Jump to content

Fragmenta sermonum (PL 105)

Checked
E Wikisource

Fragmenta sermonum (Theodulfus Aurelianensis), J. P. Migne Fragmenta sermonum (0275D)Ad virtutes difficile consurgimus, ad vitia sine labore delabimur. Ista enim prona, illa ardua sunt. Grandes enim sudores perpetimur ut ad coelum conscendere (0276D)valeamus. Quemadmodum ad virtutum tendentes culmen non a summis inchoant, sed a modicis, ut sensim ad altiora pertingant; ita et qui (0277A)dilabuntur ad vitia non statim a magnis criminibus incipiunt, sed a modicis assuescunt, et sic in maximis proruunt. Nihil prodest admixto malo agere bonum, sed prius est cohibendum a malo, deinde exercendum bonum. Hoc enim indicat propheta cum dicit: Quiescite agere perverse, discite benefacere (Isa. I, 16). Prius vitia exstirpanda sunt in homine, deinde inserendae virtutes. Nam cohaerere et conjungi non potest veritas cum mendacio, pudor cum petulantia, fides cum perfidia, castitas cum luxuria. Luxuria vero carnis ideo notabilis est omnibus, quoniam statim per se turpis est: et tamen pensante Deo, superbia minor est. Sed qui detinetur superbia et non sentit, labitur carnis luxuria, ut pro hac humilietur, et a confusione surgat et a (0277B)superbia. Omnis peccans superbus est, eo quod faciendo vetita, contemptim habeat divina praecepta. Recte ergo initium omnis peccati superbia, quia nisi praecesserit mandatorum Dei inobedientia, transgressionis non sequitur culpa. Superbia sicut origo est omnium criminum, ita ruina cunctarum virtutum. Ipsa est enim in peccato prima, ipsa in conflictu postrema. Haec enim aut in exordio mentem per peccatum prosternit, aut novissime de virtutibus dejicit. Inde et omnium peccatorum est maxima, quia tam per virtutes quam per vitia humanam mentem exterminat; ex culpa superbiae plerumque in abominandam carnis immunditiam itur, nam alterum pendet ex altero. Sed sicut per superbiam mentis itur in prostitutionem libidinis, ita per (0277C)humilitatem mentis salva fit castitas carnis. Deus autem nonnunquam dejicit occultam mentis superbiam per carnis manifestam ruinam. Libidinis nasci immunditiam de animi occulta superbia, exemplo primi hominis aperitur; qui mox ut per superbiam contra Deum tumuit, statim carnis libidinem sensit, et pudenda operuit. Nonnunquam gemino vitio Christianus a diabolo appetitur, et occulto per elationem, et publico per libidinem; sed Dei servus discrete utrumque pensans sic cavet libidinem, ut non incurrat elationem, et sic tremit elationem, ut non resolvat animum ad libidinem. Luxuriosis atque superbis daemones plus fautores existunt, dumque in caeteris vitiis spiritus maligni deserviunt, his tamen majori familiaritate junguntur, eisque amplius (0277D)juxta desiderium famulantur. Principaliter his duobus vitiis diabolus humano generi dominatur, id est, per superbiam mentis et luxuriam carnis. Unde et Dominus ad Job loquitur de diabolo dicens: Sub umbra dormit, in secreto calami, in locis humentibus (Job XL, 16); per calamum enim inanis superbia, per loca humentia carnis demonstratur luxuria; per haec enim duo vitia diabolus humanum possidet genas, vel dum mentem in superbiam erigit, vel dum per luxuriam carnem corrumpit. Ex corde enim primum fornicationes sunt auferendae, ut non prorumpant in opere. Hinc est quod per prophetam dicitur: Accingite lumbos vestros super ubera vestra (Isa. XXXII, 11); hoc est in corde libidines resecate. (0278A)Quando ergo impulsu daemonum mens ad delectationem fornicationis impellitur, divini judicii etiam et aeterni tormenta incendii ante oculos proponantur: quia nimirum omnis poena tentationis gravioris supplicii formidine coercetur; recordatio ardoris gehennae ardorem excludit luxuriae. A Deo datur continentia, sed petite et accipietis. Tunc autem tribuitur, quando Deus gemitu interno pulsatur. Amanda est pulchritudo castitatis, cujus gustata delectatio dulcior invenitur quam carnis. Castitas enim fructus suavitatis est, pulchritudo inviolata sanctorum, sanitas corporis, securitas mentis. Nam qui se continentiam habere confidit, et ab aliis terrenis desideriis se non subtrahit, quamvis hunc luxuria carnis non polluat, diversa tamen mundanae conversationis (0278B)operatio maculat. Omne tamen peccatum per poenitentiam recipit vulneris sanitatem. Non potest quisquam spiritalia bella transire, nisi prius edomaverit ardorem cupiditatis. Non potest ad contemplandum Deum mens esse libera, quae cupiditatibus