Fundatio XVI clericorum Collegii Clementinorum

E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fundatio XVI clericorum Collegii Clementinorum
XII saeculo

editio: Migne 1853
fons: Corpus Corporum


Fundatio XVI clericorum Collegii Clementinorum

CleVi.FuXvClC 147 Clemens VI Parisiis J. P. Migne 1853 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin Clemens episcopus servus servorum Dei ad perpetuam rei memoriam.

Credita nobis a Domino plurima talenta pensantes, et considerantes attente quod ab eo cui plus committitur plus exigitur, utique deterremur, ne nos qui plus caeteris in hoc mundo accepisse aliquid cernimur, inde ab Auctore mundi gravius judicemur, quia cum adauctis donis donorum crescant etiam rationes, pressi pondere peccatorum digne famulari Domino non valemus. Ut igitur gratiae divinae praemium, quod merita nostra non exigunt, aliorum patrociniis consequi mereamur, ad Dei omnipotentis laudem et gloriam et beatae Mariae Virginis Matris ejus, aliorumque sanctorum honorem, et pro nostra, ac praedecessorum ac progenitorum, nostrorumque fidelium animarum salute, in ecclesia Rotomagensi, quae nos divina dispositione 433 dudum habuit in sponsum, et nunc in patrem ac dominum recognoscit, ut in ipsa quoque ecclesia per hoc circa divinum cultum decoris et honoris suscipiat incrementa, sexdecim perpetuorum clericorum, seu capellanorum numerum, sive collegium auctoritate apostolica instituimus ac etiam ordinamus, et eos capellanos seu clericos Clementinos, Clementis videlicet papae VI, volumus nominari, auctoritate statuentes eadem quod dictorum sexdecim clericorum seu capellanorum duodecim in sacerdotio, et duo in diaconatus ac reliqui duo in subdiaconatus sint ordinibus constituti; quodque ipsorum singuli singulos denarios quatuordecim diebus singulis percipiant pro eorumdem stipendiis, et ultra quatuordecim praedictos denarios, alios duos denarios usualis monetae perpetuo percipiant in qualibet processione solemni. Ordinamus insuper quod singuli dictorum clericorum seu capellanorum duodecim, in sacerdotio constitutorum, ut praefertur, sex singulis in capellis ipsius ecclesiae secrete per seipsos, vel impedimento legitimo impediti, per alios idoneos sacerdotes, per integram unam hebdomadam perpetuo celebrent unam missam, et quod singuli aliorum sex unam similiter missam celebrent per aliam unam 434 hebdomadam successive; quodque ipsorum quilibet die illa qua, ut praemittitur, celebrabunt, ultra praedictos quatuordecim et duos denarios, percipiant alios denarios quatuor monetae ejusmodi usualis. Statuimus etiam quod dicti sexdecim clerici seu capellani omnes invicem in capella Sancti Joannis, quae in eadem ecclesia sita est, semel in septimana qualibet congregentur, et, quandiu in humanis egerimus, de Trinitate, vel de sancto Spiritu, aut de beata Virgine, sive de beatis apostolis Petro et Paulo, seu de sancto Martiali, et postquam hujus incertae ac labilis consummaverimus vitae cursum, de mortuis celebrent solemniter unam missam; quodque sacerdos hujusmodi missam solemniter, ut praedicitur, celebrans, viginti quatuor, diaconus vero et subdiaconus sacerdoti ministrantes eidem, quilibet eorum decem et octo, et reliqui dictorum clericorum seu capellanorum, videlicet qui fuerint in hujusmodi celebratione praesentes, singuli videlicet eorum singulos duodecim alios denarios qualibet videlicet die, qua in qualibet septimana solemniter missa hujusmodi celebrabitur, ut fertur ultra, quatuordecim et duos ac quatuor alios denarios supradictos monetae percipiant antedictae. In hujusmodi autem perceptione 435 denariorum quatuordecim eisdem clericis seu capellanis pro eorum stipendiis, ut praemittitur, statutorum subscriptum modum volumus et statuimus perpetuo observandum, videlicet quod in Matutinis et majori ac pro defunctis Missis, necnon Vesperis, qualibet scilicet Missarum et Horarum praedictarum duos, ac in aliis, videlicet, Prima, Tertia, Sexta, Nona et Completorio, Horis ac in agendis etiam mortuorum, videlicet Placebo et Dirige, in dicta ecclesia cebrandis, singulis scilicet Horis et agendis hujusmodi singulos denarios monetae hujusmodi singuli clerici seu capellani praesentes duntaxat Matutinis, et Missis, necnon Vesperis, Horis et agendis percipiant antetatis.

