Jump to content

Futuglatus

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Futuglatus
transfertus est ex Anglice a Roberto Baruch
2007
editio: incognita
fons: incognitus

Mythistoria
FVTVGLATVS
ab illo famossisimo & doctissimo laudatissimoque
CORY DOCTOROW
scripta

anno MM. VII.



PRAEFATIO AB INTERPRETE

LECTORES LECTRICESQVE SALVETE. Ut studium meum in lingua Latina servirem, hanc mythistoriam rerum futurarum parvam ex Anglico in Latinam conversi. Fontibus Vicipaedia (la.wikipedia.org), lexicis a Vaticano et Traupman scriptis, et aliis usus sum. Quoniam autem nihil sum praeter discipulum miserum, si mendas vitiaque invenient: me paenitet. Et si voletis: emendate!

Ecce index verborum quae finxi quia non exstabant:

ASP (ex primis litteris), n. Administratio Securitatis Patriae. Vide Anglice DHS.

bloggatio (-onis, f.), n. actio bloggandi (q.v.).

bloggo, -are, -avi, -atus, v.i., (ex verbo Anglico 'blog') in diario Interretiali scribere.

euphoriacula (-ae, f.), n. parva euphoria.

futuglatus (-a, -um), adj. Vide scrooglatus.

googlatio (-onis, f.), n. actio googlandi (q.v.).

Google (indecl.), n. sodalitas.

Googleplexus (-ús, m.), n. (verbum telescopicum ex verbis Google + complexus) aedificium primum sodalitatis Google.

googlo, -are, -avi, -atus, v.i., (in aliquid) sicut inquaerere, certe ministeriis sodalitatis Google. Pronuntiatum ut gú-gló.

NSP (ex primis litteris), n. Nationalis Securitatis Procuratio. Vide Anglice NSA.

PM a.p. (ex primis litteris), n. Primus Magistratus ad administrationem pertinens. Vide Anglice CEO.

Recuperator (-oris, m.) Labradorianus, n. genus canis ex Labradore, cui nomen Anglice est 'Labrador Retriever', breve 'Labradorianus'.

scrooglatus (-a, -um), adj. (verbum telescopicum ex verbo Anglico '_scr_ewed' (fututus) + g_ooglatus_ (q.v.)) a sodalitate Google fututus. Et Latine 'futuglatus' dicere possumus.

scuba (-ae, f.), n. (ex verbo Anglico 'SCUBA') instrumenta ad spirandum sub aqua.

WiFi (indecl.), adj. (ex verbis Anglicis 'Wireless Fidelity'; Latine 'Fidelitas sine filis' dicere possumus) capax protocolo IEEE 802.11 connectendi cum instrumento electronico sine filis. Plerumque indicat capacem instrumento medio connectendi ad Interretem sine filis.

Gratias tibi agebo, si hoc operculo meo fruemini. Bene valete. Datum Terrae Mariae, C.F.A., anno MM. XI.

-- Robertus Baruch

-- Cursus electronicus: robert.c.baruch (nempe apud systema cursús cui nomen Anglice est Google Mail)




Da mihi lineas sex abs honorabilissimo hominum scriptas, et praetextum in eis damnando ad furcam inveniem.

--Cardinalis de Richelieu

De te non satis novimus.

--Google PM a.p. Ericus Schmidt



Gregorius horá vigesimá in Aëroportum Internationalem Franciscopolis exposuit, sed tempus quo priori parte ordonis portorii appropinquavit erat post mediam noctem. Ex classe primo emerserat, adustus sicut nux, inadrasus, et artuum laxorum post mensem in litore Cabo (scubá urinans tribus diebus per hebdomade, tempore reliquo puellas collegiales Francogallicas pellicens). Abhinc mensem unam cum urbe abierat, fuerat homo umerorum inclinandorum, ventre obeso naufragus. Nunc erat deus aëneus, aspectús admirationis abs hospitibus aëriis in priori parte daietae trahens.

