Jump to content

Fragmentum alterius vitae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Sine Nomine
Fragmentum alterius vitae
saeculo V

editio: Migne 1847
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 62


AucInc.FrAlVi 62 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1848 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Fragmentum alterius vitae

Symmachus sedit annos quindecim, menses septem, dies viginti et septem: cum hoc autem fuerat Laurentius Romanae Ecclesiae presbyter ordinatus episcopus; tantaque clerum ac populum Romanum discordia feralis invaserat, ut nec divina consideratio, nec metus regius partes a propria collisione cohiberet. Tunc coguntur utrique, Symmachus scilicet et Laurentius, regium subituri judicium, petere comitatum. Ibi Symmachus multis pecuniis obtinet: Laurentius ad gubernandam Ecclesiam Nucerinam, Campaniae civitatem, plurimis coactus minis promissionibusque dirigitur. Post aliquot autem annos pro multis criminibus apud regem Symmachus accusatur, quem rex sub occasione paschali, quod non cum universitate celebraverat, ad comitatum convo . . . . rationem . . . . . festivitatis dissonantia redditurum; fecitque apud Ariminum resedere; cumque ibidem cum suis clericis aliquantis permoratur, post meridianis horis super littus maris ambulans, vidit mulieres inde transire, cum quibus accusabatur in scelere, quae comitatum potebant, regia jussione. Dissimulans ergo se scire, quod viderat, nocte media, dormientibus cunctis, cum uno tantum conscio fugiens, regreditur Romam, seque intra beati Petri apostoli septa concludit. Tunc presbyteri et diaconi, nec non reliqui clericorum, quos secum deduxerat, adeunt regem, et sine sua conscientia Symmachum fugisse testantur, per quos rex tam ad senatum, quam ad clerum praecepta super ejus quodammodo damnatione transmittit. Accusatur etiam ab universo clero Romano, quod contra decretum a suis decessoribus observatum ecclesiastica dilapidasset praedia, et per hoc anathematis se vinculis irretisset: pro diebus autem paschalibus ab omnibus pene vir venerabilis Petrus Altinatis episcopus a rege visitator Ecclesiae Romanae deposcitur, et post sanctam festivitatem, synodus in urbem Romam pro voluntate senatus et cleri, jubente rege, de ejus excessibus judicaturo convenit. Atque id agitur a nonnullis episcopis et senatoribus ne. . . . .l. . . . . .m Symmachus . . . . . audientiae subderetur. Hoc palam pro ejus defensione clamantibus, quod a nullo possit Romanus pontifex, etiam si talis sit, qualis accusatur, audiri; sed electiores antistites, tam pro religionis intuitu, quam pro regia jussione censebant tantae rei negotium pene ubique vulgatum sine examine nullatenus deserendum. Cumque synodus sub hac dissonantia plus inter partes ministraret fomenta discordiae; tandem constituit ut libellus, quem offerebant accusatores Symmachi, susceptus inter gesta solemniter panderetur. Quo facto mox per episcopos idem Symmachus, ut occurrat ad judicium, convenitur. Sed cum per clericos, qui ei observabant, fuisset ejus negata praesentia; iterum et tertio secundum regulas, ut ad synodalem conveniat audientiam per antistites admonetur; nullumque dignatus est dare responsum. Tunc aliquanti episcopi videntes nihil se in causa proficere, clerum qui discesserat a consortio Symmachi, semel et iterum commonent, ut ad eum praetermisso revertatur examine. Qui se nequaquam hoc facere posse respondit, prius quam tantis criminibus impetitus discussione regulari vel absolvatur, si innocens fuerit, vel, si reus exstiterit, a sacerdotio deponatur. Sed moras episcopi n. . . . . . . .ntis cum viderent magis ac magis studia divisionis augeri, quae sibi utilia visa sunt pro Symmachi persona constituunt; et sic urbem in summa confusione derelinquunt. Clerus ergo, et senatus electior, qui consortium vitaverat Symmachi, petitionem regi pro persona Laurentii dirigit, qui eo tempore Ravennae morabatur, Symmachi violentiam, persecutionemque declinans, ut ipse Romanae praesederet Ecclesiae, ubi dudum fuerat summus pontifex ordinatus. Quia hoc et canonibus esset affixum, ut unusquisque illic permaneat, ubi primitus est consecratus antistes; vel si quibusdam commentis exinde remotus fuerit, eum modis omnibus esse revocandum. Sic Laurentius ad urbem veniens per annos circiter quatuor Romanam tenuit Ecclesiam, per quae tempora, quae bella civilia gesta sint, vel quanta homicidia perpetrata, non est praesenti relatione pandendum. Dumque partes mutua se dissensione collidunt, ac pro suis studiis regale praesidium saepe deposcunt, ad ultimum petitionem Symmachus regi per Dioscorum Alexandrinum diaconum destinavit, asserens sibi magnum praejudicium fieri, et maxime de titulis ecclesiarum quas intra urbem Laurentius obtinebat. Ad hanc insinuationem regis animus delinitus Patricio F. . . . . praecepta dirigit, admonens ut omnes Ecclesiae tituli Symmacho reformentur et unum Romae pateretur esse pontificem: quod ubi Laurentius comperit, urbem noluit diuturna colluctatione vexari, ac sua sponte in praediis memorati Patricii Festi sine dilatione concessit, ibique sub ingenti abstinentia terminum vitae sortitus est. Symmachum vero postmodum quamvis victorem, de multis rebus fama decoloravit; obscenior et maxime de illa, quam vulgo conditariam vocitabant. Nec non et de ordinibus ecclesiasticis, quos acceptis palam pecuniis distrahebat: pro quibus rebus usque ad finem vitae ejus Ecclesia Romana in schismate perduravit. Hic beati Martini ecclesiam juxta sanctum Silvestrem palatini illustris viri pecuniis fabricans et exornans, eo ipso instante dedicavit; nonnulla etiam coemeteria, et maxime sancti Pancratii renovans, plura illic quoque nova construxit.