin pudor aliquos fefellisset, Ariminensem synodum extimari. Dolum enim vestrum in non anathematizandis vestris statim prodidistis. 3. Perfidiam qui prodiderint. Qui filium nolint ut caeteras facturas. Qui velint ex Deo. Qui aeternum; cur similem secundum Scripturas. -- « Nam in conventu multorum vos arguentium, cur etiam non creaturam Dei filium diceretis; respondistis, sanctis Ariminensibus non Christum creaturam negatum fuisse, sed dissimilem caeteris creaturis: quia in eo quod dictum sit, non esse creatum velut caeteras facturas, non quia creatio non sit, sed excipiatur a caeteris: ut licet non dissimilis caeteris sit, tamen ut ipse aliud non sit. Quasi vero ulla creatura aliis sit similis, ut angelus homini, homo avi, avis pecudi. Haec si mentior, testes sunt qui audierunt. Quod si et ipsi tacebunt, loquitur mecum defensus a vobis impiissime liber vester, in quo ut vitrum hyacintho, ita Filius Patri, et Deo Christus alienus est. Deinde, in quo 696 audientes fefellistis, ut non de nullis exstantibus sit, sed ex Deo; numquid et quia hoc a vobis dictum sit, simulatio non patuit? cum ideo non de nullis exstantibus, sed ex Deo, secundum vestram professionem sit, quia eidem voluntas ad id, quod subsistat, exordium fuerit. Mentior sane? si non in conventibus per conventionem libelli sui Orientalibus damnastis eos, qui non de substantia habere id quod natus est, sed de voluntate dixissent. Aeternum quoque cum Patre esse profitemini. Vere sane dixeritis, si non reclamatum mihi esset, cur ante tempora aeterna de vero patre Deo verum unigenitum Deum natum praedicassetis: ut aeternitas ei cum Patre angelorum animarumque humanarum, non jam anteriorum sit, sed futurorum. Similem quoque secundum Scripturas esse dixistis: quasi non secundum Scripturas similis Deo et homo sit, et regno coelorum granum sinapi et fermentum et sagena. Sed percurrere vestrae hypocrisis mendacia otiosum est: clamant enim adversum vos impietatis vestrae opera. 4. Quale eorum crimen. -- « Servus, ne dicam bonus, sed certe tolerabilis, contumeliam domini invitus audit, et si licet, ulciscitur; miles regis sui periculum, etiam objectu corporis sui et contemptu animae, depellit; canes ipsi ad custodiam domus habiti, quodam sensu naturae intelligentes oblatrant, et ubi quaedam eos adventantium aura contigerit, totis ad suspicionem ipsam saltibus efferuntur. Vos audistis Christum verum Dei filium et unigenitum Deum: negare reputamini, et quiescitis. Quid quievisse dico? Obnitimini 697 reclamantibus, et aggregamini obstrepentibus. Parum istud est. Ex bibliotheca etiam vestra ad praedicationem impietatis arma sumuntur: et bellum adversus Deum praesidiis vestris initur. Ubi igitur vestra professio apud Nicaeam Thraciae, qua dixistis omnes haereses damnatas esse? et ( f. Sed) in lumen falsitas vestra protracta est: professionis vestrae noctem Sol justitiae praedicatoribus suis prodidit. Probatis enim haec, et damnatis, et ad haereticos transitis. Ita, quod antea ad fraudem hominum fefellistis, nunc ipsam ad professionem professi in Deum Christum odii prodidistis. »

FRAGMENTUM XI ( Alias II partis ).

INCIPIT FIDES CATHOLICA EXPOSITA APUD FARISEAM CIVITATEM AB EPISCOPIS GALLICANIS AD ORIENTALES EPISCOPOS.