hujus mundi incumbit. Omni peccato pejor est avaritia, et amor pecuniarum. Unde et per Salomonem dicitur: Nihil est scelestius quam amare pecuniam (Eccli. X, 10); cupiditas omnium criminum materia est. Unde et Apostolus ait: Radix omnium malorum est cupiditas (I Tim. VI, 10). Si ergo succiditur radix criminum, non pullulant caeterae soboles peccatorum. Cupiditas enim Christum vendidit, vendidit vitam, comparavit mortem: nec mirum, quia morientes inferni ignibus deputantur, qui viventes (0278C)flammam cupiditatis suae non exstinxerunt. Utile est cavere gulam ciborumque concupiscentiam. Quid enim tam noxium quam ut animus serviat ventri et escis, quae sunt destruenda, testante Apostolo: Deus autem et hunc et haec destruet (I Cor. VI, 13). Non ad luxuriam nec ad satietatem, sed tantummodo ut corpus sustentetur ad opus Dei, epulis est utendum. Sicut enim omnes carnales cupiditates abstinentia resecantur, ita omnes animae virtutes edacitatis vitio destruuntur. Neque enim potest quispiam virtutum perfectionem attingere, nisi prius edomaverit ventris ingluviem. Nemo potest dominari caeteris vitiis, nisi prius restrinxerit vitium gulae. Non potest quisquam a semetipso facile spiritus immundos expellere, nisi per abstinentiam gulae. Tunc enim hostes (0278D)qui extra nos sunt a nobis fortius superantur, cum prius quae intra nos sunt vitia exstinguuntur. Nam frustra foris agit bellum, qui intus habet periculum. Escae crapulam, potus ebrietatem generat. Ebrietas autem perturbationem gignit mentis, furorem cordis, flammam libidinis. Ebrietas ita mentem alienat, ut ubi sit nesciat. Unde et in Proverbiis, Potentes, inquit, iracundi sunt: vinum non bibant, ne cum biberint, obliviscantur sapientiam (Prov. XXXI, 5). Plerisque laus est multum bibere et non inebriari. Audiant hi adversum se prophetam dicentem: Vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri fortes ad miscendam ebrietatem (Isa. V, 22). Vino multo deditos, et luxuriose viventes, Isaias sic arguit dicens: (0279A)Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam, et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis (Isai. V, 11). De talibus alio in loco dicitur: Vae tibi, civitas, cujus rex juvenis est, et cujus principes mane comedunt (Eccli. X, 16). Multi etiam a mane usque ad solis occubitum ebrietati et gulae voluptatibus serviunt, nec intelligunt cur nati sunt, sed consuetudine belluina detenti, luxuriae tantum tota die epulisque inserviunt. Clamat Joel propheta his qui ebrietati serviunt, dicens: Expergiscimini ebrii et flete, et ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine (Joel. I, 5). Sollicite igitur cum discretione moderanda est carnis cura, ne quid nimis: nam quidquid nimis et ultra modum est, perniciosum est; quidquid autem cum modo et temperamento fit, (0279B)salutare: in omni opere ergo modum et temperamentum oportet habere. Ideo alia sunt praecepta quae dantur fidelibus communem in saeculo vitam degentibus, atque alia saeculi hujus renuntiatoribus. Illis enim dicitur ut sua omnia bene gerant, istis ut sua omnia derelinquant: ad perfectum enim non sufficit abnegatis omnibus suis, nisi et seipsum abneget secundum Evangelium, id est, nisi voluntates proprias relinquat ac moribus pravis renuntiet: ut qui erat superbus, sit humilis; qui erat adulter, sit castus; qui erat iracundus, esse studeat mansuetus; qui erat animosus, patiens esse contendat; qui avarus, sit largus; qui contra proximum suum odio vel invidia tabescit, dilectionem Dei et proximi puram in corde retineat. Sicque singulis vitiis singulas (0279C)virtutes contrarias opponat, et bonis se moribus adornare studeat, ut de vitiis veniam et de bonis actibus praemium mereatur. Namque Dominus ait: Qui vult venire post me abneget semetipsum (Matth. XVI, 24). Ergo qui non rigida intentione professionem monachi sectantur, quanto superni amoris propositum dissolute appetunt, tanto proclivius ad mundi amorem denuo reducuntur. Nam professio non perfecta praesentis vitae repetit desideria, in quibus etsi nondum se opere jam alligat, tamen cogitationis amore: ideo malis est bonum cogitationibus fortiter repugnare. Qui enim ad hoc professionem sanctitatis praetendit ut aliis quandoque praeesse desideret, iste non discipulus Christi, sed pravitatis sectator existit, quia non pro Deo, sed pro saeculi (0279D)amore portare studet crucis Christi laborem. Qui mundum deserunt, sed tamen virtutes praeceptorum