Post quattuor horas in ordone portorii, de deo ad hominem lapsus erat. Euphoriacula levis dilapsa erat, sudor in rimam clunis defluit, et umeri collumque erant tantus anxii ut tactus dorsi superioris erat sicut reticuli manubriati. Accumulatri in iPod iamdudum morti sunt, ita nihil agere habuit praeter maritos veteres ante subauscultandos.

"Miracula technologiae modernae," dixit femina, umeros ad signum proximum allevans: Immigratio - Acta a Google.

"Credidi illum non incepere usque ad mensem proximam?" Vir sombrero magnum alternatim gerebat et tenebat.

Googlatio ad finem. Christo. Abhinc menses sex Gregorius ex Google exuerat, omnes optiones vendens et "aliquem temporis mihi prehendens" - quam rem afficere praemio minori quam quo exspexerat invenit. Per menses quinque secutas maxime egit computatra amicorum reficere, televisionem per diem spectare, et libras decem acquirere, quam rem ob se continendum culpavit praeter ad Googleplexum manendum cum gymnasio copiosissimo, omni horá praesto.

Nempe rem adveniendam videre oportuit. Respublica C.F.A. $15 billiones pro programma ad colligendum impressionem digitorum imaginemque faciendum hospitum ad finem profuderat, et terroristam unam non ceperat. Respublica aperte non armata est ut Indagationem Recte Ageret.

Magistrato Administrationis Securitatis Patriae erat hyperchromia periorbitalis et ille ad monitorium limis oculis aspexit, ad plectrologium digitis instar farciminum fodicans. Nec mirum quod adhuc horas quattuor ad exiendum ex aëroporto a dio damnato.

"Salve," Gregorius dixit, sudatum diplomatem commeatús viro tradens. Magistratus grunnivit et eum in computatrum ponuit, tum monitorium intuitus est, digitis leviter pulsatis. Plurimum. Erat paulum cibi sicati apud angulum oris et lingua erepsit et lambit.

"Visne dicere de Iunio 1998?"

Gregorius a commentariis Departures oculos erexit. "Veniam posco?"

"Nuntium ad alt.burningman die 17 Iunii 1998 scripsisti, de consilio tuo ad festum intereundum. Quaesisti, 'Estne vero Psilocybe tam mala sententia?'"

Interrogator in cubiculo probandi secundario erat senior vir, tam macer ut visus est sicut sculpatus ligni. Quaestiones eius scrutatae sunt multo profundiori quam Psilocybe.

"Dic me de avocamentis tuis. Fruerisne rochetas parvas agere?"

"Quid?"

"Rochetas parvas."

"Non," Gregorius dixit, "Non, non frui." Sensit quo res ibat.

Vir notum fecit, paulo depressit. "Vides, quaero quia incrementum gravem praeconiis pro copias rochetis video quae apud exitús indagationum tuorum et cursum Google apparent."

Gregorius spasmum in visceris sensit. "Inspiciebasne indagationes et cursum electronicum meum?" Per mensem plectrologium non tetigerat, sed novit quod in tabella quaerendi posuit probabiliter esse revelatiorem quam quod psychologo dixit.

"Domine, tranquilla, gratias ago. Non, ad indagationes tuas non inspicio," ploratu mimico dixit vir. "Illa res sit contra constitutionem. Solum praeconia videmus quae apparent cum cursum tuum legis et indagationes agis. Libellum habeo qui explanat. Te dabo cum conficimus."

"Sed praeconia nihil significant," Gregorius confusus dixit. "Praeconia pro tintinnabulis ex Anna Coulter mihi datur quandocumque cursum electricum ex amico meo in Coulter, Iova accipio!"

Vir annuit. "Intellego, Domine. Et sic est cur hic sum tibi loquerens. Quare, credis, praeconia pro rochetis parvis tam frequenter apparent?"