Dilectissimis et beatissimis consacerdotibus episcopis orientalibus omnibus per diversas provincias in Christo manentibus, Gallicani episcopi salutem. 1. Haereticorum fallacia. --Omni quidem vitae nostrae fideique sensu gratias Deo patri per Dominum nostrum Jesum Christum confitemur, 698 quod nos in lumine scientiae confessionis suae, doctrinis et propheticis et apostolicis collocavit; ne saecularis imperitiae tenebris detenti, judicio saeculi teneremur: cum sola spes sit plenissima ad salutem, Deum patrem omnipotentem per unigenitum ejus Dominum Jesum Christum in sancto Spiritu confiteri. Sed plane non minor quotidie gratulationis nostrae causa cumulatur, quod liberans nos ab errore mundi, nunc etiam inexpiabili haereticorum admisceri non patitur societati. Ex litteris enim vestris, quas dilecto fratri et consacerdoti nostro Hilario direxistis, fraudem diaboli et conspirantia adversus Ecclesiam Domini haereticorum ingenia cognovimus, ut divisi in partibus Orientis atque Occidentis, diversis invicem opinionibus falleremur. Nam plures numero, qui aut Arimini aut Nicaeae ( Thraciae ) adfuerunt, sub auctoritate vestri nominis ad usiae silentium sunt coacti: quod verbum a vobis quondam contra Ariomanitarum haeresim inventum, a nobis semper sancte fideliterque susceptum est.

2. Quo sensu synodus homousion amplectatur. Homoeusion non respuit. --Nam homousion sermonem ad veram et legitimam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem sumus amplexi, detestantes secundum Sabellii blasphemias ipsam unionem, neque aliquam partem Patris esse Filium intelligentes; sed ex toto atque perfecto innascibili Deo, totum atque perfectum unigenitum Deum natum, unius a nobis idcirco 699 vel usiae vel substantiae cum Deo patre confessum, ne creatura potius, aut adoptio, aut appellatio videretur. Et quia ex ipso esset, ut ex patre filius, ut ex Deo Deus, ut ex virtute virtus, ut ex spiritu spiritus, ut lumen ex lumine; similitudinem quoque ejus ad Deum patrem non inviti audientes (quippe cum imago invisibilis Dei sit) (Coloss. I, 13), sed eam solam similitudinem dignam ad Patrem intelligentes, quae veri Dei sit ad Deum verum: ita ut non unio divinitatis, sed unitas intelligatur; quia unio sit singularis, unitas vero secundum nativitatis veritatem plenitudo nascentis sit: maxime cum Dominus ipse Jesus Christus ad discipulos suos sit professus, dicens: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); quo non solum charitatem quae ad Patrem est, sed et divinitatem quae Dei ex Deo est, significat; secundum illud: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan, XIV, 9); et, Si mihi non vultis credere, vel operibus meis credite, quia Pater in me est, et ego in Patre (Joan. X, 38). 3. Filius ante tempus. Patre minor in forma servi. --Hanc igitur fidem semper tenentes, et tenebimus, detestantes quoque eos qui dicunt, Non erat ante quam nasceretur: non quod unigenitum Deum innascibilem praedicemus, sed quod impium sit maxime, Deo temporum tempus aliquod anteferre; cum ipsum illud, antequam nasceretur non fuit, sit temporis. Sed et obedientem quoque Patri Filium etiam usque ad mortem crucis, secundum infirmitatem adsumpti hominis, non negamus: cum ipse de adscensu suo ad coelos locutus sit: Si diligeretis me, gauderetis quia vado ad Patrem; quia Pater major me est (Joan. XIV, 28). Per cujus carnis susceptionem nos sibi fratres connuncupare dignatus est (Joan. XX, 17), cum in forma Dei manens, forma servi esse voluit. 4. Lapsi retractant quod gesserunt. Erroris auctores damnant. Itaque, Charissimi, cum ex litteris vestris in usiae silentio fraudem se passam, simplicitas nostra cognoscat; etiam pietatem eorum, qui Arimino Constantinopolim reverterunt, conventos, sicut epistola vestra contenta testatur, neque eos ad tantarum blasphemiarum damnationem potuisse compellere, 700 fidelis dominici nominis praedicator frater noster Hilarius nuntiaverit: nos quoque ab his omnibus, quae per ignorantiam perperam gesta sunt, referimus: Auxentium et Ursacium ac Valentem, Gaium, Megasium et Justinum excommunicatos habemus secundum litteras vestras: et certe, ut diximus, juxta fratris nostri Hilarii professionem, qui se pacem cum his qui horum sectarentur errores, habiturum negavit: blasphemias quoque omnes, quas litteris vestris subjecistis, damnamus, maximeque eorum sacerdotes apostatas respuentes, qui in loca fratrum indignissime exsulantium, quorumdam aut ignoratione aut impietate sunt substituti: pollicentes hoc coram Deo atque etiam confitentes, ut quisque his, quae statuimus, intra Gallias putaverit renitendum, a communione ac sede sit sacerdotii abjiciendus. Neque enim, ut alias, aut occasionem praedicandi non damnando permittens, aut contra Deum et Christi unigeniti Dei majestatem aliter, quam nos de homousii significatione sentimus obnitens, dignus erit sanctitate sacerdotii nominis judicandus: a quo etiam Saturninum, qui statutis salubribus impiissime contradicit, secundum fratrum nostrorum geminas jam litteras excommunicatum ab omnibus Gallicanis episcopis Charitas Vestra cognoscat: quem et vetera dissimulata (jam diu licet) crimina, et caetera edita epistolis suis novae temeritatis irreligiositas indignum episcopi nomine esse fecerunt. « Explicit fides catholica exposita apud Fariseam civitatem ab episcopis Gallicanis ad Orientales episcopos. »

