Jump to content

Georgica (Hachette)/Liber II

Checked
E Wikisource

Liber II
Saeculo I a.Ch.n.

editio: Hachette, anno 1846
fons: librum vide
 Liber I Liber III 

GEORGICA.

LIBER II.

Hactenus arvorum cultus et sidera cœli;
Nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum
Virgulta, et prolem tarde crescentis olivæ.

Huc, pater o Lenæe; tuis hic omnia plena
Muneribus; tibi pampineo gravidus autumno        5
Floret ager, spumat plenis vindemia labris:
Huc, pater o Lenæe, veni; nudataque musto
Tinge novo mecum dereptis crura cothurnis.

Principio arboribus varia est natura creandis.
Namque aliæ, nullis hominum cogentibus, ipsæ        10
Sponte sua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle siler, lentæque genestæ,
Populus, et glauca canentia fronde salicta.

Pars autem posito surgunt de semine: ut altæ

Castaneæ, nemorumque Jovi quæ maxima frondet        15
Æsculus, atque habitæ Graiis oracula quercus.
Pullulat ab radice aliis densissima silva:
Ut cerasis, ulmisque; etiam Parnasia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.
Hos natura modos primum dedit; his genus omne        20
Silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.

Sunt alii quos ipse via sibi repperit usus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit sulcis; hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos;        25
Silvarumque aliæ pressos propaginis arcus
Exspectant, et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliæ, summumque putator
Haud dubitat terræ referens mandare cacumen.
Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu!        30
Truditur e sicco radix oleagina ligno.
Et sæpe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala

Ferre pirum, et prunis lapidosa rubescere corna.

Quare agite, o, proprios generatim discite cultus,        35
Agricolæ, fructusque feros mollite colendo.
Neu segnes jaceant terræ: juvat Ismara Baccho
Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.

Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famæ merito pars maxima nostræ,        40
Mæcenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto;
Non, mihi si linguæ centum sint, oraque centum,
Ferrea vox. Ades, et primi lege littoris oram;
In manibus terræ; non hic te carmine ficto,        45
Atque per ambages et longa exorsa tenebo.

Sponte sua quæ se tollunt in luminis auras,
Infecunda quidem, sed læta et fortia surgunt.
Quippe solo natura subest. Tamen hæc quoque si quis

Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,        50
Exuerint silvestrem animum, cultuque frequenti
In quascumque voces artes haud tarda sequentur
Nec non et sterilis quæ stirpibus exit ab imis
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros;
Nunc altæ frondes et rami matris opacant,        55
Crescentique adimunt fetus, uruntque ferentem.

Jam, quæ seminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram;
Pomaque degenerant, succos oblita priores;
Et turpes avibus prædam fert uva racemos.        60
Scilicet omnibus est labor impendendus, et omnes
Cogendæ in sulcum, ac multa mercede domandæ.

Sed truncis oleæ melius, propagine vites
Respondent, solido Paphiæ de robore myrtus.
Piantis et duræ coryli nascuntur, et ingens        65
Fraxinus, Herculeæque arbos umbrosa coronæ,

 
Chaoniique patris glandes; etiam ardua palma
Nascitur, et casus abies visura marinos.
Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida;
Et steriles platani malos gessere valentes;        70
Castaneæ fagus, ornusque incanuit albo
Flore piri; glandemque sues fregere sub ulmis.

Nec modus inserere atque oculos imponere simplex.
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmæ,
Et tenues rumpunt tunicas, angustus in ipso        75
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolescere libro.
Aut rursum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in solidum cuneis via; deinde feraces
Plantæ immittuntur: nec longum tempus, et ingens        80
Exiit ad cælum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes et non sua poma.

Præterea genus haud unum nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, nec Idæis cyparissis.
Nec pingues unam in faciem nascuntur olivæ,        85

Orchades, et radii, et amara pausia bacca,
Pomaque, et Alcinoi silvæ; nec surculus idem
Crustumiis Syriisque piris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia nostris,
Quam Methymnæo carpit de palmite Lesbos        90
Sunt Thasiæ vites; sunt et Mareotides albæ;
Pinguibus hæ terris habiles, levioribus illæ;
Et passo Psythia utilior, tenuisque Lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
Purpureæ, preciæque; et quo te carmine dicam,        95
Rhetica? nec cellis ideo contende Falernis.
Sunt et Aminææ vites, firmissima vina,
Tmolus et assurgit quibus, et rex ipse Phanæus;
Argitisque minor, cui non certaverit ulla
Aut tantum fluere, aut totidem durare per annos.        100
Non ego te, dis et mensis accepta secundis,
Transierim, Rhodia, et tumidis, Bumaste, racemis.
Sed neque quam multæ species, nec nomina quæ sint

Est numerus; neque enim numero comprendere refert.
Quem qui scire velit, Libyci velit æquoris idem        105
Discere quam multæ Zephyro turbentur arenæ;
Aut, ubi navigiis violentior incidit Eurus,
Nosse quot Ionii veniant ad littora fluctus.

