Gai Institutiones (Krueger, Studemund)/Teodorus Mommesen Guilelmi Studemund S.

E Wikisource






THEODORVS MOMMSEN GVILELMO STVDEMVND S.


      Gaium ut semper amaui, ut non possumus non amare scriptorem naturali sua simplicitate inter aequales pariter fere et flaccidos et molestos nescio quo prisco candore nitentem, auctorem autem iuris populi non nomine tantum Romani eorum qui aetatem tulerunt longe plenissimum et purissimum, ita etiam magis amare coepi, ex quo Gaius noster factus est communibus illis quae tu recordare studiis Veronensibus, cum adstiti tibi, nam ut instarem operi causa non fuit, Gaium recognoscenti labore non minus longo et improbo quam fructuoso et duraturo. Eius laboris haec editio tamquam praemium est; nam de profectibus tuis etsi doctis uiris ex editione tua maiore antea constabat, nunc demum intellegent quicumque iuris studio litterisue Romanis operam dant, quam molesto apparatu, quanta sermonis inaequalitate et scabritia, quot doctis indoctisue interpolationibus intentis oculis tuis tuaque in uniuerso labore constantia liberati simus. Quam ob rem plagulas huius uoluminis, dum id imprimitur, a te missas magna cum uoluptate percurri et si quid erat, quod additum uel mutatum uellem, adnotatiunculis meis tibi significaui. Earum obseruationum cum plerisque in editione locum dederis, alias recte reieceris uel immutaris, ut fit, remanserunt quaedam quae non recepisti siue typothetarum labori parcens, quamquam eiusmodi indulgentiam a te abhorrere sunt qui contendant, siue quod parum tibi socioue operis Kruegero probarentur, siue denique, ut fit, casu fortuito, ipse hortatus, reiectanea haec uel certe reliqua ut praefationi tuae subiungerem et ea quoque communi uirorum doctorum iudicio submitterem. Id quod feci. Sunt autem haec quae sequuntur.

      Scribebam Berolini m. Sept. a. 1877.

      I § 32 pag. 5, 29 seqq. Supplementa a Kruegero in adnotatione ad 5, 31 proposita non satis caute scripta esse uidentur. »Ceterum,« Gaius ait, »etiamsi ante decesserit Latinus, quam anniculi filii causam probauerit, potest mater eius causam probare, et sic et ipsa fiet ciuis Romana et filius, scilicet si Latina sit«. Scilicet si mater ciuis Romana est, causae probatio etiam in filio cessat, quoniam is ex senatusconsulto, de quo Gaius modo dixit § 30, ciuitatem Romanam statim consequitur. Contra quod in editione a Kruegero proponitur supplementum »ciuis Romana, si Latina sit«, si Gaius scripsisset, qui legebant ita acciperent necesse erat: matrem ciuem Romanam causam probare oportere non suo nomine, sed filii, id quod rei contrarium est. Deinde qui Kruegerianis supplementis ponitur casus matrem causam probare noluisse, cum lex ita nullo modo ponere potuit; quid enim est nolle? et quando quoque modo constat matrem causam probare noluisse? Immo talia ubi praescribuntur, solent leges certum numerum dierum definire, intra quem si res de qua agitur facta non sit, aliud quiddam succedit. Praeterea in supplemento Kruegeriano cum alia sunt quae offendunt tum ipse uocabulum in codice seruatum apud eum non habet quo recte referatur. Probabilius certe supplementa ita conformabis: »si mater ante patrem decesserit uel post cum causa non probata et spatium supersit, rem peraget per tutores ipse filius ciuisque Romanus fiet: scilicet ita debet causam probare, ut supra expositum est.«

      I § 78 pag. 17, 6. Ex eis quae supersunt satis, opinor, perspicitur legem Miniciam de matrimoniis inter ciues Romanos Romanasue et peregrinos peregrinasue duobus locis cauisse; nam si una eademque regula rem comprehendisset, parum apte scriptum esset id quod est ( 17, 16) »qua parte... iubet lex ex ciue Romano et peregrina peregrinum nasci«. Dupliciter autem caueri potuit aut ita, ut primum ageretur de matrimonio inter ciuem Romanum et peregrinam, deinde de matrimonio inter peregrinum et ciuem Romanam; aut ita, ut alio loco de inaequali matrimonio generaliter statueretur, alio specialiter caueretur de matrimonio inter ciuem Romanum et peregrinam. Mihi hoc uestigiis scripturae magis conuenire uidetur ex mea sententia sic fere explendis: »Quod autem diximus75) inter ciuem Romanam peregrinumque nisi conubium sit, qui nascitur peregrinum esse, ex lege Minicia descendit... siquidem ea iubet filium deterioris parentis condicionem sequi. Eadem lege rursus alio loco cautum est, ut, si peregrinus ciuem Romanam, cum qua ei conubium non sit, uxorem duxerit..., peregrinus ex eo coitu nascatur: et est hoc maxime casu necessaria lex Minicia: nam remota ea lege matris condicio- nem sequeretur«. A libro scripto duobus locis recessimus: primum post siperegrin cum una tantum littera deficere uideatur, uerba ciuem Romanam cum, id est litterae tres, a codice uidentur afuisse; deinde et est dedimus pro eo quod in Cn traditur »sed«. Gaius quid uoluerit, in uniuersum patet; sed cum Krueger uno solo capite legis Miniciae de hac regula cautum esse statueret, uerba longe aliter conformauit neque, ut mea fert opinio, satis probabiliter resarsit.