INCIPIT EPISTOLA EUSEBII AD GREGORIUM EPISCOPUM SPANENSEM ( Scripta circa an. 360).

Domino sanctissimo fratri Gregorio episcopo Eusebius in Domino salutem.

5. Litteras sinceritatis tuae accepi, quibus, 701 ut decet episcopum et Dei sacerdotem, transgressori te Osio didici restitisse, et plurimis cadentibus Arimino in communicatione Valentis et Ursacii et caeterorum, quos ipsi, agnito blasphemiae crimine, ante damnaverunt, tuum assensum denegasse, fidem scilicet servans, quam patres Nicaeani scripserunt. Gratulamur tibi in hoc, gratulamur et nobis, quia hoc cujus proposito et hac fide pollens nostri dignatus es meminisse. Permanenti autem tibi in eadem confessione, et nullam cum hypocritis retinenti societatem, nostram tibi communicationem promitte. Quibus potes tractatibus, quanto labore praevales, transgressores objurga, infideles increpa, nihil metuens de regno saeculari, ut fecisti: quia potior est qui in nobis est, quam qui in hoc mundo. Nos vero tui consacerdotes tertio laborantes exsilio, hoc dicimus quod manifestum esse putavimus: quoniam omnis spes Ariomanitarum non in sua aut linito consensu, sed in protectione pendet regni saecularis: ignorantes scripta, quia maledicti sunt, qui spem habent in hominem (Jerem. XVII, 5). Nostrum autem adjutorium in nomine Domini, qui fecit coelum et terram (Psal. CXXIII, 8). In passionibus perdurare cupimus, ut, secundum quod dictum est, in regno glorificari possimus (Rom. VIII, 17). Dignare nobis scribere quid malos corrigendo profeceris, vel quantos fratres aut stantes agnoveris, aut ipse monendo correxeris. Salutant te omnes qui mecum sunt, maxime Diaconus: simulque petunt, ut cunctos lateri tuo fideliter adhaerentes nostro digneris obsequio salutare. 702 Explicit epistola Eusebii ad Gregorium episcopum Spanensem.

FRAGMENTUM XII ( Alias I partis ).

« INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE LIBERII EPISCOPI URBIS ROMAE, FACTAE AD CATHOLICOS EPISCOPOS ITALIAE » ( an. 363, aut etiam serius ).

Liberius episcopis catholicis per Italiam consistentibus, in Domino aeternam salutem. 1. Arimini lapsis ignosci quidam nolunt. Aliter sentit Liberius. --Imperitiae culpam oblitterat resipiscens. Hoc autem de Scripturis sanctis advertere est. Pietatem ad omnia utilem esse legimus, cui cedit corporalis exercitatio, quamvis et ipsa utilitatis retineat fructus: quam sectandam nobis etiam ratio temporis praesentis exposcit. Non enim si aliqui forte qui hoc studii gerunt, ratione provisam destruere impudenter saeviori censura; hoc aestimaverint et novare, quod jam ex apostolica auctoritate munitum est de pietate, cum dictum est, non esse parcendum his qui apud Ariminum ignorantes egerunt, quibus nescire inlicitum, fuit captum errori incidere, idcirco veritas repedanda est. Sed mihi, cui convenit omnia moderate perpendere, maxime cum et Aegyptii omnes et Achivi accusati sententiam receperunt multis, parcendum quidem his de quibus supra tractavimus, auctores vero esse damnandos, qui obliqua et maligna 703 subtilitate et caligine offenderunt innocentium sensus, per quae velamen obducerent veritati, tenebras lucem, et lucem tenebras venditantes.