Gregorius scrutandá fatigatur. "Etiam, age in hoc modo. De 'fanaticis caffei' quere." Versatus erat in grege, situm pro ministerio caffei mensis subscriptoribus aedificare iuvans. Nomen mixturae quacum incipiebant erat Liquor Propulsorius Aëronavigii Celerrimi. Illud et "Iaculatio" probabiliter fiat Google vomere nonnulla praeconia pro rochetis parvis.

Cum prope perfaciebant, vir sculpatus imagines Pervigilii Omnium Sanctorum invenit. Quae sepulcatae est sub pagina tertia in exitu indagationis in "Gregorius Lupinski."

"Erat convivium quo thema erat Bellum Sinus Persici Alterum," dixit. "In Castro."

"Et geritus es ut...?"

"Mors voluntaria bombifera," pudenter respondit. Tantummodo verbos dicens factum est eum horrere.

"Veni mecum, Domine Lupinski," vir dixit.




Ad tempus cum liberatus est, erat post horam tertiam. Viduli destitute stabant apud turbonem sarcinarum. Illos sustulit et vidit eos esse apertos et neglegenter clausos. Vestimenta circum margines eminuerunt.

Cum domi revertus est, invenit omnes statuas prae-Colombianas fractae esse, et tunicula Mexicana gossypina alba novissima vestigium ominosum caligae in medio habuit. Vestimenta diutius non Mexicum olebant. Olebant aëroportum.

Non dormiebat. Nullo modo. De hac re loqui opus erat. Erat solum unus homo qui intelleget. Feliciter, hac horá illa plerumque excitata est.

Maia apud Google laborare duabus annis ante Gregorium inceperat. Erat illa quae ei persuaserat ad Mexicum ire post exuit: Alicubi, dixerat, quo vitam redinitiare potest.

Maiae erat laboratorii praegrandes ad socolatam et amica patientissima cui nomen erat Laurie quae aliquid toleret praeter horá sextá circum Dolores Paradisum libris 350 canini salivanti trahendum.




Maia ad asperginem Mace extensa est cum Gregorius ad illam tolutim cucurrit, et deinde iterum spexit et bracchia patefecit, vincula demittens et illaqueans sub calceos gymnici. "Qua est reliquum tui? Hercle, ardens videris!"

Amplexavit, subito quomodo putuit post noctem googlationis invasiosae sciens. "Maia," dixit, "quid novi de Google et ASP?"

Fuerat anxia simulatque quaestionem rogavit. Unus ex canibus vagire incepit. Circumspexit, deinde capite ad sphaeristerios indicavit. "Apex pilae laterná affixae illaec; non aspecti," dixit. "Illuc est unus ex locis admittendi WiFi municipalibus nostris. TTT-photomachinula cum angulo lato. Ab ea se averti dum dicis."

Omni considerato, sodalitati Google urbem cum photomachinulis operire multi non constiterat. Praesertim si mensum contra capacem praecconiorum ad hominem reddendorum quae in quo loco ille sedet fundatae sunt. Gregorius non multum attenderat cum photomachinae in omnibus locis admittendi illis publicatae sunt - fuerant diem unam tempestatis bloggandi dum homines cum ludibrio omnia videnti luserunt, ad locos meretricum se offerendorum prope aspicientes, sed denique commotio cecidit.

Se desipiente habens, Gregorius murmuravit, "Iocum facis."

"Veni mecum," dixit, a pila se avertens.




Canes non erant felices de ambulatione praecidendi, et offensas suas expresserunt in culina dum Maia caffeam fecit.

"De compromisso cum ASP egimus," dixit, ad lactem extendens. "De expiscari per actas indagationum nostras se desinendo assenserunt, et de aspectere quae praeconia usoribus ostenta sunt se sindendo assensimus."

Gregorius male habuit. "Quare? Non dic quod Yahoo iam egit..."

"Non, non. Recte, etiam. Nempe. Yahoo egit. Sed illa res non erat ratio cur Google egit. Scis, Google Republicanis odiosa est. In tabulas relati sumus ut Democratici, ita agimus quod possumus ut de pacis ageremus antequam nos verberarent. Illa res non est R.H.A." - Rés ad Hominem ipsum Agnoscendum, fumus nebulaque toxica aetatis informaticae - "Solum est metadata. Ita solum minime mala est."

