Fragmenta mentio et notulae

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Fragmenta mentio et notulae
ed. Migne
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 2


AucVar.FrMeEtN 2 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin I.

AD AMICUM PHILOSOPHUM DE NUPTIARUM ANGUSTIIS LIBRI, NOTULAE EX B. HIERON.

Et in principio libelli praefatus sum me de Angustiis Nuptiarum aut nihil omnino aut parum dicturum, et nunc eadem admoneo; ut si tibi placet scire quot molestiis virgo libera, quot uxor adstricta sit, legas Tertullianum ad Amicum philosophum scribentem, et de Virginitate alios libellos, et B. Cypriani volumen egregium; et Papae Damasi super hac re versu ac prosa composita, et Ambrosii nostri quae nuper scripsit ad sororem opuscula (Epist. 28. ad Eustoch.).

Non est hujus loci Nuptiarum angustias describere, et quasi in communibus locis rhetorico exsultare sermone; plenius super hac re contra Helvidium, et in eo libro quem ad Eustochium scripsi, arbitror absolutum. Certe Tertullianus, cum adhuc esset adolescens, lusit in hac materia, et praeceptor meus Gregorius Nazianzenus, Virginitatem et Nuptias disserens graecis versibus explicavit (Adv. Jovin., l. I).

NOTA.

Hactenus B. Hieronymus, cujus integras periodos adduximus in medium, tum ne quid mutilum esset, tum ut intelligat lector qui veterum de Virginitate, hodie tantopere controversa, scripserint; quocirca magnopere optarim exstare huc auctoris libellum, sive prosa conscriptum, sive potius, quod per verbum lusit indicari videtur, carmine. Quo fit magis, ut mihi non probetur cujusdam viri eruditi censura, qui existimabat hunc eumdem esse librum, cum illo qui inscribitur EXHORTATIO AD CASTITATEM. Praeterquam enim quod illum adolescens scripsisse dicitur, et hunc sub finem vitae scriptum constet; etiam ex proposito minime tractat de molestiis nuptiarum. Neque vero etiam illorum placet sententia qui duos diversos libros Tertulliani dictis locis videri volunt, cum utrumque disertis verbis B. Hieron. inscriptum significet de molestiis nuptiarum. Atqui an B. Hieronymus adscribat Tertulliano etiam alios, quorum meminit de Virginitate libellos, poterat fortassis dubitari, juxta priores illius editiones, si legeretur: legas Tertulliani ad amicum philosophum et de Virginitate alios libellos. Certe ejusdem pene sunt argumenti ad Uxorem libri duo, ac dicta Exhortatio ad castitatem, et non aliud tractat liber de Velandis Virginibus; alios insuper de Virginitate, continentia et castitate servanda locos complures apud Tertullianum, ex indice nostro inveniet lector.

II. DE FATO LIBRI MENTIO ET FRAGMENTUM EX EJUSDEM LIB. DE ANIMA (cap. 20) et Fulgentio Placiade, de Vocibus Antiquis.

Potestates enimvero praesunt. Secundum nos quidem, Dominus Deus, et diabolus aemulus; secundum communem autem opinionem, et Providentia, et Fatum, et necessitas, et fortuna, et arbitrii libertas. Nam haec et philosophi distinguunt, et nos secundum fidem disserenda, suo jam novimus titulo.

NOTA.

Hactenus auctor, cujus cum nullum exstet opus, ubi de quatuor illis tractet, mihi prorsus videtur alludere ad librum suo titulo de Fato, utpote quem ab eo conscriptum pateat ex citatione Fulgentii Placiadis, jam olim excusi cum Hygini Mythologiis per verba sequentia: « Nam et Tertullianus in libro quem de Fato scripsit, ita ait: Redde huic fati primum problematis mancipatum, in dict. problema, lib. de Vocibus Antiquis. » De Fato praeterea sub nomine Minutii Felicis olim, extitisse libellum tradit B. Hieron., Catal. scripsit Eccles., sive contra Mathematicos; qui tamen, cum et ipse diserti sit hominis, non videtur cum stylo Octavii Dialogi ejus convenire. Fortassis is ipse liber est quem Tertulliano hic adscribimus, utpote quem non modo disertum, sed eloquentissimum alicubi nuncupat.

III. DE MUNDIS ET IMMUNDIS ANIMALIBUS QUAESTIONUM CITATIO EX B. HIERONYMI EPIST. 125, AD DAMASUM.

Quaerit Damasus inter caeteras quaestiones, quaest. III: « Si omnia Deus fecit bona valde (Gen., I), quare Noe de mundis et immundis animalibus praecepit (Gen., VIII), cum immundum nihil bonum esse possit. Et in Novo Testamento post visionem quae Petro fuerat ostensa, dicenti: Absit, Domine, a me, quoniam commune et immundum numquam introivit in os meum; vox de coelo respondit: Quod Deus mundavit, tu ne commune dixeris (Act., X). » Respondere B. Hieron. se scribit, duabus tantum quaestiunculis praetermissis (nempe hac et ea de qua in sequenti fragmento): « Non, inquit, quo non potuerim et ad illas aliquid respondere, sed quod ab eloquentissimis viris, Tertulliano nostro et Novatiano latino sermone sunt editae; et si nova voluerimus adferre, sit latius disputandum, etc. Nam et Origenes de mundis et immundis animalibus in Levitico plura disseruit. »

NOTA.

An istud referatur ad peculiarem aliquem librum ejus tituli, quod magis tamen probatur, an vero ad tractatum ea de re per aliquot lineas Tertulliani, l. II, adv. Marc., c. 18, lectori liberum relinquimus judicium. Hic dumtaxat ad feremus ipsam responsionis summam in haec verba: Et si lex aliquid cibis detrahit, et immunda pronuntiat animalia, quae aliquando benedicta sunt, consilium exercendae continentiae intellige, et frenos impositos, etc. Quod ipsum cum afferatur, sed longe aliis verbis libro de Cibis judaicis, vel inde constat, sicuti et ex reliquo totius libri stylo, non esse Tertulliani, sed potius Novatiani, utpote ad quem jam dictis verbis adludere videtur B. Hieronymus. Ubi de hac materia latius.