2. Quo pacto ignoscat. Igitur si quis ignorationis captum resipiscens sermonis nostrae advocationis brevissima illud virus in se pestiferum Ariani dogmatis subdolum ac tenebrosum fuerat expertus, reparatus exhauriat; condemnet, vehementiusque in auctores ejus insaeviat, quos in se violentos expertus est, totumque se fidei apostolicae et catholicae usque ad Nicaenae synodi conventum de integro mancipet. Per quam professionem, etiamsi quibusdam leve et remissum videtur, recuperet id quod per astutiam rectitatis amiserat. Verum si aliquis tam stolidae mentis, quod haud credo, fuerit inventus, qui non solum nolit converti antidotum recipiens sanitatis; venenum virusque noxius sese vindicare crediderit: et ratione vincetur, et auctori perfidiae perdite deputatus, Ecclesiae catholicae spiritali vigore plectetur. ITEM EXEMPLUM EPISTOLAE EPISCOPORUM ITALIAE.

Dilectissimis fratribus per Illyricum fidem paternam retinentibus, episcopi Italiae in Domino aeternam salutem

3. Itali Arimini statutis rescissis Nicaenae fidei se reddunt. --Divini muneris gratia, ut secundum Apostolum omnes unum sapere, omnes unum confiteri coeperimus. Et quantum ad Italiam quidem pertinet, cum fidei paternae, hoc est, apud Nicaeam scriptae se reddidit, fraudem quam passa est apud Ariminum recognoscens: Illyricum etiam Deum clementi nutu respexisse gaudemus; et consortio infidelitatis, quo gravabatur, abjecto, 704 ea quae sunt rectae sententiae probare coepisse gratulamur. Nostram igitur, dilectissimi Fratres, unam eamdemque accipite firmam subscriptione sententiam. Nicaeni tractatus adversus Arium Sabelliumque, cujus Photinus partiaria haereditate damnatur, decreta servamus. Ariminensis concilii statuta quorumdam tergiversatione corrupta, consensu omnium provinciarum, jure rescindimus; quorum etiam exemplaria transmittenda censuimus, ut nec in fide retinenda, nec in confutando Ariminensi concilio aliqua videretur esse condissensio. Quicumque igitur nostrae unanimitatis optat habere consortium, quicumque individuam pacem nobiscum habere desiderat, quae sunt nostrae sententiae comprobare festinet, et fidei nobis ( f. a nobis) memoratae subscriptionem, et rescissionem Ariminensis concilii sine ambiguitate mittendo. Id certe petimus, quod complurium harum provinciarum porrigimus ipsi consensu. Auctores autem haeresis Arianae vel Aetianae, Valentem et Ursacium, caeterosque eorumdem consortes non nunc esse quod manifestari apud Illyricum coeperunt, sed olim condemnasse ( id est, ibi condemnatos esse) manifestum est. Explicit.

FRAGMENTUM XIII ( Alias II partis ).

INCIPIT EPISTOLA GERMINII EPISCOPI ADVERSUS ARIANOS JAM SUBSCRIPSERANT IN CONCILIO ARIMINENSI, SCIENTES QUOD MALE FECERUNT ( Circa an. 365 edita ).

Ego Germinius episcopus credo et profiteor esse unum verum Deum patrem, aeternum, omnipotentem: et Christum filium ejus unicum et Dominum Deum nostrum, 705 de vero Deo patre verum Dei filium, ante omnia genitum, divinitate, charitate, majestate, virtute, claritate, vita, sapientia, scientia Patri per omnia similem, utpote perfectum de perfecto genitum: susceptionem etiam hominis ex virgine Maria, sicut prophetae futurum praedixerunt, et evangelicae atque apostolicae voces completum docent. Passiones quoque ejus et mortem et resurrectionem et in coelis adscensionem suscipimus, credimus, profitemur: et quod in fine mundi de coelis descensurus sit judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera ejus. Et in Spiritum sanctum, id est paraclitum, qui nobis a Deo patre per Filium datus est. Explicit.