Statuimus quoque quod dicti clerici seu capellani in missis et aliis canonicis Horis, diurnis pariter et nocturnis in eadem ecclesia pro tempore celebrandis, intersint continue, nisi de petita et obtenta licentia decani, vel cantoris seu hebdomadarii ejusdem ecclesiae qui pro tempore fuerint, aut decani praefati, prout consuetum est in similibus fieri de aliis capellanis et clericis ipsius ecclesiae qui ab eadem ecclesia fuerint tunc absentes. Caeterum, ut praedicti clerici seu capellani, sicut spe praemii, sic poenae formidine ad praemissorum observantiam inducantur, ordinantes, 436 adjicimus ut, si qui clericorum seu capellanorum praedictorum missis, Vesperis, Horis et agendis hujusmodi, vel earum aliquibus vel alicui non interfuerint perso aliter in ecclesia memorata, distributionibus, aut distributione missarum, Horarum, agendarum, aut missae, vel Horae, sive agendae, quibus vel cui non interfuerint, et quas seu quam essent si praesentes existerent missis, Horis, agendis, vel missae, seu Horae, ac agendae hujusmodi percepturi, privati sint ipso facto. Item ordinamus quod, per dictum decanum et dilectos filios, capitulum ecclesiae, unus alius clericus extra numerum clericorum seu capellanorum hujusmodi deputetur singulis septimanis qui absentias et alios defectus dictorum clericorum seu capellanorum sexdecim videat et fideliter redigat in scripturam, et de illis in fine septimanae cujuslibet relationem faciat plenariam et fidelem ei quem dictus decanus et capitulum duxerint ad hoc eligendum, cui (sicut praemittitur) deputando per dictos decanum et capitulum certum quid ut commissum sibi officium fidelius et diligentius exerceat deputetur. Dictis quoque clericis seu capellanis hujusmodi quatuordecim ac aliorum denariorum stipendia praedictorum, juxta praescriptam ordinationem nostram 437 in fine septimanae cujuslibet per dictos decanum et capitulum persolvantur, retentis prius atque deductis per decanum et capitulum supradictos iis quae pro ipsorum clericorum et capellanorum poenis absentiae fuerint deducenda. Denique intuentes quam bona et quam sit jucunda, juxta Prophetae testimonium, fratrum habitatio in unum (Psal. CXXXII, 1); auctoritate praedicta statuimus, volumus ac etiam ordinamus quod dicti capellani seu clerici in una eademque domo invicem habitent, ac etiam commorentur; quodque, per dictos, decanum et capitulum, ac dilectum filium Bertrandum Chariti archidiaconum, Augi in eadem Ecclesia apostolicae sedis nuntium, una vel unum, domus sive manerium aut hospitium cum adjacentibus, seu contiguis eidem domui, sive manerio aut hospitio, viridariis sive hortis, domibus vel maneriis, sive hospitiis, quas seu quae dicti decanus et capitulum habent in civitate Rotomagensi. Pro qua habitatione capellanorum seu clericorum, hujusmodi idonea seu idoneum et sufficiens eligatur, et habita de domo, sive manerio, aut hospitio cum adjacentibus, seu contiguis viridariis, seu hortis hujusmodi, aestimatione fideli, pretium quod illa vel illud fuerit valere comperta sive compertum, dictis decano 438 et capitulo, vel alio vel aliis eorum nomine, per eumdem nuntium de pecuniis Camerae apostolicae collectis per eum, et colligendis inantea, mandamus tenore praesentium cum integritate persolvi. Quam seu quod domum sive manerium, aut hospitium, ut praemittitur, eligenda seu etiam eligendum dictis capellanis seu clericis ex nunc damus, concedimus, et donamus, et illam seu illud pro ipsorum cohabitatione communi, etiam deputamus eidem nuntio; eadem nihilominus auctoritate mandantes quod tam aestimationis domus sive manerii aut hospitii cum adjacentibus sive contiguis viridariis, sive hortis hujusmodi quam etiam aliam opportunam pecuniam pro reparatione domus seu manerii aut hospitii hujusmodi, ac pro disponendis et ordinandis in illa vel in illo necessariis officinis pro cohabitione clericorum seu cappellanorum ipsorum, de pecuniis dictae camerae collectis jam et colligendis inantea per eumdem hac vice cum integritate persolvat; dictisque decano et capitulo districtius inhibemus ne de pecunia quam pro pretio domus sive hospitii aut manerii hujusmodi ab eodem nuntio, vel alio nomine nostro solvente recipiant. Praeterquam in emptione perpetuorum reddituum pro eadem ecclesia emendorum quidquam 439 expendere non praesumant, suspensione decanum, et capitulum, praedictos singularesque personas capituli praedicti excommunicationis sententiae ipso facto subjacere volentes, si contrarium praesumpserint attentare. Pecunia vero, quae de poenis absentiae clericorum seu capellanorum obveniet praedictorum, in reparationem et conservationem domus sive manerii aut hospitii hujusmodi per dictos decanum et capitulum deputetur fideliter, et integraliter convertatur, deputando, sicut praemittitur, per dictos decanum et capitulum super inspectione, scriptione ac relatione defectuum praedictorum, de salario per eos illi propterea constituto exinde primitus satisfacto, sicut satisfit custodi aliorum sexdecim clericorum seu capellanorum, vocatorum de Darnestallo, institutorum in eadem ecclesia ab antiquo.