"Quare igitur tantum consilium clandestinum magnum?"

Maia suspiravit et Recuperatorem Labradorianum qui capite magno genum pugnabat amplexavit. "Speculatores sunt similes pediculorum. Ubique condunt. Ad conventum nostrum apparent. Est quasi in aliquo genere ministerii Sovieti insumus. Et purgatio ad securitatem - in partes duo dividimur: purgati et suspecti. Omnes novimus quis est purgatus, sed quare, nemo scit. Purgata sum. Feliciter mihi, esse cinaeda non iam excipiat. Nemo purgatus cum impurgatibile prandere dignaret."

Gregorius se fesso habuit. "Ita puto me esse felicem ob ex aëroporto exiendum viventem. Evenire 'evanidum' potui si res male facta erat, rectene dico?"

Maia illum intuita est. Is responsum expectavit.

"Quid?"

"Aliquid tibi dicebo, sed tibi numquam repetendum est, intellegisne?"

"Tu... num in cellula terroristarum ines?"

"Non est tam simplex. Rem acu tangente: Perscrutatio ab ASP in aëroporto functionem portae habet. Speculatoribus coartare normas indagationis licet. Simulatque extractus es ad secondarium apud finem, factus es 'homo indicatus' - et numquam desinunt. TTT-photomachinulas scrutabuntur pro visum incessumque tuum. Cursum tuum legent. Indagationes tuas observabunt."

"Credidi te dicere iudicium non licere..."

"Iudicium non licet illos sine discrimine googlare in te. Sed postquam in systemate ines, fit selecta indagatio. Legitimissima. Et cum googlant in te, aliquid semper inveniunt. Omnia data tua in infundibulum magnum alita sunt quae ad 'personas suspicaces' dispungit, declinatione ex normis statisticalibus ut te crucifigerent."

Gregorius se evomendo habuit. "Quomodo in inferis res facta est? Google erat sodalitas bona. 'Noli malefacere,' rectene dico?" Illum erat dictum sodalitatis, et Gregorio res fuerat maior pars rationis quod gradum doctoris philosophiae in informatica ab Universitate Stanfordiense ad Prospectum Montis directe ceperat.

Maia risu acris responsit. "Noli malefacere? Serione dicis tu, Gregori? Lobium nostrum est idem grex fascisticorum obscurorum qui petere Kerry in re Swift-Boat conati sunt. Hymen mali noster multo ante ruptus est."

Erant minutum quieti.

"In Sina incepit," denique perrexit. "Cum in continentem computatros nostros movimus, sub iurisdictione Sinica subierunt."

Gregorius suspiravit. Captum sodalitatis nimium bene novit: Omni tempore paginam in quo Google praeconia sunt visisti, vel Google mappis cursuve usus es - etsi litteras ad Gmail rationem missisti - sodalitas data tua diligenter collegit. Nuper programmatura sitús ad legationem optimum faciendum inceperat uti illis datis ut TTT-indagationem ad usores singulos aptaret. Rem esse instrumentum inusitatum ad proscriptores inventum est. Respublica cohibitionis alia proposita in animo haberet.

"Nobis usi sunt ut descriptiones hominum exstruerent," perrexit. "Cum aliquem habuerunt qui apprehendere voluerunt, ad nos advenierunt et rationem ad apprehendendum invenierunt. Haud est aliquid quod in Interrete agere potes quod non est illegitimum in Sina."

Gregorius abnutavit. "Quare illis erat computatra in Sina ponere?"

"Respublica dixit aliter nos obstrueret. Et Yahoo aderat." Os duxerunt. Aliquo in via, conducti apud Google totus fuerant in Yahoo, sollicitiores de quo competitores agebant quam de quomodo sodalitas sua agebat. "Ita peregimus. Sed res parte magna nostri non placuit."