IV. DE CIRCUMCISIONE QUAESTIONUM CITATIO, EODEM B. HIERON. LOCO.

Ad quaestionem Damasi penultimam: « Cur Abraham fidei suae signum in circumcisione suscepit (Gen., XVII), respondet B. Hieron. verbis jam citatis altera praecedenti se illam praetermittere, quod a Tertulliano nostro et Novatiano latino sermone sint editae. Addens etiam Origenem in IV ad Rom. ἐξηγήσεων Τόμῳ de Circumcisione magnifice disputasse.

NOTA.

An peculiariter scripserit Tertullianus librum de Circumcisione, non tam constat atque de Novatiano, cui nominatim liber de Circumcisione inscribitur a B. Hieron. Catal. Script. Eccles. Atqui etiam latissimum tractatum videre est apud auctorem, tom. I, l. adv. Jud., c. 3. Exstat quidem tom. IV, nunc IX. Operum B. Hieron. liber de vera Circumcisione, quem Erasmus conjicit esse Tertulliani; sed, praeterquam quod stylus non correspondeat, contrarium convincitur tum ex Scripturis ibidem citatis juxta versionem B. Hieron., tum quod Manichaeorum mentionem faciat; quo fit ut neque Novatiano adscribi possit, sed potius (quod vir quidam eruditissimus censuit) Paulino adscribendus sit.

V. DE VESTIBUS AARON LIBRI MENTIO EX B. HIER. EPIST. 128, AD FABIOLAM, DE VESTE SACERDOTALI.

Fertur in indice Septimii Tertulliani liber de vestibus Aaron, qui interim usque ad hanc diem a me non est repertus. Si a vobis propter celebritatem Urbis fuerit inventus, quaeso ne meam stillam illius fluminis comparetis. Non enim magnorum virorum ingeniis, sed meis sum viribus aestimandus.

NOTA. Vestes Aaronis octo ex cap. XXVIII Exod. recitantur, et explicantur latissime a B. Hieron. dicta Epist. de Veste sacerdotali; quarum quatuor, feminalia nempe, linea tunica, baltheus et cidaris etiam sacerdotibus erant communes; reliquae vero propriae Pontificum, utpote, tunica talaris hiacinthina cum tintinnabulis, superhumerale sive ephod, rationale, et lamina aurea. Quo adeo lectorem remittimus.

VI. DE TRINITATE LIBRI NOTULA.

Scripsit, inquit B. Hieron. Catal. Script. Eccles., Novatianus de Trinitate grande volumen, quasi ἐπιτομὴν operis Tertulliani, quod plerique nescientes Cypriani existimant.

NOTA.

An Tertullianus praeter librum adversus Praxean, alium de Trinitate scripserit, merito dubitationem injiciunt haec B. Hieronymi verba: cum enim ἐπιτομὴ grandioris sit operis compendium, et Novatiani de Trinitate liber, utpote grande volumen, vel ipso teste, prolixius multo sit lib. adv. Praxean; oportebit, si mendosi non sint B. Hier. codices, alium de Trinitate librum a Tertulliano conscriptum confiteri. Sin vero legamus (quod lectum forte ab illo fuit) ἐπίτασιν, censebitur Novatiani liber, dilatio argumenti a Tertulliano tractati lib. adv. Praxean. Idipsum censendum erit, si legamus μίμησιν, id est imitationem, cum Tertullianum aliquoties imitetur. Nos itaque, quia non libenter absque MS. codicibus lectionem veterum immutamus, maluimus etiam librum de Trinitate inter ea quae desiderantur Tertulliani opera collocare: maxime, cum, etsi idem argumentum latius tractet Novatianus de Patre Deo et Deo Filio; tamen vicissim latius tractetur a Tertulliano adv. Praxean et Monarchianos, de Filio alio a Patre, quem illi eumdem faciebant; sicuti postea et Sabellius, contra quem paucioribus agit Novatianus. Deinde latius ibi tractatur et verius de Spiritu sancto, utpote de quo Novatianus unicum caput habeat. Usque adeo ut, si proprie loquamur, neque ἐπιτομὴ, quia grandius est opus, nec ἐπίτασις, quia in quibusdam succinctius; nec μίμησις. quia non per omnia imitatur, dici possit operis Tertulliani liber Novatiani.

VII. DE CENSU ANIMAE LIBRI ADVERSUS HERMOGENEM ARGUMENTUM ET FRAGMENTA, ex libro de Anima, cap. 1, 3, 22 et 24.

De solo Censu animae, inquit Tertullianus, congressus Hermogeni, quatenus et istum ex materiae potius suggestu, quam ex Dei flatu constitisse praesumpsit; nunc ad reliquas conversus quaestiones, plurimum videbor cum philosophis dimicaturus.

Una jam congressione decisa adversus Hermogenem, ut praefati sumus, quia animam ex Dei flatu, non ex materia vindicamus; muniti et illic divinae determinationis inobscurabili regula: Et flavit, inquit, Deus flatum vitae in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam (Gen., II; I Cor., XV), utique ei Dei flatu. De isto nihil amplius revolvendum; habet suum titulum et suum haereticum.

Caeterum adversus Hermogenem, qui eam (nempe animam) ex materia, non ex Dei flatu, contendit, flatum proprie tuemur. Ille enim, adversus ipsius Scripturae fidem flatum in Spiritum vertit; ut dum incredibile est Spiritum Dei in delictum, et mox in judicium devenire, ex materia potius anima credatur, quam ex Dei Spiritu. Idcirco nos et illic flatum eam defendimus, non spiritum, secundum Scripturam et secundum spiritus distinctionem; et hic spiritum ingratis pronuntiamus, secundum spirandi et flandi conditionem; illic de substantia quaestio est, spirare enim substantiae actus est.