      I § 132 pag. 27, 18. Quod legitur in editione de tertia mancipatione filii familias restitutum ex Hollwegii coniectura fere ad uestigia codicis parum euidentia »eaque mancipatione desinit in potestate patris esse«, eo id quod intellegitur non satis enuntiatur. Nam mancipatio quaecumque est patris potestatem tollit neque eo nomine tertia a reliquis differt. Immo scribendum fuit, quod uestigia litterarum uix minus admittunt: »eaque mancipatione facta lex eum non sinit in potestatem patris reuerti, licet nondum manumissus sit, sed adhuc in causa mancipii duret.«

      I § 160 pag. 33, 16. Quod proposui supplementum sumptum fere ex § 27 »quod ius proprie hodie in usu non est: sed libertatem poenae causa hodie amittunt ex lege Aelia Sentia qui dediticiorum numero sunt, si qui contra eam legem in urbe Roma domicilium habuerint«, id editores reiecerunt, ut ex adnotatione tua intellegitur, quoniam ex lege Aelia Sentia ii de quibus agitur Romae morari prohibentur, hic autem agitur de iis qui domicilium ibi collocauerint. At aut ualde fallor aut morandi uocabulum, ut degendi et consistendi, ad ipsum domicilium pertinet; certe secundum iuris auctorem hi qui in oppido morantur incolae sunt (Dig. 50, 16, 239, 2), neque quisquam ignorat quid sit in libertate morari. Sane etiam in itinere ubi quis aliquamdiu manet, ibi recte dicimus eum morari; sed id ipsum de consistendo ualet et omnino domicilii ratio apud Romanos negotiantium itineribus diuturnis adsuefactos paulo aliter ordinata fuit atque nunc receptum est.

      II § 62—64 pag. 50, 9 et pag. 53, 5—17. Displicet transpositio Heimbachiana. Gaiana dispositio commoda magis quam accurata hic eo nititur, quod primum agitur de rerum alienatione, ad quem tractatum usucapio quoque redigitur utpote iustae alienationis legitimum supplementum, deinde transitur ad rerum adquisitionem eam, quae non ab alienatione pendet, qualis est occupatio et specificatio. Locus autem, quaenam res recte alienentur a non domino uel alienari nequeant a domino, aperte prioris tractatus appendix est, quo ipso loco in Gai libro legitur. Postea eum adiectum uideri a Gaio et aliquando § 61 et § 65 continuo se excepisse sane probabile est.

      II § 67 pag. 51, 2 fortasse legendum est »difficilis tamen in(de) rei persecutio sit«.

      II § 64 pag. 53, 13. Displicet quod proposuit Krueger; nam ex mandato licet generali qui rem uendit, non recte componitur cum curatore rem furiosi uendente. Ad sensum praestat, puto, (cf. Dig. 3, 3, 63): »item procurator, si quid ne corrumpatur distrahendum est«.

      II § 82 pag. 54, 2. Supple sic: »pupillus uindicare quidem nummos suos potest, sicubi extent, id est eos petere suos ex iure Quiritium esse, neque tamen stricto iure petere potest sibi eos dari oportere. Vnde de pupillo quidem quaeritur an nummis quos mutuos dedit ab eo qui accepit consumptis ciuili actione eos persequi possit, quoniam dari eos sibi oportere intendere non potest«. De muliere quae dicenda fuerunt, Gaius antea occupauit, ut praeter necessitatem Krueger mulieris actione intrusa orationem meo quidem iudicio pessumdederit.

      II § 96 pag. 57, 3 »cum... istarum personarum nihil suum esse possit, conueniens est scilicet, ut nihil [suum esse] in iure uindicare possint.« Verba uncis comprehensa a glossatore adiecta esse censeo.

      II § 104 pag. 58, 15 in formula testamenti per aes et libram faciendi quod olim defendi »endo mandatela tva cvstodelaqve mea« lectum in ipso codice (nisi quod in eo est tuam), id aegre fero his editoribus me non probauisse. Mandatela uocabulum hoc solo loco inuentum, si quid uideo, actus est mandantis, ut tutela tuentis, custodela custodientis, querela querentis, loquela loquentis et sic deinceps. Solet autem ius antiquum contractum duorum (ex quo genere hoc testamentum est) ita significare, ut utriusque contrahentis condicio quantum fieri potest proprie definiatur; itaque recte comparabitur mandatela testatoris emptorisque custodela cum empto uendito et locato conducto. Contra cumulationes illae inanes, qualis foret mandatela mandatarii eiusdemque custodela, ab huius aetatis formulis tam abhorrere uidentur quam peruulgatae sunt aetate posteriore.

      II § 123 pag. 62, 11 nominatim mihi glossa est licet antiqua, cum adsit item in Epitoma; nam male ita praecipiuntur quae Gaius plene persequitur § 127.

