Fridericus II anno 1232

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Fridericus Dei gratia Romanorum imperator semper augustus, Jerusalem et Sicilie rex dilectis principibus suis, venerabilibus archiepiscopis, episcopis aliisque prelatis ecclesiarum, ducibus, marchionibus, comitibus, baronibus, scultets, burgraviis, advocatis, iudicibus, ministerialibus, officialibus et universis per totum imperium constitutis presentes litteras inspecturis, fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum. Commissi nobis celitus cura regiminis et imperialis, cui dante Domino presidemus, fastigium dignitatis materialem, quo divisim a sacerdotio fungimur, gladium adversus hostes fidei et in exterminium heretice pravitatis exigunt exerendum, ut vipereos perfidie filios contra Deum et ecclesiam insultantes, tamquam materni uteri corrosores, in judicio et justitia persequamur, maleficos vivere non passuri, per quorum scientiam seductricem mundus inficitur et gregi fidelium per oves has morbidas gravior infligitur corruptela. Statuimus itaque sanctientes, ut heretici, quocumque nomine censeantur, ubicumque per imperium ab ecclesia dampnati fuerint et seculari iudicio assignati, animadversione debita puniantur. Si qui vero de predictis, postquam fuerint deprehensi, territi metu mortis redire voluerint ad fidei unitatem, juxta canonicas sanctiones ad agendam penitentiam in perpetuum carcerem retrudantur. Preterea quicumque heretici reperti fuerint in civitatibus, oppidis seu locis aliis imperii per inquisitores ab apostolica sede datos et alios orthodoxe fidei zelatores, hii qui iurisdiccionem ibidem habuerint, ad inquisitorum et aliorum catholicorum virorum insinuationem eos capere teneantur et captos artius custodire, donec per censuram ecclesiasticam condempnatos dampnabili morte perimant, qui fidei et vite sacramenta dampnabant. Simili quoque pena plecti censemus omnes, quos ad fovendum hereticorum errorem callidi hostis astutia suscitat advocatos et parat illicitos defensores, maxime cum facinus quos inquinat equet, nisi monitione premissa destiterint et eorum vite duxerint consulendum. Eos preterea, qui convicti in uno loco de heresi ad alia loca se transferunt, ut cautius possint effundere virus heretice pravitatis, debitam vindictam subire censemus. Ubi super hoc per viros ab eodem errore conservos ad fidem nec non et alios, qui eos de heresi convicerunt, quod in hoc casu licite concedimus faciendum, evidens testimonium habeatur. Item mortis sententie duximus adicendos, si quos hereticorum ad iudicium tractos in extremo vite periculo heresim abiurantes postmodum de falso juramento constiterit et fide mentita convici, ac eos contigerit eiusdem morbi spontaneam incorrere recidivam, ut sibi dampnabilius iniquitas sit mentita et penam debitam mendacium non evadat. Omne insuper proclamationis et appellationis beneficium ab heretics, receptatoribus et fautoribus eorundem penitus amovemus volentes, ut de finibus Alemannie, in quibus semper extitit fida fides, heretice labis genimina modis omnibus deleantur. Ceterum quia quanto maiora divine nutu miserationis accepimus et altiorem locum pre filiis hominum optinemus, tanto devotiora debemus obsequia gratitudinis conferenti. Si quando igitur in nostri maledicos nominis nostri culminis exscandescat auctoritas, si lese maiestatis reos in personis eorum et suorum liberorum exheredatione dampnamus, multo dignius iustiusque contra divini blasphematores nominis et catholice detractores fidei provocamur, eorundem hereticorum, receptatorum, fautorum et advocatorum suorum heredes et posteros usque ad secundam progeniem beneficiis cunctis temporalibus, publicis officiis et honoribus imperiali auctoritate privantes, ut in paterni memoria criminis continuo merore tabescant. Vere scientes, quia Deus zelotes est peccata patrum in filios potenter ulciscens, nec id a misericordie finibus duximus excludendum, ut si qui paterne heresis non sequaces latentem patrum perfidiam revelarint, quacumque reatus illorum animadversione plectatur, predicte privationi non subiaceat innocentia filiorum. Ad hec notum fieri volumus universis, priorem et fratres ordinis Predicatorum de Prem. pro fidei negotio in partibus Teutonie contra hereticos deputatos, fideles nostros, ceteros quoque qui ad hereticos iudicandos accesserint et convenerint, nisi eorum aliqui ab imperio sint proscripti, eundo, morando et redeundo sub nostra et imperii speciali defensione receptos, et quod eos apud omnes sub ope ac recommendatione fidelium imperii esse volumnus inoffensos, universitati vestre mandantes, quatinus quocumque et apud quemcumque vestrum pervenerint, benigne recipiatis eosdem et personas eorum ab incursu hereticorum eis insidiantium conservantes indempnes, omne consilium, ducatum et auxilium impendatis pro tam acceptis coram Domino negociis exequendis hereticos vero, quos deprehenderint et ostenderint ipsi vobis, in iurisdictione vestra singuli capientes diligenti custodia detinendos, donec post ecclesiastice dampnationis iudicium penam subeant, quam merentur, scituri quod in executione ipsius negocii gratum coram Deo et laudabile coram nobis conferetis obsequium, si ad abolendam de partibus Alemannie novam et insolitam heretice infamiam pravitatis opem et operam una cum eisdem fratribus prestiteritis efficacem. Et si quis foret exinde negligens et remissus, inutilis coram Domino et in conspectu nostro poterit merito culpabilis apparere. Datum Ravenne. Anno dominicae incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo secundo. Mense Marcii. Quinte Indictionis.