Caetera animae naturalia jam a nobis audiit Hermogenes, cum ipsorum defensione et probatione, per quae Dei potius quam materiae propinqua cognoscitur.

Nos autem, qui nihil adpendimus, hoc ipso animam longe infra Deum rependimus, quod natam eam agnoscimus; ac per hoc dilutioris divinitatis, exilioris felicitatis; ut flatum, non ut spiritum; etsi immortalem, ut hoc sit divinitatis; tamen passibilem, ut hoc sit nativitatis; ideoque et a primordio exorbitationis capacem, et inde etiam oblivionis adfinem. Satis de isto cum Hermogene.

NOTA. His quinque locis auctor in primis titulum et argumentum indicat: de Censu animae adversus Hermogenem, ubi censum accipi pro origine, praeterquam quod priori loco, etiam vel inde patet, quod refutetur haeresis Hermogenis, qua non ex Dei flatu, sed ex materia animae originem constitisse contendebat. Haud aliter atque mundum factum dicebat non ex nihilo, sed ex materia Deo coaeterna, adversus quam haeresim supra disputat auctor, l. adv. Hermog. Jam vero etiam duas scripturas affert, quibus animam Dei flatum probasse se significat, Gen. II et I Cor., XV, in quibus cum ille, uti suae haeresi videretur favere, vertisset spiritum vitae, pro eo quod alii flatum; contra Scripturae fidem, utpote cum graece legatur πνοὴν, quod plerique malunt (vel B. Aug. teste, lib. XIII, de Civit. Dei, c. 24) interpretari flatum, inspirationem, aut adspirationem, aut animam, quam spiritum; significat tertio loco hic citato auctor se hoc egisse dicto libro, ut flatum potius tueretur quam spiritum. Quamquam interim alio sensu etiam spiritum agnoscens animam, a spirando, lib. de Anima, non per omnia consentiat cum Catholicorum sententia Tertullianus, qui spiritum proprie animam dicunt, non tamen Spiritum sanctum; atque adeo etiam dicto loco Geneseos et alibi, πνοὴν spiritum interpretantur. Verum de hoc illius paradoxo lectorem remisimus ad nostra Prolegomena . . . Deinde sese ad institutum propius caetera naturalia animae pertractasse insinuat adv. Hermog., ut Dei potius quam materiae propinqua anima probaretur. Denique fortassis propterea quis animam cum Deo compararet, eam longe infra Deum defendisse se scribit dicto libro, quod nata sit, quod passibilis, quod exorbitationis capax, et inde etiam oblivionis adfinis sit. Usque adeo ut totius pene libri argumentum, et quasi fragmenta quaedam ipsis iisdem verbis repetita hic videre sit apud auctorem.

VIII. ADVERSUS APELLETIANOS LIBRI CITATIO, EX LIBRO DE CARNE CHRISTI (cap. 8). Sed quoniam et isti Apelletiani carnis ignominiam praetendunt maxime, quam volunt, ab igneo illo praeside mali, sollicitatis animabus adstructam, et idcirco indignam Christo, et idcirco de sideribus illi substantiam competisse, debeo illos de sua paratura repercutere. Angelum quemdam inclytum nominant, qui mundum hunc instituerit, et instituto eo poenitentiam admiserit. Et hoc suo loco tractavimus. Nam est nobis adversus illos libellus, an qui spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit ad ea opera, dignum aliquid poenitentia fecerit, cum angelum etiam de figura erraticae ovis interpretentur. Teste igitur poenitentia institutoris sui, delictum erit mundus, siquidem omnis poenitentia confessio est delicti, quia locum non habet nisi in delicto. Si mundus delictum est, quia corpus, et membra delictum, erit proinde et coelum, et coelestia cum coelo. Si coelestia, et quidquid inde conceptum prolatumque est, mala arbor malos fructus edat necesse est. Caro igitur Christi de coelestibus structa, de peccati constitit elementis, peccatrix de peccatorio censu, et par erit ipsius substantiae, id est, nostrae, quam ut peccatricem Christus dedignatur induere. Ita, si nihil de ignominia interest, aut aliam purioris notae materiam excogitent Christo, quibus displicet nostra, aut eam cognoscant, qua etiam coelestis melior esse non potuit.