      II § 149 pag. 68, 15 simplicissimum uidetur hoc supplementum: »nec ullum ius aduersus eos habent heredes ab intestato, scilicet si legitimo iure deficiuntur«.       II § 195 pag. 77, 13 fuit fortasse »statim... putant fieri legatarii, etiamsi ignoret sibi legatum demissum esse: posteaquam scierit et omiserit legatum, proinde esse atque si legatum non esset«.

      II § 223 pag. 82, 20 »Si tamen heredibus secundum nostrorum opinionem siue etiam extraneis secundum illorum opinionem duobus pluribusue eadem res... legata fuerit«. Pro si illud quod in libro Veronensi est siue ferri non potest: nam nouum caput incipit ita formatum, ut ipsum praeceptum non pendeat ab ea controuersia, de qua Gaius antea egit quamque hic obiter repetit.

      II § 234 pag. 83, 27 »tutor... an post mortem heredis dari possit quaerentibus eadem forsitan poterit esse quaestio quam de (ita C) agitatur qui ante heredum institutionem datur«. Mihi praeter alia euidenter corrupta poterit esse quaestio quaerentibus subabsurde dictum uidetur et hic quoque ut passim alibi cum apud Gaium tum in omnibus qui supersunt iuris libris glossemate orationem aliquando limpidam turbatam esse puto. Potest Gaius scripsisse ita: »quaerentibus eadem forsitan quaestio quae de (eo) agitatur«, quamquam collocatio uerborum paulo impeditior est.

      III § 44 pag. 102, 3 »lex Papia... prospexit, ut pro numero liberorum, quos liberta mortis tempore habuerit, uirilis pars patrono debeatur eique ex bonis eius quae c milium sestertium plurisue reliquerit patrimonium, si testamentum fecerit, dimidia pars debeatur. si uero intestata liberta decessit, tota hereditas ad patronum pertinet«. Ita haec Krueger formauit parum recte; neque enim idonei scriptoris est, ut id quod priore commate de liberta enuntiat, ex posteriore demum intellegatur accipiendum esse de liberta non centenaria, id est pro nihilo esse. Neque ipsa res probabiliter excogitata est. Certa ratione quid scripserit Gaius adsequi cum nobis datum non sit, haec, opinor, propius accedent ad ea quae fuerunt: »debeatur, scilicet ex bonis eius quae centum milium sestertium plurisue substantiam habeat. Nam si minoris ea fuerit, non nisi ab intestato hereditas ad patronum pertinet«.

      III § 107 pag. 116, 2 »pupillus omne negotium recte gerit, ut tamen, sicubi tutoris auctoritas necessaria sit, adhibeatur (tutor), ueluti si ipse obligetur«. Pro ueluti expectemus sane utique; sed consentio cum his editoribus ab emendatione abstinendum esse, cum illud alibi quoque (ut III § 90. 128) apud Gaium ita usurpetur, ut non tam exemplum adferatur quam id ipsum de quo agitur aliis uerbis enuntietur.       III § 113 pag. 116, 20 plus non potest, cum post pauca uerba redeat, hoc loco inducendum uidetur.

      III § 132 pag. 121, 11 pro proprie potest adquiesci in eo quod Huschke proposuit (non) proprie; praestat tamen fortasse perperam.

      III § 138 pag. 122, 9 Gaius sane melius fecisset, si aut haec — ut Krueger uoluit — omisisset aut quae leguntur § 136 fin.; sed uerborum conceptio ea est, quam adnotatori non adtribuas.

      III § 221 pag. 142, 6 »pati... iniuriam uidemur non solum per nosmet ipsos, sed etiam per liberos nostros quos in potestate habemus, item per uxores nostras, cum in manu nostra sint«. Ita C. Extremum comma sane ineptum si quid uideo inducendum est, non mutandum cum Lachmanno, sicut legitur in editione »quamuis in manu nostra (non) sint« ; ita enim uix potuit librarius errare. Item quod tertio loco praemittitur, ideo adiectum est, ne determinatio illa quos in potestate habemus legenti ad uxorem quoque trahenda esse uideretur.

      IV § 13 pag. 145, 20 suppleo »falsi damnatis« uel »falsi conuictis«.

      IV § 34 pag. 151, 27 fortasse fuit »et sic de debito cum praeposita simili fictione heredis ita subicitur«.

      IV § 40 pag. 153, 9 suppleo »demonstratio est ea pars formulae quae praecipit id quod geritur«. Praecipere alibi quoque de formula usurpatur (IV § 63 ) neque opus est, puto, addere iudicis uocabulum.

      IV § 124 pag. 174, 3 magis placent haec: »quodsi dissimulauerit tum« (scilicet cum obicitur exceptio cognitoria) »et per cognitorem egerit«. Pro tum et in libro Veronensi est cum et (uel ei), praestat sane unam litteram mutare quam duobus locis cum Kruegero hiatum statuere.

      IV § 131 pag. 175, 24 »quae ante tempus obligatio in iudicium deducitur« scribendum est; quod in adnotatione a Kruegero commendatur tempus obligationis, peruersum est.