Migne Patrologia Latina Tomus 48
EuTyMaM.FrExSeA 48 Eutherius Tyanensis; Marius Mercator Parisiis J. P. Migne 1846 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
MARII MERCATORIS PRAEFATIO.
De Eutherio Nestorianae partis episcopo, ejusque sermonibus adversus S. Cyrilli et catholicorum aliquot sententias.
Patefactis hactenus Nestorii Theodorique ac Theodoreti blasphemiis, quod eadem fuerit Eutherii ac illorum impietas, sed callidius, atque adeo perniciosius, insinuata fidelium animis, approbemus ex sermonibus quos conscripsit, in aliquot catholicorum sententias, et eam maxime beati Cyrilli Alexandrini pontificis, quam de Christo protulit dicens: PASSUS EST IMPASSIBILITER. Quae sententia catholicae veritatis auctoritate munita hoc asserere nititur, ut unus idemque Dei Filius, secundum Deitatem impassibilis, secundum carnem passibilis esse credatur; sicut et sanctus Ambrosius Mediolanensis episcopus in libro de Incarnatione Christi his edisserit verbis (Lib. de Incarnat. c. 5): Moriebatur, et non moriebatur; sepeliebatur, et non sepeliebatur; resurgebat, et non resurgebat, quia corpus proprium suscitabat; quia quod cecidit, hoc resurgit; quod non cecidit, non resurgit.
Sed Nestorii sectatores unum in duos filios dividentes, alterius voluntates, et alterius passiones separant; nec credunt natum Deum de Virgine secundum carnem; nec dicunt secundum carnem crucis injuriam pertulisse; sed hominis has contumelias asserentes, arcanum salutiferae dispensationis a Verbo Dei secernunt, ac sic ingrati tantis ejus beneficiis approbantur.
Verba Marii Mercatoris.
Sed jam supradicti Eutherii versuta pravitas, et nihil apud fideles ulterius valitura prodatur.
FRAGMENTUM Ex Eutherii Nestoriani sermone adversus S. Cyrillum, interprete Mario Mercatore. O considerata inconsideratae sapientiae luxuria, et disciplina aedificans simul et destruens, sicut infantes in arena ludere conspicimus: PASSUS EST IMPASSIBILITER. Priusquam audiam quod passus est, intelligentiam fugit quod passus est: illatum namque impassibiliter, non sinit manere quod passus est ( Baluz. add. impassibiliter]. Si passus est, quomodo impassibiliter? Si impassibiliter, quomodo passus est? Fabulemur ineffabiliter, et sentiamus insensibiliter. Quis umquam vidit ruentem sine ruina, resurgentem sine resurrectione, dolentem sine dolore, sapientem sine sapientia, juvantem sine adjutorio, solventem insolubiliter? Et admittam: Passus est impassibiliter.
Paulus, inquit, in tertium coelum conscendens, et ineffabiles in coelo [ Baluz. paradiso] sermones audiens, nihil tale protulit, forsitan istis expositionem sublimissimam relinquens. Hic enim non dixit: Passus est impassibiliter, sed: Didicit ex his quae passus est subjectionem (Heb. V, 8); et: Tentatus per omnia juxta similitudinem absque peccato (Heb. IV, 15); atque ita procul abstulit talium deliramenta verborum. Qui enim per omnia tentatus est juxta similitudinem, si passus est, passibiliter [ Baluz. impassibiliter] passus est, ut per omnia similitudo servetur, aut certe alii monstrentur impassibiliter passi, ut custodiatur eorum similitudo quam gessit.
Itaque aut Salvatorem passum veraciter confitendum est, aut alios quosque [ Baluz. quoque] credendum impassibiliter passos, ad quorum tentatus similitudinem Dominus praedicatur.
Quae autem patientiae erit ostensio, si passus est impassibiliter? Quomodo praedicabitur patientia Christi, si dolorem patiendo non sensit? Quomodo etiam monstrabitur ineffabilis et incomparabilis erga homines dilectio Christi, si passio ejus sine dolore peracta est? Quis non diligat [ Baluz. eligat] pati, non solum pro amicis, sed etiam pro inimicis, si pati impassibiliter liceat?
Cur autem et Dominus aiebat: Spiritus promptus est, caro autem infirma (Matth. XXVI, 42), si passionem incipiebat sine dolore perferre? Quare et ad Patrem clamabat: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste (Ibid., v. 39). Propter quid etiam preces ad eum supplicationesque cum clamore valido et lacrymis offerebat, qui eum de morte posset eripere (Heb. VII, 7) ?
EPILOGUS. Haec interim cursim, ne modum libri supergredi videamur, expressimus, plurimorum virulenta contagia simplicitatem fidelium [ Baluz. add. simplici teste] fallentium, congruo tempore, favente Deo, diffusius prodituri.
Sed nunc hanc ipsam Nestorianam perfidiam licet in hujus operis fine nonnullis exemplis arguere.
Dic, o haeresis ingrata, crudelis, et impia, cui Christi Domini nostri voluntaria pro nobis exinanitio improbata [ Baluz. probrosa] est, et visa humilitas divinae dignationis indigna: quae cum Judaeis et gentilibus crucem Christi scandalum et stultitiam reputas, nec Deum factum hominem tulisse passiones impassibiliter confiteris; si Nilus Aegypti in sua natura persistens, fuit Aegyptiis sanguis (Exod. VII, 20); Hebraeis autem aqua potabilis; si dies lumen Israelitis exhibuit (Exod. X, 23; Sap. XVIII, 1), tenebras hostibus, quas merebantur, effudit; si fornax Babylonia tres pueros rorefecit, Babylonios incendio concremavit (Dan. III, 24); cur tibi indignum aut impossibile videatur, unum eumdemque Filium, propter utramque naturam, pro nobis impassibiliter fuisse perpessum? Si haec vis creaturae atque potentia est, cur id ipsum Creator implere non potuit, qui omnia quaecumque voluit, fecit, in coelo et in terra, in mari, et in omnibus abyssis (Psal. CXXXIV, 6)?
[ Sed ne solita calumnia Nestorii sectatores et Eutychianos criminentur qui suo dogmati nefario reluctantur. Est enim hoc haeresibus utriusque concretum, ut contra quamlibet earum catholicus disputator assurgat, neutri crimen suspicionis effugiat, dum nos Eutychianam refellentes insaniam Nestorianos appellare non desinant, et e contra Nestorii complices catholica veritate convicti refutatores suos Eutychianos existere mentiantur; necessarium profecto credidimus utramque pravitatem sua per plurimos ignorantia serpentem beatissimi Patris Joannis Tomitanae urbis episcopi provinciae Scythiae, sermonibus prodere.