Maia caffeam sorbilavit et vocem demisit. Unus ex canibus sub sede Gregorii naribus urgente captavit.

"Paene statim, Sini nos incipere censuram exituum indagationum rogavit," Maia dixit. "Google consentiit. Verbum sodalitatis erat hilarium: 'Non malefacimus - emptoribus accessum ad instrumentum indagationis meliorem damus! Si exitús indagationis ostensimus ad quos pervenire non possunt, res sibi solum sit incommoda. Sit usori experientia mala.'"

"Nunc quid?" Gregorius canem repulsit. Maia visa est saucia.

"Nunc es persona suspicax, Gregori. Google te insidiis persequitur. Nunc vitam vives cum aliquis perpetuo in te inspectat. Novistine dictum finium? 'Ordina Data Mundi.' Omnia. Si annos quinque licet, sciemus quot stercora erant in latrina antequam proluis. Coniunge cum suspicione adiungendo ad aliquem qui adaequare ad imaginem statisticalem mali, et tu es-"

"Futuglatus."

"Prorsus." Annuit.

Maia ambo Labradorianos in dormitorium cepit. Altercationem surdam cum amica audivit, tum sola reddidit.

"Hanc rem corrigere possum," instanti cum sussuro dixit. "Postquam Sini homines cogere inceperunt, siliquae meae amici et ego fecerunt propositum 20 centesimae esse cum illis futuere." (Inter novitates negotii Google erat norma quae ab omni conducto requirit 20 centesimá temporis devovendo ad propositos delectos magnanimos.) "Googlepergatorem appellamus. In datorum repositorio profunde it et statisticá facit te esse solitum. Indagationes tuas, distributionem datorum Google, indoles navigandi tui. Omnia. Gregori, te Googlepergare possum. Est solum modum."

"Nolo tibi molestiam adhibere."

Abnutavit. "Iam damnata sum. Omnis die postquam illam rem damnatam fabricavi fuit tempus mutuum - nunc rem solum est exspectare aliquem monstrare ad ASP calliditatem historiamque meam, et, ohe, nescio. Quicquid est quod hominibus similibus mihi agent in bello cum appellationibus."

Gregorius recordatus est aëroporti. Indagationis. Tuniculae, vestigii in medio.

"Age," dixit.




Googlepergator miracula fecit. Gregorious scire potuit ob praeconia quae apud indagationes apparuerunt, praeconia quae alio aperte erant: Facta de Forma Intellegenti, Diploma Seminarii Interrete, Crastinum Terrore Liberatum, Programmatura ad Pornographiam Obstruendum, Agenda Cinaeda, Tesserae Toby Keith Vili. Haec res erat programmatura Maiae operans. Aperte indagatio aptata nova Google definiverat eum esse omnino alium, reipublicae statús conservandi studiosum Dei timidum musicam ruralem lenem placentem.

Quae res sibi bene erat.

Tum in libro inscriptionum electronicarum depressit, et invenit dimidiam partem inscriptionum deësse. Capsula tabellaria Gmail excavata est ut caudex teredosus. Imago Orkut, solitum facta est. Calendarium, imagines familiae, sitús dilecti: omne vacuum. Antea non sentiverat quot de se in Interretem migraverat et in computatra Google infixum erat - identitas totam. Maia deterserat ut nitidissimus fecerat; fecerat ille homo invisibilis.




Gregorius claves in computatro portabili iuxta lectum contudit, monitorium resuscitans. Horologium fulgentem in tabella instrumentorum limis oculis aspexit: 4:13 a.m.! Christo, quis hoc tempore ianuam contudit?

Clamavit, "Venio!" parum clara cum voce et vestem soleasque gessit. Per aulam claudicavit, lumines accendens. Apud ianuam, per conspicillum limis oculis aspexit et invenit Maiam ad eum triste intueri.

Vinculos pessulumque soluit et ianuam vellit. Maia praeter illum irruit, tum canes et amica sua.

Erat nitida ob sudorem, capillus plerumque curatus in massis fronti adhaerens. Oculos fricavit, qui erant rubri fessique.