NOTA. An liber iste, adversus Apellem, an adversus Apelletianos inscribi debeat, aliquamdiu me dubitare fecit, quod inter caeteros haereticos, adversus quos scripsit Tertullianus, enumeret Vincent. Lirinens. Apellem, ex quo etiam haesitavimus num plures essent libelli ab auctore adversus ipsum et discipulos ejus conscripti. Verum, cum toties facta Apellis mentione atque nullius alterius, nullam tamen libri cujuspiam adversus eumdem mentionem praeterquam hoc loco faciat, fit mihi credibile, et unicum esse ab eo conscriptum, et adversus Apelletianos inscriptum. Maxime cum etiam Apelletianos B. Cyprian. nuncupet Apellis discipulos, Epist. 73, ad Jubaianum. Atqui obscuriora quidem sunt verba Tertulliani jam citata, sed hoc sibi vult: Argumentum libri adversus Apelletianos potissimum fuisse: an angelus, ille igneus mali praeses, qui et mundum hunc (juxta illos) instituerat, et sollicitatis animabus carnem adstruxerat, ad quod tamen spiritum et voluntatem et virtutem Christi habuerit; dignum aliquid poenitentia fecerit. Utpote qui dicerent, sicuti legitur, lib. de Praescript. adv. haeret., cap. 51, Haeres. 19: Illum mundo inferiori permiscuisse poenitentiam, quia non illum tam perfecte fecisset, quam superior mundus institutus fuisset. Quod ipsum interim pulchre contra illos retorquet, illic ubi loquitur: de sua paratura repercutiens. Verum quod vocat hunc angelum mali praesidem, sic explicat Epiph., Haer. 44, ex sententia Apellis: « Evasit autem non bonus, et quae ab ipso facto sunt, non bene facta sunt, sed secundum malam ipsius mentem ab ipso creata sunt. » De sollicitatis autem animabus ab igneo illo deo angelo juxta Apellem, vide supra, tom. III, lib. de Anima, c. 23 et 36, ubi addit ex consequenti auctor constituisse eum ante corpora animas viriles ac muliebres. De mundo ab illo instituto, lib. de Praescript. adv. Haer., cap. 34 et 51, Haer. 19. De carne hominis proinde ab eodem exstructa, c. 8, lib. de Carne Christi, ex quo haec verba desumpta sunt, et lib. de Resurr. Carn, c. 5. De Christi denique carne, non ab illo angelo creata, sed ex coelestibus sideribus structa, contra Apellem late disputat auctor dicti lib. de Carne Christi, c. 6. Consentit in his omnibus Epiphanius, praeterquam quod inferiorem deum nuncupet, quem auctor angelum igneum; quem interim agnoscunt B. Aug., Haer. 23, B. Isidor., lib. adv. Marc., Rabanus noster, B. Honorius et Gratianus in Catalogis haeret. Hoc peculiare auctori, quod de poenitentia angeli Creatoris jam dictum est; sicuti et illud, quod figuram erraticae ovis (Luc, XV) de illo interpretati sint; quasi gaudium fuerit in coelo apud angelos Dei de illo uno peccatore ad poenitentiam converso. Quam contra maluit auctor interpretari de homine lapso et per Christum requisito, sicuti etiam alii veteres omnes. Hactenus de iis quae ad intellectum hujus fragmenti faciunt.

Quia vero promisimus integram nos historiam hic edituros de Apelle et ejus haeresibus, faciemus id quam paucissimis licebit. Apelles itaque discipulus Marcionis, uti verbis auctor utar dicti lib. de Praesc. adv. Haer., c. 6, 30 ac 51, lapsus in foeminam, desertor continentiae marcionensis (quam ille simulabat) ab oculis magistri Alexandriam secessit. Inde in alteram foeminam impegit, illam virginem Philumenen, postea vero immane prostibulam; cujus signis et prodigiis inductus, librum edidit, quem Phaneroseis Philumenes inscripsit, quam quasi prophetissam sequebatur. Neque vero desertor dumtaxat, sed et emendator Marcionis, ac discipulus supra magistrum appellatur ab auctore, lib. IV, adv. Marc., c. 17: neque vero in hoc solum quod, uti illic diximus, unum Deum superiorem faceret, alterum Dominum dicat, sed angelum faciat, verum et in reliquis paulo prius recensitis haeresibus, quas seductus a Philumene novas induxit. In hoc nihil differens a Marcione, quod et Deum Moysi et legem ac prophetas repudiarit, sicuti lib. de Praescript. habetur, c. 51. De animarum solarum salute ac negata resurrectione carnis quam adeo impugnat auctor lib. de Resurr. carn., item quod solo Apostolo uteretur, sed Marcionis, id est non toto. De quibus plerisque videre etiam est Epiph., Theod. et Damasc. Sed hoc auctori peculiare: Habet praeterea libros suos quos inscripsit Syllogismorum, in quibus probare vult, quod omnia quaecumque Moyses de Deo scripserit, vera non sint, sed falsa sint. Quo fit ut de iis aliud nihil adnotandum occurrat. Hoc unum adjiciam, non mirum esse si auctor adversus Apelletianos scripserit quod saepedicto lib. de Praesc. adv. haer., cap. 30, afferat adhuc superfuisse proprios discentes et successores Apellis.

X. LIBRI DE PARADISO ARGUMENTUM, EX LIB. DE ANIMA (cap. 55). Sed in aethere habitatio nostra, etc. Imo, inquis, in paradiso, quo jam tunc et patriarchae et prophetae, appendices Dominicae resurrectionis, ab inferis migraverint. Et quomodo Joanni in spiritu, paradisi regio revelata, quae subjicitur altari, nullas alias animas apud se praeter martyrum ostendit? quomodo Perpetua, fortissima martyr, sub die passionis, in revelatione paradisi solos illic commartyras suos vidit? nisi quia nullis romphaea paradisi janitrix cedit, nisi qui in Christo decesserint? Nos in Adam nova mors pro Deo, extraordinaria pro Christo, alio et privato excipitur hospitio? Agnosce itaque differentiam ethnici et fidelis in morte. Si pro Deo occumbas, etc., non in mollibus febribus et in lectulis, sed in martyriis; si crucem tuam tollas, et sequaris Dominum, ut ipse praecepit; tota paradisi clavis tuus sanguis est. Habes etiam De Paradiso a nobis libellum, quo constituimus omnem animam apud inferos sequestrari in diem Domini.

