Gallia Christiana 1720 02/Admonitio

E Wikisource
Gallia Christiana - T. 2 (1720)
Admonitio (p. i-ii)
◄   Index Hoc in tomo continentur   ►


ADMONITIO.


PRodit tandem in lucem, elegantissimis, & quidem typis plane regiis novæ Galliæ Christianæ Tomus secundus, beneficio & munificentia Celtissimi & Regii Principis, qui Galliæ publicam rem, mira prudentia moderatur, parique tuetur fortitudine. Hoc Mœcenate, verius quam Horatianus, atavis Regibus edito, quid non licet nobis pro Gallia Christiana polliceri !

Post plurima, ne dicam omnia pene comparata undecunque in hoc opus subsidia, unum videbatur deesse ; scilicet ut notarum & observationum viri clarissimi & doctissimi Stephani Baluzii, in Fratrum Sammarthanorum Galliam Christianam nobis copia fieret, quod potissimum in votis erat. Sed huic thesauro, quem per annos sexaginta quatuor congesserat, his gazis tanto labore partis incubabat paulo tenacior noster senex ; nec patere quorumcunque oculis patiebatur. At post ipsius mortem, quam cum omnibus litterarum cultoribus prosecuti sumus lacrymis, voti tandem compotes facti sumus, jussu providentissimi Principis Franciæ supremi Rectoris, qui inter maxima regni negotia, minimis quoque mira vigilantia prospicere non dedignatur. Itaque cum oculatissimum Principem minime lateret, Baluzium locupletissimam rei litterariæ reliquisse supellectilem, maximeque pro Galliarum historia ecclesiastica, quæ magno usui mihi esse posset ; præcepit, nec rogatus, nec monitus (ea est Principis beneficentia) ut tantis divitiis, ad commune reipublicæ litterariæ bonum mihi perfrui liceret : quod consecutus sum illustrissimo viro D. de Machaut Regi à Consiliis & Urbanarum rerum Prætore vigilantissimo, jussorum Principis exsecutionem curante.

Tanto potiti thesauro, sine mora contulimus Baluzianas animadversiones & observationes in veterem Galliam Christianam, cum novæ a nobis adornatæ & publici jam juris factæ tomo primo, & maxima parte tomi secundi jam tum typis mandata : & magno cum gaudio, nec sine stupore explorate perspeximus, pauca admodum esse in his doctis notis, quæ in opere desiderentur nostro (a)[1]. Hæc citra jactantiam, & sine suco dicta explorare quisque potest, laudatas notas consulendo inscriptas marginibus veteris Galliæ Christianæ quadripartitæ, quæ nunc cum MSS. codicibus Baluzianis in regia bibliotheca asservatur ; quod non dubium erit æquo & benevolo lectori, diligentiæ nostræ in scrutandis ecclesiæ Gallicanæ veteribus monumentis argumentum.

Absit tamen ut immunem a mendis putem novæ Galliæ Christianæ tomum primum, ab annis quatuor editum, aut alterum qui nunc lucem aspicit. Miraculo sane proximum foret, si tantæ molis historia, innumera pene facta, ex reconditioris antiquitatis tam sacræ quam prophanæ visceribus eruta complectens, & multis propemodum inextricabilibus chronologiæ notis implexa, erratorum expers esset. Plurimorum quoque lapsuum causam præbuere tot nomina & cognomina informibus exarata characteribus, quæ legere, nisi conjiciendo & divinando, non licuit.

De iis post editum primum tomum, ad me scripsere nonnulli viri docti, officiose quæ emendatione digna censerent, solo, ut par est credere, veritatis acti studio indicantes. Alii vero in hoc studiorum genere parum versati, ex contentione acriorem censuram adhibuerunt. Quid tum, dummodo veritas, cui soli scribimus & famulamur, magis ac magis innotescat. Utrisque respondebimus in animadversionibus ad calcem subjiciendis.