sine cordis humilitate sequuntur, isti quasi de excelso graviter corruunt, quia deterius per virtutum elationem dejiciuntur, quam per vitia prolabi potuissent. Omnis Dei servus de suis meritis non debet attolli, dum posse videat ex inferioribus sibi praelatiores alios fieri. Semper conscientia servi Dei humilis esse debet et tristis, scilicet, ut per humilitatem non superbiat, et per utilem moerorem cor ad lasciviam non dissolvat. Dei servum sine intermissione legere et operari oportet, ne forte mentem otio deditam spiritus fornicationis subripiat. Cedit enim labori voluptas, animum autem vacantem cito (0280A)praeoccupat. Contuere Salomonem per otium multis fornicationibus involutum, et per fornicationis vitium usque in idololatriam lapsum. Hi vero qui pro Dei timore saeculo renuntiant, et tamen curis rerum saecularium implicantur, quanto se rerum studiis implicant, tanto se divinae subtrahunt charitati. Qui simul et terrenis parere curis et divinis se exercere student, utrumque complecti non valent, sicut Christus ait: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Nisi enim prius a secreto cordis expellatur importuna saecularium multitudo curarum, anima quae intrinsecus jacet nequaquam resurgit. Arguitur eorum tepor qui, Deo vacare volentes, mundoque renuntiant, et curas proprias aspernantur, sed dum propinquorum utilitates procurant, a Dei amore se (0280B)separant. Vir spiritualis prodesse debet suae propinquitati, tamen cavere ne dum illis gratiam carnis praestare studet, ipse a spirituali proposito non declinet. Multi enim monachorum amore parentum non solum terrenis curis, sed etiam forensibus jurgiis involuti, et pro suorum temporali salute suas animas perdiderunt. Sicut nostra nobis non odienda est anima, sed ejus carnales affectus, ita nec parentes a nobis odiendi sunt, sed eorum impedimenta, quae nos ab itinere recto praepediunt. Dum tamen Dominus ita praecepit a nobis parentes odiri sicut animas nostras. Nemo enim perpendere potest, quanti sit ponderis declinare a bono et facere malum, nisi prius toto mentis annisu convertitur ad Deum. Tripertitum describitur esse uniuscujusque (0280C)conversi profectum, id est, primum corrigendi a malo, secundum faciendi bonum, tertium consequendi boni operis praemium. Ideoque festinare debet ad Deum poenitendo unusquisque dum potest, ne si dum potest noluerit, cum tarde voluerit, omnino non possit. Proinde propheta ait: Quaerite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est (Isa. LV, 6). Et ubi inveniri potest, nisi in hac vita, in qua etiam prope est omnibus invocantibus se in veritate Jesus Christus Dominus noster, qui omnibus in se veraciter fideliterque credentibus vitam et gloriam sempiternam praeparabit?

DE OMNIBUS ORDINIBUS HUJUS SAECULI. Quoniam peccatum quodcunque delectat aut subripuit, (0280D)sit nobis in memoria; quod jam deleta sunt peccata nostra, non perdamus praemium sanguinis Christi, nec maculemus stolam animae per iniquitatem, aut rapinam, aut concupiscentiam. Jacuimus, jam erecti sumus; vulnerati fueramus, jam sumus sanati: non erit excusatio. Qualescunque diabolus ad malum potest invitare, non potest trahere; delectationem infert, non potestatem; consilium ingerit, non conflictum. Nunc ergo propter partum beatae Mariae, sit mihi sermo ad virgines, sive ad viros, sive ad feminas, sive ad viduas, sive potentes, sive pauperes, sive servos, non est apud Deum nisi meritorum discretio. Audite me itaque quicunque dono Christi in corpore virgines estis, generaliter loquor (0281A)ad omnes. Audite me itaque quicunque se agnoscit esse quod dico, studeat ut et corde sit virgo: sic gaudeat de lucro corporis, ut non habeat damnum animae: gaudeat tamen de tam pretioso dono Christi, gaudeat cum humilitate, fleat cum pietate, agat gratias quia tantam felicitatem in integritate portat, laetetur quia secuturus est Agnum quocunque ierit: si tamen in ore ejus, sicut legimus in Apocalypsi, mendacium non inveniatur, oret pro perseverantia, ut non illi qualiscunque delectatio saeculi, aut invidia diaboli, tantum donum tollat, tantam claritatem innubilet, tantum nitorem infuscet, teneat fortiter, non perdat rem irreparabilem, non uno momento delectationis amittat gratiam corporis: non contrahat turpitudinem animae (0281B)per pulchritudinem formae corruptae; non illum concupiscentia vincat. Si me audierit, permanet; quod si non audierit, amissurus est quod nunquam