Statuimus insuper ac etiam ordinamus quod nullus ad clericatus seu capellanias hujusmodi in clericum seu capellanum recipiatur aut etiam admittatur, nisi psalterium et antiphonarium per historias corde tenus recitaverit; vel si talis non posset forsitan reperiri, saltem qui ad psalterium et antiphonarium, hujusmodi praescripto modo recitandum, infra biennium a receptionis suae tempore computandum habilis 440 sit et aptus. Sane de circumspectione ac probitate dilecti filii Joannis de Novancuria, archidiaconi Vulcassini Franciae, in eadem ecclesia, plenam Domino fiduciam obtinentes, volumus, et auctoritate praedicta etiam ordinamus quod quandiu egerimus in humanis, ipse vel si contingeret eum interim ab hac luce substrahi, aut ad aliam dignitatem promoveri; sive si archidiaconus Vulcassini Franciae in dicta ecclesia desineret, alius quem ad hoc duxerimus eligendum clericatus seu capellanias hujusmodi tam hac vice primaria quam deinde successive, quoties illos vel illas vacare contigerit, personis idoneis, scientibus vel habilibus, et aptis ad sciendum psalterium et antiphonarium, ut praedicitur, recitare, auctoritate nostra conferat et assignet. Quodque nobis ab hac luce subtractis ipsorum vel ipsarum libera dispositio ad dictos decanum et capitulum pertineat pleno jure. Quibus etiam decano et capitulo, illos ex eisdem clericis seu capellanis qui ultra duos menses absentes fuerint sine causa legitima ab ecclesia supradicta, vel pro aliis justis causis clericatibus seu capellaniis eorum hujusmodi (post tamen decessum nostrum) privandum, et clericatus seu capellanias hujusmodi per hujusmodi privationem vacantes, personis aliis idoneis 441 (ut praefertur) scientibus psalterium et antiphonarium recitare, vel aptis et habilibus ad recitandum eadem conferendi plena et libera sit facultas. De libris quoque, necnon calicibus et aliis ornamentis ad missas et alia divina officia, per clericos seu capellanos celebranda, in ipsa ecclesia opportuna decenter duximus provividendum, et pro supportatione onerum praemissorum annuos redditus trecentarum et viginti librarum parvarum Turonensium, quos emi et amortizari fecimus, et alios redditus ducentarum et viginti librarum aliarum, quos praeter domum sive manerium, vel hospitium hujusmodi emi volumus et mandamus, et pro quorum emptione per eumdem nuntium mille septuaginta scuta aurea dictis capitulo [ add. et decano] jam assignata sunt, et residuum per eum solvi praecipimus tenore praesentium, et jubemus. Exnunc auctoritate deputamus eadem, dictisque decano et capitulo hujusmodi redditus tam emptos (sicut praedicitur) quam emendos exnunc etiam damus, concedimus et donamus, et volumus quod liceat dictis decano et capitulo possessionem ejusmodi reddituum, ut ubicunque et in quibuscunque consistant, auctoritate ipsorum propria capere et nancisci, eosque in usus hujusmodi convertere, juxta modum 442 et formam superius expressos; ita tamen quod dicti decanus et capitulum pro se suisque successoribus jurent et bona fide promittant, ac se efficaciter obligent quod, pro reparatione et conservatione hujusmodi domus, manerii seu hospitii, ultra pecuniam poenarum et condemnationem hujusmodi expensas necessarias facient et subibunt, et quod hujusmodi redditus fideliter colligent, illosque necnon res, loca et bona, in quibus consistunt, defendent et conservabunt, pro viribus, sicut alia bona et jura eorum communia; et quod clericis seu capellanis eisdem stipendia eorum, ordine praescripto perpetuo de dictis redditibus emptis et emendis, cum integritate persolvent; quodque satisfacient aliis duobus capellanis perpetuis, in eadem ecclesia per nos cum praeeramus eidem hactenus institutis, juxta ordinationem nostram super haec dudum factam de stipendiis eorumdem; pro quibus etiam stipendiis certos redditus duximus alias deputandos, sicut apparet per instrumenta publica quae exinde sunt confecta; et quod solemnitatem beati Martialis et anniversaria, per nos in dicta ecclesia facienda annis singulis hactenus ordinata, peragent, et duas missas quas ipsi decanus et capitulum nobis in promotione nostra ad apicem apostolicae 443 dignitatis annuatim pro salute nostra, quandiu videlicet egerimus in humanis, ac postquam migraverimus ab hac luce pro remedio animae nostrae perpetuo celebrandas [ f. add. statuerint], unam videlicet nonas Maii, qua videlicet die assumpti fuimus ad officium apostolicae servitutis, et aliam die illa qua voluerint decanus et capitulum antedicti, praedictis aliis duabus missis per nos in dicta ecclesia institutis, ut praemittitur, celebrandis in suis diebus et ordine, remanentibus consuetis.