NOTA. Hactenus auctor, sed saniori modo intelligendus, uti adnotavimus latius in Prolegomenis inter Paradoxa, ubi ad omnia ipsius argumenta respondebimus. Hoc hic annotandum, auctorem librum hunc conscripsisse non modo de paradiso terrestri, in quo Adam fuit conditus, et quo Enoch et Helias translati feruntur, sed etiam et magis ex proposito de paradiso spirituali, quo apostolus Paulus raptus legitur II Cor. XII. Quamquam in hoc ab aliis Patribus dissentiat, quod illi coelestem nuncupent illum paradisum, et nominatim B. Ambr. in dicti loci Commentario, auctor vero illum non distinguit a sinu Abrahae, quem sublimiorem tamen inferis confitetur: verum etiam de hoc in Prolegomenis inter Paradoxa. Terrestrem vero paradisum disertis verbis de Adam loquens, agnoscit lib. adv. Jud. cap. 2, lib. de Patientia, cap. 5, et lib. de Resurr. carn. cap. 26, et lib. II adv. Marc. cap. 2 et 10. Rursus lib. adv. Valent., cap. 20, ubi Ptolomaeum Valent. irridens, quod paradisum archangelum quartum somniaret, sic jocatur: « Quoniam et hunc supra tertium coelum pangunt, ex cujus virtute sumpserit Adam, deversatus illic inter nubeculas et arbusculas. Satis meminerat Ptolomaeus puerilium dicibulorum, in mari poma nasci, et in arbore pisces, sic et in coelestibus nuceta praesumpsit. Operatur demiurgus ignorans, et ideo fortassis non scit arbores in sola terra institui oportere! » Omnium autem apertissime hoc ipso Tom. Carm. lib. de Judicio Domini, cap. 8, et Genes. cap. II ac III. Eumdem agnoverat jam antea etiam B. Iren. lib. III adv. Haer. cap. 55, et apertius lib. V, cap. 5, ubi ait dixisse presbyteros Apostolorum discipulos Enoch et Heliam translatos esse in paradisum, ubi primus homo positus fuit, de quo Scriptura (nempe Gen. II): Et plantavit Deus Paradisum in Eden contra Orientem, et posuit ibi hominem. Consentit etiam B. Justin. Mart. Apol. I, ubi Homerum scribit ad paradisi imitationem a Moyse descripti, confinxisse Alcinoi hortum; Theophilus item lib. II ad Autolyc. et Novatianus lib. de Trinitate, et Lactant. Carm. de Phoenice, ad dicta verba Scripturae alludentes, paradisum in Oriente constitutum referunt. Denique Epiph. in Anchorato et adv. Origenistas, ac Epist. ad Joan. Episc. Hieros. a B. Hieron. in latinum translata, latissime ex Scriptura (Gen. II ac III) disputat contra Origenem, paradisum de terreno ad coelestia transferentem, idipsum probans ex quatuor illis (quorum aquam se bibisse scribit) fluminibus, ex paradiso profluentibus; et sustinens, apud Apost. II Cor. XII, aliud esse coelum tertium, aliud paradisum. Eamdem haeresin attribuit B. August. lib. de Haer. Seleucianis et Herminianis. Quorum omnium deliramenta jubet conticescere etiam B. Hieron. Comment. in Danielem, alicubi. Porro ubi sit paradisus, varias diversorum sententias hic recensere superfluum existimo, quod scribat B. August. lib. II contra Pelag. et Coelest. cap. 23, hoc ad quaestiones quae sunt praeter fidem, pertinere.

DE SPE FIDELIUM LIBRI ARGUMENTUM, EX LIB. III ADV. MARC. CAP. ULT. et B. Hieron. in cap. XXXVI Ezech. et alibi, ac Gennadio. De restitutione Judaeae, inquit Tertullianus, quam et ipsi Judaei, ita ut describitur, sperant, locorum et regionum nominibus inducti, quomodo allegorica interpretatio in Christum et in Ecclesiam, et habitum et fructum ejus, competat, et longum est persequi, et in alio opere digestum, quod inscribimus DE SPE FIDELIUM; et in praesenti vel eo otiosum, quia non de terrena, sed de coelesti promissione sit quaestio. Nam et confitemur in terra nobis regnum repromissum; sed ante coelum, sed alio statu; utpote post resurrectionem in mille annos (Apoc. XX et XXI), in civitate divini operis Jerusalem coelo delata; quam et Apostolus matrem nostram sursum designat (Gal. IV); et πολίτευμα nostrum, id est municipatum, in coelo esse pronuntians (Philipp. III), alicui, utique coelesti, civitati eum deputat. Hanc et Ezechiel novit (Ezech. XLVIII), et Apostolus Joannes vidit (Apoc. XXI).

Neque enim, inquit B. Hieron., juxta judaicas fabulas, quas illi δευτερωσεις appellant, gemmatam et auream de coelo exspectamus Jerusalem, nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus. Quod et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber qui inscribitur DE SPE FIDELIUM, et Lactantii Institutionum volumen septimum pollicetur, et Victorini Pictabionensis episcopi crebrae expositiones, et nuper Severus noster in Dialogo cui Gallo nomen imposuit; et ut graecos nominem, et primum extremumque conjungam, Irenaeus et Apollinarius.

Nec ignoro, inquit idem Praefat. lib. XVIII in Isaiam, ad eumdem librum alludens, quanta inter homines sententiarum diversitas sit, etc., de repromissionibus futurorum, et qua ratione intelligenda sit Apocalypsis Joannis; quam si juxta literam accipimus, judaizandum est; si spiritualiter, ut scripta est, disserimus, multorum veterum videbimur opinionibus contraire; latinorum, Tertulliani, Victorini, Lactantii; graecorum, ut caeteros praetermittam, Irenaei tantum, Lugdunensis episcopi, faciam mentionem, adversum quem vir eloquentissimus Dionysius, Alexandrinae ecclesiae pontifex, elegantem scribit librum; irridens mille annorum fabulam, et auream atque gemmatam in terris Jerusalem, instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati, circumcisionis injuriam, nuptias, partus, liberorum educationem, epularum delicias et cunctarum gentium servitutem; rursusque bella, exercitus ac triumphos, et superatorum neces, mortemque centenarii peccatoris. Cui duobus voluminibus respondit Apollinarius.

Papias, inquit idem Catal. Script. Eccles., dicitur mille annorum judaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus et Apollinarius et caeteri, qui post resurrectionem aiunt in carne in sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro DE SPE FIDELIUM, et Victorinus Pictabionensis et Lactantius hac opinione ducuntur.