reparaturus. Iterum ad vos mihi sermo est. Qui conjuges habetis, moneo ut caste habeatis. Nam Elisabeth, quae longaevis temporibus caste cum marito vixerat, et ambo fideles ante Deum fuerant, meruit jam de mortuo semine habere filium, qui et sanctitatem parentis ornaret et praedicatione multos infideles converteret. Iterum vobis loquor quae estis viduae, custodite viduitatem, non estote verbosae, sed cum silentio exspectate Dominum, qui pupillum et viduam suscipiet. Sed bona vidua illa quae in oratione est, et humilitate, in eleemosynis prompta. Si certe unde faciat non habet, voluntatem bonam et (0281C)sinceram cogitationem habeat. Mulieres, non maledicite, non jurate, non estote promptae ad loquendum. Forte dicitis importunum esse quod ista dico: non mihi facere [ Forte, tacere] licet; plus timeo illum qui jubet quam illum qui detrahit. Ego dico, qui agnoscit, emendet; qui in se non recognoscit, gaudeat, et teneat, ut aliis pro salute dicere possit. Nunc jam ad vos loquor, poenitentes, qui poenitentiam in ecclesia accepistis et agitis, perseverate in fletu, in compunctione docte plangite. Quid est docte plangite? non quaerite in oratione temporalem rem, sed aeternam beatitudinem, remissionem peccatorum: qui sic orat, ipse docte plangit. Non cadant ad terram inanes lacrymae vestrae, quia verax est ille qui per Prophetam dicit: Posui lacrymas (0281D)meas in conspectu tuo (Psal. LV, 9). Vos modo satis debetis Deum amare, et de timore jam ad dilectionem transire. Quia legimus in Evangelio de peccatrice illa, cui multum dimittitur, multum dilexit (Luc. VII, 47), et ideo multum debetis diligere Deum, qui vos exspectando, et non puniendo, ad poenitentiam perducere dignatus est. Nunc vero ad vos sermo est, pauperes. Vos dico pauperes qui mendicatis, qui de eleemosynis Christianorum vivitis, (0282A)consolamini; tribulatio vestra convertetur in laetitiam et dolor vester in gaudium. Non vobis sit ingratum quod mendicatis, nec ideo in corde vestro aliquid contra Dominum dicatis. Quia ille justus et pius est in omnibus operibus suis, et te ideo fecit pauperem, ut sufferendo inopiam, aeternam vitam acquireres, et divitem ideo fecit, ut dum tibi superflua daret, remedium peccatis acquireret: et ideo patientes estote, exspectate Dominum. Etiam ad vos mihi sermo est, servi, quicunque dominos carnales habetis, quicunque servitii conditionem habetis, obedite dominis vestris, diligite ex corde, non ad oculum servientes, sed ministerium ex amore facientes. Quia et illos Deus constituit, ut vobis dominentur, et vos ut serviatis; bene servite, quia de (0282B)bono servitio mercedem habebitis; si boni fueritis, meliores eritis dominis malis. Quia apud Dominum anima uniuscujusque non est de nobilitate discernenda, sed opere; nec genere, sed actione. Ideo nunc ad omnes mihi sermo fuit, quia Christus pro nobis mortuus est: et ideo servate quae dixi ut de vobis fructum habeam, et vos omnes in coelestibus, ubi frumenta congreganda sunt, misericors Dominus intromittat, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.

Vis nunc, charissime frater Desideri, ut tibi quasi de luminaribus firmamenti, quae toto mundo refulgeant, pauca de scriptoribus, qui nobis multa de obscuritatibus, quae propter carnalem intelligentiam impediunt ad splendorem considerationis spiritualem (0282C)proferre potuerunt manifestissime? Dicam, ut vereor, Susannae Helciae filiae in me sententiam, iniquo judicio presbyterorum dicentis ne impleatur: angustiae sunt mihi undique, et mihi similiter sunt angustiae? Si enim voluero ex his reprehendere, adversarios atque inimicitias ubique concitabo; si autem voluero, quod postulasti nunquam invenies, sed cujus tam voluntatem condemnari, quam multorum consilium transire, vel despicere esse videtur. Qui unusquisque eorum in Scripturis sanctis diligenter laudare meruit. Sed omnes leniter leviterque cum omni amore tanquam ut utrumque pacifice impleam augustissimus episcopus volans per montium culmina, quasi aquila, ea quae in montium radicibus fiunt, non considerans multa coelorum spatia, (0282D)terrae situs, et aquarum circulum, claro sermone pronuntiet. Qui enim in lignum fructuosum ascendere vult, paulatim ad superiora et majora carpere festinat, ramos autem proximos parvulis relinquunt [ Forte, relinquit]. Nos autem parvuli sumus. Obsecro vos, fratres dilectissimi, ut erga subditarum plebium profectum et emendationem vigilantissima cura laboretis.

(no