Nec vero terræ ferre omnes omnia possunt.
Fluminibus salices, crassisque paludibus alni        110
Nascuntur; steriles saxosis montibus orni.
Littora myrtetis lætissima; denique apertos
Bacchus amat colles, Aquilonem et frigora taxi.

Adspice et extremis domitum cultoribus orbem,
Eoasque domos Arabum, pictosque Gelonos.        115
Divisæ arboribus patriæ. Sola India nigrum
Fert ebenum, solis est turea virga Sabæis.
Quid tibi odorato referam sudantia ligno
Balsamaque, et baccas semper frondentis acanthi?
Quid nemora Æthiopum molli canentia lana?        120

Velleraque ut foliis depectant tenuia Seres?
Aut quos Oceano propior gerit India lucos,
Extremi sinus orbis, ubi aera vincere summum
Arboris haud ullæ jactu potuere sagittæ?
Et gens illa quidem sumtis non tarda pharetris.        125
Media fert tristes succos tardumque saporem
Felicis mali, quo non præsentius ullum,
Pocula si quando sævæ infecere novercæ,
Miscueruntque herbas, et non innoxia verba,
Auxilium venit, ac membris agit atra venena.        130
Ipsa ingens arbos, faciemque simillima lauro;
Et, si non alium late jactaret odorem,
Laurus erat: folia haud ullis labentia ventis;
Flos ad prima tenax; animas et olentia Medi
Ora fovent illo, et senibus medicantur anhelis.        135

Sed neque Medorum silvæ, ditissima terra,
Nec pulcher Ganges, atque auro turbidus Hermus,
Laudibus Italiæ certent; non Bactra, neque Indi,
Totaque turiferis Panchaia pinguis arenis.

Hæc loca non tauri spirantes naribus ignem        140
Invertere, satis immanis dentibus hydri;
Nec galeis, densisque virum seges horruit hastis:
Sed gravidæ fruges et Bacchi Massicus humor
Implevere; tenent oleæque armentaque læta.
Hinc bellator equus campo sese arduus infert;        145
Hinc albi, Clitumne, greges, et maxima taurus
Victima, sæpe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.

Hic ver assiduum, atque alienis mensibus æstas;
Bis gravidæ pecudes, bis pomis utilis arbos.        150
At rabidæ tigres absunt, et sæva leonum
Semina; nec miseros fallunt aconita legentes;
Nec rapit immensos orbes per humum, neque tanto
Squameus in spiram tractu se colligit anguis.

Adde tot egregias urbes, operumque laborem,        155
Tot congesta manu præruptis oppida saxis,
Fluminaque antiquos subterlabentia muros.
An mare, quod supra, memorem, quodque alluit infra?

Anne lacus tantos? te, Lari maxime, teque,
Fluctibus et fremitu assurgens Benace marino?        160
An memorem portus, Lucrinoque addita claustra,
Atque indignatum magnis stridorihus æquor.
Julia qua ponto longe sonat unda refuso,
Tyrrhenusque fretis immittitur æstus Avernis?

Hæc eadem argenti rivos ærisque metalla        165
Ostendit venis, atque auro plurima fluxit.
Hæc genus acre virum, Marsos, pubemque Sabellam,
Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos
Extulit; hæc Decios, Marios, magnosque Camillos,
Scipiadas duros bello, et te, maxime Cæsar,        170
Qui nunc, extremis Asiæ jam victor in oris,
Imbellem avertis romanis arcibus Indum.

Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus,
Magna virum: tibi res antiquæ laudis et artes
Ingredior, sanctos ausus recludere fontes,        175

Ascræumque cano romana per oppida carmen.