In divinis, inquit Gennad. lib. de Dogmat. Eccl. inter opera B. Augustini, ad eumdem librum alludens, repromissionibus nihil terrenum vel transitorium exspectamus, sicut Melitani sperant: non nuptiarum copulam, sicut Cerinthus et Marcus delirant; non quod ad cibum vel ad potum pertinet, sicut Papiae auctori, Irenaeus, et Tertullianus, et Lactantius adquiescunt: neque per mille annos post resurrectionem regnum Christi in terra futurum, et sanctos cum illo in deliciis regnaturos speramus, sicut Nepos docuit, qui primam justorum resurrectionem et secundam impiorum confinxit.

NOTA. Hactenus plura testimonia de argumento libri de Spe Fidelium, quorum postremum ea potissimum de caussa adjecimus, quod cuique auctori sua paradoxa attribuat, qua B. Hier. prima facie omnibus in genere videtur impingere: quamquam interim ipse opiniones appellet, non haereseis aut errores, reverentiae gratia; in quo illum etiam imitatus est Gennadius. Verum de aliorum sententia, ne hic prolixiores simus, uti de responsione ad omnia Tertulliani quae ex Scripturis loco hoc citat argumenta, videat lector nostra Prolegomena inter Paradoxa. Hic dumtaxat dicemus videri nobis sententiam Tertulliani esse mitiorem reliquis, nempe eam de qua scribit B. Aug., lib. XX de Civit. Dei, cap. 7. Haec opinio esset utique tolerabilis, si aliquae deliciae spiritales, in illo sabbato, scilicet mille annorum, adfuturae sanctis per Domini praesentiam crederentur. « Nam etiam nos, inquit ille, hoc aliquando fuimus opinati. » Usque adeo ut potius Tertulliano competat id quod Gennadius Melitanis tribuit, quod terrenum regnum Christi speraverit, et descripserit libro de Spe Fidelium, quam quod illi impingit de cibo et potu; quo factum fortasse, ut prae aliis Melitonem commendet auctor libris illis pro Montano scriptis, quorum fragmenta sequuntur, juxta quod ibi ex B. Hieron. citabitur; utpote cum etiam Montani fuisse hoc paradoxon ipse his verbis dicto loco significet: « Hanc, etc., et qui apud fidem nostram est novae prophetiae sermo testatur, ut etiam effigiem civitatis, ante repraesentationem ejus, conspectui futuram in signum praedicarit. » Verba auctoris quibus quod dixi confirmatur, sunt in primis illa supra citata: « De restitutione Judaeae, quomodo allegorica interpretatio in Christum et Ecclesiam, et habitum et fructum ejus competat; et longum est persequi, etc. » Si enim allegorica, ergo non literalis, et proinde perperam illi impingeret quis (quod in Cerinthum magis competit et Dimoeritas, juxta Epiphan.) instaurationem templi, hostiarum sanguinem, otium sabbati et circumcisionis injuriam. Eodem pertinet quod paulo post eodem loco subjungit: « Hanc (nempe Jerusalem civitatem coelo delatam) dicimus, excipiendis resurrectione sanctis, et refovendis omnium bonorum, utique spiritualium, copia, in compensationem eorum quae in saeculo vel despeximus vel amisimus, a Deo prospectam. » Nam, si spiritualium bonorum copia, ergo non temporalium, quam alii somniant. In hoc interim cum aliis ille consentit (quamquam etiam erronee), quod confiteatur, in terra quidem regnum nobis repromissum, sed ante coelum.

LIBRORUM SEX DE ECSTASI MENTIO, EX B. HIER. CATAL. SCRIPT. ECCLES. et Nicephoro, lib. IV Hist. eccles., cap. 22 ac 34. Hic, inquit B. Hieron. de Tertulliano, et ipsis iisdem verbis Nicephorus, cum usque ad mediam aetatem presbyter Ecclesiae permansisset, invidia postea et contumeliis clericorum romanae Ecclesiae, ad Montani dogma delapsus, in multis libris novae prophetiae meminit; specialiter autem adversus Ecclesiam texuit volumina, de Pudicitia, de Fuga in persecutione, de Jejuniis, de Monogamia, DE ECSTASI libros sex.

Tertullianus, inquit idem, sex voluminibus adversus Ecclesiam editis, quae scripsit περὶ Ἐκστάσεως, etc.

Melitonis, inquit idem in Melitone, elegans et declamatorium ingenium, laudans Tertullianus in Libris VII adversus Ecclesiam pro Montano, dicit eum a plerisque nostrorum prophetam putari.

NOTA. Hactenus ille. Quorum ex posteriori loco apparet graece potius quam latine hos libros fuisse conscriptos, sicuti dicemus in sequenti fragmento latius.