FRAGMENTUM XIV ( Alias I partis ).

INCIPIT EXEMPLUM EPISTOLAE VALENTIS, URSACII ET ALIORUM AD GERMINIUM ( anno 366 scriptae ).

Domino religiosissimo fratri Germinio, Valens, Ursacius, Gaius et Paulus salutem. 1. Germinius accusatur quod homoeusion defendat. --Cum de spe et salute sollicitudo incumbit, magis laudandi esse debent qui solliciti sunt, quam reprehensionem aliquam sustinere. Salus autem ac spes principaliter in fide catholica consistit. Et ideo quamvis conventione a dominis nostris fratribus et coepiscopis nostris Valente et Paulo admonita noluerit ad id quod rumor jactitat de te respondere, domine religiosissime: tamen quia litteris tuis testificatus es, te in eadem charitate perseverare, et paratum esse illibatam dilectionem habere erga nos ostendere; propterea in unum apud Singidunum congregati, iterum his commonefacimus sanctitatem tuam, ut omni occasione ambigui exclusa, digneris rursus rescribere nobis. Si a fide catholica, quae Arimini a sancto concilio exposita confirmataque est, cui etiam universi Orientis episcopi consenserunt, sicuti 706 jam professus es te non recessurum, apertius quaeritur significes. Est autem hoc, sicut in ea cautum est: Similem dicimus Filium Patri secundum Scripturas, non secundum substantiam, aut per omnia, sed absolute. Si enim haec expositio immutata fuerit; manifeste quondam Basilii perfida assertio, propter quam synodus facta est, qua etiam merito damnata est, reparabitur.

2. Retractatio illius deposcitur. --Dignare igitur hoc, quod quaeritur, evidenter litteris tuis declarare: non dixisse, aut dicere, vel dicturum, similem esse per omnia Filium Patri excepta innativitate: ne quod perlatores litterarum Jovianus diaconus et Martyrius subdiaconus verbo deprecationis suae ante praedictos dominos meos fratres et coepiscopos nostros Valentem et Paulum asserebant, magis credibile esse videatur, quia per omnia similem esse Filium Patri profitearis. Si enim sic te, sicut optavimus, sentire scriptis tuis manifestaveris; querelam pro injuria a quibusdam clericis tuis Palladio et Gaio fratribus et coepiscopis nostris factam ( f. facta), licet nolueris, sicut prima conventione admonitus es, exquirere ad aestimationem tuam pertinet, illis scilicet praestantibus pro sua temeritate rationem. Haec per Secundianum presbyterum, Pullentium lectorem, et Candidianum exorcistam transmisimus Charitati tuae XV calendas januarias ( anno 366), Gratiano nobilissimo P. et Dagalaifo conss., exemplum penes nos retinentes.

FRAGMENTUM XV ( Alias I partis ).

INCIPIT RESCRIPTUM GERMINII AD RUFIANUM, PALLADIUM, ET CAETEROS ( an. 367).

