Jump to content

Fragmentum de divisione horae

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmentum de divisione horae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 90


Fragmentum de divisione horae (Beda), J. P. Migne


(0605D)Unius semper horae dodrante et semiuncia transmissa, id est, divisio unius horae spatio in viginti quatuor semiuncias, quia tot sunt semiunciae in libra plena: iterumque divide viginti quatuor in quatuor, hoc est, quater sex, et ter VI, dodrans dicitur, semel vero quadrans, et hoc est quod ait unius horae (0606D)dodrante, id est, tribus partibus X et octo semiunciis. Quod vero et semiuncia sex reliquarum semiunciarum, ad quadrantem pertinentium unam voluit adjungi dodranti, ut essent XIX semiunciae, quo aestus Oceani quotidie tardius veniret, tardiusque recederet.