Jump to content

Genealogiae deorum/Liber primus

Unchecked
E Wikisource
 Epistola dedicatoria Liber II 


Carmine concipimus geneas cantare deorum,
      Quos pia gentiles turba uocare solet:
Quonam quisque patre, et qua sit genitrice creatus,
      Forsitan et clarum si quid in orbe dedit.
 5 In quibus Ascraei pars est non ultima uatis:
      Multa etiam, Siculus quae Diodorus agit.
Quicquid et aggessit quondam Certaldus in unum,
      Aut ueteres scriptis nos docuere suis.
Melpomene assistas, turba comitante sororum.
 10       Res et in hoc schedio uestra putatur agi.
Quem primum longaeua deum commenta uetustas
      Dicitur, huic nomen Gorgonis ilia dedit.
Quod neque fas aperire foret, nec prodere cuiquam,
      Hac uenerata suum religione deum.
 15 Hunc sine principio, nulloque autore parentem,
      Credidit in tenebris degere posse Chai.
Id Chaos (ut perhibent) rudis atque incondita rerum
      Materies, uno corpore iuncta fuit.
Cui neque quam posset quisquam dignoscere formam,
 20       Nec nisi pondus iners, et graue, uultus erat.
Dicitur hanc deus is sedem tenuisse profundam:
      Hinc factum, ut nulli cognitus ille foret.
Qui congesta Chao discordia ferre tumultum
      Semina concipiens, intulit hisce manum.
 25 Litigium eduxit primum: id sine matre profectum,
      Panaque, tum Parcas exiilisse ferunt.
Prima fuit Clotho, Lachesis subit, Atropos inde:
      Hae manibus uitam fataque nostra gerunt.
Ipse Polum digitis post haec conclusit in orbem
 30       Exiguum ductis: sic uaga fama canit.
Protulit hinc Terram, dictam quoque nomine Vestae:
      Quae Famam, et Noctem, Taygetemque parit,
Tartaron, Antaeum: numero quae pignora quinque
      Sola creat, nullo semine fulta uiri.
 35 Tum Terrae iunxisse latus, Phytonaque magnum,
      Inde Erebum fertur progenuisse Deus.
Mox Erebum de Nocte ferunt ter pignora septem
      Gignere. primus Amor diceris esse puer,
Gratia dehinc patiensque Labor, liuensque uenenum
 40       Inuidiae, Metus hinc, Frausque, Dolusque subit:
Humanisque tenax nimium quae mentibus haeret.
      Nonus Egestatem sustinuitque locus.
Hinc ea quae miseros fertur sortita, Famesque,
      Cum Senio, Morbus, deinde Querela uenit.
 45 Pallorem, et Tenebram, ac Somnum, Mors atra sequuta est,
      Atque Charon, pene est ultima nata Dies.
Ast oriens Aether conclusit uiscera matris:
      Cui soror est natos proxima nixa duos.
Hunc primum dixere Iouem monumenta uetusta,
 50       Hunc Coelium: atque idem Coelius esse potest.
Iuppiter e cerebro natam eduxisse Mineruam
      Dicitur, et nulla de genitrice, suo.
Altera nata tulit nomen Proserpina matris,
      Quae (si uera canunt) illius uxor erat.
 55 Qua Diana simul, Tritopatreus, Ebuleusque,
      Et Dionysus item, prosiliere Ioui.
De Niobe est Apis, Lysica susceptus at Hercles,
      Hermen Cyllene protulit Arcadica.
Sunt scita, Sol primus, Liberque ex ordine primus,
 60       Pignora de incertis matribus orta deo.
Idem Epaphum genuit, siue Isis nata Promethei,
      Siue Io hunc tulerit: pressit utramque deus.
Teque ex Persephone, Liber, dixere secundum
      Mercurium, uates progenuisse pii.
 65 Primus at ex illo, primaque Cupido Diana
      Editus est: aliis nixibus Autolius.
Lychione hunc illi peperit. fuit illa parente
      (Sed nondum uolucri) Daedalione sata.
