Jump to content

Genealogia Caroli Magni

Checked
E Wikisource
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Genealogia Caroli Magni
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 98

Genealogia Caroli Magni (Auctor incertus), J. P. Migne

CANISIUS LECTORI.

(1409C)

Non magni momenti dices esse hanc schedam genealogicam tam brevem, tam nullo auctore praesignem. Ita est. Attamen non digna est perire, quippe quae se sua antiquitate commendet, scripta anno 867. Ab interitu hic vindico. Hoc unum in hac editione consilium. Quod autem Carolus Magnus hic mortuus dicitur anno 815, est plane contra sententiam communem, quae in annum 814 consentit.

INCIPIT COMMEMORATIO GENEALOGIAE CAROLI IMPERATORIS.

ANSPERTUS, qui fuit ex genere senatorum, praeclarus vir atque nobilis, in multis divinis pollens, accepit filiam HLOTHARII regis Francorum ad conjugem, nomine BLICHILT., et habuit ex ea filios tres et filiam unam: primogenitus ipsius ARNOLDUS nominatus (1409D)est; secundus FERIOLUS; tertius MODERICUS; et filia ipsius TARSICIA. FERIOLUS quidem episcopus effectus est, in Ucesiu civitate martyrio coronatus est, ibique requiescit in pace. MODERICUS vero in Harisio episcopus est ordinatus, ibique confessor Christi requiescit in pace, ubi Deus pro ejus meritis multa (1410C)miracula operatur. TARSICIA virgo Christi in virginitate sua perseverans, in Rodinis civitate requiescit: pro cujus meritis ibidem Christi virtus quotidie ostenditur: quae etiam fertur mortua mortuos suscitasse. ARNOLDUS primogenitus ipsius genuit dominum ARNULFUM; dominus ARNULFUS genuit FLODULFUM et ANSKISUM. FLODULFUS divina annuente gratia episcopus ordinatus est. ANSKISUS genuit PIPINUM. PIPINUS genuit CAROLUM. CAROLUS vero genuit dominum regem PIPINUM. Dominus PIPINUS genuit Caesarem gloriosum ac principem nobilissimum CAROLUM.

Anno incarnat. Domini nostri Jesu Christi 815 CAROLUS omnium Augustorum optimus, ad Aquasgrani V Kal. Febr., hora diei tertia, de hoc saeculo migravit, qui regnavit annos 47. Decessit autem anno aetatis suae 72.

Et suscepit HLUDOVICUS filius ejus eodem anno imperium, qui regnavit annos 26, id est, usque ad annum incarnationis Domini nostri Jesu Christi 840. (1410D)Decessit autem XII Kal. Jul. in insula Rheni, juxta palatium in Ingilinheim.

Post quem HLUDOVICUS filius et aequivocus ejus in orientali Francia suscepit imperium: qui anno praesente, id est, incarnationis Domini nostri Jesu Christi 867, 27 annos regnare videtur.