Migne Patrologia Latina Tomus 127
Fragmentum Catalogi pontificalis
Fragmentum Catalogi pontificalis (Auctor incertus), J. P. Migne 128.1426B
Fragmentum Catalogi pontificalis 128.1423C| . . . . . . . . . . . . . . . . .
Imperatorem Anastasium directa per Cresconium et Germanum episcopos, quae tanta Scripturarum coelestium auctoritate suffulta est, ut qui hanc intenta mente sub divino timore perlegerit, inaniter hactenus inter Ecclesias Orientis et Italiae tam schisma nefarium perdurare cognoscit.
LII.
Symmachus sedit annos quindecim, menses septem, dies viginti et septem. Cum hoc autem fuerat Laurentius Romanae Ecclesiae presbyter ordinatus episcopus; tantaque clerum ac populum Romanum discordia feralis invaserat, ut nec divina consideratio, nec metus regius partes a propria 128.1423D| collisione cohiberet. Tunc coguntur utrique, Symmachus scilicet et Laurentius, regium subituri judicium, petere comitatum. Ibi Symmachus multis pecuniis obtinet: Laurentius ad gubernandam Ecclesiam Nucerinam, Campaniae civitatem, plurimis coactus minis promissionibusque dirigitur. Post aliquot autem annos pro multis criminibus apud regem Symmachus accusatur, quem rex sub occasione 128.1424C| Paschali, quod non cum universitate celebraverat, ad comitatum convo . . . . . rationem . . . . festivitatis dissonantia redditurum; fecitque apud Ariminum resedere: cumque ibidem cum suis clericis aliquantis permoratur, postmeridianis [ cod., promeridianis] horis super littus maris ambulans vidit mulieres inde transire, cum quibus accusabatur in scelere, quae comitatum petebant regia jussione. Dissimulans ergo se scire quod viderat, nocte media, dormientibus cunctis, cum uno tantum conscio fugiens regreditur Romam, seque intra beati Petri apostoli septa concludit. Tunc presbyteri et diaconi, necnon reliqui clericorum, quos secum deduxerat, 128.1424D| adeunt regem, et sine sua conscientia Symmachum fugisse testantur, per quos rex tam ad senatum quam ad clerum praecepta super ejus quodammodo damnatione transmittit. Accusatur etiam ab universo clero Romano quod contra decretum a suis decessoribus observatum ecclesiastica dilapidasset praedia, et per hoc anathematis se vinculis irretisset: pro diebus autem Paschalibus 128.1425A| ab omnibus pene vir venerabilis Petrus Altinatis episcopus a rege visitator Ecclesiae Romanae deposcitur, et post sanctam festivitatem synodus in urbem Romam pro voluntate senatus et cleri jubente rege, de ejus excessibus judicatura convenit. Atque id agitur a nonnullis episcopis et senatoribus . . . . ne . . . l . . . m Symmac . . . audientiae subderetur. Hoc palam pro ejus defensione clamantibus, quod a nullo possit Romanus pontifex, etiam si talis sit, qualis accusatur, audiri; sed electiores antistites tam pro religionis intuitu quam pro regia jussione censebant tantae rei negotium pene ubique vulgatum sine examine nullatenus deserendum. Cumque synodus sub hac dissonantia plus inter partes ministraret fomenta discordiae, tandem constituit ut libellus, quem offerebant accusatores Symmachi, susceptus inter gesta solemniter panderetur. Quo facto mox per episcopos idem Symmachus, ut occurrat ad judicium, convenitur. Sed cum per clericos qui ei observabant fuisset ejus negata 128.1425B| praesentia, iterum et tertio secundum regulas ut ad synodalem conveniat audientiam per antistites admonetur; nullumque dignatus est dare responsum. Tunc aliquanti episcopi videntes nihil se in causa proficere, clerum qui discesserat a consortio Symmachi semel et iterum commonent, ut ad eum praetermisso revertatur examine. Qui se nequaquam hoc facere posse respondit priusquam tantis criminibus impetitus, discussione regulari vel absolvatur, si innocens fuerit, vel, si reus exstiterit, a sacerdotio deponatur. Sed moras episcopi n . . . . . . . ntis cum viderent magis ac magis studia divisionis augeri, quae sibi utilia visa sunt pro Symmachi persona constituunt; et sic Urbem in summa confusione derelinquunt. Clerus ergo et senatus electior, qui consortium vitaverat Symmachi, petitionem 128.1425C| regi pro persona Laurentii dirigit, qui eo tempore Ravennae morabatur, Symmachi violentiam persecutionemque declinans, ut ipse Romanae praesederet Ecclesiae, ubi dudum fuerat summus pontifex ordinatus. Quia hoc et canonibus esset affixum, ut unusquisque illic permaneat ubi primitus est consecratus antistes; vel si quibusdam commentis exinde remotus fuerit, eum modis omnibus esse revocandum. Sic Laurentius ad Urbem veniens, per annos circiter quatuor Romanam tenuit Ecclesiam 128.1426A| per quae tempora quae bella civilia gesta sint vel quanta homicidia perpetrata, non est praesenti relatione pandendum. Dumque partes mutua se dissensione collidunt, ac pro suis studiis regale praesidium saepe deposcunt, ad ultimum petitionem Symmachus regi per Dioscorum Alexandrinum diaconum destinavit, asserens magnum sibi praejudicium fieri, et maxime de titulis ecclesiarum, quos intra Urbem Laurentius obtinebat. Ad hanc insinuationem regis animus delinitus, patricio F . . . . praecepta dirigit, admonens ut omnes Ecclesiae tituli Symmacho reformentur, et unum Romae pateretur esse pontificem: quod ubi Laurentius comperit, Urbem noluit diuturna colluctatione vexari, ac sua sponte in praediis memorati patricii Festi sine dilatione [ cod., delatione; e pro i] concessit; ibique sub ingenti abstinentia terminum vitae sortitus est. Symmachum vero postmodum, quamvis victorem, de multis rebus fama decoloravit; obscenior, et 128.1426B| maxime de illa, quam vulgo Conditariam vocitabant: necnon et de ordinibus ecclesiasticis, quos acceptis palam pecuniis distrahebat; pro quibus rebus usque ad finem vitae ejus Ecclesia Romana in schismate perduravit. Hic beati Martini ecclesiam juxta Sanctum Silvestrem Palatini illustris viri pecuniis fabricans et exornans, eo ipso instante dedicavit: nonnulla etiam coemeteria [ cod., cymeteria], et maxime Sancti Pancratii renovans, plura illic nova quoque construxit.
LIII.
Hormisda sedit annos novem dies decem et septem.
LIV.
Joannes sedit annos duo, menses novem, dies sexdecim.
LV.
Felix sedit annos quatuor, menses duo, dies duodecim.
LVI.
Bonifacius sedit annos duo, dies viginti et 128.1426C| sex.
LVII.
Joannes sedit annos duo, menses quatuor, dies sex.
LVIII.
Agapitus sedit menses undecim, dies octo.
LVIX.
Silverius sedit menses novem.
LX.
Vigilius sedit annos decem et octo, menses duo, dies novem. Moritur in Syracusis secunda feria, nocte, septimo Idus Junias, indictione tertia.