Autolius primum non nota e matre Sinonem:
 70       Sissyphon hic, geminos, Autoliamque tulit.
Dicitur hac sollers quondam prognatus Ulysses,
      Proditor hoc Troiae patre fuisse Sinon.
Ex Epapho Libya est, et coniuge Cassiopea,
      Belus inexplicitis Priscus ab uberibus.
 75 Ex Belo Danaus, geniti, Aegisthusque, et Agenor:
      Sed quibus, haud clarum, matribus extiterint.
Quinquaginta ortae Danao, fera pectora, natae
      Matribus ambiguis: quae necuere uiros.
Nomen Hypermestra est primae, Bona dicta secunda,
 80       Tertia Amymone: caetera turba latet.
Prima tamen scelere abstinuit, sponsoque pepercit:
      Aegisthi reliquae dissecuere genus.
Quo pater his facto perituras Iuppiter undas,
      Quas referant humeris, sub Phlegethonte dedit.
 85 Lynceus Aegistho natus perhibetur, et una
      Quos decies fratres quinque fuisse patet.
Tanta cohors dubium quibus a genitricibus orta:
      Deque tot, hic nomen Lynceus unus habet.
Iunctus Hypermestrae magnum produxit Abantem,
 90       Cuius in Argiuis regna fuere diu.
Is Proetum, Acrisiumque e uentribus, Iasiumque,
      Sustulit ignotis. Proetus at ipse Meram.
Cumque Mera geminas (si stant audita) sorores:
      Sed non sunt illis nomina certa satis.
 95 Antiopa has fertur, Sthenoboea, uel Antia nixa:
      Sunt uario uatum pectora iudicio.
Acrisio Danaë genita est: stetit abdita mater,
      E pluuio Danaë Persea nixa Ioue.
Iasio Amphion, Thalaon, Atalantaque nati:
 100       Hippomanem cursu quam superasse ferunt.
Orta tua est Neleu coniunx Amphione Chloris,
      Phlegraeusque fuit de Thalaone puer.
De Thalaone uiro prodit malefida Eriphile,
      Saeua tori consors Amphiaraë tui.
 105 Eurynome huic mater dicta est: sed caetera turba
      Partubus obscuris edita prosiliit.
Quin etiam Eurynome Thalaon tibi gignit Adrastum:
      Argiam hic natas, Deiphilenque duas.
Non patuit genitrix. uerum hac tu coniuge Tydeu
 110       Laetus es: illa uiro non Polynice minus.
Tertia sed Beli proles narratur Agenor,
      Septenum tacito uentre parasse genus.
Europam in Cretam tauro per caerula uectam,
      Et quae Taygetam traxit amore Iouem.
 115 Quamque canunt factam nato Lacedaemone matrem:
      Sint licet, hinc Semelae qui tribuisse uelint.
Hoc Polydorus item natus fluxisse putatur,
      Et Cadmus, Phoenix, Labdacus, atque Cilix.
Hermione Autonoen Cadmo, Semelenque, et Agauen
 120       Edidit: Inoë filia quarta fuit.
Datque Philistenem Phoenix, quo deinde Sychaeus:
      Te Phoenix triplici pignore Bele patrem:
Didone, atque Anna, diro quoque Pygmalione.
      Nec satis, hos uteri qui genuere, patent.
 125 Tresque Cilix profert obscura coniuge natos,
      Non ullo illustri nomine Lampsacium:
Pyrrhodem, e silice primus qui excusserit ignem:
      Et patrem antiqui Pygmaliona Paphi:
Quem peperit dilecta prius sibi eburnea uirgo.
 130       Deque Papho est Cinyras, matre latente, satus.
At Cinyras Myrrham, et de Myrrha sumpsit Adonim:
      Sed genitrix Myrrhae nomine nulla datur.
Labdacus extrema est producta ab Agenore proles:
      Laius huic tacito filius ex utero.
 135 Laius Oedipodem ex Iocasta coniuge sumpsit.
      Ex matre impurus quatuor Oediopodes:
Antigonam, Ismenen, Eteoclea cum Polynice.
