Migne Patrologia Latina Tomus 116
Fragmentum
Fragmentum (Erchambertus Frisingensis), J. P. Migne 116.0034B
Fragmentum 116.0033|
116.0033B| Chlodharius rex de Austris, postquam Theodericus et Theodebertus reges et germani mortui sunt, recepit regnum eorum, consilio et adjutorio Pippini senioris, qui tunc temporis majordomus erat. Et sortitus est praefatus rex trium regnorum monarchiam sexdecim annis, sicut illi sanctus Columbanus abba in prophetico spiritu antea praedixit: quia ille Theodericus rex instigante Brunihilta avia sua de suo monasterio illum expulerunt. Quam etiam statim ut comprehendit Chlodharius, vitam ignominiose finire fecit. Majordomus tunc Gundolandus vir egregius erat.
Post non multum rex praefatum Pippinum in Austris cum filio suo jam adulto Dagoberto misit, ibidem eum regem constituendum, ipsumque ei in 116.0033C| majoremdomus ac paedagogum constituens.
Dagobertus rex, post mortem patris, regnavit annis sexdecim. Hic magnificus ecclesiis Dei largitor ac distributor fuit. Majordomus ejus Erchanoldus [Erchanbaldus] vir illuster, Pippino interim in Auster duce, ac non post multum mortuo post mortem Dagoberti regis.
Chlodoveus rex, filius Dagoberti, regnavit sexdecim annis, qui omni spurcitiae deditus fuit. Majordomus qui supra.
Chlodharius rex, filius Chlodovei, adhuc in puerili aetate suae juventutis mortuus est, regnavitque annis quatuor. Majordomus Ebroinus.
Theodoricus rex, filius Chlodovei, frater Chlodharii, regnavit annis novemdecim. Majordomus Bertharius. 116.0033D| Quo occiso, Pippinus junior filius Ansegisili [Ansgisi] veniens de Austrasiis, successit in principatum majorumdomus.
Exhinc reges nomen, non honorem habere coeperunt. Quibus tamen ubi constitutum fuerat, victus fuerat exuberans, custodiaque jugis erga illos habebatur, ne aliquid jure potestatis agere possint. Illis namque temporibus ac deinceps Gotefredus dux Alamannorum, caeterique circumquaque duces noluerunt obtemperare ducibus Francorum, eo quod non potuerunt regibus Meroveis servire, sicut antea soliti fuerant. Ideo se unusquisque secum tenuit, 116.0034B| donec tandem aliquando post mortem Gotefridi ducis, Carlus caeterique principes Francorum paulatim ad se revocare illos arte qua poterant studuere.
Chlodoveum adhuc puerum filium Theodorici constituunt regem, qui tantum regnavit annos duos. Majordomus Pippinus qui supra.
Childebertum filium Theodorici, fratrem Chlodovei, statuunt in regnum, qui regnavit annos septemdecim. Majordomus constituitur Grimoaldus, filius Pippini, quia ipse Pippinus aegrotare coeperat, qua infirmitate et moritur, et interim Grimoaldus occiditur.
Dagobertum filium Childeberti regem statuunt, qui regnavit annos quinque. Majordomus Thedoaldus filius Grimaldi, post quem Regnifredus [Raginfredus].
116.0034C| Illis temporibus Carlus, filius Pippini ex concubina, in custodia a Plectrude matrona ejusdem Pippini tenebatur: auxiliante Domino vix evasit.
Danihelem quondam clericum, caesarie capitis crescente, regem Franci constituunt, quem Chilpericum nuncupant: quia deficiente prosapia regum, illum quem propinquiorem Meroveis invenire poterant, statuere; quia Merovei (ut aiunt) sicut antiquitus Nazaraei, nullo capitis crine inciso erant. Regnavitque annis sex.
Interim praedictus Carlus princeps ad Austrasios paternarum sedium aufugiens, ibique principatum arripiens, regemque sibi nomine Chlodharium constituens, multa bella cum Chilperico rege et suo majoredomus 116.0034D| nomine Reganfredo commisit, eosque ut voluit superavit, et thesaurum patris sui a Plectruda recepit, suusque rex Chlodharius post non multum obiit.
Theodericum filium Tagoberti [Dagoberti] junioris Franci in regem sibi statuunt, qui nutritus in Cala monasterio erat, regnavitque annis sex. Majordomus ac princeps Carolus; qui jam utraque regna viriliter gubernans, circumquaque cum regibus ac ducibus bella semper superando committens, donec eum omnes vincendo, qui ei contrarii fore videbantur, vincere constabat.