121. De gloria mundi et luxuria que multos decipit et ad interitum deducit. | 123. Quod juvencule sunt per parentes a luxuriosis cohercende et voluntati proprie non relinquende. |
Cap. 122. (114.)
De adulteris mulieribus et excecacione quorundam prelatorum.Miles quidam perrexit, ut vineam suam vindemiaret. Uxor autem ejus, putans ipsum diucius moraturum, amasium habuit, pro quo misit, ut cito veniret. Qui cum venisset, cameram intravit. Et cum ambo in stratu essent, venit miles, scilicet maritus, ramo vinee in oculo percussus et ostium percutit. At illa tremebunda aperuit, prius tamen amasium abscondit. Miles ergo intrans oculum doluit et lectum, ut quiesceret, parare jussit. Tunc uxor, timens ne amasium in camera latitantem videre posset, marito ait: Quid festinas ad lectum? Dic michi, quid tibi accidit? Illo ergo referente ipsa respondit: Dimitte me, inquit, domine, ut sanum oculum arte medicinali confirmem, ne illo forsitan morbo alterum similiter amittas. Quod ille sustinens os suum illa quasi pro medicina super mariti oculum sanum apposuit et manu amasio innuens ille recessit. Quo facto dixit uxor marito: Modo secura sum, quod nullum malum oculo sano eveniet; jam lectum ascende et quiesce!
Carissimi, miles iste est prelatus ecclesie, qui habet sanctam ecclesiam custodire et oves sibi traditas regere. Uxor adulterata est anima, que sepius per peccatum diabolo adheret. Miles percutitur oculo, quociens prelatus muneribus excecatur, quia scriptum est Sapien. vi: Munera excecant oculos judicum. Sic quod necesse habeat cameram bone vite intrare et omnem avariciam et cupiditatem a se excutere per penitenciam. Tunc audacter debet [105] ostium cordis sui percutere, et tunc uxor i. e. anima aperit, ut gloriam dei recipiet. Sed heu, sepe per carnales affectiones et mundi blandiciones oculus sanus, scilicet cordis, cum quo deberemus deum contemplari, offuscatur per mundi vanitates et carnis voluptates in tantum, quod periculum sui ipsius et subditorum [non] poterit advertere et per penitenciam emendare. Studeat ergo unusquisque, sic oculos mentis ad deum dirigere, ut poterit omne velamen peccati expellere.