Genesis (Auctor incertus)

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Genesis
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus II

AucInc.Genesi 2 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Genesis

(PL 2 1097D) Principio Dominus coelum terramque creavit
Namque erat informis, fluctuque abscondita tellus,
Immensusque Deus super aequora vasta meabat,
Dum chaos et nigrae fuscabant cuncta tenebrae.
Has dum diiungi iussit de cardine, fatur:
Lux fiat, claro et nituerunt omnia mundo.
Cum Dominus primi complesset facta diei,
Condidit albentem nebulis nascentibus axem,
Accipit immensus verrentia littora pontus,
Multiplices rapiens validis cum tractibus amnes.
Tertia lux faciem terrarum fulva retexit,
Arida mox posito narratur nomine terrae,
Florea ventosis consurgunt germina campis,
(1098D) Pomiferique simul procurvant brachia rami.
Quarta dies generat solis cum lampade lunam,
Et stellas tremulo radiantes lumine fingit,
Haec elementa dedit subiecto insignia mundo,
Tempora quae doceant varios mutanda per ortus.
At quinta accipiunt liquentia flumina pisces,
Et volucres varias suspendunt aere pennas.
Sexta praegelidos in spiras lubricat angues,
Quadrupedumque greges totos diffundit in agros;
Cunctaque multiplici mandavit crescere passim
Germine, et immensis errare et pascere terris.
Haec ubi constituit divina potentia iussu,
Rectorem inspiciens mundanis defore rebus,
(1099A) Haec memorat: Nostris hominem faciamus ad unguem
Vultibus adsimilem, toto qui regnet in orbe.
Et licet hunc uno posset componere verbo,
Ipse tamen sancta dignatus ducere dextra,
Inspirat brutum divino a pectore pectus.
 Quem postquam effigie formatum, ceu sua vidit,
Metitur solum mordaces solvere curas.
Ilicet irriguo persuadit lumina somno,
Mollius ut vulsa formetur foemina costa,
Atque artus mixtu gemino substantia firmet.
Inditur et nomen vitae, quod dicitur Eva.
Quapropter nati linquunt de morte parentes.
Coniugibusque suis positis cum sedibus haerent:
Septima quando Deus factorum, fine quievit,
Sacrata statuens venturi gaudia saecli;
(1099B) Ilicet exhibitus animantum ex ordine turbis,
Viritim cunctis nomen quod permanet indit,
Adami a Domino donata scientia solers.
Quem Deus alloquio, iunctam dignatur et Evam:
Crescite multimodo ventura in tempora partu.
Ut polus et plenae vestro sint germine terrae,
Haeredesque mei, varios decerpite fructus.
Quos nemora et pingui reddunt de cespite campi.
Haec ubi disseruit, laeta paradisus in aula
Instruitur, primique aspectat lumina solis.
Gignitur haec inter, pomis letalibus arbor,
Coniunctum generans vitae mortisque saporem.
Aedibus in mediis puro fluit agmine flumen,
Quod rigat insignes liquidis de fluctibus ortus,
Quadrifidesque secat undante ex fonte meatus.
(1099C) Phison auriferis praedives fluctuat undis,
Conspicuasque terit rauco de gurgite gemmas;
Prasinus huic nomen, illi est carbunculus ardens,
Perspicuusque vadis terram praelambit Evilat.
Post hunc Aethiopas Gaeon adlapsus opimat.
Tertius est Tigris, Euphrati adiunctus amoeno,
Assyriam celeri discretim flumine sulcans.
Hic positus custos Adamus cum coniuge fida,
Atque opifex, tali formatur voce Tonantis:
Ne trepidate simul licitos praecerpere fructus,
Quos nemus intonsum ramo frondente creavit:
Solliciti ne forte malum noxale legatis,
Quod viret ex gemino discreto ad munia succo.
Nec minus interea caecos nox alta tenebat,
Ac modo formatos nec vestis texerat artus.
 Has inter sedes, et baccis mitibus ortus,
(1099D) Spumeus astuto vincens animalia sensu,
Serpebat tacite spiris frigentibus anguis;
Livida mordaci volvens mendacia sensu,
Foemineo tentat sub pectore mollia corda.
Dic mihi cur metuas felicia germina mali?
Numquid poma Deus non omnia nota sacravit?
E queis si studeas mellitos carpere victus,
Aureus astrigero remeabit cardine mundus.
