Jump to content

Fragmentum (Victor Capuanus)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmentum
Saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 68



Fragmentum

Fragmentum (Victor Capuanus), J. P. Migne

Fragmentum

Exagitato cyclo paschali Victorii sic pergit Beda loco citato:

Verum, ne nos amatores Victorii temere illum aggressos esse lacerent, legant librum doctissimi et sanctissimi viri, Victoris videlicet Capuani episcopi, de Pascha, quod quindecimo calendas Maias putabatur celebrari debere, indictione autem decima tertia novies proconsule Basilio, et quanti a prudentibus et catholicis Ecclesiae doctoribus aestimatus sit suus magister invenient; cujus principium libri est:

« Cum paschalis veneranda solemnitas, quanam die potissimum proveniret per anni praesentis indictionem tertiam decimam a nobis sollicite quaereretur, et juxta patrum venerabilium constituta octavo calendarum Maiarum diceremus resurrectionem Domini 68.1098| mini procul dubio celebrandam; aliquibus minime rationabilis visa est nostra responsio, eo quod Victorius quidam, in circulo paschali quem edidit, aliter diem dominicae resurrectionis adfixerit, licet et hunc designaverit quem nos celebrandum pariter profitemur. » Et in processu operis: « Sed nunc, inquam, ordo expetit ut cyclorum quos Victorius edidit patefaciam evidenter errores, dum nescit legitimum diem definire paschalem, ut cum in praeteritis ostensus hoc modo fuerit deliquisse, in praesentibus ac futuris et auctoritate careat et occasionem pravae persuasionis amittat. »