Fundatio abbatiae S. Augustini (Auctor incertus), J. P. Migne
(0093D)Lux vera quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, etsi novo lucis suae radio totam illustret Ecclesiam, dum beatum Gregorium suae Ecclesiae summum praefecit pastorem et pontificem; specialius cum gentem visitavit Anglicam; cum eam de tenebris et umbra mortis dignatus est evocare ad lucis suae fidei notitiam. Gregorius namque in summum pontificem ordinatus, quarto Nonas Septembris sub anno Domini 592 verbum Dei quod ipse et in persona propria genti Anglorum praedicare disposuerat, divino admonitus instinctu, per suum alumnum Dei servum Augustinum explere curavit. Gregorius igitur, quinto ordinationis suae anno, videlicet sub (0094D)anno Domini 597 misit beatum Augustinum et alios cum eo quamplures monachos ac verbi Dei ministros quasi numero quadraginta genti Anglorum fidem praedicare catholicam, qui Dei ministri qualiter se gerebant in itinere versus Angliam qualiterque Angliam venientes in Thaneto applicuerunt; qualiterve a rege Athelberto suscepti fuerant qualiterque Cantuariam pervenerant, pertractare omitto; cum haec omnia in textu Vitae Augustini pertractentur. Augustinus igitur cum suis sociis, locum in civitate Cantuariae adeptus, vitam coepit imitari apostolicam. Interea rex Athelbertus servorum Dei vita mundissima delectatus, et promissis eorum suavissimis quae miraculorum (0095A)ostensione vera esse perspexerat, in fide roboratus catholica cum suis commilitonibus baptizatus est in die Pentecostes sub anno Domini 597. Rege itaque baptizato et in fide confirmato Augustinus ad civitatem Galliarum Arelatensem progreditur et ab ejusdem urbis episcopo Etherio in episcopum ordinatur, sub die XVI Kalendas Decembris, ordinatusque Augustinus Angliam rediit, et cum gloria et omni qua decuit solemnitate a rege et populo susceptus, atque in civitate Cantuariae sedem episcopalem adeptus, continuo Laurentium presbyterum, et Petrum monachum Romam misit, qui beato pontifici Gregorio referrent regem cum regno fidem Christi suscepisse, et se ipsi genti Anglorum episcopum fore ordinatum, simul et de iis quae necessaria videbantur quaestionibus ejus (0095B)consulta efflagitans. Quae si quis plenius scire desiderat, Bedam de gestis Anglorum legat, et ibi desiderata reperiet. Interea Augustino sedem episcopalem, ut supra diximus, in civitate Cantuariae adepto, recuperavit in ea ecclesiam, regio fultus auxilio, quam ibidem antiquo fidelium Romanorum opere factam esse didicerat, et eam in nomine sancti Salvatoris Dei et Domini nostri Jesu Christi consecravit; atque ibidem habitationem sibi statuit, et cunctis successoribus suis, quae usque in hodiernum diem vocatur Ecclesia Christi Cantuariensis totius Angliae nutrix et metropolis. Erat autem non longe ab ipsa civitate, ad orientalem, quasi medio itinere ad ecclesiam sancti Martini et muros civitatis situm, fanum, sive Idolum, in quo idem rex Athelbertus secundum ritum (0095C)gentis suae solebat orare, et una cum plebe sua, daemoniis magis quam Deo immolare: quod fanum, statim ut ab Etherio Arelatensi Augustinus episcopus ordinatus, ut subscribitur, Angliam est regressus, ab inquinamentis et sordibus gentilium purgavit, et simulacro quod in ea erat confracto, synagogam mutavit in ecclesiam, et eam in nomine sancti Pancratii martyris dedicavit; et haec est prima ecclesia ab Augustino dedicata. Exstat adhuc altare in porticu ejusdem ecclesiae australi in quo idem Augustinus solelebat celebrare, ubi prius steterat simulacrum regis. His itaque gestis, Augustinus praedictam sancti Pancratii ecclesiam, una cum terra adjacente, a rege obtinuit; in cujus fundo praedictus Athelbertus, hortatu beati Patris Augustini, ecclesiam in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli a fundamentis (0096A)construxit, et monachos inibi perpetuis temporibus deservituros in eadem ecclesia instituens donis variis et possessionibus dotavit eamdem, et in eadem ecclesia praefatus rex sibi et successoribus Cantuariorum regibus sepulturam elegit. In hac etiam ecclesia Augustinus se et suos successores, Cantuarienses pontifices, statuit sepeliri.
EDWARDUS, Dei gratia rex Angliae, etc., archiepiscopus, etc., salutem. Inspeximus chartam bonae memoriae Athelberti, quondam regis Angliae, in haec verba: In nomine Domini Jesu Christi. Omnem hominem qui secundum Deum vivit, et remunerari a Deo sperat et optat, oportet ut piis precibus consensum hilariter et ex animo praebeat, quoniam certum est tanto facilius ea quae ipse a Deo poposcerit consequi (0096B)posse, quanto et ipse libentius Deo aliquid concesserit. Quocirca ego Athelbertus, rex Kanciae cum consensu venerabilis archiepiscopi Augustini, ac principum meorum, do et concedo Deo in honore sancti Petri, aliquam partem terrae juris mei, quae jacet in oriente civitatis Doroberniae, ita duntaxat ut monasterium construatur, et res quae supra memoravi in potestate abbatis sint qui ibi fuerit ordinatus. Igitur adjuro et praecipio in nomine Domini Dei omnipotentis, qui est omnium rerum judex justus, ut praefata terra subscripta donatione sempiternaliter sit confirmata, ita ut nec mihi, nec alicui successorum meorum, regum aut principum, sive cujuslibet conditionis, dignitatibus et ecclesiasticis gradibus, de aliquid fraudare liceat.
(0096C)Si quis vero de hac donatione nostra aliquid minuerit aut irritum facere tentaverit, sit in praesenti separatus a sancta communione corporis et sanguinis Christi, et in die judicii, ob meritum malitiae suae a consortio sanctorum omnium segregatus. Circumcincta est haec terra his terminis: in oriente ecclesiae sancti Martini, in meridie via de Burgate, in occidente et in aquilone Drutingestrete. Acta in civitate Doroberniae, anno ab incarnatione Christi 605, indictione 6. ÷ Ego Athelbertus, rex Kantiae, sana mente integroque consilio, donationem meam signo sanctae crucis propria manu roboravi confirmavique. Ego Augustinus gratia Dei archiepiscopus testis consentiens libenter subscripsi. Edbaldus, Hanngisilus, Angemundus, Referendarius, Hocta, Gracys, Tougyl, Penca, Geddi.