Alia sunt quæ observavimus a nemine notata ; & ad hæc quoque bona fide deletilem adhibuimus spongiam. Si qua vero errata deinceps detexerimus, ea in tomorum sequentium præfationibus detegere & detergere nunquam pigebit.

Post responsa ad singula quæ nobis objecta sunt, restat generalis objectio diluenda.

D. Edmundus Martenne, inquiunt, tanta festinatione Gallicanas provincias obivit, ad colligenda ecclesiastica monumenta, ex quibus nova Gallia Christiana consarcinata est ; ut vix potuerit ea qua oportebat accuratione chartophylacia scrutari, explorare instrumenta, & corrupta a sanis & sinceris discernere ; maxime cum præcipuus ejus itineris litterarii scopus esset molem sui thesauri anecdotorum, ut ipse appellat, augere. Hanc objectionem, quæ in ore omnium pene est, dissimulare non potuimus, sed ad eam facile respondetur.

Primo, pleraque a nobis adhibita ad repurgandam & amplificandam veterem Galliam Christianam, nostro labore parta sunt, & diligentia in legendis antiquorum monumentorum collectionibus, quæ ab annis sexaginta in lucem prodierunt ; in investigandis codicibus manu exaratis, quorum in Parisiensibus bibliothecis & museis, in parlamenti ac cameræ computorum archivis, &c. immensa propemodum est copia. Quid nobis non suppeditavit litteraria penus Mabillonii, quam jure appellare possumus omnium scriptorum ad ecclesiasticam & monasticam historiam pertinentium inexhaustum thesaurum.

Secundo, sexennium in litterariis itineribus D. Edmundi Martenne & socii ejus insumtum, sufficiebat ad perlustranda serio chartophylacia, & examinanda maturo judicio instrumenta ; etiamsi magnam temporis partem in colligendis anecdotis contulisset, quorum jam duos habebat tomos, quando litterario quod descripsit se commisit itineri anno 1708.

Tertio, D. Edmundus Martenne, non unicus, sed unus fuit ex multis qui nobis opem tulerunt, ad consulenda & colligenda chartophylaciorum instrumenta. Eo sane consilio D. Jacobus Boyer, ut alios interim bene multos sileam, omnia pene loca, de quibus in priori, & altero tomo nostræ Galliæ Christianæ actum est, peragravit, nullosque tabulariorum forulos intactos reliquit. Itaque si Martennius præproperans nonnulla prætermisit, quæ ipsi exciderunt, Boherius haud dubie recolligit.

Præter adjutores & socios mei laboris in præfatione primi Galliæ Christianæ tomi commemoratos, duo ex nostro sodalitio a tribus annis accesserunt viri religiosissimi & doctissimi domnus Johannes Thiroux & D. Josephus Duclou, qui mutuam operam mihi conferunt ad suscepti operis continuationem & perfectionem.

Complectitur hic tomus duas tantum provincias Bituricensem & Burdigalensem, seu Aquitanicas primam & secundam ; & tamen majoris est molis quam primus, quia longe plures continet abbatias, quarum, uti archiepiscopatuum & episcopatuum præmittendus est elenchus.



  1. (a) Discrepamus tamen aliquando ; ubi scilicet Baluzius aberrat. Exempli gratia, vir doctus corrigit Sammarthanos qui scripserunt tom. 4. pag. 679. col. 2. Moyssiacum addictum fuisse Cluniacensi congregationi tempore S. Hugonis abbatis, & pro Hugone, Odilonem ponit ; sed charta xviii. quam damus inter instrum. pag. 37. col. 1. probat legendum esse Hugonem. Idem Baluz. annis 1229. 1234. 1236. assignat Guillelmum abbatem ; at luce clarius est his annis abbatem Moyssiac. fuisse Raimundum de Monte-pensato, & Guillelmum electum tantum fuisse an. 1245. Docet Bertrandum Roberti præfuisse circa 1380. Attamen probavimus Almericum abbatem fuisse ab an. 1371. usque ad 143.