Gesta Romanorum (Oesterley)/114

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Sine Nomine
114. De liberacione humani generis a fovea baratri infernalis.
1872

Fairytale left blue.png 113. De spirituali pugna et remuneracione pro victoria. 115. De morte Christi pro nostra reconciliacione. Fairytale right blue.png

Cap. 114. (106.)

De liberacione humani generis a fovea baratri infernalis.

Erat quidam rex, in cujus imperio quidam pauper habitabat, qui singulis diebus ad quandam silvam perrexit, ut ligna colligeret ad vendendum, per que posset victum et vestitum acquirere. Accidit quadam die, quod ad silvam cum asino suo perrexit. A casu infra densitatem nemoris cecidit, et subito in quandam foveam cecidit, de qua nullo modo poterat exire; in qua fovea erat draco horribilis, qui totam foveam interius cum sua cauda circumvolvit. In eadem fovea eciam erant serpentes multi in superiori parte fovee, et in profundo. [96] Et in medio erat quidam lapis rotundus, ad quem omnes serpentes singulis diebus semel in die descendebant et illum lambebant; deinde draco simili modo lambebat lapidem. Pauper cum hoc vidisset, intra se cogitabat: Multis diebus in ista fovea sine alimento steti, et nisi cibum habuero, fame peribo; pergam ad illum lapidem et lambere volo, sicut serpentes fecerunt. Perrexit ad lapidem, incepit lambere, et invenit omnem saporem, quem cor ejus desiderabat, et sic est refoscillatus, ac si omnia cibaria mundi comedisset sive habuisset. Infra paucos dies factum est tonitruum magnum et horribile, ita quod omnes serpentes unus post alium exivit; cum vero nullus serpens remaneret in puteo, draco incepit extra foveam volare; pauper hoc videns caudam draconis tenuit, draco eum de fovea levavit et ad magnam distanciam extra foveam projecit. Ille vero per aliquos dies ibidem stetit ignorans viam extra nemus. Accidit quod quidam mercatores venerunt et eum extra nemus ad viam rectam duxerunt, ille vero gavisus est valde, ad civitatem rediit et omnibus denunciavit quomodo ei acciderat, et statim post hoc vitam finivit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est pater celestis, pauper ille potest dici quilibet homo, qui nudus est egressus de utero matris sue; qui intrat nemus, scilicet mundum istum; unde sepe cadit in foveam profundam, quando cadit in peccatum mortale, ubi jacet in magno periculo, quia sub potestate draconis i. e. diaboli. Serpentes, qui sunt cum eo in fovea, sunt alia peccata venialia, per que homo intoxicatur velut per serpentem; lapis rotundus in medio est Christus, unde Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt edificantes etc. In eo invenitur omnis sapor et dulcedo, ad illum debemus tempore tribulacionis recurrere et cum devota oracione lambere. Tonitruum magnum est confessio pura facta cum contricione coram sacerdote, de quo tonitruo scilicet confessione omnes serpentes i. e. peccata et demones, quos ad nos per peccata vocamus, terrentur et depelluntur, et draco i. e. diabolus expellitur. Mercatores i. e. predicatores et confessores, qui cotidie lucrantur animas, quas diabolus conatur auferre. Iste tunc deducitur in viam rectam civitatis sancte [96b] Iherusalem, ad quam nos perducat dominus noster Ihesus Christus etc.