      Thersandrum Argia de Polynice parit.
Coelius aetheriae sobolis pars altera, bis sex,
 140       Sed tantum e Vesta pignora sena dedit:
Tethyn, Opim, Cererem primam, Titana, marisque
      Rectorem Oceanum, falciferumque senem.
Vulcanum primum tulit inde, Iouemque secundum:
      Sed quo concubitu, non tenuisse licet.
 145 Mercurius pariente Die quoque tertius, illi,
      Si modo uera canunt, magnaque nata Venus.
Inuentorque domus luteae, sine nomine matris,
      Toxius ortus ab hoc, atque secunda Venus.
A uenio deducta Venus, quod ad omnia diua
 150       (Tullius ut cecinit) prompta uenire solet.
Haec eadem a spumis olim sibi nomina traxit,
      E quibus in rauco dicitur orta mari.
Nam pelagi tumidas quum demisisset in undas
      Saturnus Coelo membra resecta patri,
 155 Illorum e spumis contractis sanguine fuso,
      Virgo sub aequreis orta putatur aquis.
Aphrogenia igitur dicta est hinc, atque Aphrodite,
      Dorica quod spumam lingua uocauit aphron.
Et quod nata sacris primum est appulsa Cytheris,
 160       Hoc Cytherea sibi nomen habere solet.
Quod Cypron hinc petiit, sedes ubi plurima diuae est,
      Huic quoque cognomen Cyprogenia fuit.
Natus Eryx, structo Siculorum in uertice templo,
      Fecit ut huic nomen post Erycina foret.
 165 Sunt qui illam dicant Philomedea, testibus orta
      Quod fuerit, risum uel dea semper amet.
Te peperisse uolunt matrem hanc formose Cupido,
      Qui mentes hominum coelicolumque domas.
Mercurio fulgens peperit Venus Hermaphroditum,
 170       Qui mulier, qui uir, neuter et unus erat.
Vulcano e primo primus fuit ortus Apollo,
      Quem Iouis alterius nata Minerua creat.
Prima Ceres Acheronta parit: qui Nocte Megaeram,
      Tisiphonam, Alecto, tris furias genuit.
 175 E terraque Stygem: parit haec Cocyton: at ille
      Te Phlegethon: Lethen tu generare soles.
Vtraque in obscuro est genitrix. Acheron quoque nymphae
      Turbidus ex Orne, protulit Ascalaphum.
De Styge te nata natam Victoria. sed te
 180       Natus Honor sola est, delituitque pater.
Se quondam laeto Reuerentia iunxit Honori,
      Et sacra Maiestas protinus orta fuit.
Titanum e terra bis septem promere foetus
      Constat, et Aurora est filia sola tamen.
 185 Caetera turba mares, Hyperion, et ipse Lycaon,
      Coeus, et Astraeus, saeuus et Iapetus.
Pallenes, Pallasue, et Typhon siue Typhoeus:
      Quidque patris nomen non habuere sibi
Encheladus, Briareus, Aegeon, Runcus, Aloëus,
 190       Falciferi ultores, Porphyreonque, dei.
Quos pater infestos olim sibi Iuppiter igne
      Ad Styga fulmineo trusit ab arce poli
Sanguine ab illorum fuso excreuisse uirorum
      Caedibus et uitiis corpora plena ferunt
 195 A magno exortum memorant Hyperione Solem,
      Et Lunam: obscurus partus uterque manet.
Aeonas, Horasque Chronis: sed Nerea Soli
      Lampetiam, et pariter te Phaëtusa tulit.
De Persa Oceani prole est sublataque Circe,
 200       Aeetesque deo, qui uehit altus equos.
Medeam Aeetae coniunx Ipsaea tulisse
      Fertur, et Absyrtum, Calciopenque uiro.
Vxorem hanc Phryxus, Medeam duxit Iason,
      Quae fratrem potuit dilacerare suum.
 205 Sol quoque Miletum non nota excepit ab aluo,
      Angitiam, Dircen, Pasiphaënque simul.