"Sarcinam collige," Maia raucá cum voce crocavit.

"Quid?"

Illa umeris prehensit. "Age," dixit.

"Quorsum vis...?"

"Mexicum, probabiliter. Iam nescio. Heu, collige." Se praeter illum in dormitorium impulsit et loculos vellere incepit.

"Maia," acriter dixit, "Usquam non eo dum mihi dicis quid facit."

Torvis oculis ad illum tueta est et de visu capillum depulsit. "Googlepurgator vivit. Postquam te purgavi, illum clausit et ab illo me abalienavi. Nimis periculosum ad amplius utendum erat. Sed iam mandatus est ut confirmationes cursu electronico mitteret quandocumque operet. Aliquis illo sexiens usus est ut tres certissimas rationes purgaret - omnis cuius forte est membro Senati Consilii ad Commercium qui iterum electus esset."

"Conducti Google famam senatorum nigrant?"

"Non conducti. Haec res a situ externo venit. IP vicus perscribitur in D.C. Et omne IP ad usorem Gmail adhibitur. Divina quo sunt rationes?"

"Speculata es in rationes Gmail?"

"Etiam. Recte. Perscrutavi cursum illorum. Omnes hanc rem agunt, aliquando, et multo peiorum rationum causa. Sed vide - contingit ut omnis huius agitationis a lobio nostro dirigitur. Modo curam agens, usum sodalitatis defendens."

Gregorius pulsum in temporibus palpitantem sentivit. "Nos aliquo dicere opportet."

"Non bene faciet. Illi omnes de nobis novierunt. Omnem indagationem spectare possunt. Omnem cursum. Omne tempus a TTT-photomachinula videmur. Quis in rete commune nostro... Novisne quod si 15 amicos in Orkut habes, est statisticale certum quod summum tres gradús ab aliquo abes qui ad rationem 'terrorismi' pecuniam contribuit? Recordaris aëroporti? Se plerumque plus illius habebis."

"Maia," Gregorius dixit, regionem reperiens. "Num ad Mexcum abire est nimis magni affici? Simpliciter se abdica. Sodalitatem incipere vel aliquid agere possumus. Haec res est insana."

"Hodie ad me inquirendum venierunt," dixit. "Duo ex magistratibus politicalibus ab ASP. Horas non discediderunt. Et mihi rogaverunt multas quaestiones gravissimas."

"De Googlepurgatore?"

"De amicis et familia. Historia indagationum. Historia privata."

"Iesu."

"Mihi nuntium mittebant. Omne deprimendum, omni indagationem inspectant. Est tempus exiendi. Tempus ad extra teli iactum abiendum."

"Est Google officina in Mexico, scis."

"Nobis est abiendum," firme dixit.

"Lauria, quid de hac censes?" Gregorius rogavit.

Lauria canes inter umeros pulsavit. "Parentes mei anno 1965 a Germania Orienti abierunt. Mihi de Stasi dicebant. Vigilies obscuri omnes de te in fasciculo tuo ponebant, si iocum immemorem patriae dixisti, quodcumque. Utrum in animo habuerunt necne, quod Google creavit non differt."

"Gregorius, venisne?"

Canes intuitus est et abnutavit. "Aliquid pensorum Mexicanorum reliquorum habeo," dixit. "Tu eos capi. Vigilans esto, recte?"

Maia se illum pulsare habuit. Tum leniens, saeve amplexa est.

"Vigilans es tu ipsi," in aure susurravit.




Hebdomade post ad eum aquirendum venierunt. Domi, medio nocte, sicut quomodo agerent imaginatus est.

Paulo post 2 a.m. duo homines ad ianuam advenierunt. Alter apud ianuam tacite stavit. Alter erat subrisosus, humilis et vestimentorum corrugatorum, iaccam levem gerens cum labe in altera lacinia et vexilio CFA in altera. "Gregorius Lupinski, iustis de causis credimus te esse in violatione Actús Computatro Fraudis Abusúsque," dixit se tradens. "Certe, accessum licitum excedere, et moribus eisdem informationem adipisci. Anni decem pro violatione prima. Contigit ut quod tu et amica tua actis Google vestri egistis aptum est scelus. Et pol, quae res in iudicio evenient... omnis res ex ratione vestri albescere fecistis, principio."