Dominis Fratribus religiosissimis Rufiano, Palladio, Severino, Nichae, Heliodoro, Romulo, Muciano et Stercorio Germinius in Domino salutem. 1. Filium Patri per omnia similem esse et traditione et Scripturis doceri. --Vitalis V. C. militantis in officio sublimis Praefecturae relatione comperimus, desiderare Sanctitatem vestram, significari 707 vobis aperte quid est, quod de fide nostra Valenti, Ursacio, Gaio et Paulo displiceat. Necessarium duxi, his litteris patefaciendum Sanctitati vestrae, et id, quod in vobis ipsis ab initio esse confido, dicere. Nos hoc quod et a patribus traditum accepimus, et divinis Scripturis quod semel didicimus, et quotidie docemus, Christum Dei filium Dominum nostrum per omnia Patri similem, excepta innativitate, Deum de Deo, lumen de lumine, virtutem de virtute, integrum de integro, perfectum de perfecto, ante saecula et ante universa, quae intelligi vel dici possunt, genitum, cujus nativitatem nemo scit nisi solus Pater, ipso Filio adserente: Quia nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): per quem facta sunt omnia, sine quo factum est nihil, secundum divinas voces ipsius Salvatoris nostri Filii dicentis: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Joan. V, 18); et iterum, Quaecumque enim Pater facit, haec et similiter Filius facit (Ibid., 19); et iterum, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); et iterum, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et iterum, Quomodo Pater vitam habet in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26); et iterum, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat (Ibid., 21); et iterum, Creditis in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1); et iterum, Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22, 23); et iterum cui Pater dixit, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26), nec dixit, ad imaginem tuam, vel, ad imaginem meam, ne aliquam dissimilitudinem in Filii sui divinitate demonstraret: sed propterea conjunxit, ad imaginem et similitudinem nostram, ut Filium suum sibi similem per omnia Deum manifestaret. Iterum Evangelista, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. (Joan. I, XIV.) Et Apostolus ad Corinthios, In quibus Deus hujus saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non refulgerent illuminatione Evangelii gloriae Christi, quae est imago Dei (II Cor. IV, 4). Et iterum idem Apostolus: Et transtulit nos in regno filii charitatis suae, in quo habemus redemptionem et remissionem peccatorum, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae (Coloss. I, 13 et seqq.). Et iterum idem Apostolus: 708 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus (Philip. II, 5 et seqq.). Quis non intelligat, quia quemadmodum secundum servi formam vera fuit caro nostra in Christo; ita et in Dei forma vera sit divinitas Patris in Filio? Et iterum: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa hujus mundi, et non secundum Christum; quia in ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8). Si ergo omnis plenitudo divinitatis inhabitat in Christo, jam non ex parte similis et ex parte dissimilis, sicut nunc asserunt, qui propter contentionem suae libidinis retrorsum abeuntes, semetipsos a nobis averterunt.

2. Quae in contrarium afferuntur qui explicanda. --Nam quod putant se pro magno de divinis Scripturis proferre, ut dicant Christum facturam et creaturam: e contrario nos secundum Scripturas dicimus viam, et januam, et lapidem offensionis, et petram scandali, et fundamentum, et brachium, et manum, et sapientiam, et verbum, et agnum, et ovem, et pastorem, et sacerdotem, et vitem, et diem, et alia. Sed haec omnia sic intelligimus et dicimus, ut virtutes et operationes filii Dei intelligamus, non ut divinam ejus ex Patre nativitatem hujuscemodi nominibus comparemus; quia ex nihilo omnia per Filium facta sunt, Filius autem non ex nihilo, sed ex Deo patre est genitus. 3. Valentis inconstantia, et fidei a Marco Arethusio editae occasio. --Miror autem praedictum Valentem aut oblitum esse, aut certe subdole dissimulare, quid in praeteritum gestum definitumque sit. Nam sub bonae memoriae Constantio imperatore, quando inter quosdam coeperat esse de fide dissensio, in conspectu ejusdem imperatoris, praesentibus Georgio episcopo Alexandrinorum Ecclesiae, Pancratio Pelusinorum, Basilio episcopo tunc Anquiritano, praesente etiam ipso Valente et Ursacio, et mea parvitate, post habitam usque in noctem de fide disputationem et ad certam regulam perductam, Marcum ab omnibus nobis electum fidem dictasse, in qua fide sic conscriptum est: Filium similem Patri per omnia, ut sanctae dicunt et docent Scripturae: cujus integrae professioni consensimus omnes, 709 et manu nostra subscripsimus. Si autem nunc aliquid spiritus hujus mundi suggerit, ex aperto adhuc scire non possumus. Nam ut nos professi sumus de Scripturis per omnia similem Filium Patri, excepta innativitate; exponant et illi de Scripturis, quemadmodum parte similis sit, parte dissimilis. 4. Et ideo, Fratres dilectissimi, haec intrepidanter et sine mora vestrae dilectionis ad conscientiam, per Cyriacum officialem, cujus prima inventa occasio est post Carinium diaconem quem ad vos misi, professionem destinavit: 710 ut per vestram quoque vigilantissimam devotionem apud Deum universae fraternitati intimetur, ne quis fallacis diaboli laqueis ignorans implicetur. Jam vestrae est unanimitatis, rescribere mihi quid vobis sanctus Spiritus suggerat. Sane intimo Charitati Vestrae, me huic epistolae, propterea quod manus dolerem, subscribere non potuisse: subscribendum autem mandasse fratribus et compresbyteris nostris Innocentio, Octavio et Catulo.