(1100A) Illa negat, vetitosque timet contingere ramos;
Sed tamen infirmo vincuntur pectora sensu.
Illicet ut niveo iam mitia dente momordit,
Adfulsit nulla maculatum nube serenum.
Tum sapor illecebram mellitis faucibus indens,
Compulit insueto munus deferre marito.
Quod simul ac sumpsit, detersa nocte, nitentes
Emicuere oculi, mundo splendente, sereni.
Ergo ubi nudatum prospexit corpus uterque,
Cumque pudenda vident, ficulnis frondibus umbrant.
Forte sub occiduo Domini iam lumine solis
Agnoscunt sonitum, trepidique ad devia tendunt.
Tum Dominus coeli moestum compellat Adamum:
Dic ubi nunc degas? Respondit talia supplex:
O Domine, adfatus pavido sub corde tremisco,
(1100B) Magne, tuos; nudusque metu frigente fatigor.
Tum Dominus; Quis poma dedit noxalia vobis?
Tradidit haec mulier, dum dicit lumina promptim
Candenti perfusa die, liquidumque serenum
Adfulsisse sibi solemque et sidera coeli.
Protinus ira Dei turbatam territat Evam,
Auctorem vetiti dum quaerit maximus acti.
Illa sub haec pandit: Serpentis suasa loquentis
Accepi, fallente dolo, blandoque rogatu;
Nam sua vipereis intexens verba venenis,
Haec mihi prae cunctis narravit dulcia pomis.
Ilicet omnipotens condemnat gesta draconis,
Praecipiens cunctis invisum visere monstrum,
Pectore mox fuso prorepere, tum sola morsu
Mandere, mansuro quaecunque in tempora bello,
(1100C) Humanos inter sensus, ipsumque labantem;
Vertice ut abiecto pronus post crura virorum
Serperet, ut calcet dum labens cominus instat.
Foemina fraudigeris misere decepta loquelis,
Praecipitur duro discrimine ponere partum,
Servitiumque sui studio perferre mariti.
Tu vero cui visa fuit sententia verax
Coniugis, immiti cessit quae victa draconi,
Deflebis miserum per tempora longa laborem,
Nam tibi triticeae surget pro germine messis
Carduus, et spinis multum paliurus acutis:
Ut cum visceribus lassis et pectore moesto,
Plurima sollicitos praestent suspiria victus:
Donec in occiduo venientis tempore mortis,
Unde geris corpus terrae reddare iacenti.
(1100D) His actis, Dominus trepidis dat taedia vitae,
Deiectosque procul sacratis dimovet hortis,
Obversosque locat, medioque eliminat igni,
In quo perceleri Cherubin evolvitur aestu,
Dum calidus defervet apex, flammasque volutat.
Queis Dominus, pigro ne frigore membra rigerent,
Consuit evulsas pecudum de viscere pelles,
Operiens nudos calidis de vestibus artus.
 Ergo ubi coniugio sese iam fidus Adamus
(1101A) Esse virum sensit, nomen genitricis amatae
Exhibet uxori. Bino qui germine factus
Continuo genitor, diversis nuncupat orsis:
Atque Cain hic nomen habet, cui iunctus Abelus.
Innocuas huius servabat cura bidentes,
Ast alius curvo terram vertebat aratro.
Hi cum perpetuo ferrent sua dona Tonanti,
Dissimiles fructus sensu suadente dedere.
Nam prior uberibus fuerant quae prosata glebis,
Obtulit; ast alius miti se devovet agno,
Exta manu sincera gerens, adipemque nivalem;
Confestimque placet Domino pia vota tuenti.
Quod propter gelida Cain incanduit ira.
Quem Deus adloquio dignatus, talibus insit:
Dic mihi, si rectum vivas, et noxia cernas,
(1101B) Degere non possis contracto a crimine purus?
(1102A) Desine mordaci fratrem disperdere sensu;
Qui tibi ceu Domino subiectus colla daturus.
Nec tamen his fractus, fratrem deducit ad arva,
Atque ubi deprehensum deserto in gramine vidit,
Elidit geminis frangens pia guttura palmis.
Quod factum Dominus coelo speculatus ab alto;
Disquirit, quonam terrarum degat Abelus?
Ille negat positum custodem se fore fratris.
Cui Deus effatur: Numnam vox sanguinis eius
Ad me missa sonat, celsumque ascendit ad axem?
Nosse igitur mansura tibi pro crimine tanto:
Nam modo quae maduit germani sanguine terra,
Inviso maledicta tibi commissa negabit
Semina, et adsumptis fructum non proferet herbis,
Torpidus ut multo collidens membra tremore.