Gregorius hanc rem in mente per hebdomadem imaginatus erat. Omnia genera rerum fortiter dicendum destinaverat. Hoc ei dederat aliquid agere cum Maiam audiendam expectavit. Numquam salutavit.

"Volo advocatum advocare," erat totum quod cogere potuit.

"Potes agere," vir parvus dixit. "Sed fortasse ad collocationem meliorem adveniamus."

Gregorius vocem repperit. "Volo videre insignem," balbutivit.

Visus tristis viri factus est hilaris simul ac pressá voce cachinnavit. "Amice, non sum vigil," responsit. "Homo consultationis sum. Google me conduxit - sodalitas mea stat in loco usús eius in Vasingtonia - ut affinitates exstruerem. Nempe vigiles non implicemus sine tibi primum loquendo. Es pars familiae. Re vera, est propositio quae facere volo."

Gregorius ad machinam caffeariam versit, colum tritum abiecit.

"Ad diurnarios ibo," dixit.

Vir nutavit sicut in mente agitaret. "Etiam. Potes mane ad officinam Chronicle advenire et effuse dicere. Quaerent fontem confirmantem. Non invenient. Et cum quaerere conantur, nos inveniemus illos. Quid ita, amice, non mihi audis? In negotio omnibus victoriae sum. Multum bonus in hac re sum." Substitit. "Obiter illae sunt fabae optimae, sed tibi est paululum colluere? Aliquid amaritatis absumit et oleos subducit. Vide, cede mihi colum?"

Gregorius spectavit cum vir iaccam tacite detraxit et eam super sellam culinae suspensit, tum extremas manicas diloricavit et eas caute convolvit, horologium digitalem vilem in sacculum tuniculae demittens. Fabas de instrumento molendi inque colum Gregorii fudit, et in fusorio colluit.

Erat paulum crassus et multum pallidus, cum gratia civili ingeniarii electricitatis. Visus est ut conductus verus Google, re vera, totus in singulis. Etiam erat instrumento caffei molendi familiarissimus.

"Gregem in Aedificatione 49 conscribimus..."

"Non est Aedificatio 49," Gregorius automatarie dixit.

"Nempe," vir dixit, angusto cum riso. "Non est Aedificatio 49. Sed gregem colligimus ut Googlepergatorem renovarent. Programmatura Maiae erat haud optima, scis. Est plena erratorum. Nobis est translatio nova. Sis vir idoneus, et nihil interest quid novisti si iterum insis."

"Incredibile," Greg dixit, ridens. "Si credis me tibi opem ferre ut candidatos honoris pro beneficiis nigrares, dementior es quam credidi."

"Gregori," vir dixit, "Aliquem non nigramus. Rés paulum mundandi sumus. Quisdam hominibus selectis. Scisne quid dico? Google imago omnis est paulum terribilis si diligenter inspectet. Diligenter inspectare est ordo diei in politica. Esse candidatus honoris est sicut colonoscopiam publicam accipere." Prelum caffearia implevit et vultu intendendi sollemnis pistillum depressavit. Gregorius duo poculos cepit - nempe Google poculos - et porrexit.

"Agendi pro amicis nostri sumus idem quod Maia pro te egit. Paulum mundandum. Solum volemus secretos illorum curare. Omnis est."

Gregorius caffeam sorbilavit. "Quod fit candidatis quos non dealbatis?"

"Etiam," vir dixit, subrisum distortum infirmum Gregorio ostentans. "Etiam, recte dicis. Erit aliquantum difficile eis." In sacculo interiori iaccae quaesivit et aliquot schedas plicatas produxit. "Ecce unus ex viris bonis qui auxillii nostri eget." Erat typographia historiae indagationis candidati cuius petitioni Gregorius donaverat prioribus tribus comitiis.