Nos autem, promissis ut stemus, quid Ecstasis auctori, quidve aliis scriptoribus antiquis ecclesiasticis, paucis subjungendum duximus. Definitio in genere invenitur lib. de Anima, c. 45. « Ecstasin dicimus excessum sensus et amentiae instar. Sic et in primordio somnus cum ecstasi dedicatus: Et misit Deus ecstasin in Adam (Gen., II, 21), et obdormivit. Somnus enim corpori provenit in quietem, ecstasis animae accessit adversus quietem; et inde jam forma somnum ecstasi miscens. » Et paulo post: « Hic erit proprietas amentiae hujus, quia non fit ex corruptela bonae valetudinis, sed ex ratione naturae; non enim exterminat, sed avocat mentem. Aliud est concutere, aliud movere, aliud evertere, aliud agitare. Igitur quod memoria suppetit, sanitas mentis est; quod sanitas mentis, salva memoria, stupet, amentiae genus est. Ideo non dicimur furere, sed somniare; ideo et prudentes, si quando sumus; sapere enim nostrum, licet obumbretur, non tamen extinguitur, nisi quod et ipsum potest videri vacare tunc. Ecstasin autem hoc quoque operari de suo proprio, ut sic nobis imagines sapientiae inferat, quemadmodum et erroris. » Brevior vero et instituto auctoris magis conformis est illa quae habetur ejusdem lib. cap. 2, ubi de eodem Adamo loquitur: « Cecidit, inquit, ecstasis super illum, Sancti Spiritus vis, operatrix prophetiae, » et cap. 21: « In illum Deus amentiam immisit, spiritalem vim qua constat prophetia. » Atqui prius illud ecstaseos genus aliquo modo in Adamo agnosci potuit, posterius hoc non item; utpote quod pertinere videatur ad Montani, Priscae ac Maximillae enthusiasmos comprobandos: quos in ecstasi et ut amentes loqui solere confitebantur ipsorum discipuli, et inter eos post mediam aetatem ipse Tertullianus. Huc pertinet illud de Prisca aut Maximilla ejusdem lib. de Anima, c. 9: « Est hodie soror apud nos revelationum charismata sortita, quas in ecclesia, inter dominica solemnia, per ecstasin in spiritu patitur. » Hoc est enim quod sibi vult lib. IV adv. Marc., c. 22, ubi explicans illud, Luc. IX de Petro: Sed nesciens quid diceret: « Quomodo, inquit, nesciens? utrumne simplici errore, an irratione (qua significatione etiam dixit, lib. adv. Praxean, cap. 15, neque Petrum et Joannem et Jacobum visionem Dei sine irratione et amentia expertos esse) quam defendimus in caussa novae prophetiae, gratiae ecstasin, id est amentiam convenire. In spiritu enim homo constitutus, praesertim cum gloriam Dei conspicit, vel cum per ipsum Deus loquitur, necesse est excidat sensu, obumbratus scilicet virtute divina; de quo inter nos et Psychicos est quaestio. » Ubi (sicuti latius, lib. de Jejuniis, adv. Psychicos ) per psychicos intelligit Catholicos, et ad hos sex de Ecstasi libros alludit, quos contra Ecclesiam scripsisse certum est. At pulchre contra Montanistas Epiph. Haer. 48, postquam Scripturis probavit veros prophetas cum constanti ratione et intelligentia locutos ex instinctu Spiritus Sancti, sana mente et corpore, ad Montani prophetiam veniens, probat eum neque stabili mente vaticinatum, neque intelligentiam mentis habuisse, ex propriis ipsius Montani verbis. Eodem pertinere videtur quod B. Hier. Quaest. hebr. in Genesim adnotavit, pro ecstasi, id est mentis excessu, in hebraeo haberi , quod Aquila καταφορὰν, Symmachus κάρον, id est gravem et profundum soporem interpretati sunt. Denique sequitur: Et dormivit. Idipsum verbum et in Jonae stertentis somno positum est. Atqui nihil pro Montani insana prophetia facere illud de Petro: Nesciens quid diceret. Alii illud referri malunt ad locutionem inconsideratam, uti solent animo consternati, eo quod addatur apud Marcum: Erant enim timore exterriti; et illud certum est, nihil ibi Petrum prophetasse. Porro nititur quidem etiam auctor ad ejusdem novae prophetiae confirmationem detorquere locum Apost. I Cor. XIV, his verbis, lib. adv. Marc., cap. 8: « Edat aliquem psalmum, aliquam visionem, aliquam orationem dumtaxat spiritalem in ecstasi, id est amentia; si qua linguae interpretatio accesserit. Probet etiam mihi mulierem apud se prophetasse, ex illis suis sanctioribus foeminis, magnidicam. » Verum, praeterquam quod illud, in ecstasi, ibi non legatur apud Apostolum, ac quod dicatur ibidem: Et spiritus prophetarum prophetis subjectus est; ex proximis Apostoli verbis Montanum et proinde Tertullianum refutat B. Hieron. Prolog. Comment. in Habacuc: « Prophetae, inquit, visio est, et, adversus Montani dogma perversum, intelligit quod videt, nec ut amens loquitur, nec in morem insanientium foeminarum, dat sine mente sonum. Unde et Apostolus jubet, ut si prophetantibus aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur. » Ex quo intelligitur, cum quis voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit. Qui autem in ecstasi, id est invitus, loquitur, nec tacere, nec loqui in sua potestate habet. Eodem pertinet etiam illud ejusdem Prologo in Nahum prophetam: « Non enim loquitur in ἐκστάσει, ut Montanus et Prisca Maximillaque delirant, sed quod prophetat, liber est visionis intelligentis universa quae loquitur. »

LIBRI ADVERSUS APOLLONIUM NOTULAE, EX B. HIER. CATAL. ET NICEPHORO. Specialiter autem adversus Ecclesiam, inquiunt illi locis supra citatis de Tertulliano, texuit volumina, de Ecstasi libros sex, et septimum ADVERSUS APOLLONIUM.

Apollonius, inquit B. Hieron., vir disertissimus, scripsit adversus Montanum, Priscillam et Maximillam insigne et longum volumen, in quo asserit Montanum et insanas vates perisse suspendio, et multa alia. In quibus de Priscilla et Maximilla refert: « Si negant eas accepisse munera, confiteantur non esse prophetas qui accipiunt; et mille hoc testibus probabo. Sed et ex aliis fructibus probantur prophetae; dic mihi, crinem fucat propheta, stibio oculos linit? propheta vestibus et gemmis ornatur? propheta tabula ludit et tesseris? propheta foenus accipit? Respondeant, utrum hoc fieri liceat, an non. Meum est probare ( sic enim lego, pro approbare) quid fecerint. » Dicit in eodem libro quadragesimum esse annum, usque ad tempus quo ipse scribebat librum, ex quo haeresis Cataphrygarum habuerit exordium. Tertullianus sex voluminibus adversus Ecclesiam editis quae scripsit περὶ ἐκτάσεως, septimum proprie Adversus Apollonium elaboravit, in quo omnia quae ille arguit, conatur defendere. Floruit autem Apollonius sub Commodo Severoque imperatoribus.