Caeterum ne forsan ex decani absentia contingat voluntatem et affectionem nostram circa praemissas ordinationes, aut earum aliquas vel aliquam impediri, vel etiam retardari, adjicimus declarantes quod praemissa omnia et singula volumus per dictos decanum et capitulum, non vocato nec exspectato dicto decano, si forte fuerit absens, (servata tamen alias forma) ordinationem hujusmodi adimpleri. Volumus insuper quod praesentes litterae ac singula et omnia instrumenta, tam de ipsius concessione domus sive manerii aut hospitii quam de emptione reddituum emptorum jam, et emendorum etiam, ut praefertur, ac de promissione obligationeque capituli praedicti, necnon inventarium de libris, paramentis et calicibus pro celebratione missarum et aliorum 444 divinorum officiorum deputatis, ac etiam deputandis, eorum copia dictis capellanis seu clericis per dictos decanum et capitulum, in publica forma data, in archivo publico ipsius ecclesiae conserventur. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrorum ordinationis, institutionis, statutorum, voluntatum, mandatorum, dationum, concessionum, ordinationum, deputationum, praeceptorum, et jussionum infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem haec attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.

Datum Avenioni, octavo Kalendas Junii, pontificatus nostri anno VIII. Sic signatum in plicatura:

De curia beati Stephani.