Nunc locus arvorum ingeniis: quæ robora cuique,
Quis color, et quæ sit rebus natura ferendis.
Difficiles primum terræ, collesque maligni,
Tenuis ubi argilla, et dumosis calculus arvis,        180
Palladia gaudent silva vivacis olivæ.
Indicio est tractu surgens oleaster eodem
Plurimus, et strati baccis silvestribus agri.
At quæ pinguis humus, dulcique uligine læta,
Quique frequens herbis et fertilis ubere campus,        185
Qualem sæpe cava montis convalle solemus
Dispicere (huc summis liquuntur rupibus amnes,
Felicemque trahunt limum); quique editus Austro.
Et filicem curvis invisam pascit aratris,
Hic tibi prævalidas olim multoque fluentes        190
Sufficiet Baccho vites; hic fertilis uvæ,
Hic laticis, qualem pateris libamus et auro,
Inflavit quum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras,

Lancibus et pandis fumantia reddimus exta.

Sin armenta magis studium vitulosquc tueri,        195
Aut fetus ovium, aut urentes culla capellas,
Saltus et saturi petito longinqua Tarenti,
Et qualem infelix amisit Mantua campum,
Pascentem niveos herboso flumine cycnos.
Non liquidi gregibus fontes, non gramina deerunt;        200
Et quantum longis carpent armenta diebus,
Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra,
Et cui putre solum (namque hoc imitamur arando),
Optima frumentis: non ullo ex æquore cernes        205
Plura domum tardis decedere plaustra juvencis;
Aut unde iratus silvam devexit arator,
Et nemora evertit multos ignava per annos,
Antiquasque domus avium cum stirpibus imis
Eruit: illæ altum nidis petiere relictis;        210
At rudis enituit impulso vomere campus.

Nam jejuna quidem clivosi glarea ruris
Vix humiles apibus casias roremque ministrat;
Et tophus scaber, et nigris exesa chelydris
Creta: negant alios æque serpentibus agros        215
Dulcem ferre cibum, et curvus præbere latebras.

Quæ tenuem exhalat nebulam fumosque volucres,
Et bibit humorem, et, quum vult, ex se ipsa remittit;
Quæque suo viridis semper se gramine vestit,
Nec scabie et salsa lædit rubigine ferrum,        220
Illa tibi lætis intexet vitibus ulmos;
Illa ferax oleæ est; illam experiere colendo
Et facilem pecori, et patientem vomeris unci.
Talem dives arat Capua, et vicina Vesevo
Ora jugo, et vacuis Clanius non æquus Acerris.        225

Nunc, quo quamque modo possis cognoscere, dicam.
Rara sit, an supra morem sit densa, requiras:
Altera frumentis quoniam favet, altera Baccho,
Densa magis Cereri, rarissima quæque Lyæo:

Ante locum capies oculis, alteque jubebis        230
In solido puteum demitti, omnemque repones
Rursus humum, et pedibus summas æquabis arenas.
Si deerunt, rarum, pecorique et vitibus almis
Aptius uber erit; sin in sua posse negabunt
Ire loca, et scrobibus superabit terra repletis,        235
Spissus ager: glebas cunctantes crassaque terga
Exspecta, et validis terram proscinde juvencis.

Salsa autem tellus, et quæ perhibetur amara,
Frugibus infelix (ea nec mansuescit arando,
Nec Baccho genus, aut pomis sua nomina servat),        240
Tale dabit specimen: tu spisso vimine qualos
Colaque prælorum fumosis deripe tectis;
Huc ager ille malus, dulcesque a fontibus undæ
Ad plenum calcentur: aqua eluctabitur omnis
Scilicet, et grandes ibunt per vimina guttæ;        245
At sapor indicium faciet manifestus, et ora

Tristia tentantum sensu torquebit amaro.

Pinguis item quæ sit tellus, hoc denique pacto
Discimus: haud unquam manibus jactata fatiscit,
Sed picis in morem ad digitos lentescit habendo.        250

Humida majores herbas alit, ipsaque justo
Lætior: ah! nimium ne sit mihi fertilis illa,
Neu se prævalidam primis ostendat aristis!

Quæ gravis est, ipso tacitam se pondere prodit,
Quæque levis. Promtum est oculis prædiscere nigram,        255
Et quis cui color: at sceleratum exquirere frigus
Difficile est; piceæ tantum, taxique nocentes
Interdum, aut hederæ pandunt vestigia nigræ.

His animadversis, terram multo ante memento
Excoquere, et magnos scrobibus concidere montes,        260
Ante supinatas Aquiloni ostendere glebas,
Quam lætum infodias vitis genus. Optima putri

Arva solo; id venti curant, gelidæque pruinæ,
Et labefacta movens robustus jugera fossor.

At, si quos haud ulla viros vigilantia fugit,        265
Ante locum similem exquirunt, ubi prima paretur
Arboribus seges, et quo mox digesta feratur,
Mutatam ignorent subito ne semina matrem.
Quin etiam cœli regionem in cortice signant,
Ut, quo quæque modo steterit, qua parte calores        270
Austrinos tulerit, quæ terga obverterit axi,
Restituant: adeo in teneris consuescere multum est!