NOTA. Duabus de caussis mihi persuasum est librum hunc adversus Apollonium cum sex praecedentibus, non modo latine, sed et primo graece editos. Primum, quod graecus fuerit et graece scripserit Apollonius, utpote alius ab eo quem deinceps B. Hieron. romanum senatorem commemorat, tum quod is graece titulum recitet περὶ ἐκστάσεως. Noluit tamen in primis fragmentis conjungere quod contra Ecclesiam scripti sint.

Porro cum asserat B. Hieron. Tertullianum omnia quae Apollonius arguit, conatum defendere, invenimus verissimum esse quod scripsit de illo B. Aug. lib. de Haeres. ad Quodvultdeum, quod transierit Tertullianus ad Cataphrygas, quos ante destruxerat. In primis enim supra lib. de Praescr. adv. haer. c. 52, haer. 21, disertis verbis haereticos vocat, « qui dicuntur secundum Phrygas, etc., qui dicebant in apostolis quidem Spiritum sanctum fuisse, Paracletum non fuisse; et Paracletum plura in Montano dixisse, quam Christum in Evangelium protulisse; nec tantum plura, sed etiam meliora atque majora. » Adversus fucos crinium et oculorum stibio infectionem, quam tamen in prophetissis istis videtur defendisse, agit nominatim lib. de Habitu muliebri, c. 4, et apertius lib. de Cultu foeminarum, c. 5, agens contra eas « quae oculos fuligine collinunt, » reprehendentes artificem Deum quem emendant; et cap. 6 « eas quae croco capillum vertunt, male sibi flammeo capiti auspicantes, et cerebro perniciem afferentes. » Adversus vestium et gemmarum ornatum, quem etiam in illis tolerabat, agit idem et lib. de Pallio, cap. 4, et toto libro de Habitu muliebri, peculiariter vero de gemmis, cap. 6. Tabularum ludum et tesserarum, quem hic non reprobat, quasi aliud agens, in prophetis sive doctoribus tacite reprehendit lib. de Carne Christi, c. 7, in haec verba: « Oro te, Apelles, vel te, Marcion, si forte tabula ludens, etc., tali nuntio avocaretis, etc. » Denique de foenoris fructu a Christo, quod tamen accipiebat Montanus, interdicto Luc. VI, agit latissime lib. IV adv. Marc. c. 17.

OPERUM PLURIUM QUAE DESIDERANTUR MENTIO, EX IISDEM B. HIERONYMI ET NICEPHORI LOCIS, AC VINCENTIO. Fertur, inquit de Tertulliano B. Hieron., vixisse usque ad decrepitam aetatem, et multa quae non exstant, opuscula condidisse.

Sed et alii plures, inquit Nicephorus, christiano plane animo pro fide nostra decertarunt, et adversus haereseis depugnarunt; Ecclesiaeque statu ac moribus receptis, aliisque quae vel scriptis vel sine scriptis a majoribus accepissent, in literas relatis, libros plurimos posteritati reliquerunt. Quibus Caius et Tertullianus merito sunt adnumerandi, qui plurima certe et pulcherrima ediderunt scripta, quae sigillatim recensere praesentis instituti non est. Scripsit autem de Pudicitia, etc., et plures alios.

NOTA. Hactenus illi. Et vero utinam exstaret Index Septimii Tertulliani, cujus supra fit mentio in fragmento libri de Vestibus Aaron! non dubium quin multorum praeterea scriptorum ejus fieret mentio. An vero plura scripserit adversus haereticos, dubitare me fecit aliquando, quod de eo scribit Vincentius Lirinensis: « Sciunt Marciones, Apelles, Praxeae, Hermogenes, Judaei, Gentiles, Gnostici, caeterique quorum ille blasphemias multis ac magnis voluminum suorum molibus, velut quibusdam fulminibus evertit. » Verum, cum animadverti omissos ibi Valentinianos et Quintillam, aliosque numero 25, quorum catalogum recenset lib. de Praescript. adv. haeret., a cap. 45, usque ad finem; eosque adversus quos scripsit libri de Anima partem posteriorem, Simonem Samaritam, Carpocratem, Menandrum et alios, persuasum habeo nihil tale hodie desiderari. Quare et B. Optatum Milevit., lib. I advers. Parmenianum, corruptum esse existimo, dum legitur: « Marcio, Praxeas, Sabellius et caeteri temporibus suis a Victorino Pictaviensi, et Zepherino Urbico, et Tertulliano Carthaginiensi usque ad Cataphrygas, et ab aliis adsertoribus Ecclesiae catholicae superati sunt. » Sabellius enim multo post tempore haeresin suam coepit, intermedio nempe inter Novatianos et Donatistas, quod vel ex aetate Dionysii Alexandrini manifestum fit, qui primus adversus Sabellium scripsit, B. Cypriano coaetaneus, sed junior. Atque adeo aut aliquis alius haereticus in locum ejus suppleri debet, aut certe castigandus sit Optatus, Praxeas, Sabellianus, eo quod Sabellius eam haeresin ex parte resuscitarit, cum contendit Patrem, Filium et Spiritum Sanctum unicam divinitatis οὐσίαν et hypostasin fuisse. Caeterum, ut de iis libris etiam aliquid dicamus qui perperam Tertulliano adscribuntur ab Erasmo, IX tomo operum B. Hieron., in primis, cur illi adscribi non possit liber de vera Circumcisione, supra diximus in fragmentis, Quaest. de Circumcisione. Multo vero minus adridet stylus libri ad amicum aegrotum, et etiam ibi Scripturae citantur juxta editionem B. Hieronymi; denique nullum dialogum scripsisse legitur Tertullianus.