Candida Mileto Cyane est enixa gemellos,
      Biblida cum Cauno, quos malus ussit amor.
Arcadis at mater de patre Lycaone nata est
 210       Calisto, arctoi gloria summa poli.
Haec ursa est, Helice, Septentrio, uel Cynosura,
      Interdum Phoenix nomine dicta nouo.
Latonam e Coeo, qua tu susceptus Apollo,
      Asterienque ferunt matre latente satas.
 215 Aurora Astraeo peperit Titania fratri
      Astraeam, et uentos, qui freta longa premunt.
Primus ab exortu consurgit Apeeliotes,
      Quem Subsolanum lingua Latina uocat.
Huic flat ab occiduo aduersusque Fauonius orbe,
 220       Graecula quem Zephyrum dicere turba solet.
Perfurit arctoo Septentrio missus ab axe:
      Hunc Boream Graiae constituere notae.
Limite quem recto mittit contraria tellus:
      Est Latiis Auster, Cecropiusque Notus.
 225 Inter eum et primum celer est Vulturnus Achaeis
      Ingenti strepitu quod fluat, Eurus erit.
Personat Argestes contra, nostroque uocatus
      Spirat in aequoreas nomine Corus aquas.
Austrum inter Zephyrumque fremês uenit Aphricus, aut Libs:
 230       Obuius huic Aquilo turbidus ore furit.
Quem Libs atque Notus claudunt, ab utroque uocatur,
      Compositis gemino dogmate nominibus.
Caecian opposita dicunt de parte meantem,
      Is sibi Romanum non puto nomen habet.
 235 At quem Vulturnus medium comprehendit, et Auster.
      Euroaustrum appellant, Euronotumque simul.
Thrascion obiiciunt crepitantem a fronte poëtae:
      Fallor, an haec numero stirps duodena fuit?
E Zephyro Balium, Xanthumque, Harpyia Podarge
 240       Fertur Achilleis nixa tulisse iugis.
Sed Zethum, et Calaim, Boreae parit Orithyia:
      Ignoto Harpalicen sustulit ille toro.
Hesperon ex Asia, atque Epimethea, teque Prometheu:
      Atlantem ex Clymene protulit Iapetus:
 245 Hesperus Hesperidas, Aeglen simul atque Erethusam,
      Tertia quam memorant Hesperethusa fuit.
Pyrrha patrem nascens Epimethea sola uocauit,
      Cognita Pyrrha satis Deucalione uiro.
Hesperidum et Pyrrhae matres latuere: Prometheus
 250       Pandoram molli fecit at ipse luto.
Iside mox factus pater est, et Deucalione,
      Quos tulit obscura de genitrice duos.
Deucalion Pyrrha genuit de coniuge, uersum
      Psittacon in uolucrem nominis inde sui.
 255 Hellanuque, Hellas quo dicta est Graecia: tectis
      Sed te Phentrates et Dionyse toris.
Ex Atlante fuit tacito de uentre Calypso,
      Sed puer ex Aethra post generatus Hyas.
Hic uenator erat, quem fulua leaena peremit:
 260       Illa diu est Itachum sed remorata uirum.
Atlanti coniunx Hyadas quoque parturit Aethra,
      Quas numero septem fama fuisse refert.
Pyrrhodile, Eudora, Ambrosie, Chronis, atque Thiene,
      Polyxo, et Phyto: nomina Graeca manent.
 265 Pleione Atlantis foemori coniuncta, putata est
      Nutrices Bacchi gignere Pleïadas:
Taygetam, Maiam, Steropen, Meropenque, Celeno,
      Electram, Alcyonen, sidera facta polo.
Pallene, aut Pallas quintam genuisse Mineruam
 270       Diceris: at uenter, quo generata, latet.
Creditur illa tamen patrem occidisse. Typhoeus,
      Seu Typhon, natos edidit ipse duos:
Aeon, et ignota fuit hic productus a aluo:
      Chedria te mater faeua Chimaera tulit.