"Iste cubiculo deversorii reddit post diem immanem ostiatim ambitionis, computatrum portabile excitat, et in tabella quaerendi dactylographat 'clunes ardentes'. Nihil refert, rectene dico? Ut videmus, virum bonum excipere ex merendo de re publica continuando propter illam rem propemodum est in-Americanum."

Gregorius lente annuit.

"Ita virum adiuvabis?" vir quaesit.

"Etiam."

"Bene. Una alia rem. Tui Maiam invenire egemus. Fines non omnino intellexit, et nunc videtur ut fugit. Cum nobis exaudit, non dubito eam consentire."

Historiam indagationis candidati strictim legit.

"Credo quod consentiat," Gregorius respondidit.




Post undecim dies laborandi, Congressus novus pertulit Actum ad Muniendum Enumerendumque Americae Communicationes Hypertextusque, qui erat auctor ASP et NSP tradendi plusquam 80 per centum laboris nuntii enodationisque in manibus conductorum mercatoriorum. Rationale, pationes erant apertae ad iubendum inter competitores, sed intra fines Google Aedificationis 49, non erat quaestio de quo praevaleat. Si Google impendisset $15 billionem in programmate ad malos persequendos apud finem, non erat dubitatio quod eos prehendisset -- respublicae aperte non armatae sunt ut Indagationem Recte Ageret.

Mane postridie Gregorius se dilgenter scrutavit cum faciem rasit (custodes securitatis stipulas effractarii electronici non dilexerunt et non verecundi sunt de sic dicendo), sentiens quod hodie erat prima die sui ut procurator reipublicae C.F.A. Quantum malum possit? Eratne melior ut Google hanc rem agat quam aliquis inscitus rector mensae scriptoriae apud ASP?

Cum autocinetum suum apud Googleplexum inter autocineta materiae propulsoriae miscellae et prominentes stationes birotarum statuit, sibi persuasum habuit. Aestuabit in quo potu commixto organico emendo apud cauponam quo tempore chartula sua ad accessum aperire defuit ianuam Aedificationis 49. LED rubra stulte coruscavit quandocumque chartulam scandit. Si haec sit ulla alia aedificatio, possit aliquem prope insequi propter homines per totam diem instillantes exstillantesque. Sed conducti in 49 modo emerserunt propter cibos, et aliquando ne propter illos quidem.

Scandens, scandens, scandens. Vocem apud latus subito audivit.

"Gregori, te videre possum, amabo te?"

Ille vestimentorum corrugatorum bracchium circum umeros posuit, et Gregorius unguentum citroneum olfecit. Oluit ut quod magister urinandi apud Californiam Interiorem gessit cum vespero ad oecos potorios ambulaverunt. Gregorius nomen recordari non poterat. Ioannes Carolus? Ioannes Ludovicus?

Bracchium viri circum umeros erat firmum, ab ianua abnavigans, in pratulum immaculatum, praeter hortum herbae extra culinam. "Tibi damus duas dies feriarum," dixit.

Gregorius ictum subitum anxietatis sensit. "Quare?" Egeratne aliquem malum? Iterne carceri faces?

"Est Maia." Vir eum circumvolvit, oculos cum obtutu profundo vidit. "Se interfecit. In Guatemalia. Gregori, me miseret."

Gregorius se vidit ut abvolare, ad locum milia passuum supra, ad despectum Googleplexús in programmatura Google Terra, ubi se et illum vestimentorum corrugatorum despectavit ut punctas geminatas, duos elementa imaginis, minimus et nullius momenti. Vi mentis facere conatus est se evellere capillos, ad genus decidere et flere.

Procul se dicere audivit, "Ferias non egeo. Bene sum."

Procul illum vestimentorum corrugatorum instare audivit.

Iam diu altercatio perseveravit, tum duos elementa imaginis in Aedificationem 49 moverunt, et ianua post eos clausit.