Jump to content

Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Werancio S. (octobri 1538)

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Wrancio S. (3. Oct. 1538)
1538
editio: incognita
fons: incognitus

Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Wrancio S.

Binas tuas litteras hodie accepi, alteras kalendis Augusti, alteras quinto nonas Octobris datas.

Prioribus vehementer fuissem offensus si jam ad injurias non obduruissem. His enim amarulenter me proscindis praeter naturam et consuetudinem tuam ac etiam praeter meritum meum, nisi fortasse veritas coepit apud vos molesta esse. Mirum non debet videri si in hac fortuna repetii ab amico quod meum putavi atque is non tam idcirco excandescere debuit quam amicum vel de suo juvare. De regia majestate nihil scribam. Vereor enim ne optimis etiam laedatur.

Alterae meliores fuerunt in quibus cognovi veterem tuam benevolentiam. Quod hortaris ut objecta diluam modeste, nihil adhuc intelligo quid objiciatur mihi nisi quod aliena invidia deflagrarim. De novicio et tyrone quod scribis, habeo tibi gratias, sed existimo quod et amicis et malevolis constat me ita cognitum esse ac versatum apud exteros his annis proximis ut non sit mihi necesse tyrocinium induere, neque est cur veniam petam quandoquidem culpa careo, nisi quod usu venit ut ille videatur peccasse qui passus est injuriam.

Ab excidione rerum mearum scripsi aliquot dialogos quorum nonnulli exierunt in vulgus, nunc etiam unum habeo in manibus; nulla tamen in his mentio fit cujusquam neque regis neque privati; misissem hunc tibi si esset emendatior. Litteras, quas scripsi ad reverendissimum dominum Transsylvanum, avunculum tuum, si recte legantur, nescio cur possint quemquam offendere quod in his et modestiam et candorem et gratum animum meum facile est agnoscere. Sed ita mecum inpraesentiarum agitur ut omnia mea dicta et fata in deterius interpretentur. Deus me his exercet malis quae arbitror esse remedia si aequo animo ferantur.

Scias me adhuc esse captivum, alioqui non deesset mihi receptus rerum mearum. Amo tamen ac plurimi facio consilium tuum quod ex intimo proficiscitur amore. Quaecunque autem fortuna mihi acciderit, eam voluntate Dei concedi mihi non dubito. Itaque nec prosperis exultandum nec adversis dejici debere judico. Omnia nempe humana fragilia sunt et caduca mutationibusque obnoxia.

Rogo ut integram benevolentiam erga me serves et bene vale ac fortunam reverenter habe.

Haec pluribus verbis debui rescribere nisi temporis angustia fuissem prohibitus.

In Naghfalw V. non Octobris MDXXXVIII.

Fontes

[recensere]
  • Verancsics Antal, Összes munkái, vol. 6: vegyes levelek 1538--1549, ed. Szalay László, Pest 1860, nr. 19, p. 32--33.