Collibus an plano melius sit ponere vites
Quære prius. Si pinguis agros metabere campi,
Densa sere: in denso non segnior ubere Bacchus;        275
Sin tumulis acclive solum collesque supinos,
Indulge ordinibus: nec secius omnis in unguem,
Arboribus positis, secto via limite quadret.

Ut sæpe ingenti bello quum longa cohortes
Explicuit legio, et campo stetit agmen aperto,        280
Directæque acies, ac late fluctuat omnis
Ære renidenti tellus, necdum horrida miscent
Prœlia, sed dubius mediis Mars errat in armis:
Omnia sint paribus numeris dimensa viarum;
Non animum modo uti pascat prospectus inanem;        285
Sed quia non aliter vires dabit omnibus æquas
Terra, neque in vacuum poterunt se extendere rami.

Forsitan et scrobibus quæ sint fastigia quæras.
Ausim vel tenui vitem committere sulco;
Altior ac penitus terræ defigitur arbos,        290
Æsculus in primis, quæ quantum vertice ad auras
Æthereas, tantum radice in Tartara tendit.
Ergo non hiemes illam, non flabra, neque imbres
Convellunt; ìmmota manet, multosque nepotes,
Multa virum volvens durando sæcula, vincit;        295
Tum fortes late ramos et brachia tendens

Huc illuc, media ipsa ingentem sustinet umbram.

Neve tibi ad solem vergant vineta cadentem ;
Neve inter vites corylum sere ; neve flagella
Summa pete, aut summas destringe ex arbore plantas:        300
Tantus amor terræ! neu ferro læde retuso
Semina; neve oleæ silvestres insere truncos.
Nam sæpe incautis pastoribus excidit ignis ,
Qui, furtim pingui primum sub cortice tectus,
Robora comprendit, frondesque elapsus in altas        305
Ingenlem cælo sonitum dedit ; inde secutus
Per ramos victor perque alta cacumina regnat,
Et totum involvit flammis nemus, et ruit atram
Ad cælum picea crassus caligine nubem;
Præsertim si tempestas a vertice silvis        310
Incubuit, glomeratque ferens incendia ventus.
Hoc ubi, non a stirpe valent cæsæque reverti
Possunt, atque ima similes revirescere terra :

Infelix superat foliis oleaster amaris.

Nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor        315
Tellurem Borea rigidam spirante movere.
Rura gelu tum claudit hiems, nec, semine jacto,
Concretam patitur radicem affigere terræ.
Optima vinetis satio, quum vere rubenti
Candida venit avis, longis invisa colubris  ;        320
Prima vel autumni sub frigora, quum rapidus Sol
Nondum hiemem contingit equis, jam præterit æstas.

Ver adeo frondi nemorum, ver utile silvis ;
Vere tument terræ, et genitalia semina poscunt ;
Tum pater omnipotens fecundis imbribus Æther        325
Conjugis in gremium lætæ descendit, et omnes
Magnus alit, magno commixtus corpore, fetus.
Avia tum resonant avibus virgulta canoris,
Et Venerem certis repetunt armenta diebus.
Purturit almus ager ; Zephyrique tepentibus auris        330

Laxant arva sinus; superat tener omnibus humor;
Inque novos soles audent se gramina tuto
Credere, nec metuit surgentes pampinus Austros,
Aut actum cœlo magnìs Aquilonibus imbrem;
Sed trudit gemmas, et frondes explicat omnes.        335

Non alios prima crescentis origine mundi
Illuxisse dies, aliumve habuisse tenorem
Crediderim : ver illud erat; ver magnus agebat
Orbis, et hibernis parcebant flatibus Euri,
Quum primæ lucem pecudes hausere, virumque        340
Ferrea progenies duris caput extulit arvis,
Immissæque feræ silvis, et sidera cœlo.
Nec res hunc teneræ possent perferre laborem,
Si non Lenta quies iret frigusque caloremque
Inter, et exciperet cœli indulgentia terras.        345

Quod superest, quæcumque premes virgulta per agros,
Spurgo fimo pingui, et multe memor occule terra;
Aut lapidem bibulum, aut squalentes infode conchas.

Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/48 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/50 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/52 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/54 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/56 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/58 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/60 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/62 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/64 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/66 Pagina:Virgile - Géorgiques, traduction Desportes, 1846, 2.djvu/68
 Liber I Liber III